Lucas (NV) 12

Et capilli capitis vestri omnes numerati sunt

12 1 Interea multis turbis cir cumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos primum: " Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis. 2 Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur. 3 Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine audientur; et, quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.
4
Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus et post haec non habent amplius, quod faciant. 5 Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete. 6 Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo. 7 Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis.

Spiritus Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere

8 Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei; 9 qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei. 10 Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
11
Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis: 12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere ".


13 Ait autem quidam ei de turba: " Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem ". 14 At ille dixit ei: " Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem super vos? ".

Si cui res abundant, vita eius non est ex his quae possidet - Quae parasti, cuius erunt?

15 Dixitque ad illos: " Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quae possidet ".
16
Dixit autem similitudinem ad illos dicens: " Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit. 17 Et cogitabat intra se dicens: "Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos?". 18 Et dixit: "Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora aedificabo et illuc congregabo omne triticum et bona mea; 19 et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare". 20 Dixit autem illi Deus: "Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt?". 21 Sic est qui sibi thesaurizat et non fit in Deum dives ".


22 Dixitque ad discipulos suos: " Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini. 23 Anima enim plus est quam esca, et corpus quam vestimentum. 24 Considerate corvos, quia non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum, et Deus pascit illos; quanto magis vos pluris estis volucribus. 25 Quis autem vestrum cogitando potest adicere ad aetatem suam cubitum? 26 Si ergo neque, quod minimum est, potestis, quid de ceteris solliciti estis? 27 Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant neque nent; dico autem vobis: Nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. 28 Si autem fenum, quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, pusillae fidei. 29 Et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite solliciti esse. 30 Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; Pater autem vester scit quoniam his indigetis. 31 Verumtamen quaerite regnum eius; et haec adicientur vobis.

Complacuit Patri vestro dare vobis regnum

32 Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
33
Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit; 34 ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.

Beati servi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes

35 Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes, 36 et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. 37 Beati, servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis. 38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt illi.

Et vos estote parati

39 Hoc autem scitote, quia, si sciret pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum suam. 40 Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit ".

Omni cui multum datum est, multum quaeretur ab eo

41 Ait autem Petrus: " Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes? ". 42 Et dixit Dominus: " Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? 43 Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus eius, invenerit ita facientem. 44 Vere dico vobis: Supra omnia, quae possidet, constituet illum.


45 Quod si dixerit servus ille in corde suo: "Moram facit dominus meus venire", et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari, 46 veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet.
47
Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis; 48 qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.

Non veni dare pacem, sed separationem

49 Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset! 50 Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur!
51
Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem. 52 Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi: tres in duo, et duo in tres; 53 dividentur pater in filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum ".

Faciem terrae et caeli nostis probare? hoc autem tempus quomodo nescitis probare?

54 Dicebat autem et ad turbas: " Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: "Nimbus venit", et ita fit; 55 et cum austrum flantem, dicitis: "Aestus erit", et fit. 56 Hypocritae, faciem terrae et caeli nostis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare?
57
Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis, quod iustum est? 58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. 59 Dico tibi: Non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas ".

Si non paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis

13 1 Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. 2 Et respondens dixit illis: " Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt? 3 Non, dico vobis, sed, nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. 4 Vel illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Ierusalem? 5 Non, dico vobis, sed, si non paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis ".
6
Dicebat autem hanc similitudinem: " Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit. 7 Dixit autem ad cultorem vineae: "Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio. Succide ergo illam. Ut quid etiam terram evacuat?". 8 At ille respondens dicit illi: "Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam stercora, 9 et si quidem fecerit fructum in futurum; sin autem succides eam" ".

Hanc filiam Abrahae non oportuit solvi a vinculo die sabbati?

10 Erat autem docens in una synagogarum sabbatis. 11 Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere. 12 Quam cum vidisset Iesus, vocavit et ait illi: " Mulier, dimissa es ab infirmitate tua ", 13 et imposuit illi manus; et confestim erecta est et glorificabat Deum.
14
Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: " Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venite et curamini et non in die sabbati ". 15 Respondit autem ad illum Dominus et dixit: " Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare? 16 Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? ". 17 Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo.

