Missale Romanum 2002 128

128 & 4 X

Pagina 128.

DOMINICA II ADVENTUS

Ant. ad introitum Cf. Is 30,19 Is 30 Pópulus Sion, ecce Dóminus véniet ad salvándas gentes; et audítam fáciet Dóminus glóriam vocis suae in laetítia cordis vestri.

Non dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Omnípotens et miséricors Deus, in tui occúrsum Fílii festinántes nulla ópera terréni actus impédiant, sed sapiéntiae caeléstis erudítio nos fáciat eius esse consórtes. Qui tecum.

DiciturCredo

Super oblata Placáre, Dómine, quaesumus, nostrae précibus humilitátis et hóstiis, et, ubi nulla súppetunt suffrágia meritórum, tuae nobis indulgéntiae succúrre praesídiis. Per Christum.

Praefatio I de Adventu, p. 518 .

Ant. ad communionem Ierúsalem, surge et sta in excélso, et vide iucunditátem, quae véniet tibi a Deo tuo.

Post communionem Repléti cibo spiritális alimóniae, súpplices te, Dómine, deprecámur, ut, huius participatióne mystérii, dóceas nos terréna sapiénter perpéndere, et caeléstibus inhaerére. Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 606 .

129 & 4 X

Pagina 129.

Feria secunda

Ant. ad introitum Cf. Jr 31,10; Is 35,4 Audíte verbum Dómini, gentes, et annuntiáte illud in fínibus terrae: Ecce Salvátor noster advéniet, et iam nolíte timére.

Collecta Dirigátur, quaesumus, Dómine, in conspéctu tuo nostrae petitiónis orátio, ut ad magnum incarnatiónis Unigéniti tui mystérium nostrae vota servitútis illibáta puritáte pervéniant. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, quaesumus, Dómine, múnera quae de tuis offérimus colláta benefíciis, et, quod nostrae devotióni concédis éffici temporáli, tuae nobis fiat praemium redemptiónis aetérnae. Per Christum.

Praefatio I de Adventu, p. 518 .

Ant. ad communionem Cf. Ps 105,4-5; Is 38,3 Veni, Dómine, visitáre nos in pace, ut laetémur coram te corde perfécto.

Post communionem Prosint nobis, quaesumus, Dómine, frequentáta mystéria, quibus nos, inter praetereúntia ambulántes, iam nunc instítuis amáre caeléstia et inhaerére mansúris. Per Christum.


130 & 4 X

Pagina 130.

Feria tertia

Ant. ad introitum Cf. Za 14,5 Za 7 Ecce Dóminus véniet, et omnes sancti eius cum eo; et erit in die illa lux magna.

Collecta Deus, qui salutáre tuum cunctis terrae fínibus declárasti, tríbue, quaesumus, ut nativitátis eius glóriam laetánter praestolémur. Per Dóminum.

Super oblata Placáre, Dómine, quaesumus, nostrae précibus humilitátis et hóstiis, et, ubi nulla súppetunt suffrágia meritórum, tuae nobis indulgéntiae succúrre praesídiis. Per Christum.

Praefatio I de Adventu, p. 518 .

Ant. ad communionem Cf. 2Tm 4,8 Corónam iustítiae reddet iustus iudex iis qui díligunt advéntum eius.

Post communionem Repléti cibo spiritális alimóniae, súpplices te, Dómine, deprecámur, ut, huius participatióne mystérii, dóceas nos terréna sapiénter perpéndere, et caeléstibus inhaerére. Per Christum.


131 & 4 X

Pagina 131.

Feria quarta

Ant. ad introitum Cf. Ha 2,3; 1Co 4,5 Véniet Dóminus et non tardábit, et illuminábit abscóndita tenebrárum, et manifestábit se ad omnes gentes.

Collecta Omnípotens Deus, qui nos praecipis iter Christo Dómino praeparáre, concéde propítius, ut nullis infirmitátibus fatigémur, qui caeléstis médici consolántem praeséntiam sustinémus. Per Dóminum.

Super oblata Devotiónis nostrae tibi, Dómine, quaesumus, hóstia iúgiter immolétur, quae et sacri péragat institúta mystérii, et salutáre tuum nobis poténter operétur. Per Christum.

Praefatio I de Adventu, p. 518 .

Ant. ad communionem Cf. Is 40,10 Is 35,5 Ecce Dóminus noster cum virtúte véniet, ut illúminet óculos servórum suórum.

