Jeremías (VUL) 49

Capitulum 49

49 1 ad filios Ammon haec dicit Dominus numquid filii non sunt Israhel aut heres non est ei cur igitur hereditate possedit Melchom Gad et populus eius in urbibus eius habitavit 2 ideo ecce dies veniunt dicit Dominus et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum proelii et erit in tumulum dissipata filiaeque eius igni succendentur et possidebit Israhel possessores suos dicit Dominus 3 ulula Esebon quoniam vastata est Ahi clamate filiae Rabbath accingite vos ciliciis plangite et circuite per sepes quia Melchom in transmigratione ducetur sacerdotes eius et principes eius simul 4 quid gloriaris in vallibus defluxit vallis tua filia delicata quae confidebas in thesauris tuis et dicebas quis veniet ad me 5 ecce ego inducam super te terrorem ait Dominus Deus exercituum ab omnibus qui sunt in circuitu tuo et dispergemini singuli a conspectu vestro nec erit qui congreget fugientem 6 et post haec reverti faciam captivos filiorum Ammon ait Dominus
7
ad Idumeam haec dicit Dominus exercituum numquid non est ultra sapientia in Theman periit consilium a filiis inutilis facta est sapientia eorum 8 fugite terga vertite descendite in voragine habitatores Dedan quoniam perditionem Esau adduxi super eum tempus visitationis eius 9 si vindemiatores venissent super te non reliquissent racemum si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi 10 ego vero discoperui Esau revelavi abscondita eius et celari non poterit vastatum est semen eius et fratres eius et vicini eius et non erit 11 relinque pupillos tuos ego eos faciam vivere et viduae tuae in me sperabunt 12 quia haec dicit Dominus ecce quibus non erat iudicium ut biberent calicem bibentes bibent et tu quasi innocens relinqueris non eris innocens sed bibens bibes 13 quia per memet ipsum iuravi dicit Dominus quod in solitudinem et in obprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra et omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas 14 auditum audivi a Domino et legatus ad gentes missus est congregamini et venite contra eam et consurgamus in proelium 15 ecce enim parvulum dedi te in gentibus contemptibilem inter homines 16 arrogantia tua decepit te et superbia cordis tui qui habitas in cavernis petrae et adprehendere niteris altitudinem collis cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum inde detraham te dicit Dominus 17 et erit Idumea deserta omnis qui transibit per eam stupebit et sibilabit super omnes plagas eius 18 sicuti subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius ait Dominus non habitabit ibi vir et non incolet eam filius hominis 19 ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo 20 propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom et cogitationes eius quas cogitavit de habitatoribus Theman si non deiecerint eos parvuli gregis nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum 21 a voce ruinae eorum commota est terra clamor in mari Rubro auditus est vocis eius 22 ecce quasi aquila ascendet et evolabit et expandet alas suas super Bosram et erit cor fortium Idumeae in die illa quasi cor mulieris parturientis
23
ad Damascum confusa est Emath et Arfad quia auditum pessimum audierunt turbati sunt in mari sollicitudine quiescere non potuit 24 dissoluta est Damascus versa in fugam tremor adprehendit eam angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem 25 quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem urbem laetitiae 26 ideo cadent iuvenes eius in plateis eius et omnes viri proelii conticescent in die illa ait Dominus exercituum 27 et succendam ignem in muro Damasci et devorabit moenia Benadad
28
ad Cedar et ad regna Asor quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis haec dicit Dominus surgite ascendite ad Cedar et vastate filios orientis 29 tabernacula eorum et greges eorum capient pelles eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi et vocabunt super eos formidinem in circuitu 30 fugite abite vehementer in voraginibus sedete qui habitatis Asor ait Dominus iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes 31 consurgite et ascendite ad gentem quietam et habitantem confidenter ait Dominus non ostia non vectes ei soli habitant 32 et erunt cameli eorum in direptionem et multitudo iumentorum in praedam et dispergam eos in omnem ventum qui sunt adtonsi in comam et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos ait Dominus 33 et erit Asor in habitaculum draconum deserta usque in aeternum non manebit ibi vir nec incolet eam filius hominis
34
quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam adversus Aelam in principio regni Sedeciae regis Iuda dicens 35 haec dicit Dominus exercituum ecce ego confringam arcum Aelam summam fortitudinem eorum 36 et inducam super Aelam quattuor ventos a quattuor plagis caeli et ventilabo eos in omnes ventos istos et non erit gens ad quam non perveniant profugi Aelam 37 et pavere faciam Aelam coram inimicis suis et in conspectu quaerentium animam eorum et adducam super eos malum iram furoris mei dicit Dominus et emittam post eos gladium donec consumam eos 38 et ponam solium meum in Aelam et perdam inde reges et principes ait Dominus 39 in novissimis autem diebus reverti faciam captivos Aelam dicit Dominus