Crevit granum et factum est in arborem

18 Dicebat ergo: " Cui simile est regnum Dei, et cui simile existimabo illud? 19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit et factum est in arborem, et volucres caeli requieverunt in ramis eius ".
20
Et iterum dixit: " Cui simile aestimabo regnum Dei? 21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum ".

Venient ab oriente et occidente, et accumbent in regno Dei

22 Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierosolymam.
23
Ait autem illi quidam: " Domine, pauci sunt, qui salvantur? ". Ipse autem dixit ad illos: 24 " Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intrare et non poterunt.
25
Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: "Domine, aperi nobis"; et respondens dicet vobis: "Nescio vos unde sitis". 26 Tunc incipietis dicere: "Manducavimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti"; 27 et dicet loquens vobis: "Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis". 28 Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. 29 Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei.
30
Et ecce sunt novissimi, qui erunt primi, et sunt primi, qui erunt novissimi ".

Non capit prophetam perire extra Ierusalem

31 In ipsa hora accesserunt quidam pharisaeorum dicentes illi: " Exi et vade hinc, quia Herodes vult te occidere ". 32 Et ait illis: " Ite, dicite vulpi illi: "Ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor. 33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Ierusalem".
34
Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui missi sunt ad te, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pinnis, et noluistis. 35 Ecce relinquitur vobis domus vestra. Dico autem vobis: Non videbitis me, donec veniat cum dicetis: "Benedictus, qui venit in nomine Domini" ".


14 1 Et factum est, cum intraret in domum cuiusdam principis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.

Cuius filius aut bos in puteum cadet, et non extrahet illum die sabbati?

2 Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. 3 Et respondens Iesus dixit ad legis peritos et pharisaeos dicens: " Licet sabbato curare an non? ". 4 At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit. 5 Et ad illos dixit: " Cuius vestrum filius aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? ". 6 Et non poterant ad haec respondere illi.

Qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur

7 Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: 8 " Cum invitatus fueris ab aliquo ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab eo, 9 et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: "Da huic locum"; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. 10 Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: "Amice, ascende superius"; tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus. 11 Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ".

Noli vocare amicos tuos, sed pauperes et debiles

12 Dicebat autem et ei, qui se invitaverat: " Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. 13 Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos; 14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum ".

Exi in vias et saepes et compelle intrare ut impleatur domus mea

15 Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: " Beatus, qui manducabit panem in regno Dei ". 16 At ipse dixit ei: " Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos; 17 et misit servum suum hora cenae dicere invitatis: "Venite, quia iam paratum est". 18 Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: "Villam emi et necesse habeo exire et videre illam; rogo te, habe me excusatum". 19 Et alter dixit: "Iuga boum emi quinque et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum". 20 Et alius dixit: "Uxorem duxi et ideo non possum venire".
21
Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus pater familias dixit servo suo: "Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc". 22 Et ait servus: "Domine, factum est, ut imperasti, et adhuc locus est". 23 Et ait dominus servo: "Exi in vias et saepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. 24 Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit cenam meam" ".

Qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus

25 Ibant autem turbae multae cum eo; et conversus dixit ad illos: 26 " Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus. 27 Et, qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discipulus.
28
Quis enim ex vobis volens turrem aedificare, non prius sedens computat sumptus, si habet ad perficiendum? 29 Ne, posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant illudere ei 30 dicentes: "Hic homo coepit aedificare et non potuit consummare". 31 Aut quis rex, iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se? 32 Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea, quae pacis sunt. 33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus.


34 Bonum est sal; si autem sal quoque evanuerit, in quo condietur? 35 Neque in terram neque in sterquilinium utile est, sed foras proiciunt illud. Qui habet aures audiendi, audiat ".


15 1 Erant autem appropinquantes ei omnes publicani et peccatores, ut audirent illum. 2 Et murmurabant pharisaei et scribae dicentes: " Hic peccatores recipit et manducat cum illis".


3 Et ait ad illos parabolam istam dicens:

Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quae perierat - Gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitentiam agente

4 "Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quae perierat, donec inveniat illam? 5 Et cum invenerit eam, imponit in umeros suos gaudens 6 et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: "Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat". 7 Dico vobis: Ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent paenitentia.


8 Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter, donec inveniat? 9 Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas dicens: "Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram". 10 Ita dico vobis: Gaudium fit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente".

