Marcos (NV) 1


Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II

Ratione habita iussu Pauli PP. VI recognita

Auctoritate Ioannis Pauli PP. II promulgata


NOVA VULGATA

EDITIO TYPICA ALTERA


MARCUS (NV)




Rectas facite semitas Domini

1 1 Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei.
2
Sicut scriptum est in Isaia propheta: " Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam;
3
vox clamantis in deserto: "Parate viam Domini, rectas facite semitas eius" ",
4
fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum. 5 Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua. 6 Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat.


7 Et praedicabat dicens: " Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. 8 Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto ".

Baptizatus est in Iordane ab Ioanne - Tu es Filius meus dilectus, in te complacui

9 Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Ioanne. 10 Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem in ipsum; 11 et vox facta est de caelis: " Tu es Filius meus dilectus; in te complacui ".


12 Et statim Spiritus expellit eum in desertum. 13 Et erat in deserto quadraginta diebus et tentabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.

Paenitemini et credite Evangelio

14 Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei
15
et dicens: " Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio ".

Faciam vos fieri piscatores hominum

16 Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores. 17 Et dixit eis Iesus: " Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum ". 18 Et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum. 19 Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia, 20 et statim vocavit illos. Et, relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis, abierunt post eum.

Erat docens eos quasi potestatem habens

21 Et ingrediuntur Capharnaum. Et statim sabbatis ingressus synagogam docebat. 22 Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae.
23
Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit 24 dicens: " Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei ". 25 Et comminatus est ei Iesus dicens: " Obmutesce et exi de homine! ". 26 Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo. 27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: " Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei ". 28 Et processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilaeae.

Curavit multos qui vexabantur variis languoribus

29 Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Ioanne. 30 Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statim dicunt ei de illa. 31 Et accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eam febris, et ministrabat eis.
32
Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes; 33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam. 34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum.
35
Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat. 36 Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant; 37 et cum invenissent eum, dixerunt ei: " Omnes quaerunt te! ". 38 Et ait illis: " Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni ". 39 Et venit praedicans in synagogis eorum per omnem Galilaeam et daemonia eiciens.

Discessit ab eo lepra, et mundatus est

40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: " Si vis, potes me mundare ". 41 Et misertus extendens manum suam tetigit eum et ait illi: " Volo, mundare! "; 42 et statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. 43 Et infremuit in eum statimque eiecit illum 44 et dicit ei: "Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses, in testimonium illis ".
45
At ille egressus coepit praedicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et conveniebant ad eum undique.

Filius hominis habet potestatem in terrra dimmittendi peccata

2 1 Et iterum intravit Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset. 2 Et convenerunt multi, ita ut non amplius caperentur neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum. 3 Et veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur. 4 Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat. 5 Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: " Fili, dimittuntur peccata tua ".
6
Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis: 7 " Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ". 8 Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: " Quid ista cogitatis in cordibus vestris? 9 Quid est facilius, dicere paralytico: "Dimittuntur peccata tua", an dicere: "Surge et tolle grabatum tuum et ambula"? 10 Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata - ait paralytico -: 11 Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam ". 12 Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: " Numquam sic vidimus! ".

Non veni vocare iustos, sed peccatores

13 Et egressus est rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. 14 Et cum praeteriret, vidit Levin Alphaei sedentem ad teloneum et ait illi: " Sequere me ". Et surgens secutus est eum. 15 Et factum est, cum accumberet in domo illius, et multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi et sequebantur eum. 16 Et scribae pharisaeorum, videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: " Quare cum publicanis et peccatoribus manducat? ". 17 Et Iesus hoc audito ait illis: " Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores ".

Sponsus cum illis est

18 Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: " Cur discipuli Ioannis et discipuli pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? ". 19 Et ait illis Iesus: " Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare; 20 venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die.
21
Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin supplementum aufert aliquid ab eo, novum a veteri, et peior scissura fit.
22
Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos ".