Post communionem Tuam, Dómine, cleméntiam implorámus, ut haec divína subsídia, a vítiis expiátos, ad festa ventúra nos praeparent. Per Christum.


132 & 4 X

Pagina 132.

Feria quinta

Ant. ad introitum Cf. Ps 118,151-152 Prope es tu, Dómine, et omnes viae tuae véritas; inítio cognóvi de testimóniis tuis, quia in aetérnum tu es.

Collecta Excita, Dómine, corda nostra ad praeparándas Unigéniti tui vias, ut, per eius advéntum, purificátis tibi méntibus servíre mereámur. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, quaesumus, Dómine, múnera, quae de tuis offérimus colláta benefíciis, et, quod nostrae devotióni concédis éffici temporáli, tuae nobis fiat praemium redemptiónis aetérnae. Per Christum.

Praefatio I de Adventu, p. 518 .

Ant. ad communionem Tt 2,12-13 Iuste et pie vivámus in hoc saeculo, exspectántes beátam spem et advéntum glóriae magni Dei.

Post communionem Prosint nobis, quaesumus, Dómine, frequentáta mystéria, quibus nos, inter praetereúntia ambulántes, iam nunc instítuis amáre caeléstia et inhaerére mansúris. Per Christum.


133 & 4 X

Pagina 133.

Feria sexta

Ant. ad introitum Ecce Dóminus véniet cum splendóre descéndens visitáre pópulum suum in pace, et constitúere super eum vitam sempitérnam.

Collecta Concéde, quaesumus, omnípotens Deus, plebi tuae advéntum Unigéniti tui cum summa vigilántia exspectáre, ut, sicut ipse dócuit auctor nostrae salútis, accénsis lampádibus in eius occúrsum vigilántes properémus. Qui tecum.

Super oblata Placáre, Dómine, quaesumus, nostrae précibus humilitátis et hóstiis, et, ubi nulla súppetunt suffrágia meritórum, tuae nobis indulgéntiae succúrre praesídiis. Per Christum.

Praefatio I de Adventu, p. 518 .

Ant. ad communionem Cf. Ph 3,20-21 Salvatórem exspectámus Dóminum Iesum Christum, qui reformábit corpus humilitátis nostrae, configurátum córpori claritátis suae.

Post communionem Repléti cibo spiritális alimóniae, súpplices te, Dómine, deprecámur, ut, huius participatióne mystérii, dóceas nos terréna sapiénter perpéndere, et caeléstibus inhaerére. Per Christum.


134 & 4 X

Pagina 134.

Sabbato

Ant. ad introitum Cf. Ps 79,4 Ps 2 Veni, et osténde nobis fáciem tuam, Dómine, qui sedes super Chérubim, et salvi érimus.

Collecta Oriátur, quaesumus, omnípotens Deus, in córdibus nostris splendor glóriae tuae, ut, omni noctis obscuritáte subláta, fílios nos esse lucis Unigéniti tui maniféstet advéntus. Qui tecum.

Super oblata Devotiónis nostrae tibi, Dómine, quaesumus, hóstia iúgiter immolétur, quae et sacri péragat institúta mystérii, et salutáre tuum nobis poténter operétur. Per Christum.

Praefatio I de Adventu, p. 518 .

Ant. ad communionem Cf. Ap 22,12 Ecce vénio cito et merces mea mecum est, dicit Dóminus, dare unicuíque secúndum ópera sua.

Post communionem Tuam, Dómine, cleméntiam implorámus, ut haec divína subsídia, a vítiis expiátos, ad festa ventúra nos praeparent. Per Christum.

135 & 4 X

Pagina 135.

DOMINICA III ADVENTUS

In hac Missa adhibetur color violaceus vel rosaceus.

Ant. ad introitum Ph 4,4-5 Gaudéte in Dómino semper: íterum dico, gaudéte. Dóminus enim prope est.

Non dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui cónspicis pópulum tuum nativitátis domínicae festivitátem fidéliter exspectáre, praesta, quaesumus, ut valeámus ad tantae salútis gáudia perveníre, et ea votis sollémnibus álacri semper laetítia celebráre. Per Dóminum.

DiciturCredo

Super oblata Devotiónis nostrae tibi, Dómine, quaesumus, hóstia iúgiter immolétur, quae et sacri péragat institúta mystérii et salutáre tuum nobis poténter operétur. Per Christum.

Praefatio I vel II de Adventu, pp. 518 -519 .

Ant. ad communionem Cf. Is 35,4 Dícite: Pusillánimes, confortámini et nolíte timére: ecce Deus noster véniet et salvábit nos.

