Missale Romanum 2002 67


Caput V

DE ECCLESIARUM DISPOSITIONE ET ORNATU

AD EUCHARISTIAM CELEBRANDAM


I. PRINCIPIA GENERALIA

9288 & 4 X

288. Ad Eucharistiam celebrandam, populus Dei plerumque in ecclesiam congregatur vel, ea deficiente aut insufficiente, in alium locum honestum qui tamen sit tanto mysterio dignus. Ecclesiae igitur, aliave loca, ad sacram actionem exsequendam et ad fidelium actuosam participationem obtinendam apta sint. AEdes sacrae insuper et res ad cultum divinum pertinentes vere sint dignae, pulchrae, atque rerum supernarum signa et symbola.(108)

9289 & 4 X

289. Proinde, Ecclesia nobile subsidium artium continenter quaerit, et omnium gentium atque regionum artis significationes admittit.(109) Immo, sicut studet artis opera atque thesauros a saeculis anteactis tradita servare (110) et, quatenus opus est, novis necessitatibus aptare, nova cuiusque aetatis indoli consona promovere contendit.(111) Quapropter in instituendis artificibus necnon in seligendis operibus in ecclesiam admittendis, vera artis praestantia exquiratur, quae fidem et pietatem alat et cum veritate significationis et finis cui destinatur congruat.(112)

9290 & 4 X

290. Ecclesiae omnes dedicentur vel saltem benedicantur. Cathedrales tamen et parociales ecclesiae sollemni ritu dedicentur.

9291 & 4 X

291. Ad sacras aedes recte exstruendas, reficiendas atque disponendas, omnes quorum interest Commissionem diocesanam de sacra Liturgia et de Arte sacra consulant. Episcopus autem diocesanus eiusdem Commissionis consilio et adiutorio utatur, quando agitur de normis in hac re tradendis, aut de novarum aedium adumbrationibus approbandis aut de quibusdam quaestionibus nonnullius momenti diiudicandis.(113)

9292 & 4 X

292. Ornatus ecclesiae ad nobilem ipsius simplicitatem conferat, potius quam ad pompam. In elementis autem seligendis quae ad ornatum pertinent, rerum veritas curetur, atque eo contendatur, ut ad fidelium institutionem conferat et ad dignitatem totius loci sacri.

9293 & 4 X

293. Apta ecclesiae eiusque adiunctorum dispositio, quae necessitatibus nostrae aetatis opportune respondeat, requirit ut non ea solummodo curentur quae ad sacras actiones celebrandas directius pertineant, sed ut ea quoque praevideantur,-

68 & 4 X

Pagina 68.

quae ad fidelium convenientem commoditatem tendunt, quaeque in locis ubi populus congregatur habitualiter praevideri solent.

9294 & 4 X

294. Populus Dei, qui ad Missam congregatur, cohaerentem et hierarchicam habet ordinationem, quae diversis ministeriis diversaque actione pro singulis celebrationis partibus exprimitur. Generalis itaque dispositio aedis sacrae ea sit oportet quae cotus congregati imaginem quodammodo prae se ferat, atque congruam omnium ordinationem permittat necnon rectam muneris exsecutionem uniuscuiusque foveat. Fideles atque schola cantorum locum obtinebunt, qui ipsorum actuosam participationem faciliorem reddat.(114) Sacerdos celebrans, diaconus et alii ministri locum capient in presbyterio. Ibidem parentur sedes concelebrantium; si vero eorum numerus magnus sit, sedes in alia ecclesiae parte, sed prope altare, disponantur. Haec omnia, quamvis hierarchicam dispositionem et munerum diversitatem exprimere debeant, intimam tamen et cohaerentem unitatem efficiant, qua unitas totius plebis sanctae clare eluceat. Natura vero et pulchritudo loci universaeque supellectilis pietatem foveant et sanctitatem mysteriorum quae celebrantur ostendant.


II. DE PRESBYTERII ORDINATIONE AD SACRAM SYNAXIM

9295 & 4 X

295. Presbyterium locus est ubi altare exstat, verbum Dei proclamatur, et sacerdos, diaconus et alii ministri munus suum exercent. Ab aula ecclesiae opportune distinguatur aut per aliquam elevationem, aut per peculiarem structuram et ornatum. Talis autem amplitudinis sit, ut Eucharistiae celebratio commode peragi et conspici possit.(115)

De altari eiusque ornatu

9296 & 4 X

296. Altare, in quo sacrificium crucis sub signis sacramentalibus praesens efficitur, est etiam mensa Domini, ad quam participandam in Missa populus Dei convocatur; atque centrum gratiarum actionis, quae per Eucharistiam perficitur.