Dominus est Filius hominis etiam sabbati

23 Et factum est, cum ipse sabbatis ambularet per sata, discipuli eius coeperunt praegredi vellentes spicas. 24 Pharisaei autem dicebant ei: " Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet? ". 25 Et ait illis: " Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant? 26 Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit etiam eis, qui cum eo erant? ". 27 Et dicebat eis: " Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum; 28 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati ".

Licet sabbatis animam salvam facere an perdere?

3 1 Et introivit iterum in synagogam. Et erat ibi homo habens manum aridam; 2 et observabant eum, si sabbatis curaret illum, ut accusarent eum. 3 Et ait homini habenti manum aridam: " Surge in medium ". 4 Et dicit eis: " Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere? ". At illi tacebant. 5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: " Extende manum ". Et extendit, et restituta est manus eius. 6 Et exeuntes pharisaei statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.

Spiritus immundi clamabant: "Tu es Filius Dei", et Iesus commminabatur eis ne manifestarent illum

7 Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilaea secuta est et a Iudaea 8 et ab Hierosolymis et ab Idumaea; et, qui trans Iordanem et circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes, quae faciebat, venerunt ad eum. 9 Et dixit discipulis suis, ut navicula sibi praesto esset propter turbam, ne comprimerent eum. 10 Multos enim sanavit, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. 11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: " Tu es Filius Dei! ". 12 Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum.

Vocavit quos voluit ipse, ut essent cum illo

13 Et ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum. 14 Et fecit Duodecim, ut essent cum illo, et ut mitteret eos praedicare 15 habentes potestatem eiciendi daemonia: 16 et imposuit Simoni nomen Petrum; 17 et Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui; 18 et Andream et Philippum et Bartholomaeum et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Thaddaeum et Simonem Chananaeum 19 et Iudam Iscarioth, qui et tradidit illum.

Dicebant suit: "In furorem versus est"

20 Et venit ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. 21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: " In furorem versus est ".

Satanas finem habet

22 Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: " Beelzebul habet " et: " In principe daemonum eicit daemonia ". 23 Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: " Quomodo potest Satanas Satanam eicere? 24 Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud; 25 et si domus in semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare. 26 Et si Satanas consurrexit in semetipsum et dispertitus est, non potest stare, sed finem habet. 27 Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet.
28
Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint; 29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus est aeterni delicti ". 30 Quoniam dicebant: " Spiritum immundum habet ".

Qui fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soros mea et mater est

31 Et venit mater eius et fratres eius, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum. 32 Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: " Ecce mater tua et fratres tui et sorores tuae foris quaerunt te ". 33 Et respondens eis ait: " Quae est mater mea et fratres mei? ". 34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: " Ecce mater mea et fratres mei. 35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est ".

Exiit seminans ad seminandum

4 1 Et iterum coepit docere ad mare. Et congregatur ad eum turba plurima, ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erant. 2 Et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua:
3
" Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum. 4 Et factum est, dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres et comederunt illud. 5 Aliud cecidit super petrosa, ubi non habebat terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae; 6 et quando exortus est sol, exaestuavit et, eo quod non haberet radicem, exaruit. 7 Et aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. 8 Et alia ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: ascendebant et crescebant et afferebant unum triginta et unum sexaginta et unum centum ". 9 Et dicebat: " Qui habet aures audiendi, audiat ".


10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui circa eum erant cum Duodecim, parabolas.


11 Et dicebat eis: " Vobis datum est mysterium regni Dei; illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt, 12 ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intellegant, ne quando convertantur, et dimittatur eis ".


13 Et ait illis: " Nescitis parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas cognoscetis? 14 Qui seminat, verbum seminat. 15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum: et cum audierint, confestim venit Satanas et aufert verbum, quod seminatum est in eos. 16 Et hi sunt, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud 17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt; deinde orta tribulatione vel persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. 18 Et alii sunt, qui in spinis seminantur: hi sunt, qui verbum audierunt, 19 et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. 20 Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt: qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum ".

Lucerna venit, ut super candelabrum ponatur. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis

21 Et dicebat illis: " Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur? 22 Non enim est aliquid absconditum, nisi ut manifestetur, nec factum est occultum, nisi ut in palam veniat. 23 Si quis habet aures audiendi, audiat ".
24
Et dicebat illis: " Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis. 25 Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab illo ".