Capitulum 50

50 1 verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldeorum in manu Hieremiae prophetae
2
adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum praedicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia eius superata sunt idola eorum 3 quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone quae ponet terram eius in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus et moti sunt et abierunt 4 in diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient filii Israhel ipsi et filii Iuda simul ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quaerent 5 in Sion interrogabunt viam huc facies eorum venient et adponentur ad Dominum foedere sempiterno quod nulla oblivione delebitur 6 grex perditus factus est populus meus pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus de monte in collem transierunt obliti sunt cubilis sui 7 omnes qui invenerunt comederunt eos et hostes eorum dixerunt non peccavimus pro eo quod peccaverunt Domino decori iustitiae et expectationi patrum eorum Domino 8 recedite de medio Babylonis et de terra Chaldeorum egredimini et estote quasi hedi ante greges 9 quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis et praeparabuntur adversum eam et inde capietur sagitta eius quasi viri fortis interfectoris non revertetur vacua 10 et erit Chaldea in praedam omnes vastantes eam replebuntur ait Dominus 11 quoniam exultatis et magna loquimini diripientes hereditatem meam quoniam effusi estis sicut vitulus super herbam et mugistis ut tauri 12 confusa est mater vestra nimis et adaequata pulveri quae genuit vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et arens 13 ab ira Domini non habitabitur sed redigetur tota in solitudinem omnis qui transit per Babylonem stupebit et sibilabit super universis plagis eius 14 praeparamini contra Babylonem per circuitum omnes qui intenditis arcum debellate eam non parcatis iaculis quia Domino peccavit 15 clamate adversus eam ubique dedit manum ceciderunt fundamenta eius destructi sunt muri eius quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea sicut fecit facite ei 16 disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis a facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient 17 grex dispersus Israhel leones eiecerunt eum primus comedit eum rex Assur iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis 18 propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius sicut visitavi regem Assur 19 et reducam Israhel ad habitaculum suum et pascetur Carmelum et Basan et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius 20 in diebus illis et in tempore illo ait Dominus quaeretur iniquitas Israhel et non erit et peccatum Iuda et non invenietur quoniam propitius ero eis quos reliquero
21
super terram dominantium ascende et super habitatores eius visita dissipa et interfice quae post eos sunt ait Dominus et fac iuxta omnia quae praecepi tibi 22 vox belli in terra et contritio magna 23 quomodo confractus est et contritus est malleus universae terrae quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus 24 inlaqueavi te et capta es Babylon et nesciebas inventa es et adprehensa quoniam Dominum provocasti 25 aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae suae quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldeorum 26 venite ad eam ab extremis finibus aperite ut exeant qui conculcent eam tollite de via lapides et redigite in acervos et interficite eam nec sit quicquam reliquum 27 dissipate universos fortes eius descendant in occisionem vae eis quia venit dies eorum tempus visitationis eorum 28 vox fugientium et eorum qui evaserunt de terra Babylonis ut adnuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri ultionem templi eius 29 adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum iuxta omnia quae fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israhel 30 idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius et omnes viri bellatores eius conticescent in die illa ait Dominus 31 ecce ego ad te superbe dicit Dominus Deus exercituum quia venit dies tuus tempus visitationis tuae 32 et cadet superbus et corruet et non erit qui suscitet eum et succendam ignem in urbibus eius et devorabit omnia in circuitu eius 33 haec dicit Dominus exercituum calumniam sustinent filii Israhel et filii Iuda simul omnes qui ceperunt eos tenent nolunt dimittere eos 34 redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen eius iudicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores Babylonis 35 gladius ad Chaldeos ait Dominus et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes eius 36 gladius ad divinos eius qui stulti erunt gladius ad fortes illius qui timebunt 37 gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus quod est in medio eius et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros eius qui diripientur 38 siccitas super aquas eius erit et arescent quia terra sculptilium est et in portentis gloriantur 39 propterea habitabunt dracones cum fatuis ficariis et habitabunt in ea strutiones et non habitabitur ultra usque ad sempiternum nec extruetur usque ad generationem et generationem 40 sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius ait Dominus non habitabit ibi vir nec incolet eam filius hominis 41 ecce populus venit ab aquilone et gens magna et reges multi consurgent a finibus terrae 42 arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te filia Babylon 43 audivit rex Babylonis famam eorum et dissolutae sunt manus eius angustia adprehendit eum dolor quasi parturientem 44 ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo 45 propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem et cogitationes eius quas cogitavit super terram Chaldeorum nisi detraxerint eos parvuli gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum 46 a voce captivitatis Babylonis commota est terra et clamor inter gentes auditus est