Pater, peccavi - Frater tuus hic mortuus erat et revixit

11 Ait autem: " Homo quidam habebat duos filios. 12 Et dixit adulescentior ex illis patri: "Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit". Et divisit illis substantiam. 13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
14
Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere. 15 Et abiit et adhaesit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos; 16 et cupiebat saturari de siliquis, quas porci manducabant, et nemo illi dabat. 17 In se autem reversus dixit: "Quanti mercennarii patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo. 18 Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccavi in caelum et coram te 19 et iam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercennariis tuis".
20
Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et accurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum. 21 Dixitque ei filius: "Pater, peccavi in caelum et coram te; iam non sum dignus vocari filius tuus". 22 Dixit autem pater ad servos suos: "Cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calceamenta in pedes 23 et adducite vitulum saginatum, occidite et manducemus et epulemur, 24 quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est". Et coeperunt epulari.
25
Erat autem filius eius senior in agro et, cum veniret et appropinquaret domui, audivit symphoniam et choros 26 et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent. 27 Isque dixit illi: "Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit". 28 Indignatus est autem et nolebat introire. Pater ergo illius egressus coepit rogare illum. 29 At ille respondens dixit patri suo: "Ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii, et numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer; 30 sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam tuam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum".
31
At ipse dixit illi: "Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt; 32 epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat et revixit, perierat et inventus est" ".

Filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt

16 1 Dicebat autem et ad discipulos: " Homo quidam erat dives, qui habebat vilicum, et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. 2 Et vocavit illum et ait illi: "Quid hoc audio de te? Redde rationem vilicationis tuae; iam enim non poteris vilicare". 3 Ait autem vilicus intra se: "Quid faciam, quia dominus meus aufert a me vilicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. 4 Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a vilicatione, recipiant me in domos suas".
5
Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: "Quantum debes domino meo?". 6 At ille dixit: "Centum cados olei". Dixitque illi: "Accipe cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta". 7 Deinde alii dixit: "Tu vero quantum debes?". Qui ait: "Centum coros tritici". Ait illi: "Accipe litteras tuas et scribe octoginta".
8
Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.


9 Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant vos in aeterna tabernacula.

Si in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est quis credet vobis? - Non potestis Deo servire et mammonae

10 Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est; et, qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est. 11 Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est, quis credet vobis? 12 Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
13
Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet et alterum diliget, aut uni adhaerebit et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae ".


14 Audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum. 15 Et ait illis: " Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra, quia, quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.


16 Lex et Prophetae usque ad Ioannem; ex tunc regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. 17 Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de Lege unum apicem cadere.
18
Omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et, qui dimissam a viro ducit, moechatur.

Recepisti bona et Lazarus mala; nunc hic consolatur, tu vero cruciaris

19 Homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide. 20 Quidam autem pauper nomine Lazarus iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus 21 et cupiens saturari de his, quae cadebant de mensa divitis; sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius. 22 Factum est autem ut moreretur pauper et portaretur ab angelis in sinum Abrahae; mortuus est autem et dives et sepultus est.
23
Et in inferno elevans oculos suos, cum esset in tormentis, videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius. 24 Et ipse clamans dixit: "Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma". 25 At dixit Abraham: "Fili, recordare quia recepisti bona tua in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. 26 Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde ad nos transmeare".
27
Et ait: "Rogo ergo te, Pater, ut mittas eum in domum patris mei 28 - habeo enim quinque fratres - ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum". 29 Ait autem Abraham: "Habent Moysen et Prophetas; audiant illos". 30 At ille dixit: "Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent". 31 Ait autem illi: "Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent" ".

Si septies in die conversus fuerit ad te dicens: Paenitet me, dimittes illi

17 1 Et ad discipulos suos ait: " Impossibile est ut non veniant scandala; vae autem illi, per quem veniunt! 2 Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
3
Attendite vobis! Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si paenitentiam egerit, dimitte illi; 4 et si septies in die peccaverit in te et septies conversus fuerit ad te dicens: "Paenitet me", dimittes illi ".

Si haberetis fidem!

5 Et dixerunt apostoli Domino: " Adauge nobis fidem! ". 6 Dixit autem Dominus: " Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: "Eradicare et transplantare in mare", et oboediret vobis.