Iacit sementem et dormit, et semen increscit, dum nescit ille

26 Et dicebat: " Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram 27 et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat, dum nescit ille. 28 Ultro terra fructificat primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. 29 Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis ".


30 Et dicebat: " Quomodo assimilabimus regnum Dei aut in qua parabola ponemus illud? 31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra; 32 et cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare ".
33
Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire; 34 sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

Quis est iste, quia ventus et mare oboediunt ei?

35 Et ait illis illa die, cum sero esset factum: " Transeamus contra ". 36 Et dimittentes turbam, assumunt eum, ut erat in navi; et aliae naves erant cum illo. 37 Et exoritur procella magna venti, et fluctus se mittebant in navem, ita ut iam impleretur navis. 38 Et erat ipse in puppi supra cervical dormiens; et excitant eum et dicunt ei: " Magister, non ad te pertinet quia perimus? ". 39 Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari: " Tace, obmutesce! ". Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna. 40 Et ait illis: " Quid timidi estis? Necdum habetis fidem? ". 41 Et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum: " Quis putas est iste, quia et ventus et mare oboediunt ei? ".

Exi, spiritus immunde, ab homine

5 1 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. 2 Et exeunte eo de navi, statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo, 3 qui domicilium habebat in monumentis; et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare, 4 quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare; 5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus.
6
Et videns Iesum a longe cucurrit et adoravit eum 7 et clamans voce magna dicit: " Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas ". 8 Dicebat enim illi: " Exi, spiritus immunde, ab homine ". 9 Et interrogabat eum: " Quod tibi nomen est? ". Et dicit ei: " Legio nomen mihi est, quia multi sumus ". 10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
11
Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens; 12 et deprecati sunt eum dicentes: " Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus ". 13 Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in mari.
14
Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros; et egressi sunt videre quid esset facti. 15 Et veniunt ad Iesum; et vident illum, qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum et sanae mentis, eum qui legionem habuerat, et timuerunt. 16 Et qui viderant, narraverunt illis qualiter factum esset ei, qui daemonium habuerat, et de porcis. 17 Et rogare eum coeperunt, ut discederet a finibus eorum.

Annuntia quanta tibi Dominus fecerit

18 Cumque ascenderet navem, qui daemonio vexatus fuerat, deprecabatur eum, ut esset cum illo. 19 Et non admisit eum, sed ait illi: " Vade in domum tuam ad tuos et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui ". 20 Et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur.

Puella, tibi dico, surge

21 Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare. 22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius 23 et deprecatur eum multum dicens: " Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super eam, ut salva sit et vivat ". 24 Et abiit cum illo. Et sequebatur eum turba multa et comprimebant illum.
25
Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim 26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat, 27 cum audisset de Iesu, venit in turba retro et tetigit vestimentum eius; 28 dicebat enim: " Si vel vestimenta eius tetigero, salva ero ". 29 Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga.
30
Et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quae exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: " Quis tetigit vestimenta mea? ". 31 Et dicebant ei discipuli sui: " Vides turbam comprimentem te et dicis: "Quis me tetigit?" ". 32 Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat. 33 Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem. 34 Ille autem dixit ei: " Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto sana a plaga tua ".
35
Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo dicentes: " Filia tua mortua est; quid ultra vexas magistrum? ". 36 Iesus autem, verbo, quod dicebatur, audito, ait archisynagogo: " Noli timere; tantummodo crede! ". 37 Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi. 38 Et veniunt ad domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et eiulantes multum, 39 et ingressus ait eis: " Quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit ". 40 Et irridebant eum. Ipse vero, eiectis omnibus, assumit patrem puellae et matrem et, qui secum erant, et ingreditur, ubi erat puella; 41 et tenens manum puellae ait illi: " Talitha, qum! " - quod est interpretatum: " Puella, tibi dico: Surge! " -. 42 Et confestim surrexit puella et ambulabat; erat enim annorum duodecim. Et obstupuerunt continuo stupore magno. 43 Et praecepit illis vehementer, ut nemo id sciret, et dixit dari illi manducare.

