Lucas (NV) 1


Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II

Ratione habita iussu Pauli PP. VI recognita

Auctoritate Ioannis Pauli PP. II promulgata


NOVA VULGATA

EDITIO TYPICA ALTERA


LUCAS (NV)





1 1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum, 2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt verbi, 3 visum est et mihi, adsecuto a principio omnia, diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile, 4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, firmitatem.

Pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem

5 Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abiae, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth. 6 Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini, irreprehensibiles. 7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
8
Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, 9 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini; 10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi.
11
Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi; 12 et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. 13 Ait autem ad illum angelus: " Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem. 14 Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt: 15 erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae 16 et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. 17 Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam ".

Nativitas Ioannis Baptistae a Gabriele annuntiatur

18 Et dixit Zacharias ad angelum: " Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis ". 19 Et respondens angelus dixit ei: " Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare. 20 Et ecce: eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo ". 21 Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse in templo. 22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus.
23
Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. 24 Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens: 25 " Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines ".

Ecce concipies in utero et paries filium

26 In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, 27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria. 28 Et ingressus ad eam dixit: " Ave, gratia plena, Dominus tecum ". 29 Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. 30 Et ait angelus ei: " Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. 31 Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. 32 Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, 33 et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis ". 34 Dixit autem Maria ad angelum: " Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? ". 35 Et respondens angelus dixit ei: " Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. 36 Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis, 37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ". 38 Dixit autem Maria: " Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ". Et discessit ab illa angelus.

Unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me? - Beata quae credidit

39 Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iudae 40 et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth. 41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth 42 et exclamavit voce magna et dixit: " Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. 43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? 44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. 45 Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino ".

Magnificat anima mea Dominum

46 Et ait Maria: " Magnificat anima mea Dominum,
47
et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,

Fecit mihi magna qui potens est

48 quia respexit humilitatem ancillae suae. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49
quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius,
50
et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum.
51
Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui;
52
deposuit potentes de sede et exaltavit humiles;
53
esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.
54
Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae,
55
sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula ".


56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam.

Nativitas Ioannis Baptistae - Ioannes est nomen eius

57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. 58 Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
59
Et factum est, in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius, Zachariam. 60 Et respondens mater eius dixit: " Nequaquam, sed vocabitur Ioannes ". 61 Et dixerunt ad illam: " Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine ". 62 Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum. 63 Et postulans pugillarem scripsit dicens: " Ioannes est nomen eius ". Et mirati sunt universi. 64 Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum. 65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec. 66 Et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo dicentes: " Quid putas puer iste erit? ". Etenim manus Domini erat cum illo.

Visitavit nos Oriens ex alto

67 Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens:
68
" Benedictus Dominus, Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
69
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,
70
sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum eius,
71
salutem ex inimicis nostris et de manu omnium, qui oderunt nos;
72
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti,
73
iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis,
74
ut sine timore, de manu inimicorum liberati, serviamus illi
75
in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris.
76
Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,
77
ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum,
78
per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitabit nos oriens ex alto,
79
illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ".


80 Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israel.

Peperit filium suum primogenitum - Natus est vobis hodie Salvator

2 1 Factum est autem, in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. 2 Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino. 3 Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem. 4 Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, 5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante. 6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, 7 et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.
8
Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. 9 Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. 10 Et dixit illis angelus: " Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, 11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. 12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio ". 13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium:
14
" Gloria in altissimis Deo, et super terram pax in hominibus bonae voluntatis ".


15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: " Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis ".

Invenerunt pastores Mariam et Ioseph et infantem - Conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo

16 Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio. 17 Videntes autem notum fecerunt verbum, quod dictum erat illis de puero hoc. 18 Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. 19 Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.


20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.

Et post dies octo, vocatum est nomen eius Iesus

21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur.


22 Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino,


23 sicut scriptum est in lege Domini: " Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur ", 24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum.
25
Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum; 26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini.

Viderunt oculi mei salutare tuum

27 Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, 28 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit:
29
" Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace,
30
quia viderunt oculi mei salutare tuum,
31
quod parasti ante faciem omnium populorum,
32
lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel ".