Post communionem Tuam, Dómine, cleméntiam implorámus, ut haec divína subsídia, a vítiis expiátos, ad festa ventúra nos praeparent. Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 606 .

136 & 4 X

Pagina 136.

Quando infra hebdomadam dicenda est Missa de feria, adhibentur textus infra propositi, nisi occurrat feria Adventus a die 17 ad diem 24 decembris.

Feria secunda

Ant. ad introitum Cf. Jr 31,10; Is 35,4 Audíte verbum Dómini, gentes, et annuntiáte illud in fínibus terrae: Ecce Salvátor noster advéniet, et iam nolíte timére.

Collecta Voci nostrae, quaesumus, Dómine, aures tuae pietátis accómmoda, et cordis nostri ténebras grátia Fílii tui nos visitántis illústra. Qui tecum.

Super oblata Súscipe, quaesumus, Dómine, múnera quae de tuis offérimus colláta benefíciis, et, quod nostrae devotióni concédis éffici temporáli, tuae nobis fiat praemium redemptiónis aetérnae. Per Christum.

Praefatio I de Adventu, p. 518 .

Ant. ad communionem Cf. Ps 105,4-5; Is 38,3 Veni, Dómine, visitáre nos in pace, ut laetémur coram te corde perfécto.

Post communionem Prosint nobis, quaesumus, Dómine, frequentáta mystéria, quibus nos, inter praetereúntia ambulántes, iam nunc instítuis amáre caeléstia et inhaerére mansúris. Per Christum.


137 & 4 X

Pagina 137.

Feria tertia

Ant. ad introitum Cf. Za 14,5 Za 7 Ecce Dóminus véniet, et omnes sancti eius cum eo; et erit in die illa lux magna.

Collecta Deus, qui novam creatúram per Unigénitum tuum nos esse fecísti, in ópera misericórdiae tuae propítius intuére, et in advéntu Fílii tui ab ómnibus nos máculis vetustátis emúnda. Per Dóminum.

Super oblata Placáre, Dómine, quaesumus, nostrae précibus humilitátis et hóstiis, et, ubi nulla súppetunt suffrágia meritórum, tuae nobis indulgéntiae succúrre praesídiis. Per Christum.

Praefatio I de Adventu, p. 518 .

Ant. ad communionem Cf. 2Tm 4,8 Corónam iustítiae reddet iustus iudex iis qui díligunt advéntum eius.

Post communionem Repléti cibo spiritális alimóniae, súpplices te, Dómine, deprecámur, ut, huius participatióne mystérii, dóceas nos terréna sapiénter perpéndere, et caeléstibus inhaerére. Per Christum.


138 & 4 X

Pagina 138.

Feria quarta

Ant. ad introitum Cf. Ha 2,3; 1Co 4,5 Véniet Dóminus et non tardábit, et illuminábit abscóndita tenebrárum, et manifestábit se ad omnes gentes.

Collecta Praesta, quaesumus, omnípotens Deus, ut Fílii tui ventúra sollémnitas et praeséntis nobis vitae remédia largiátur, et praemia aetérna concédat. Per Dóminum.

Super oblata Devotiónis nostrae tibi, Dómine, quaesumus, hóstia iúgiter immolétur, quae et sacri péragat institúta mystérii, et salutáre tuum nobis poténter operétur. Per Christum.

Praefatio I de Adventu, p. 518 .

Ant. ad communionem Cf. Is 40,10 Is 35,5 Ecce Dóminus noster cum virtúte véniet, ut illúminet óculos servórum suórum.

Post communionem Tuam, Dómine, cleméntiam implorámus, ut haec divína subsídia, a vítiis expiátos, ad festa ventúra nos praeparent. Per Christum.


139 & 4 X

Pagina 139.

Feria quinta

Ant. ad introitum Cf. Ps 118,151-152 Prope es tu, Dómine, et omnes viae tuae véritas; inítio cognóvi de testimóniis tuis, quia in aetérnum tu es.

Collecta Indígnos, quaesumus, Dómine, nos fámulos tuos, quos actiónis própriae culpa contrístat, Unigéniti tui advéntu salutári laetífica. Qui tecum.

Super oblata Súscipe, quaesumus, Dómine, múnera, quae de tuis offérimus colláta benefíciis, et, quod nostrae devotióni concédis éffici temporáli, tuae nobis fiat praemium redemptiónis aetérnae. Per Christum.

Praefatio I de Adventu, p. 518 .