Servi inutiles sumus: quod debuimus facere fecimus

7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi: "Statim transi, recumbe", 8 et non dicet ei: "Para, quod cenem, et praecinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes"? 9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit, quae praecepta sunt? 10 Sic et vos, cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: "Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus" ".

Non sunt inventi qui redirent ut darent gloriam Deo nisi hic alienigena

11 Et factum est, dum iret in Ierusalem, et ipse transibat per mediam Samariam et Galilaeam. 12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe 13 et levaverunt vocem dicentes: " Iesu praeceptor, miserere nostri! ". 14 Quos ut vidit, dixit: " Ite, ostendite vos sacerdotibus ". Et factum est, dum irent, mundati sunt. 15 Unus autem ex illis, ut vidit quia sanatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum 16 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens ei; et hic erat Samaritanus. 17 Respondens autem Iesus dixit: " Nonne decem mundati sunt? Et novem ubi sunt? 18 Non sunt inventi qui redirent, ut darent gloriam Deo, nisi hic alienigena? ". 19 Et ait illi: " Surge, vade; fides tua te salvum fecit ".

Regnum Dei intra vos est

20 Interrogatus autem a pharisaeis: " Quando venit regnum Dei? ", respondit eis et dixit: " Non venit regnum Dei cum observatione, 21 neque dicent: "Ecce hic" aut: "Illic"; ecce enim regnum Dei intra vos est ".
22
Et ait ad discipulos: " Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis. 23 Et dicent vobis: "Ecce hic", "Ecce illic"; nolite ire neque sectemini. 24 Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea, quae sub caelo sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua. 25 Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac.

Qua die Filius hominis revelabitur

26 Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis: 27 edebant, bibebant, uxores ducebant, dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium et perdidit omnes. 28 Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant, bibebant, emebant, vendebant, plantabant, aedificabant; 29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit. 30 Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur.
31
In illa die, qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa; et, qui in agro, similiter non redeat retro. 32 Memores estote uxoris Lot. 33 Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. 34 Dico vobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur; 35 duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur ". 36 37 Respondentes dicunt illi: " Ubi, Domine? ". Qui dixit eis: " Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae ".

Deus faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se

18 1 Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, 2 dicens: " Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat et hominem non reverebatur. 3 Vidua autem erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens: "Vindica me de adversario meo". 4 Et nolebat per multum tempus; post haec autem dixit intra se: "Etsi Deum non timeo nec hominem revereor, 5 tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me" ".
6
Ait autem Dominus: " Audite quid iudex iniquitatis dicit; 7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? 8 Dico vobis: Cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? ".

Descendit publicanus iustificatus in domum suam a pharisaeo

9 Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros, parabolam istam: 10 " Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus. 11 Pharisaeus stans haec apud se orabat: "Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus; 12 ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium, quae possideo". 13 Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: "Deus, propitius esto mihi peccatori". 14 Dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ".


15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret; quod cum viderent, discipuli increpabant illos. 16 Iesus autem convocans illos dixit: " Sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare; talium est enim regnum Dei. 17 Amen dico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud ".
18
Et interrogavit eum quidam princeps dicens: " Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? ". 19 Dixit autem ei Iesus: " Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus. 20 Mandata nosti: non moechaberis, non occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem ". 21 Qui ait: " Haec omnia custodivi a iuventute ". 22 Quo audito, Iesus ait ei: " Adhuc unum tibi deest: omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me ". 23 His ille auditis, contristatus est, quia dives erat valde.
24
Videns autem illum Iesus tristem factum dixit: " Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrant. 25 Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei ". 26 Et dixerunt, qui audiebant: " Et quis potest salvus fieri? ". 27 Ait autem illis: " Quae impossibilia sunt apud homi nes, possibilia sunt apud Deum ".
28
Ait autem Petrus: " Ecce nos dimisimus nostra et secuti sumus te ". 29 Qui dixit eis: " Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquit domum aut uxorem aut fratres aut parentes aut filios propter regnum Dei, 30 et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam ".
31
Assumpsit autem Duodecim et ait illis: " Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis: 32 tradetur enim gentibus et illudetur et contumeliis afficietur et conspuetur; 33 et, postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget ". 34 Et ipsi nihil horum intellexerunt; et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intellegebant, quae dicebantur.