Tuam ipsius animam pertransiet gladius

33 Et erat pater eius et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo. 34 Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: " Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur 35 - et tuam ipsius animam pertransiet gladius - ut revelentur ex multis cordibus cogitationes ".


36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro annis septem a virginitate sua; 37 et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. 38 Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Ierusalem.

Puer crescebat, plenus sapientia

39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. 40 Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum.

Iesus in medio doctorum a parentibus invenitur - Pater tuus et ego dolentes quaerebamus te - Conservabat omnia verba in corde suo

41 Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschae. 42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinem diei festi, 43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius. 44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos; 45 et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum.
46
Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos; 47 stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius. 48 Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater cius ad illum: " Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te ". 49 Et ait ad illos: " Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? ". 50 Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos.
51
Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo.


52 Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines.

Videbit omnis caro salutare Dei

3 1 Anno autem quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, 2 sub principe sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Dei super Ioannem Zachariae filium in deserto. 3 Et venit in omnem regionem circa Iordanem praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum,
4
sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: " Vox clamantis in deserto: "Parate viam Domini, rectas facite semitas eius.
5
Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas:
6
et videbit omnis caro salutare Dei" ".


7 Dicebat ergo ad turbas, quae exibant, ut baptizarentur ab ipso: " Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? 8 Facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: "Patrem habemus Abraham"; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios. 9 Iam enim et securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem mittitur ".

Quid faciemus et nos?

10 Et interrogabant eum turbae dicentes: " Quid ergo faciemus? ". 11 Respondens autem dicebat illis: " Qui habet duas tunicas, det non habenti; et, qui habet escas, similiter faciat ". 12 Venerunt autem et publicani, ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: " Magister, quid faciemus? ". 13 At ille dixit ad eos: " Nihil amplius quam constitutum est vobis, faciatis ". 14 Interrogabant autem eum et milites dicentes: " Quid faciemus et nos? ". Et ait illis: " Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris ".


15 Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus, 16 respondit Ioannes dicens omnibus: " Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni;


17 cuius ventilabrum in manu eius ad purgandam aream suam et ad congregandum triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ". 18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum.


19 Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis, quae fecit Herodes, 20 adiecit et hoc supra omnia et inclusit Ioannem in carcere.

Iesu baptizato et orante, apertum est caelum

21 Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, apertum est caelum, 22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: " Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi ".

Genealogia Iesu Christi, filii Adam, filii Dei

23 Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli,


24 qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Iannae, qui fuit Ioseph, 25 qui fuit Matthathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Esli, qui fuit Naggae, 26 qui fuit Maath, qui fuit Matthathiae, qui fuit Semei, qui fuit Iosech, qui fuit Ioda, 27 qui fuit Ioanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri, 28 qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosam, qui fuit Elmadam, qui fuit Her, 29 qui fuit Iesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Matthat, qui fuit Levi, 30 qui fuit Simeon, qui fuit Iudae, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliachim,


31 qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Matthatha, qui fuit Nathan, qui fuit David, 32 qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson, 33 qui fuit Aminadab, qui fuit Admin, qui fuit Arni, qui fuit Esrom, qui fuit Phares, qui fuit Iudae, 34 qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,


35 qui fuit Seruch, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sala,


36 qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech,


37 qui fuit Mathusala, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,


38 qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.

Agebatur in Spiritu in desertum, et tentabatur

4 1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in deserto 2 diebus quadraginta et tentabatur a Diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis et, consummatis illis, esuriit. 3 Dixit autem illi Diabolus: " Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut panis fiat ". 4 Et respondit ad illum Iesus: " Scriptum est: "Non in pane solo vivet homo" ".
5
Et sustulit illum et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis; 6 et ait ei Diabolus: " Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita est, et, cui volo, do illam: 7 tu ergo, si adoraveris coram me, erit tua omnis ". 8 Et respondens Iesus dixit illi: " Scriptum est: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies" ".
9
Duxit autem illum in Ierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: " Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. 10 Scriptum est enim: "Angelis suis mandabit de te, ut conservent te" 11 et: "In manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum" ".
12
Et respondens Iesus ait illi: " Dictum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum" ". 13 Et consummata omni tentatione, Diabolus recessit ab illo usque ad tempus.