9297 & 4 X

297. Celebratio Eucharistiae, in loco sacro, peragenda est super altare; extra locum sacrum vero, etiam super mensam convenientem, peragi potest, retentis semper tobalea et corporali, cruce et candelabris.

9298 & 4 X

298. Expedit in omni ecclesia altare fixum inesse, quod Christum Iesum, Lapidem vivum (1P 2,4; cf. Ep 2,20), clarius et permanenter significat; ceteris vero locis, sacris celebrationibus dicatis, altare potest esse mobile. Altare fixum dicitur, si ita exstruatur ut cum pavimento cohaereat ideoque amoveri nequeat; mobile vero si transferri possit.

9299 & 4 X

299. Altare exstruatur a pariete seiunctum, ut facile circumiri et in eo celebratio versus populum peragi possit, quod expedit ubicumque possibile sit. Altare

69 & 4 X

Pagina 69.

eum autem occupet locum, ut revera centrum sit ad quod totius congregationis fidelium attentio sponte convertatur.(116) De more sit fixum et dedicatum.

9300 & 4 X

300. Altare tum fixum tum mobile iuxta ritum in Pontificali Romano descriptum dedicetur; altare tamen mobile potest tantum benedici.

9301 & 4 X

301. Iuxta traditum Ecclesiae morem et significationem, mensa altaris fixi sit lapidea, et quidem ex lapide naturali. Attamen etiam alia materia digna, solida et affabre effecta, de iudicio Conferentiae Episcoporum, adhiberi potest. Stipites vero aut basis ad mensam sustentandam ex qualibet materia, dummodo sit digna et solida, confici possunt. Altare mobile ex quibuslibet materiis nobilibus et solidis atque usui liturgico, iuxta diversarum regionum traditiones et mores, convenientibus, exstrui potest.

9302 & 4 X

302. Usus deponendi sub altari dedicando reliquias Sanctorum, etsi non Martyrum, opportune servetur. Caveatur tamen ut de huiusmodi reliquiarum veritate certo constet.

9303 & 4 X

303. In novis ecclesiis exstruendis praestat unum altare erigi, quod in fidelium cotu unum Christum unamque Ecclesiae Eucharistiam significet. In ecclesiis vero iam exstructis, quando altare vetus ita situm est, ut difficilem reddat participationem populi nec transferri possit sine detrimento valoris artis, aliud altare fixum, arte confectum et rite dedicandum, exstruatur; et tantum super illud sacrae celebrationes peragantur. Ne fidelium attentio a novo altari distrahatur, altare antiquum ne sit peculiari modo ornatum.

9304 & 4 X

304. Ob reverentiam erga celebrationem memorialis Domini et erga convivium in quo Corpus et Sanguis Domini praebentur, super altare ubi celebratur saltem una tobalea albi coloris ponatur, quae ad formam, mensuram et ornatum quod attinet cum ipsius altaris structura conveniat.

9305 & 4 X

305. In altaris ornatu moderatio servetur. Tempore Adventus altare floribus ornetur ea moderatione, quae indoli huius temporis conveniat, quin tamen plenam laetitiam Nativitatis Domini praeveniat. Tempore Quadragesimae altare floribus ornari prohibetur. Excipiuntur tamen dominica Laetáre (IV in Quadragesima), sollemnitates et festa. Florum ornatus semper sit temperatus, et potius quam supra mensam altaris, circa illud disponatur.

9306 & 4 X

306. Super enim mensam altaris ea tantummodo quae ad Missae celebrationem requiruntur deponi possunt, scilicet: Evangeliarium ab initio celebrationis usque ad Evangelii proclamationem; a praesentatione vero donorum usque ad purificationem vasorum calix cum patena, pyxis, si necesse est, tandem corporale, purificatorium, palla et missale. Disponantur insuper modo discreto quae forte ad amplificationem vocis sacerdotis necessaria sunt.