Ant. ad communionem Tt 2,12-13 Iuste et pie vivámus in hoc saeculo, exspectántes beátam spem et advéntum glóriae magni Dei.

Post communionem Prosint nobis, quaesumus, Dómine, frequentáta mystéria, quibus nos, inter praetereúntia ambulántes, iam nunc instítuis amáre caeléstia et inhaerére mansúris. Per Christum.


140 & 4 X

Pagina 140.

Feria sexta

Ant. ad introitum Ecce Dóminus véniet cum splendóre descéndens visitáre pópulum suum in pace, et constitúere super eum vitam sempitérnam.

Collecta Praevéniat nos, omnípotens Deus, tua grátia semper atque subsequátur, ut, qui advéntum Unigéniti tui summo cordis desidério sustinémus, et praeséntis vitae subsídia et futúrae páriter consequámur. Per Dóminum.

Super oblata Placáre, Dómine, quaesumus, nostrae précibus humilitátis et hóstiis, et, ubi nulla súppetunt suffrágia meritórum, tuae nobis indulgéntiae succúrre praesídiis. Per Christum.

Praefatio I de Adventu, p. 518 .

Ant. ad communionem Cf. Ph 3,20-21 Salvatórem exspectámus Dóminum Iesum Christum, qui reformábit corpus humilitátis nostrae, configurátum córpori claritátis suae.

Post communionem Repléti cibo spiritális alimóniae, súpplices te, Dómine, deprecámur, ut, huius participatióne mystérii, dóceas nos terréna sapiénter perpéndere, et caeléstibus inhaerére. Per Christum.


141 & 4 X

Pagina 141.

DOMINICA IV ADVENTUS

Ant. ad introitum Is 45,8 Roráte, caeli, désuper, et nubes pluant iustum; aperiátur terra et gérminet Salvatórem.

Non dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Grátiam tuam, quaesumus, Dómine, méntibus nostris infúnde, ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, per passiónem eius et crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per Dóminum.

DiciturCredo

Super oblata Altári tuo, Dómine, superpósita múnera Spíritus ille sanctíficet, qui beátae Maríae víscera sua virtúte replévit. Per Christum.

Praefatio II de Adventu, p. 519 .

Ant. ad communionem Is 7,14 Ecce Virgo concípiet, et páriet fílium; et vocábitur nomen eius Emmánuel.

Post communionem Sumpto pígnore redemptiónis aetérnae, quaesumus, omnípotens Deus, ut quanto magis dies salutíferae festivitátis accédit, tanto devótius proficiámus ad Fílii tui digne nativitátis mystérium celebrándum. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum. Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 606 .

142 & 4 X

Pagina 142.

IN FERIIS ADVENTUS

a die 17 ad diem 24 decembris

Missae, quae sequuntur diebus quibus sunt assignatae adhibentur, excepta dominica, quae suam Missam retinet.

Die 17 decembris

Ant. ad introitum Cf. Is 49,13 Laeténtur caeli et exsúltet terra, quia Dóminus noster véniet, et páuperum suórum miserébitur.

Collecta Deus, humánae cónditor et redémptor natúrae, qui Verbum tuum in útero perpétuae virginitátis carnem assúmere voluísti, réspice propítius ad preces nostras, ut Unigénitus tuus, nostra humanitáte suscépta, nos divíno suo consórtio sociáre dignétur. Qui tecum.

Super oblata Ecclésiae tuae, Dómine, dona sanctífica, et concéde, ut, per haec veneránda mystéria, pane caelésti réfici mereámur. Per Christum.

Praefatio II de Adventu, p. 519 .

Ant. ad communionem Cf. Ag 2,8 Ecce véniet desiderátus cunctis géntibus, et replébitur glória domus Dómini.

Post communionem Divíno múnere satiáti, quaesumus, omnípotens Deus, hoc desidério potiámur, ut, a tuo accénsi Spíritu, ante conspéctum veniéntis Christi tui, velut clara luminária fulgeámus. Per Christum.


143 & 4 X

Pagina 143.

Die 18 decembris

Ant. ad introitum Rex noster advéniet Christus, quem Ioánnes praedicávit Agnum esse ventúrum.

Collecta Concéde, quaesumus, omnípotens Deus, ut, qui sub peccáti iugo ex vetústa servitúte deprímimur, exspectáta Unigéniti tui nova nativitáte liberémur. Per Dóminum.

Super oblata Sacrifícium tibi, Dómine, celebrándum tuo nómini nos reddat accéptos, ut ipsíus aeternitátis mereámur esse consórtes, qui mortalitátem nostram sua mortalitáte curávit. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Praefatio II de Adventu, p. 519 .