Quid tibis vis faciam? - Domine, ut videam

35 Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans. 36 Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. 37 Dixerunt autem ei: " Iesus Nazarenus transit ". 38 Et clamavit dicens: " Iesu, fili David, miserere mei! ". 39 Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret; ipse vero multo magis clamabat: " Fili David, miserere mei! ". 40 Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum: 41 " Quid tibi vis faciam? ". At ille dixit: " Domine, ut videam ". 42 Et Iesus dixit illi: " Respice! Fides tua te salvum fecit ". 43 Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.

Venit Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat

19 1 Et ingressus perambulabat Iericho. 2 Et ecce vir nomine Zacchaeus, et hic erat princeps publicanorum et ipse dives. 3 Et quaerebat videre Iesum, quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. 4 Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus. 5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus dixit ad eum: " Zacchaee, festinans descende, nam hodie in domo tua oportet me manere ". 6 Et festinans descendit et excepit illum gaudens. 7 Et cum viderent, omnes murmurabant dicentes: " Ad hominem peccatorem divertit! ". 8 Stans autem Zacchaeus dixit ad Dominum: " Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum ". 9 Ait autem Iesus ad eum: " Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae; 10 venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod perierat ".

Quare non dedisti pecuniam meam ad mensam?

11 Haec autem illis audientibus, adiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem, et illi existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. 12 Dixit ergo: " Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti. 13 Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem minas et ait ad illos: "Negotiamini, dum venio". 14 Cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes: "Nolumus hunc regnare super nos!".
15
Et factum est ut rediret, accepto regno, et iussit ad se vocari servos illos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum negotiati essent. 16 Venit autem primus dicens: "Domine, mina tua decem minas acquisivit". 17 Et ait illi: "Euge, bone serve; quia in modico fidelis fuisti, esto potestatem habens supra decem civitates". 18 Et alter venit dicens: "Mina tua, domine, fecit quinque minas". 19 Et huic ait: "Et tu esto supra quinque civitates".
20
Et alter venit dicens: "Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario; 21 timui enim te, quia homo austerus es: tollis, quod non posuisti, et metis, quod non seminasti". 22 Dicit ei: "De ore tuo te iudico, serve nequam! Sciebas quod ego austerus homo sum, tollens quod non posui et metens quod non seminavi? 23 Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Et ego veniens cum usuris utique exegissem illud". 24 Et adstantibus dixit: "Auferte ab illo minam et date illi, qui decem minas habet".
25
Et dixerunt ei: "Domine, habet decem minas!". 26 Dico vobis: "Omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferetur.
27
Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me! ".


28 Et his dictis, praecedebat ascendens Hierosolymam.


29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethfage et Bethaniam, ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos 30 dicens: " Ite in castellum, quod contra est, in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit; solvite illum et adducite. 31 Et si quis vos interrogaverit: "Quare solvitis?", sic dicetis: "Dominus eum necessarium habet" ". 32 Abierunt autem, qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis. 33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: " Quid solvitis pullum? ". 34 At illi dixerunt: " Dominus eum necessarium habet ".
35
Et duxerunt illum ad Iesum; et iactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum. 36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via. 37 Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnis multitudo discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus 38 dicentes: " Benedictus, qui venit rex in nomine Domini! Pax in caelo, et gloria in excelsis! ".
39
Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: " Magister, increpa discipulos tuos! ". 40 Et respondens dixit: " Dico vobis: Si hi tacuerint, lapides clamabunt! ".

Si cognovisses quae ad pacem tibi!

41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam 42 dicens: " Si cognovisses et tu in hac die, quae ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. 43 Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo et obsidebunt te et coangustabunt te undique 44 et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae ".

Fecistis domum Dei speluncam latronum

45 Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes 46 dicens illis: " Scriptum est: "Et erit domus mea domus orationis". Vos autem fecistis illam speluncam latronum ".
47
Et erat docens cotidie in templo. Principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere 48 et non inveniebant quid facerent; omnis enim populus suspensus erat audiens illum.


20
Lucas (NV) 12