Romanos (NV) 1


Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II

Ratione habita iussu Pauli PP. VI recognita

Auctoritate Ioannis Pauli PP. II promulgata


NOVA VULGATA

EDITIO TYPICA ALTERA


AD ROMANOS (NV)




Capitulum 1

1 1 Paulus servus Christi Iesu, vocatus apostolus, segregatus in evangelium Dei, 2 quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis 3 de Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem, 4 qui constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, Iesu Christo Domino nostro, 5 per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboeditionem fidei in omnibus gentibus pro nomine eius, 6 in quibus estis et vos vocati Iesu Christi, 7 omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.


8 Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo; 9 testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam 10 semper in orationibus meis obsecrans, si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. 11 Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos, 12 id est una vobiscum consolari per eam, quae invicem est, fidem vestram atque meam. 13 Nolo autem vos ignorare, fratres, quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc, ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. 14 Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. 15 Itaque, quod in me est, promptus sum et vobis, qui Romae estis, evangelizare.


16 Non enim erubesco evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco. 17 Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: " Iustus autem ex fide vivet ".
18
Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detinent,
19
quia, quod noscibile est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. 20 Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles; 21 quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. 22 Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, 23 et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium. 24 Propter quod tradidit illos Deus in concupiscentiis cordis eorum in immunditiam, ut ignominia afficiant corpora sua in semetipsis, 25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen.


26 Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam et feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum, qui est contra naturam; 27 similiter et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. 28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant, quae non conveniunt, 29 repletos omni iniquitate, malitia, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, 30 detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non oboedientes, 31 insipientes, incompositos, sine affectione, sine misericordia. 32 Qui cum iudicium Dei cognovissent, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte, non solum ea faciunt, sed et consentiunt facientibus.


2 1 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, qui iudicas. 2 Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt. 3 Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei? 4 An divitias benignitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit? 5 Secundum duritiam autem tuam et impaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, 6 qui reddet unicuique secundum opera eius: 7 his quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam; 8 his autem, qui ex contentione et non oboediunt veritati, oboediunt autem iniquitati, ira et indignatio. 9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci; 10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco. 11 Non est enim personarum acceptio apud Deum!


12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et, quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. 13 Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. 14 Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex; 15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium simul reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus, 16 in die, cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Christum Iesum.
17
Si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo, 18 et nosti Voluntatem et discernis potiora instructus per legem, 19 et confidis teipsum ducem esse caecorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt, 20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in lege. 21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces? Qui praedicas non furandum, furaris? 22 Qui dicis non moechandum, moecharis? Qui abominaris idola, templa spolias? 23 Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras? 24 " Nomen enim Dei propter vos blasphematur inter gentes ", sicut scriptum est. 25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. 26 Si igitur praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? 27 Et iudicabit, quod ex natura est praeputium legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es. 28 Non enim qui manifesto Iudaeus est, neque quae manifesto in carne circumcisio, 29 sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est.


3 1 Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis? 2 Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. 3 Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? 4 Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: " Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris ". 5 Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico. 6 Absit! Alioquin quomodo iudicabit Deus mundum? 7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor? 8 Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere: " Faciamus mala, ut veniant bona "? Quorum damnatio iusta est. 9 Quid igitur? Praecellimus eos? Nequaquam! Antea enim causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse, 10 sicut scriptum est: " Non est iustus quisquam, 11 non est intellegens, non est requirens Deum. 12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. 13 Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum, 14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est; 15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, 16 contritio et infelicitas in viis eorum, 17 et viam pacis non cognoverunt. 18 Non est timor Dei ante oculos eorum ".
19
Scimus autem quoniam, quaecumque lex loquitur, his, qui in lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus Deo; 20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati.


21 Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis, 22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui credunt. Non enim est distinctio: 23 omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, 24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in Christo Iesu; 25 quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta


26 in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu.
27
Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei.


28 Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.


29 An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium, 30 quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem.


31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus.


4 1 Quid ergo dicemus invenisse Abraham progenitorem nostrum secundum carnem? 2 Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam sed non apud Deum. 3 Quid enim Scriptura dicit? " Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ". 4 Ei autem, qui operatur, merces non reputatur secundum gratiam sed secundum debitum; 5 ei vero, qui non operatur, sed credit in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam, 6 sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus: 7 " Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. 8 Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum ".


9 Beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio? Dicimus enim: " Reputata est Abrahae fides ad iustitiam ". 10 Quomodo ergo reputata est? In circumcisione an in praeputio? Non in circumcisione sed in praeputio: 11 et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit in praeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur illis iustitia, 12 et pater circumcisionis his non tantum, qui ex circumcisione sunt, sed et qui sectantur vestigia eius, quae fuit in praeputio, fidei patris nostri Abrahae.


13 Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei;


14 si enim qui ex lege heredes sunt, exinanita est fides, et abolita est promissio. 15 Lex enim iram operatur; ubi autem non est lex, nec praevaricatio.