14 Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Et fama exiit per universam regionem de illo. 15 Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus.

Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me...

16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. 17 Et traditus est illi liber prophetae Isaiae; et ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat:
18
" Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione,
19
praedicare annum Domini acceptum ".
20
Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.

Hodie impleta est haec scriptura

21 Coepit autem dicere ad illos: " Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris ".


22 Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: " Nonne hic filius est Ioseph? ".


23 Et ait illis: " Utique dicetis mihi hanc similitudinem: "Medice, cura teipsum; quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua" ".

Nemo propheta acceptus est in patria - Iesus sicut Elias et Eliseus non ad Iudaeos tantum mittitur

24 Ait autem: " Amen dico vobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua.
25
In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; 26 et ad nullam illarum missus est Elias nisi in Sarepta Sidoniae ad mulierem viduam. 27 Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus ".
28
Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes; 29 et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum. 30 Ipse autem transiens per medium illorum ibat.

Sio te qui sis, Sanctus Dei

31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae. Et docebat illos sabbatis; 32 et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius.
33
Et in synagoga erat homo habens spiritum daemonii immundi; et exclamavit voce magna: 34 " Sine; quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te qui sis: Sanctus Dei ". 35 Et increpavit illi Iesus dicens: " Obmutesce et exi ab illo! ". Et cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo nihilque illum nocuit. 36 Et factus est pavor in omnibus; et colloquebantur ad invicem dicentes: " Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? ". 37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.

Et aliis civitatibus oportet me evangelizare, quia ideo missus sum

38 Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea. 39 Et stans super illam imperavit febri, et dimisit illam; et continuo surgens ministrabat illis.
40
Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos. 41 Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: " Tu es Filius Dei ". Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum.
42
Facta autem die, egressus ibat in desertum locum; et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis. 43 Quibus ille ait: " Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum ". 44 Et erat praedicans in synagogis Iudaeae.

Relictis omnibus, secuti sunt illum

5 1 Factum est autem, cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth 2 et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia. 3 Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas.
4
Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: " Duc in altum et laxate retia vestra in capturam ". 5 Et respondens Simon dixit: " Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia ". 6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum. 7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur.
8
Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: " Exi a me, quia homo peccator sum, Domine ". 9 Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant; 10 similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: " Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens ". 11 Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum.

Et confestim lepra discessit ab illo

12 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: " Domine, si vis, potes me mundare ". 13 Et extendens manum tetigit illum dicens: " Volo, mundare! "; et confestim lepra discessit ab illo. 14 Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: " Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis ". 15 Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae multae, ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis; 16 ipse autem secedebat in desertis et orabat.

Vidimus mirabilia hodie

17 Et factum est, in una dierum, et ipse erat docens, et erant pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem; et virtus Domini erat ei ad sanandum. 18 Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum. 19 Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum et per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum. 20 Quorum fidem ut vidit, dixit: " Homo, remittuntur tibi peccata tua ".
21
Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: " Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ". 22 Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: " Quid cogitatis in cordibus vestris? 23 Quid est facilius, dicere: "Dimittuntur tibi peccata tua", an dicere: "Surge et ambula"? 24 Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata - ait paralytico -: Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam ". 25 Et confestim surgens coram illis tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum. 26 Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum; et repleti sunt timore dicentes: " Vidimus mirabilia hodie ".

Non veni vocare iustos, sed peccatore in paenitentiam

27 Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi: " Sequere me ". 28 Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.
29
Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua; et erat turba multa publicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes. 30 Et murmurabant pharisaei et scribae eorum adversus discipulos eius dicentes: " Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? ". 31 Et respondens Iesus dixit ad illos: " Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent. 32 Non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam ".

Cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt

33 At illi dixerunt ad eum: " Discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum; tui autem edunt et bibunt ". 34 Quibus Iesus ait: " Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare? 35 Venient autem dies; et cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus ".
36
Dicebat autem et similitudinem ad illos: " Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo. 37 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur, et utres peribunt; 38 sed vinum novum in utres novos mittendum est. 39 Et nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: "Vetus melius est!" ".

Quid facitis quod non licet in sabbatis?

6 1 Factum est autem in sabbato, cum transiret per sata, et vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus. 2 Quidam autem pharisaeorum dixerunt: " Quid facitis, quod non licet in sabbatis? ". 3 Et respondens Iesus ad eos dixit: " Nec hoc legistis, quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum eo erant? 4 Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his, qui cum ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus? ". 5 Et dicebat illis: " Dominus est sabbati Filius hominis ".

Observabant si sabbato curaret

6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam et doceret; et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida. 7 Observabant autem illum scribae et pharisaei, si sabbato curaret, ut invenirent accusare illum. 8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini, qui habebat manum aridam: " Surge et sta in medium ". Et surgens stetit. 9 Ait autem ad illos Iesus: " Interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male; animam salvam facere an perdere? ". 10 Et circumspectis omnibus illis, dixit illi: " Extende manum tuam ". Et fecit; et restituta est manus eius. 11 Ipsi autem repleti sunt insipientia et colloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu.

Erat pernoctans in oratione. Et elegit duodecim quos et apostolos nominavit

12 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei. 13 Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit: 14 Simonem, quem et cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius et Iacobum et Ioannem et Philippum et Bartholomaeum 15 et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Simonem, qui vocatur Zelotes, 16 et Iudam Iacobi et Iudam Iscarioth, qui fuit proditor.


17 Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba multa discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis,


18 qui venerunt, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis; et, qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. 19 Et omnis turba quaerebant eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes.

Beati pauperes. Vae vobis divitibus

20 Et ipse, elevatis oculis suis in discipulos suos, dicebat: " Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.
21
Beati, qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis.
22
Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
23
Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in caelo; secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum.
24
Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram!
25
Vae vobis, qui saturati estis nunc, quia esurietis! Vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis!
26
Vae, cum bene vobis dixerint omnes homines! Secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.


27 Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui vos oderunt; 28 benedicite male dicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos. 29 Ei, qui te percutit in maxillam, praebe et alteram; et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. 30 Omni petenti te tribue; et ab eo, qui aufert, quae tua sunt, ne repetas. 31 Et prout vultis, ut faciant vobis homines, facite illis similiter. 32 Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt. 33 Et si bene feceritis his, qui vobis bene faciunt, quae vobis est gratia? Si quidem et peccatores idem faciunt. 34 Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, quae vobis gratia est? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant aequalia. 35 Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.

Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est - Dimittite, et dimittemini

36 Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est.
37
Et nolite iudicare et non iudicabimini; et nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite et dimittemini; 38 date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis ".

Numquid potest caecus caecum ducere?

39 Dixit autem illis et similitudinem: " Numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadent?
40
Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit sicut magister eius.
41
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras? 42 Quomodo potes dicere fratri tuo: "Frater, sine eiciam festucam, quae est in oculo tuo", ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies, ut educas festucam, quae est in oculo fratris tui.

Ex abundantia cordis os loquitur

43 Non est enim arbor bona faciens fructum malum, neque iterum arbor mala faciens fructum bonum. 44 Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur; neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam.
45
Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur.

Quid vocatis me Domine, Domine, et non facitis quae dico?

46 Quid autem vocatis me: "Domine, Domine", et non facitis, quae dico?
47
Omnis, qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos, ostendam vobis cui similis sit: 48 similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum et posuit fundamentum supra petram; inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi et non potuit eam movere; bene enim aedificata erat. 49 Qui autem audivit et non fecit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento; in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna ".


Lucas (NV) 1