Ant. ad communionem Mt 1,23 Vocábunt nomen eius Emmánuel, quod est interpretátum Nobíscum-Deus.

Post communionem Suscipiámus, Dómine, misericórdiam tuam in médio templi tui, et redemptiónis nostrae ventúra sollémnia cóngruis honóribus praecedámus. Per Christum.


144 & 4 X

Pagina 144.

Die 19 decembris

Ant. ad introitum Cf. He 10,37 Qui ventúrus est véniet et non tardábit, et iam non erit timor in fínibus nostris, quóniam ipse est Salvátor noster.

Collecta Deus, qui splendórem glóriae tuae per sacrae Vírginis partum mundo dignátus es reveláre, tríbue, quaesumus, ut tantae incarnatiónis mystérium et fídei integritáte colámus, et devóto semper obséquio frequentémus. Per Dóminum.

Super oblata Propítius intuére múnera, Dómine, quaesumus, quae tuis altáribus exhibémus, ut, quod nostra fragilitáte defértur, tua virtúte sacrétur. Per Christum.

Praefatio II de Adventu, p. 519 .

Ant. ad communionem Lc 1,78-79 Visitábit nos Oriens ex alto, ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Post communionem Grátias de collátis munéribus referéntes, fac nobis propítius, omnípotens Deus, quae ventúra sunt desideráre praestánda, ut nativitátem Salvatóris nostri purificátis suscipiámus méntibus honorándam. Per Christum.


145 & 4 X

Pagina 145.

Die 20 decembris

Ant. ad introitum Cf. Is 11,1 Is 40,5; Lc 3,6 Egrediétur virga de radíce Iesse, et replébitur omnis terra glória Dómini, et vidébit omnis caro salutáre Dei.

Collecta Deus, aeterna maiéstas, cuius ineffábile Verbum, Angelo nuntiánte, Virgo immaculáta suscépit, et, domus divinitátis effécta, Sancti Spíritus luce replétur, quaesumus, ut nos, eius exémplo, voluntáti tuae humíliter adhaerére valeámus. Per Dóminum.

Super oblata Inténde, quaesumus, Dómine, sacrifícium singuláre, ut, huius participatióne mystérii, quae speránda crédimus, exspectáta sumámus. Per Christum.

Praefatio II de Adventu, p. 519 .

Ant. ad communionem Lc 1,31 Dixit Angelus ad Maríam: Ecce concípies et páries fílium, et vocábis nomen eius Iesum.

Post communionem Quos múnere caelésti réficis, Dómine, divíno tuére praesídio, ut, tuis mystériis perfruéntes, in vera fácias pace gaudére. Per Christum.


146 & 4 X

Pagina 146.

Die 21 decembris

Ant. ad introitum Cf. Is 7,14 Is 8,10 Modo véniet Dominátor Dóminus, et vocábitur nomen eius Emmánuel, quia Nobíscum-Deus.

Collecta Preces pópuli tui, quaesumus, Dómine, cleménter exáudi, ut, qui de Unigéniti tui in nostra carne advéntu laetántur, cum vénerit in sua maiestáte, aetérnae vitae praemium consequántur. Per Dóminum.

Super oblata Ecclésiae tuae, Dómine, múnera placátus assúme, quae et miséricors offerénda tribuísti, et in nostrae salútis poténter éfficis transíre mystérium. Per Christum.

Praefatio II de Adventu, p. 519 .

Ant. ad communionem Lc 1,45 Beáta quae credidísti, quóniam perficiéntur ea quae dicta sunt tibi a Dómino.

Post communionem Sit plebi tuae, Dómine, continuáta defénsio divíni participátio mystérii, ut, maiestáti tuae plena devotióne subiécta, salvatiónem mentis et córporis affluénter accípiat. Per Christum.


147 & 4 X

Pagina 147.

Die 22 decembris

Ant. ad introitum Ps 23,7 Attóllite, portae, cápita vestra, et elevámini, portae aeternáles, et introíbit rex glóriae.

Collecta Deus, qui, hóminem delápsum in mortem conspíciens, Unigéniti tui advéntum redímere voluísti, praesta, quaesumus, ut qui húmili eius incarnatiónem devotióne faténtur, ipsíus étiam Redemptóris consórtia mereántur. Qui tecum.

Super oblata In tua pietáte confidéntes, Dómine, cum munéribus ad altária veneránda concúrrimus, ut, tua purificánte nos grátia, iísdem quibus famulámur mystériis emundémur. Per Christum.