Contra spem in spe credidit

16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est Abrahae - qui est pater omnium nostrum,
17
sicut scriptum est: " Patrem multarum gentium posui te " C, ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint;


18 qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: " Sic erit semen tuum ".


19 Et non infirmatus fide consideravit corpus suum iam emortuum, cum fere centum annorum esset, et emortuam vulvam Sarae;


20 in repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, 21 et plenissime sciens quia, quod promisit, potens est et facere.


22 Ideo et reputatum est illi ad iustitiam.


23 Non est autem scriptum tantum propter ipsum: reputatum est illi, 24 sed et propter nos, quibus reputabitur, credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis, 25 qui traditus est propter delicta nostra et suscitatus est propter iustificationem nostram.


5 1 Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum, 2 per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae Dei.


3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, 4 patientia autem probationem, probatio vero spem;


5 spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.


6 Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est. 7 Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis et audeat mori. 8 Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.


9 Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum! 10 Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius; 11 non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.


12 Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt.


13 Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est, 14 sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est figura futuri.

Si unius delicto mors regnavit, multo magis in vita regnabunt

15 Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit.


16 Et non sicut per unum, qui peccavit, ita et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem.


17 Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiae et donationis iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum. 18 Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae; 19 sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi.


20 Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia, 21 ut sicut regnavit peccatum in morte, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum.


6 1 Quid ergo dicemus? Permanebimus in peccato, ut gratia abundet?


2 Absit! Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?


3 An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus? 4 Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.


5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus;


6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. 7 Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.


8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo; 9 scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur.


10 Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. 11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu.

Exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes

12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius, 13 neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo. 14 Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim sub lege estis sed sub gratia.


15 Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege sed sub gratia? Absit! 16 Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboedientiam, servi estis eius, cui oboeditis, sive peccati ad mortem, sive oboeditionis ad iustitiam? 17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis, 18 liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae.

Nunc liberati a peccato, servi facti estis Deo

19 Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servientia immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servientia iustitiae ad sanctificationem. 20 Cum enim servi essetis peccati, liberi eratis iustitiae. 21 Quem ergo fructum habebatis tunc, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors! 22 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam! 23 Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro.


7 1 An ignoratis, fratres - scientibus enim legem loquor - quia lex in homine dominatur, quanto tempore vivit? 2 Nam quae sub viro est mulier, viventi viro alligata est lege; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri. 3 Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit alterius viri; si autem mortuus fuerit vir, libera est a lege, ut non sit adultera, si fuerit alterius viri. 4 Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, eius qui ex mortuis suscitatus est, ut fructificaremus Deo. 5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti; 6 nunc autem soluti sumus a lege, mortui ei, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate Spiritus et non in vetustate litterae.
7
Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nescirem, nisi lex diceret: " Non concupisces ". 8 Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum erat. 9 Ego autem vivebam sine lege aliquando; sed, cum venisset mandatum, peccatum revixit, 10 ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem; 11 nam peccatum, occasione accepta, per mandatum seduxit me et per illud occidit. 12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. 13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
14
Scimus enim quod lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. 15 Quod enim operor, non intellego; non enim, quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio. 16 Si autem, quod nolo, illud facio, consentio legi quoniam bona. 17 Nunc autem iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum.

Quis me liberabit de corpore mortis huius?

18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam velle adiacet mihi, operari autem bonum, non! 19 Non enim, quod volo bonum, facio, sed, quod nolo malum, hoc ago. 20 Si autem, quod nolo, illud facio, iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum. 21 Invenio igitur hanc legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet. 22 Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; 23 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. 24 Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius? 25 Gratias autem Deo per Iesum Christum Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati.

Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis

8 1 Nihil ergo nunc damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu; 2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis. 3 Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne, 4 ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum.


5 Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus. 6 Nam sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax; 7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest.


8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.


9 Vos autem in carne non estis sed in Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius.


10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam.


11 Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis.

Accepistis spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus: Abba, Pater

12 Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. 13 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem Spiritu opera corporis mortificatis, vivetis.


14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. 15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: " Abba, Pater! ". 16 Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei.
17
Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur.

Exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat

18 Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelanda est in nobis. 19 Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat; 20 vanitati enim creatura subiecta est, non volens sed propter eum, qui subiecit, in spem, 21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.


22 Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc; 23 non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri.


24 Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quae videtur, non est spes; nam, quod videt, quis sperat? 25 Si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus.

Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum

26 Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus; 27 qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.


28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt.
29
Nam, quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; 30 quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit.

Nulla creatura poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo

31 Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? 32 Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit?


33 Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat? 34 Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis?


35 Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius?


36 Sicut scriptum est: " Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis ".


37 Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos. 38 Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes 39 neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.

Optabam anathema esse pro fratribus meis

9 1 Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto, 2 quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo. 3 Optarem enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis meis secundum carnem, 4 qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones, 5 quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.