Non est propheta sine honore, nisi in patria sua

6 1 Et egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur illum discipuli sui. 2 Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: " Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur? 3 Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt? ". Et scandalizabantur in illo. 4 Et dicebat eis Iesus: " Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua ". 5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit; 6 et mirabatur propter incredulitatem eorum. Et circumibat castella in circuitu docens.

Coepit illos mittere

7 Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos; 8 et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona aes, 9 sed ut calcearentur sandaliis et ne induerentur duabus tunicis. 10 Et dicebat eis: " Quocumque introieritis in domum, illic manete, donec exeatis inde. 11 Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis ".
12
Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent; 13 et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant.

Quem ego decollavi Ioannem, hic a mortuis resurrexit

14 Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: " Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo ". 15 Alii autem dicebant: " Elias est ". Alii vero dicebant: " Propheta est, quasi unus ex prophetis ". 16 Quo audito, Herodes aiebat: " Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit! ".
17
Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. 18 Dicebat enim Ioannes Herodi: " Non licet tibi habere uxorem fratris tui ". 19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat: 20 Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat.
21
Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae, 22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: " Pete a me, quod vis, et dabo tibi ". 23 Et iuravit illi multum: " Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei ". 24 Quae cum exisset, dixit matri suae: " Quid petam? ". At illa dixit: " Caput Ioannis Baptistae ". 25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: " Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae ". 26 Et contristatus rex, propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere; 27 et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere 28 et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellae, et puella dedit illud matri suae. 29 Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento.

Venite seorsum, et requiescite pusillum

30 Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quae egerant et docuerant. 31 Et ait illis: " Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite pusillum ". Erant enim, qui veniebant et redibant, multi, et nec manducandi spatium habebant. 32 Et abierunt in navi in desertum locum seorsum. 33 Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi; et pedestre de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos.

Erant sicut oves non habentes pastorem

34 Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa.


35 Et cum iam hora multa facta esset, accesserunt discipuli eius dicentes: " Desertus est locus hic, et hora iam est multa; 36 dimitte illos, ut euntes in villas et vicos in circuitu emant sibi, quod manducent ". 37 Respondens autem ait illis: " Date illis vos manducare ". Et dicunt ei: " Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare? ". 38 Et dicit eis: " Quot panes habetis? Ite, videte ". Et cum cognovissent, dicunt: " Quinque et duos pisces ". 39 Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum. 40 Et discubuerunt secundum areas per centenos et per quinquagenos. 41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus. 42 Et manducaverunt omnes et saturati sunt; 43 et sustulerunt fragmenta duodecim cophinos plenos, et de piscibus. 44 Et erant, qui manducaverunt panes, quinque milia virorum.

Viderunt eum ambulantem super mare

45 Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. 46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. 47 Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra.
48
Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos. 49 At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt; 50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: " Confidite, ego sum; nolite timere! ". 51 Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Et valde nimis intra se stupebant; 52 non enim intellexerant de panibus, sed erat cor illorum obcaecatum.

Quotquot tangebant eum salvi fiebant

53 Et cum transfretassent in terram, pervenerunt Gennesaret et applicuerunt. 54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum 55 et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. 56 Et quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos; et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvi fiebant.

Relinquentes mandata Dei, tenetis traditionem hominum

7 1 Et conveniunt ad eum pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis; 2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes 3 - pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum; 4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quae acceperunt servanda: baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum - 5 et interrogant eum pharisaei et scribae: " Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? ".
6
At ille dixit eis: " Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: "Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; 7 in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum".
8
Relinquentes mandatum Dei tenetis traditionem hominum ".
9
Et dicebat illis: " Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. 10 Moyses enim dixit: "Honora patrem tuum et matrem tuam" et: "Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur"; 11 vos autem dicitis: "Si dixerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi profuerit", 12 ultra non permittitis ei facere quidquam patri aut matri 13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis ".