9307 & 4 X

307. Candelabra, quae pro singulis actionibus liturgicis, venerationis et festivae celebrationis causa, requiruntur (cf. n. 117), aut super altare, aut circa ipsum, attenta structura tum altaris tum presbyterii, opportune collocentur, ita ut

70 & 4 X

Pagina 70.

totum concinne componatur, neque fideles impediantur ab iis facile conspiciendis, quae super altare aguntur vel deponuntur.

9308 & 4 X

308. Item super altare vel prope ipsum crux, cum effigie Christi crucifixi, habeatur, quae a populo congregato bene conspiciatur. Expedit ut huiusmodi crux, ad salutiferam Domini passionem in mentem fidelium revocandam, etiam extra celebrationes liturgicas prope altare permaneat.

De ambone

9309 & 4 X

309. Dignitas verbi Dei requirit ut in ecclesia locus congruus exsistat e quo annuntietur et ad quem, inter liturgiam verbi, attentio fidelium sponte convertatur.(117) Convenit ut generatim locus huiusmodi sit ambo stabilis et non simplex pluteus mobilis. Ambo, pro cuiusque ecclesiae structura, ita dispositus esse debet, ut ministri ordinati et lectores a fidelibus bene conspici et audiri possint. Ex ambone unice proferuntur lectiones, psalmus responsorius atque praeconium paschale; item proferri possunt homilia et intentiones orationis universalis. Ambonis dignitas exigit ut ad eum solus minister verbi ascendat. Convenit ut novus ambo benedicatur, antequam usui liturgico destinetur, iuxta ritum in Rituali Romano descriptum.(118)

De sede pro sacerdote celebrante aliisque sedibus

9310 & 4 X

310. Sedes sacerdotis celebrantis debet munus eius praesidendi cotui atque orationem dirigendi significare. Proinde locus eius magis congruus est versus ad populum in vertice presbyterii, nisi aedis structura vel alia adiuncta id impediant, ex. gr. si propter nimiam distantiam communicatio inter sacerdotem et cotum congregatum difficilis evadat, aut si tabernaculum locum habeat in media parte retro altare. Omnis autem species throni vitetur.(119) Convenit ut sedes benedicatur, antequam usui liturgico destinetur, iuxta ritum in Rituali Romano descriptum.(120) Item in presbyterio sedes disponantur pro sacerdotibus concelebrantibus necnon pro presbyteris, qui veste chorali induti, celebrationi intersunt, quin concelebrent. Sedes diaconi prope sedem celebrantis ponatur. Pro aliis ministris sedes ita collocentur, ut clare distinguantur a sedibus cleri et ipsi munus sibi concreditum facile implere possint.(121)

71 & 4 X

Pagina 71.


III. DE ECCLESIAE ORDINATIONE

De locis fidelium

9311 & 4 X

311. Loca fidelium congrua cura disponantur, ut ipsi oculis et animo sacras celebrationes debite participare possint. Expedit ut de more scamna seu sedilia ad eorum usum ponantur. Consuetudo tamen personis quibusdam privatis sedes reservandi reprobanda est.(122) Scamna autem seu sedilia, praesertim in ecclesiis noviter exstructis, ita disponantur, ut fideles corporis habitus a diversis celebrationis partibus requisitos facile sumere possint et expedite ad sacram Communionem recipiendam accedere valeant. Caveatur ut fideles sive sacerdotem sive diaconum et lectores non tantum videre, sed etiam, hodiernis instrumentis technicis adhibitis, commode audire valeant.

De loco scholae cantorum et instrumentorum musicorum

9312 & 4 X

312. Schola cantorum, attenta cuiusque ecclesiae dispositione, ita collocetur, ut clare appareat eius natura, eam nempe fidelium communitatis congregatae partem esse, et peculiare munus agere; eiusdem muneris exsecutio facilior evadat; singulis scholae sodalibus plena in Missa participatio sacramentalis commode permittatur.(123)

9313 & 4 X

313. Organum aliaque instrumenta musica legitime probata apto loco collocentur, ut tum scholae tum populo cantanti subsidio esse possint, atque, si sola pulsentur, commode ab omnibus audiri queant. Convenit ut organum benedicatur, antequam usui liturgico destinetur, iuxta ritum in Rituali Romano descriptum. (124) Tempore Adventus organum aliaque musica instrumenta adhibeantur ea moderatione, quae indoli huius temporis conveniat, quin tamen plenam laetitiam Nativitatis Domini praeveniat. Tempore in Quadragesima sonus organi aliorumque instrumentorum permittitur tantum ad cantum sustentandum. Excipiuntur tamen dominica Laetáre (IV in Quadragesima), sollemnitates et festa.