Praefatio II de Adventu, p. 519 .

Ant. ad communionem Lc 1,46 Lc 49 Magníficat ánima mea Dóminum, quia fecit mihi magna qui potens est.

Post communionem Róboret nos, Dómine, tui sacraménti percéptio, ut veniénti Salvatóri mereámur cum dignis opéribus obviáre, et beatitúdinis praemia promeréri. Per Christum.


148 & 4 X

Pagina 148.

Die 23 decembris

Ant. ad introitum Cf. Is 9,6; Ps 71,17 Nascétur nobis párvulus, et vocábitur Deus, Fortis; in ipso benedicéntur omnes tribus terrae.

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, nativitátem Fílii tui secúndum carnem propinquáre cernéntes, quaesumus, ut nobis indígnis fámulis tuis misericórdiam praestet Verbum, quod ex Vírgine María dignátum est caro fíeri, et in nobis habitáre Iesus Christus, Dóminus noster. Qui tecum.

Super oblata Haec oblátio, qua divíni cultus nobis est índita plenitúdo, sit tibi, Dómine, perfécta placátio, ut nostri Redemptóris exórdia purificátis méntibus celebrémus. Per Christum.

Praefatio II de Adventu, p. 519 .

Ant. ad communionem Ap 3,20 Ecce sto ad óstium et pulso: si quis audíerit vocem meam, et aperúerit mihi iánuam, intrábo ad illum, et cenábo cum illo, et ipse mecum.

Post communionem Caelésti múnere satiátis, Dómine, pacem tuam propitiátus indúlge, ut Fílio tuo dilectíssimo veniénti accénsis lampádibus digni praestolémur occúrsum. Per Christum.


149 & 4 X

Pagina 149.

Die 24 decembris

Ad Missam matutinam

Ant. ad introitum Cf. Ga 4,4 Ecce iam venit plenitúdo témporis, in quo misit Deus Fílium suum in terram.

Collecta Festína, quaesumus, ne tardáveris, Dómine Iesu, ut advéntus tui consolatiónibus sublevéntur, qui in tua pietáte confídunt. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia saecula saeculórum.

Super oblata Obláta tibi, Dómine, múnera benígnus assúme, ut eórum perceptióne expiémur a peccátis, et advéntus Fílii tui glóriam puris mereámur méntibus praestolári. Per Christum.

Praefatio II de Adventu, p. 519 .

Ant. ad communionem Lc 1,68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suae.

Post communionem Da nobis, Dómine, hoc dono tuo mirábili recreátis, ut, sicut adoránda Fílii tui natalícia praevenímus, sic eius múnera capiámus sempitérna gaudéntes. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

150 & 4 X

Pagina 150.

151 & 4 X

Pagina 151.


TEMPUS NATIVITATIS

Die 25 decembris

IN NATIVITATE DOMINI

Sollemnitas

152 & 4 X

Pagina 152.

153 & 4 X

Pagina 153.

Ad Missam in Vigilia Haec Missa adhibetur vespere diei 24 decembris sive ante sive post I Vesperas Nativitatis.

Ant. ad introitum Cf. Ex 16,6-7 Hódie sciétis, quia véniet Dóminus, et salvábit nos, et mane vidébitis glóriam eius.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui nos redemptiónis nostrae ánnua exspectatióne laetíficas, praesta, ut Unigénitum tuum, quem laeti suscípimus Redemptórem, veniéntem quoque Iúdicem secúri vidére mereámur Dóminum nostrum, Iesum Christum. Qui tecum.

DiciturCredo. Ad verba Et incarnátus est genuflectitur.

Super oblata Tanto nos, Dómine, quaesumus, promptióre servítio haec praecúrrere concéde sollémnia, quanto in his constáre princípium nostrae redemptiónis osténdis. Per Christum.

Praefatio de Nativitate, pp. 520 - 522 .

Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.

154 & 4 X

Pagina 154.

Ant. ad communionem Cf. Is 40,5 Revelábitur glória Dómini, et vidébit omnis caro salutáre Dei nostri.

Post communionem Da nobis, quaesumus, Dómine, Unigéniti Fílii tui recensíta nativitáte vegetári, cuius caelésti mystério páscimur et potámur. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, pp. 606 -607 .

155 & 4 X

Pagina 155.

Ad Missam in nocte In Nativitate Domini omnes sacerdotes tres Missas celebrare vel concelebrare possunt, dummodo hae suo tempore celebrentur.