6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel; 7 neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: " In Isaac vocabitur tibi semen ". 8 Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur semen; 9 promissionis enim verbum hoc est: " Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius ". 10 Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitum habens, Isaac patre nostro; 11 cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret, 12 non ex operibus sed ex vocante dictum est ei: " Maior serviet minori "; 13 sicut scriptum est: " Iacob dilexi, Esau autem odio habui ".
14
Quid ergo dicemus? Numquid iniustitia apud Deum? Absit! 15 Moysi enim dicit: " Miserebor, cuius misereor, et misericordiam praestabo, cui misericordiam praesto ". 16 Igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei. 17 Dicit enim Scriptura pharaoni: " In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra ". 18 Ergo, cuius vult, miseretur et, quem vult, indurat. 19 Dices itaque mihi: " Quid ergo adhuc queritur? Voluntati enim eius quis restitit? ". 20 O homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: " Quid me fecisti sic? ". 21 An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in ignominiam? 22 Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum; 23 et ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam, 24 quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus?
25
Sicut et in Osee dicit: " Vocabo Non plebem meam Plebem meam et Non dilectam Dilectam. 26 Et erit: in loco, ubi dictum est eis: "Non plebs mea vos", ibi vocabuntur Filii Dei vivi ". 27 Isaias autem clamat pro Israel: " Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient. 28 Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram ". 29 Et sicut praedixit Isaias: " Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus ".
30
Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est; 31 Israel vero sectans legem iustitiae in legem non pervenit. 32 Quare? Quia non ex fide sed quasi ex operibus; offenderunt in lapidem offensionis, 33 sicut scriptum est: " Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali; et, qui credit in eo, non confundetur ".


10 1 Fratres, voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum pro illis in salutem. 2 Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam; 3 ignorantes enim Dei iustitiam et suam iustitiam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti; 4 finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti. 5 Moyses enim scribit de iustitia, quae ex lege est: " Qui fecerit homo, vivet in eis ". 6 Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: " Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum?", id est Christum deducere; 7 aut: " Quis descendet in abyssum? ", hoc est Christum ex mortuis revocare.


8 Sed quid dicit? " Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo "; hoc est verbum fidei, quod praedicamus.


9 Quia si confitearis in ore tuo: " Dominum Iesum! ", et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvus eris. 10 Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem. 11 Dicit enim Scriptura: " Omnis, qui credit in illo, non confundetur ".
12
Non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum: 13 Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.


14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? 15 Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est: " Quam speciosi pedes evangelizantium bona ". 16 Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit: " Domine, quis credidit auditui nostro? ". 17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. 18 Sed dico: Numquid non audierunt? Quin immo, in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.


19 Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: " Ego ad aemulationem vos adducam per Non gentem: per gentem insipientem ad iram vos provocabo ". 20 Isaias autem audet et dicit: " Inventus sum in non quaerentibus me; palam apparui his, qui me non interrogabant ". 21 Ad Israel autem dicit: " Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem ".

Si amissio Iudaeorum reconciliatio est mundi, quae assumptio nisi vita ex mortuis?

11 1 Dico ergo: Numquid repulit Deus populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, tribu Beniamin. 2 Non reppulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum interpellat Deum adversus Israel:


3 " Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam ". 4 Sed quid dicit illi responsum divinum? " Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genu Baal ". 5 Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt. 6 Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia. 7 Quid ergo? Quod quaerit Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est; ceteri vero excaecati sunt, 8 sicut scriptum est: " Dedit illis Deus spiritum soporis, oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem ". 9 Et David dicit: " Fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis. 10 Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum illorum semper incurva! ".


11 Dico ergo: Numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit! Sed illorum casu salus gentibus, ut illi ad aemulationem adducantur. 12 Quod si casus illorum divitiae sunt mundi, et deminutio eorum divitiae gentium, quanto magis plenitudo eorum!


13 Vobis autem dico gentibus: Quantum quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorifico, 14 si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis. 15 Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae assumptio, nisi vita ex mortuis?


16 Quod si primitiae sanctae sunt, et massa; et si radix sancta, et rami. 17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis et consocius radicis pinguedinis olivae factus es, 18 noli gloriari adversus ramos; quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. 19 Dices ergo: " Fracti sunt rami, ut ego inserar ". 20 Bene; incredulitate fracti sunt, tu autem fide stas. Noli altum sapere, sed time: 21 si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat.
22
Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. 23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere illos! 24 Nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis hi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae.


25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, 26 et sic omnis Israel salvus fiet, sicut scriptum est: " Veniet ex Sion, qui eripiat, avertet impietates ab Iacob; 27 et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum ". 28 Secundum evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem carissimi propter patres;


29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei!


30 Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem, 31 ita et isti nunc non crediderunt propter vestram misericordiam, ut et ipsi nunc misericordiam consequantur. 32 Conclusit enim Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur!


33 O altitudo divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! 34 Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? 35 Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? 36 Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia. Ipsi gloria in saecula. Amen.


Romanos (NV) 1