De loco asservationis sanctissimae eucharistiae

9314 & 4 X

314. Pro cuiusque ecclesiae structura et iuxta legitimas locorum consuetudines, Ss.mum Sacramentum asservetur in tabernaculo in parte ecclesiae pernobili, insigni, conspicua, decore ornata, et ad orationem apta.(125) Tabernaculum de more unicum sit, inamovibile, materia solida atque inviolabili non transparenti confectum, et ita clausum ut quam maxime periculum

72 & 4 X

Pagina 72.

profanationis vitetur.(126) Convenit insuper ut benedicatur, antequam usui liturgico destinetur, iuxta ritum in Rituali Romano descriptum.(127)

9315 & 4 X

315. Ratione signi magis congruit ut in altari in quo Missa celebratur non sit tabernaculum in quo Ss.ma Eucharistia asservatur.(128) Praestat proinde tabernaculum collocari, de iudicio Episcopi diocesani:
a) aut in presbyterio, extra altare celebrationis, forma et loco magis convenientibus, non excluso vetere altari quod ad celebrationem amplius non adhibetur (cf. n. 303).
b) aut etiam in aliquo sacello ad privatam fidelium adorationem et precationem idoneo,(129) quod sit cum ecclesia organice coniunctum et christifidelibus conspicuum.

9316 & 4 X

316. Secundum traditam consuetudinem, iuxta tabernaculum peculiaris perenniter luceat lampas, oleo vel cera nutrienda, qua indicetur et honoretur Christi praesentia.(130)

9317 & 4 X

317. Minime obliviscantur etiam cetera omnia quae de asservatione Ss.mae Eucharistiae ad normam iuris praescribuntur.(131)

De imaginibus sacris

9318 & 4 X

318. Ecclesia in terrena Liturgia caelestem illam praegustando participat, quae in sancta civitate Ierusalem, ad quam peregrina tendit, celebratur, ubi Christus est in dextera Dei sedens, et memoriam Sanctorum venerando partem aliquam et societatem cum iis sperat se habituram.(132) Itaque Domini, beatae Mariae Virginis et Sanctorum imagines, iuxta antiquissimam Ecclesiae traditionem, in aedibus sacris fidelium venerationi exhibeantur (133) et ibi ita disponantur ut fideles manuducant ad mysteria fidei quae ibi celebrantur. Ideoque caveatur ne eorum numerus indiscrete augeatur, hinc ut earum dispositio debito ordine fiat, ne fidelium attentionem ab ipsa celebratione avocent.(134) Unius autem eiusdemque Sancti plus quam una imago de more ne habeatur. Generatim in ornamento et dispositione ecclesiae ad imagines quod attinet, pietati totius communitatis prospiciatur atque pulchritudini et dignitati imaginum.

73 & 4 X

Pagina 73.


Caput VI

DE IIS QUAE AD MISSAE CELEBRATIONEM REQUIRUNTUR

I. DE PANE ET VINO AD EUCHARISTIAM CELEBRANDAM

9319 & 4 X

319. Exemplum Christi secuta, Ecclesia panem et vinum cum aqua ad celebrandum dominicum convivium semper adhibuit.

9320 & 4 X

320. Panis ad Eucharistiam celebrandam debet esse mere triticeus, recenter confectus et, secundum antiquam Ecclesiae latinae traditionem, azymus.

9321 & 4 X

321. Ratio signi postulat ut materia celebrationis eucharisticae revera ut cibus appareat. Expedit ergo ut panis eucharisticus, quamvis azymus et forma tradita confectus, tali modo efficiatur, ut sacerdos in Missa cum populo celebrata revera hostiam frangere possit in diversas partes, easque saltem aliquibus fidelibus distribuere. Parvae tamen hostiae minime excluduntur, quando numerus sacram Communionem sumentium aliaeque rationes pastorales id exigunt. Gestus autem fractionis panis, quo simpliciter Eucharistia designabatur tempore apostolico, apertius manifestabit vim et momentum signi unitatis omnium in uno pane, et caritatis ex eo quod unus panis inter fratres distribuitur.