Ant. ad introitum Ps 2, 7 Dóminus dixit ad me: Fílius meus es tu, ego hódie génui te.

Vel: Gaudeámus omnes in Dómino, quia Salvátor noster natus est in mundo. Hódie nobis de caelo pax vera descéndit.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui hanc sacratíssimam noctem veri lúminis fecísti illustratióne claréscere, da, quaesumus, ut, cuius in terra mystéria lucis agnóvimus, eius quoque gáudiis perfruámur in caelo. Qui tecum.

DiciturCredo. Ad verba Et incarnátus est genuflectitur.

Super oblata Grata tibi sit, Dómine, quaesumus, hodiérnae festivitátis oblátio, ut, per haec sacrosáncta commércia, in illíus inveniámur forma, in quo tecum est nostra substántia. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Praefatio: De Christo luce. Tonus sollemnis

156 & 4 X

Pagina 156.

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

157 & 4 X

Pagina 157.

Textus sine cantu: Praefatio de Nativitate, pp. 520 -522 .

Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.

Ant. ad communionem Jn 1,14 Verbum caro factum est, et vídimus glóriam eius.

Post communionem Da nobis, quaesumus, Dómine Deus noster, ut, qui nativitátem Redemptóris nostri frequentáre gaudémus, dignis conversatiónibus ad eius mereámur perveníre consórtium. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, pp. 606 -607 .

158 & 4 X

Pagina 158.

Ad Missam in aurora

Ant. ad introitum Cf. Is 9,2 Is 6; Lc 1,33 Lux fulgébit hódie super nos, quia natus est nobis Dóminus; et vocábitur admirábilis, Deus, Princeps pacis, Pater futúri saeculi: cuius regni non erit finis.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Da, quaesumus, omnípotens Deus, ut dum nova incarnáti Verbi tui luce perfúndimur, hoc in nostro respléndeat ópere, quod per fidem fulget in mente. Per Dóminum.

DiciturCredo. Ad verba Et incarnátus est genuflectitur.

Super oblata Múnera nostra, quaesumus, Dómine, nativitátis hodiérnae mystériis apta provéniant, ut sicut homo génitus idem praefúlsit et Deus, sic nobis haec terréna substántia cónferat quod divínum est. Per Christum.

Praefatio de Nativitate, pp. 520 - 522 .

Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.

Ant. ad communionem Cf. Za 9,9 Exsúlta, fília Sion, lauda, fília Ierúsalem: ecce Rex tuus véniet sanctus et salvátor mundi.

159 & 4 X

Pagina 159.


Post communionem Da nobis, Dómine, Fílii tui nativitátem laeta devotióne coléntibus, huius arcána mystérii et plena fide cognóscere, et plenióre caritátis ardóre dilígere. Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, pp. 606 -607 .

160 & 4 X

Pagina 160.

Ad Missam in die Ant. ad introitum Is 9,6 Puer natus est nobis, et fílius datus est nobis, cuius impérium super húmerum eius, et vocábitur nomen eius magni consílii Angelus.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui humánae substántiae dignitátem et mirabíliter condidísti, et mirabílius reformásti, da, quaesumus, nobis eius divinitátis esse consórtes, qui humanitátis nostrae fíeri dignátus est párticeps. Qui tecum.

DiciturCredo. Ad verba Et incarnátus est genuflectitur.

Super oblata Oblátio tibi sit, Dómine, hodiérnae sollemnitátis accépta, qua et nostrae reconciliatiónis procéssit perfécta placátio, et divíni cultus nobis est índita plenitúdo. Per Christum.

Praefatio de Nativitate, pp. 520 - 522 . Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.

Ant. ad communionem Cf. Ps 97,3 Vidérunt omnes fines terrae salutáre Dei nostri.

Post communionem Praesta, miséricors Deus, ut natus hódie Salvátor mundi, sicut divínae nobis generatiónis est auctor, ita et immortalitátis sit ipse largítor. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, pp. 606 -607 .

161 & 4 X

Pagina 161.

Dominica infra octavam Nativitatis Domini, vel, ea deficiente, die 30 decembris


S. FAMILIAE IESU, MARIAE ET IOSEPH

Festum

Ant. ad introitum Lc 2,16 Venérunt pastóres festinántes, et invenérunt Maríam et Ioseph et Infántem pósitum in praesépio.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui praeclára nobis sanctae Famíliae dignátus es exémpla praebére, concéde propítius, ut, domésticis virtútibus caritatísque vínculis illam sectántes, in laetítia domus tuae praemiis fruámur aetérnis. Per Dóminum.