Capitulum 51

51 1 haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores eius qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem 2 et mittam in Babylonem ventilatores et ventilabunt eam et demolientur terram eius quoniam venerunt super eam undique in die adflictionis eius 3 non tendat qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus nolite parcere iuvenibus eius interficite omnem militiam eius 4 et cadent interfecti in terra Chaldeorum et vulnerati in regionibus eius 5 quoniam non fuit viduatus Israhel et Iuda a Deo suo Domino exercituum terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israhel 6 fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei 7 calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino eius biberunt gentes et ideo commotae sunt 8 subito cecidit Babylon et contrita est ululate super eam tollite resinam ad dolorem eius si forte sanetur 9 curavimus Babylonem et non est sanata derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad caelos iudicium eius et elevatum est usque ad nubes 10 protulit Dominus iustitias nostras venite et narremus in Sion opus Domini Dei nostri 11 acuite sagittas implete faretras suscitavit Dominus spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens eius ut perdat eam quoniam ultio Domini est ultio templi sui 12 super muros Babylonis levate signum augete custodiam levate custodes praeparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis 13 quae habitas super aquas multas locuples in thesauris venit finis tuus pedalis praecisionis tuae 14 iuravit Dominus exercituum per animam suam quoniam replebo te hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur 15 qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos 16 dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo qui levat nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris suis 17 stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis conflator in sculptili quia mendax conflatio eius nec est spiritus in eis 18 vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis suae peribunt 19 non sicut haec pars Iacob quia qui fecit omnia ipse est et Israhel sceptrum hereditatis eius Dominus exercituum nomen eius
20
conlidis tu mihi vasa belli et ego conlidam in te gentes et disperdam in te regna 21 et conlidam in te equum et equitem eius et conlidam in te currum et ascensorem eius 22 et conlidam in te virum et mulierem et conlidam in te senem et puerum et conlidam in te iuvenem et virginem 23 et conlidam in te pastorem et gregem eius et conlidam in te agricolam et iugales eius et conlidam in te duces et magistratus 24 et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeae omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus 25 ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus qui corrumpis universam terram et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem conbustionis 26 et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta sed perditus in aeternum eris ait Dominus
27
levate signum in terra clangite bucina in gentibus sanctificate super eam gentes adnuntiate contra illam regibus Ararat Menni et Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite equum quasi bruchum aculeatum 28 sanctificate contra eam gentes reges Mediae duces eius et universos magistratus eius cunctamque terram potestatis eius 29 et commovebitur terra et turbabitur quia evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem 30 cessaverunt fortes Babylonis a proelio habitaverunt in praesidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres incensa sunt tabernacula eius contriti sunt vectes eius 31 currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti ut adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum 32 et vada praeoccupata sunt et paludes incensae sunt igni et viri bellatores conturbati sunt 33 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel filia Babylon quasi area tempus triturae eius adhuc modicum et veniet tempus messionis eius
34
comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et eiecit me 35 iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldeae dicit Hierusalem 36 propterea haec dicit Dominus ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et siccabo venam eius 37 et erit Babylon in tumulos habitatio draconum stupor et sibilus eo quod non sit habitator 38 simul ut leones rugient excutient comas velut catuli leonum 39 in calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant dicit Dominus 40 deducam eos quasi agnos ad victimam quasi arietes cum hedis
41
quomodo capta est Sesach et conprehensa est inclita universae terrae quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes 42 ascendit super Babylonem mare multitudine fluctuum eius operta est 43 factae sunt civitates eius in stuporem terra inhabitabilis et deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam filius hominis
44
et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de ore eius et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis corruit 45 egredimini de medio eius populus meus ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini 46 et ne forte mollescat cor vestrum et timeatis auditum qui audietur in terra et veniet in anno auditio et post hunc annum auditio et iniquitas in terra et dominator super dominatorem 47 propterea ecce dies veniunt et visitabo super sculptilia Babylonis et omnis terra eius confundetur et universi interfecti eius cadent in medio eius 48 et laudabunt super Babylonem caeli et terra et omnia quae in eis sunt quia ab aquilone venient ei praedones ait Dominus 49 et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israhel sic de Babylone cadent occisi in universa terra 50 qui fugistis gladium venite nolite stare recordamini procul Domini et Hierusalem ascendat super cor vestrum
51
confusi sumus quoniam audivimus obprobrium operuit ignominia facies nostras quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini 52 propterea ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super sculptilia eius et in omni terra eius mugiet vulneratus 53 si ascenderit Babylon in caelum et firmaverit in excelso robur suum a me venient vastatores eius ait Dominus 54 vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldeorum 55 quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae dedit sonitum vox eorum 56 quia venit super eam id est super Babylonem praedo et adprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet 57 et inebriabo principes eius et sapientes eius duces eius et magistratus eius et fortes eius et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen eius 58 haec dicit Dominus exercituum murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur et portae eius excelsae igni conburentur et labores populorum ad nihilum et gentium in igne erunt et disperibunt
59
verbum quod praecepit Hieremias prophetes Saraiae filio Neriae filii Maasiae cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem in anno quarto regni eius Saraias autem erat princeps prophetiae 60 et scripsit Hieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in libro uno omnia verba haec quae scripta sunt contra Babylonem 61 et dixit Hieremias ad Saraiam cum veneris Babylonem et videris et legeris omnia verba haec 62 dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua solitudo 63 cumque conpleveris legere librum istum ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medio Eufraten 64 et dices sic submergetur Babylon et non consurget a facie adflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque verba Hieremiae