9322 & 4 X

322. Vinum pro celebratione eucharistica debet esse ex genimine vitis (cf. Lc 22,18), naturale et merum, idest extraneis substantiis non admixtum.

9323 & 4 X

323. Sedula cura caveatur ut panis et vinum ad Eucharistiam destinata perfecto statu conserventur; id est, caveatur ne vinum acescat, neve panis corrumpatur vel nimis durus fiat, ita ut difficulter frangi possit.

9324 & 4 X

324. Si post consecrationem aut cum Communionem sumit, sacerdos animadvertat vinum non fuisse infusum, sed aquam, deposita aqua in aliquo vase, vinum cum aqua infundat in calicem, illud consecret, partem narrationis dicens quae ad consecrationem calicis pertinet, quin tamen teneatur iterum panem consecrare.


II. DE SACRA SUPELLECTILE IN GENERE

9325 & 4 X

325. Sicut pro ecclesiis aedificandis, ita et pro sacra supellectile universa, Ecclesia genus artis cuiusque regionis admittit, et eas aptationes recipit, quae cum singularum gentium ingenio et traditionibus congruant, dummodo omnia usui ad quem ipsa sacra supellex destinatur apte respondeant.(135) Etiam in hac parte sedulo curetur nobilis illa simplicitas, quae cum arte vera optime copulatur.

9326 & 4 X

326. In seligendis materiis pro sacra supellectile, praeter eas quae usu traditae sunt, eae quoque admitti possunt quae, iuxta mentem nostrae aetatis, nobiles aestimantur, durabiles sunt et usui sacro bene accommodantur. Qua de re iudex erit Conferentia Episcoporum pro singulis regionibus (cf. n. 390 ).

74 & 4 X

Pagina 74.

III. DE SACRIS VASIS

9327 & 4 X

327. Inter ea quae ad Missam celebrandam requiruntur, speciali honore habentur vasa sacra, et inter haec calix et patena, in quibus vinum et panis offeruntur, consecrantur et sumuntur.

9328 & 4 X

328. Vasa sacra ex metallo nobili conficiantur. Si ex metallo conflata sint quod robiginem producat vel auro minus nobilis sit, interius plerumque inaurentur.

9329 & 4 X

329. De iudicio Conferentiae Episcoporum, actis ab Apostolica Sede recognitis, vasa sacra confici possunt etiam aliis ex materiis solidis et, secundum communem aestimationem cuiusque regionis, nobilibus, ex. gr. ebeno aut aliis lignis durioribus, dummodo usui sacro aptae sint. Hoc in casu, praeferantur semper materiae quae facile non frangantur neque corrumpantur. Quod valet pro omnibus vasis quae ad hostias recipiendas destinata sunt, uti patena, pyxis, theca, ostensorium et alia huiusmodi.

9330 & 4 X

330. Quoad calices aliaque vasa, quae ad recipiendum Sanguinem Domini destinata sunt, cuppam habeant ex tali materia confectam, quae liquida non absorbeat. Pes vero ex aliis materiis solidis et dignis confici potest.

9331 & 4 X

331. Ad hostias consecrandas patena amplior convenienter adhiberi potest, in qua ponatur panis tum pro sacerdote et diacono tum pro aliis ministris et fidelibus.

9332 & 4 X

332. Ad formam vasorum sacrorum quod attinet, artificis est ea opportuniore modo conficere, qui moribus respondeat singularum regionum dummodo ad usum liturgicum, ad quem destinantur, singula vasa sint apta, et clare distinguantur ab iis quae usui cotidiano destinantur.

9333 & 4 X

333. Quoad vasorum sacrorum benedictionem, serventur ritus in libris liturgicis praescripti.(136)

9334 & 4 X

334. Mos servetur exstruendi in sacristia sacrarium, in quod aqua ablutionis sacrorum vasorum et linteaminum fundatur (cf. n. 280 ).