Quando hoc festum celebratur die dominica, DiciturCredo

Super oblata Hóstiam tibi placatiónis offérimus, Dómine, supplíciter deprecántes, ut, Deíparae Vírginis beatíque Ioseph interveniénte suffrágio, famílias nostras in tua grátia fírmiter et pace constítuas. Per Christum.

Praefatio de Nativitate, pp. 520 - 522 .

Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.

Ant. ad communionem Deus noster in terris visus est, et cum homínibus conversátus est.

162 & 4 X

Pagina 162.


Post communionem Quos caeléstibus réficis sacraméntis, fac, clementíssime Pater, sanctae Famíliae exémpla iúgiter imitári, ut, post aerúmnas saeculi, eius consórtium consequámur aetérnum. Per Christum.


163 & 4 X

Pagina 163.

Die 29 decembris

De V die infra octavam Nativitatis Domini

Ant. ad introitum Jn 3,16 Sic Deus diléxit mundum, ut Fílium suum Unigénitum daret, ut omnis qui credit in eum non péreat, sed hábeat vitam aetérnam.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Omnípotens et invisíbilis Deus, qui tuae lucis advéntu mundi ténebras effugásti, seréno vultu nos, quaesumus, intuére, ut magnificéntiam nativitátis Unigéniti tui dignis praecóniis collaudémus. Qui tecum.

Super oblata Súscipe, Dómine, múnera nostra, quibus exercéntur commércia gloriósa, ut, offeréntes quae dedísti, teípsum mereámur accípere. Per Christum.

Praefatio de Nativitate, pp. 520 - 522 .

Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium .

Ant. ad communionem Lc 1,78 Per víscera misericórdiae Dei nostri, visitávit nos Oriens ex alto.

Post communionem Da, quaesumus, omnípotens Deus, ut mysteriórum virtúte sanctórum iúgiter vita nostra firmétur. Per Christum.


164 & 4 X

Pagina 164.

Die 30 decembris

De VI die infra octavam Nativitatis Domini Deficiente dominica infra octavam Nativitatis, hac die celebratur festum S. Familiae Iesu, Mariae et Ioseph (cf. pp. 161 -162 ).

Ant. ad introitum Sg 18,14-15 Dum médium siléntium tenérent ómnia, et nox in suo cursu médium iter habéret, omnípotens sermo tuus, Dómine, de caelis a regálibus sédibus venit.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Concéde, quaesumus, omnípotens Deus, ut nos Unigéniti tui nova per carnem natívitas líberet, quos sub peccáti iugo vetústa sérvitus tenet. Per Dóminum.

Super oblata Múnera, quaesumus, Dómine, tuae plebis propitiátus assúme, ut, quae fídei pietáte profiténtur, sacraméntis caeléstibus apprehéndant. Per Christum.

Praefatio de Nativitate, pp. 520 - 522 .

Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium

Ant. ad communionem Jn 1,16 De plenitúdine eius nos omnes accépimus, et grátiam pro grátia.

Post communionem Deus, qui nos sacraménti tui participatióne contíngis, virtútis eius efféctus in nostris córdibus operáre, ut suscipiéndo múneri tuo per ipsum munus aptémur. Per Christum.


165 & 4 X

Pagina 165.

Die 31 decembris

De VII die infra octavam Nativitatis Domini

Ant. ad introitum Is 9,6 Puer natus est nobis, et fílius datus est nobis, cuius impérium super húmerum eius, et vocábitur nomen eius magni consílii Angelus.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, qui in Fílii tui nativitáte tribuísti totíus religiónis inítium perfectionémque constáre, da nobis, quaesumus, in eius portióne censéri, in quo totíus salútis humánae summa consístit. Qui tecum.

Super oblata Deus, auctor sincérae devotiónis et pacis, da, quaesumus, ut et maiestátem tuam conveniénter hoc múnere venerémur, et sacri participatióne mystérii fidéliter sénsibus uniámur. Per Christum.

Praefatio de Nativitate, pp. 520 - 522 .

Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium

Ant. ad communionem 1Jn 4,9 Misit Deus Fílium suum Unigénitum in mundum, ut vivámus per eum.

Post communionem Divérsis plebs tua, Dómine, gubernáta subsídiis, et praeséntia pietátis tuae remédia cápiat et futúra, ut, transeúntium rerum necessária consolatióne fovénte, fiduciálius ad aetérna conténdat. Per Christum.



Missale Romanum 2002 128