Capitulum 52

52 1 filius viginti et unius anni Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem et nomen matris eius Amithal filia Hieremiae de Lobna 2 et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia quae fecerat Ioachim 3 quoniam furor Domini erat in Hierusalem et in Iuda usquequo proiceret eos a facie sua et recessit Sedecias a rege Babylonis
4
factum est autem in anno nono regni eius in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius adversum Hierusalem et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu 5 et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciae 6 mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate et non erant alimenta populo terrae 7 et disrupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt et exierunt de civitate nocte per viam portae quae est inter duos muros et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt per viam quae ducit in heremum 8 persecutus est autem exercitus Chaldeorum regem et adprehenderunt Sedeciam in deserto quod est iuxta Hiericho et omnis comitatus eius diffugit ab eo 9 cumque conprehendissent regem adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia 10 et iugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis eius sed et omnes principes Iudae occidit in Reblatha 11 et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius
12
in mense autem quinto decima mensis ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis venit Nabuzardan princeps militiae qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem 13 et incendit domum Domini et domum regis et omnes domos Hierusalem et omnem domum magnam igne conbusit 14 et totum murum Hierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldeorum qui erat cum magistro militiae 15 de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiae 16 de pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae in vinitores et in agricolas 17 columnas quoque aereas quae erant in domo Domini et bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et tulerunt omne aes eorum in Babylonem 18 et lebetas et creagras et psalteria et fialas et mortariola et omnia vasa aerea quae in ministerio fuerant tulerunt 19 et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea et quotquot argentea argentea tulit magister militiae 20 columnas duas et mare unum vitulos duodecim aereos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum horum 21 de columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam porro grossitudo eius quattuor digitorum et intrinsecus cava erat 22 et capitella super utramque aerea altitudo capitelli unius quinque cubitorum et retiacula et mala granata 23 nonaginta sex dependentia omnia mala granata centum retiaculis circumdabantur
24
et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli 25 et de civitate tulit eunuchum unum qui erat praepositus super viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui probabat tirones et sexaginta viros de populo terrae qui inventi sunt in medio civitatis 26 tulit autem eos Nabuzardan magister militiae et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha 27 et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua 28 iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo Iudaeos tria milia et viginti tres 29 in anno octavodecimo Nabuchodonosor de Hierusalem animas octingentas triginta duas 30 in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister militiae Iudaeorum animas septingentas quadraginta quinque omnes ergo animae quattuor milia sescentae
31
et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachim regis Iudae duodecimo mense vicesima quinta mensis elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui caput Ioachim regis Iudae et eduxit eum de domo carceris
32
et locutus est cum eo bona et posuit thronum eius super thronos regum qui erant post se in Babylone
33
et mutavit vestimenta carceris eius et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae
34
et cibaria eius cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies usque ad diem mortis suae cunctis diebus vitae eius



Jeremías (VUL) 49