IV. DE SACRIS VESTIBUS

9335 & 4 X

335. In Ecclesia, quae est Corpus Christi, non omnia membra eodem munere funguntur. Haec diversitas munerum in Eucharistiae celebratione exterius manifestatur diversitate sacrarum vestium, quae proinde signum exstare debent muneris cuique ministro proprii. Eaedem tamen sacrae vestes ad decorem quoque ipsius actionis sacrae conferant oportet. Vestes quibus sacerdotes et diaconi, necnon ministri laici induuntur opportune benedicuntur antequam usui liturgico destinentur, iuxta ritum in Rituali Romano descriptum.(137)

9336 & 4 X

336. Vestis sacra omnibus ministris ordinatis et institutis cuiusvis gradus communis est alba, circa lumbos cingulo astringenda, nisi tali modo confecta

75 & 4 X

Pagina 75.

sit, ut corpori adhaereat etiam sine cingulo. Antequam vero alba assumatur, si haec habitum communem circa collum non cooperit, amictus adhibeatur. Alba cum superpelliceo commutari nequit, ne quidem super vestem talarem, quando casula vel dalmatica vel, iuxta normas, sola stola sine casula vel dalmatica induenda est.

9337 & 4 X

337. Sacerdotis celebrantis vestis propria, in Missa aliisque sacris actionibus quae cum Missa directo conectuntur, est casula seu planeta, nisi aliud caveatur, super albam et stolam induenda.

9338 & 4 X

338. Diaconi vestis propria est dalmatica, super albam et stolam induenda; dalmatica tamen ob necessitatem vel minorem gradum sollemnitatis omitti potest.

9339 & 4 X

339. Acolythi, lectores, aliique ministri laici albam vel aliam vestem in singulis regionibus a Conferentia Episcoporum legitime probatam induere possunt (cf. n. 390 ).

9340 & 4 X

340. Stola defertur a sacerdote circa collum et ante pectus pendens; a diacono vero ab umero sinistro per transversum super pectus ducitur ad partem dexteram corporis, ibique retinetur.

9341 & 4 X

341. Pluviale, seu cappa pluvialis, assumitur a sacerdote in processionibus aliisque actionibus sacris, iuxta rubricas proprias singulorum rituum.

9342 & 4 X

342. Ad formam sacrarum vestium quod attinet, Conferentiae Episcoporum possunt definire et proponere Apostolicae Sedi aptationes, quae necessitatibus et moribus singularum regionum respondeant.(138)

9343 & 4 X

343. Ad sacras vestes conficiendas, praeter traditas materias, fibrae naturales cuiusque loci propriae adhiberi possunt, necnon aliquae fibrae artificiales, quae respondeant dignitati actionis sacrae et personae. De qua re iudicabit Episcoporum Conferentia.(139)

9344 & 4 X

344. Decet pulchritudinem et nobilitatem cuiusque vestis non ex abundantia ornamentorum quae superadduntur exquiri, sed e materia quae adhibeatur et a forma. Ornamenta autem figuras seu imagines vel symbola praebeant, quae usum sacrum indicent, remotis iis quae usum sacrum dedeceant.

9345 & 4 X

345. Diversitas colorum in sacris vestibus eo contendit, ut hinc proprietas mysteriorum fidei celebrandorum, hinc sensus progredientis vitae christianae, decursu anni liturgici, efficacius etiam exterius exprimatur.

9346 & 4 X

346. Ad colorem sacrarum vestium quod attinet, servetur usus traditus, nempe:
a) Color albus adhibetur in Officiis et Missis temporis paschalis et Nativitatis Domini; insuper in celebrationibus Domini, quae non sint de eius Passione, beatae Mariae Virginis, SS. Angelorum, Sanctorum non Martyrum, in sollemnitatibus Omnium Sanctorum (1 nov.) et S. Ioannis Baptistae (24 iunii), in festis S. Ioannis Evangelistae (27 dec.), Cathedrae S. Petri (22 febr.) et Conversionis S. Pauli (25 ian.).
b) Color ruber adhibetur in dominica Passionis et feria VI Hebdomadae sanctae, in dominica Pentecostes, in celebrationibus Passionis Domini, in festis nataliciis Apostolorum et Evangelistarum et in celebrationibus Sanctorum Martyrum.