Quae de homine exeunt, illa communicant hominem

14 Et advocata iterum turba, dicebat illis: " Audite me, omnes, et intellegite: 15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt, quae coinquinant hominem! ".
17
(16) Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam. 18 Et ait illis: " Sic et vos imprudentes estis? Non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare, 19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit? ", purgans omnes escas. 20 Dicebat autem: " Quod de homine exit, illud coinquinat hominem; 21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, fornicationes, furta, homicidia, 22 adulteria, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia: 23 omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem ".

Catelli comedunt sub mensa de micis puerorum

24 Inde autem surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere. 25 Sed statim ut audivit de eo mulier, cuius habebat filia spiritum immundum, veniens procidit ad pedes eius. 26 Erat autem mulier Graeca, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum, ut daemonium eiceret de filia eius. 27 Et dicebat illi: " Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ". 28 At illa respondit et dicit ei: " Domine, etiam catelli sub mensa comedunt de micis puerorum ". 29 Et ait illi: " Propter hunc sermonem vade; exiit daemonium de filia tua ". 30 Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse.

Surdos fecit audire et mutos loqui

31 Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. 32 Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi manum. 33 Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas eius et exspuens tetigit linguam eius 34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi: " Effetha ", quod est: " Adaperire ". 35 Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte. 36 Et praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant. 37 Et eo amplius admirabantur dicentes: " Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui! ".

Manducaverunt et saturati sunt

8 1 In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: 2 " Misereor super turbam, quia iam triduo sustinent me nec habent, quod manducent; 3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt ". 4 Et responderunt ei discipuli sui: " Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine? ". 5 Et interrogabat eos: " Quot panes habetis? ". Qui dixerunt: " Septem ".
6
Et praecipit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbae. 7 Et habebant pisciculos paucos; et benedicens eos, iussit hos quoque apponi. 8 Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas. 9 Erant autem quasi quattuor milia. Et dimisit eos.
10
Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha.

Quid generatio ista signum quaerit?

11 Et exierunt pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum. 12 Et ingemiscens spiritu suo ait: " Quid generatio ista quaerit signum? Amen dico vobis: Non dabitur generationi isti signum ". 13 Et dimittens eos, iterum ascendens abiit trans fretum.

Cavete a fermento pharisaeorum et Herodis

14 Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi. 15 Et praecipiebat eis dicens: " Videte, cavete a fermento pharisaeorum et fermento Herodis! ". 16 Et disputabant ad invicem, quia panes non haberent. 17 Quo cognito, ait illis: " Quid disputatis, quia panes non habetis? Nondum cognoscitis nec intellegitis? Caecatum habetis cor vestrum? 18 Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? Nec recordamini, 19 quando quinque panes fregi in quinque milia, quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? ". Dicunt ei: " Duodecim ". 20 " Quando illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum tulistis? ". Et dicunt ei: " Septem ". 21 Et dicebat eis: " Nondum intellegitis? ".

Restitutus est caecus ita ut clare videret omnia

22 Et veniunt Bethsaida. Et adducunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat. 23 Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: " Vides aliquid? ". 24 Et aspiciens dicebat: " Video homines, quia velut arbores video ambulantes ". 25 Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et restitutus est et videbat clare omnia. 26 Et misit illum in domum suam dicens: " Nec in vicum introieris ".

Tu es Christus...

27 Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi; et in via interrogabat discipulos suos dicens eis: " Quem me dicunt esse homines? ". 28 Qui responderunt illi dicentes: " Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero unum de prophetis ". 29 Et ipse interrogabat eos: " Vos vero quem me dicitis esse? ". Respondens Petrus ait ei: " Tu es Christus ". 30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.

...Oportet Filium hominis multa pati

31 Et coepit docere illos: " Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere "; 32 et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus coepit increpare eum. 33 Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro et dicit: " Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum ".


34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: " Si quis vult post me sequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.

Qui perdiderit animam suam propter me et Evangelium, salvam faciet eam

35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet. 36 Quid enim prodest homini, si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae? 37 Quid enim dabit homo commutationem pro anima sua? 38 Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis ".


Marcos (NV) 1