76 & 4 X

Pagina 76.

c) Color viridis adhibetur in Officiis et Missis temporis " per annum ".
d) Color violaceus adhibetur tempore Adventus et Quadragesimae. Assumi potest etiam in Officiis et Missis defunctorum.
e) Color niger adhiberi potest, ubi mos est, in Missis defunctorum.
f) Color rosaceus adhiberi potest, ubi mos est, in dominicis Gaudéte (III Adventus) et Laetáre (IV in Quadragesima).
g) Diebus sollemnioribus adhiberi possunt sacrae vestes festivae seu nobiliores, etsi non sunt coloris diei. Conferentiae tamen Episcoporum possunt definire, ad colores liturgicos quod attinet, et proponere Apostolicae Sedi aptationes, quae necessitatibus et ingenio populorum respondeant.

9347 & 4 X

347. Missae rituales dicuntur cum colore proprio vel albo vel festivo; Missae autem pro variis necessitatibus cum colore proprio diei vel temporis aut cum colore violaceo, si indolem paenitentialem manifestant, v. gr. nn. 31, 33, 38; Missae votivae cum colore convenienti Missae quae celebratur aut etiam cum colore proprio diei vel temporis.


V. DE ALIIS REBUS AD USUM ECCLESIAE DESTINATIS

9348 & 4 X

348. Praeter vasa sacra aut vestes sacras, pro quibus aliqua peculiaris materia statuitur, alia supellex, quae aut ipsi usui liturgico destinatur (140) aut quolibet alio modo in ecclesiam admittitur, digna sit atque respondens fini cui unaquaeque res destinatur.

9349 & 4 X

349. Peculiari modo curandum est ut libri liturgici, Evangeliarium et lectionarium praesertim, quae ad verbi Dei proclamationem destinantur et proinde peculiari veneratione gaudent, sint revera in actione liturgica rerum supernarum signa et symbola, et proinde vere digni, decori et pulchri.

9350 & 4 X

350. Insuper omni cura attendendum est ad ea quae directe cum altari et celebratione eucharistica conectuntur, uti sunt, ex. gr., crux altaris et crux quae in processione defertur.

9351 & 4 X

351. Sedulo contendatur ut etiam in rebus minoris momenti artis postulata opportune serventur, et nobilis semper simplicitas cum munditie societur.

77 & 4 X

Pagina 77.


Caput VII

DE MISSA EIUSQUE PARTIBUS ELIGENDIS

9352 & 4 X

352. Efficacitas pastoralis celebrationis profecto augebitur, si textus lectionum, orationum et cantuum necessitatibus et praeparationi animi et ingenio participantium apte, quantum fieri potest, respondebunt. Quod obtinetur congrue adhibita multiplici facultate electionis, quae infra describitur. Sacerdos proinde, in ordinanda Missa, ad commune bonum spirituale populi Dei, potius quam ad suam propensionem attendet. Memor sit insuper huiusmodi electionem partium concordi ratione esse faciendam cum iis qui partem aliquam in celebratione exercent, fidelibus minime exclusis, in iis quae ad ipsos magis directo spectant. Cum vero multiplex afferatur facultas seligendi diversas Missae partes, necesse est ut ante celebrationem diaconus, lectores, psalmista, cantor, commentator, schola, unusquisque pro sua parte, probe sciant quinam textus ad se spectans adhibeatur, nihilque ex tempore quodammodo eveniat. Harmonica enim ordinatio et exsecutio rituum multum confert ad componendos fidelium animos ad Eucharistiam participandam.


I. DE MISSA ELIGENDA

9353 & 4 X

353. In sollemnitatibus sacerdos sequi tenetur calendarium ecclesiae in qua celebrat.

9354 & 4 X

354. In dominicis, in feriis Adventus, Nativitatis, Quadragesimae et Paschae, in festis et memoriis obligatoriis:
a) si Missa celebratur cum populo, sacerdos sequatur calendarium ecclesiae in qua celebrat;
b) si Missa celebratur, cuius unus tantum minister participat, sacerdos eligere potest aut calendarium ecclesiae aut calendarium proprium.

9355 & 4 X

355. In memoriis ad libitum:
a) In feriis Adventus a die 17 ad 24 decembris, diebus infra octavam Nativitatis et in feriis Quadragesimae, exceptis feriis IV Cinerum et Hebdomadae sanctae, dicitur Missa de die liturgico occurrente; de memoria autem in calendario generali eo die forte inscripta sumi potest collecta, dummodo non occurrat feria IV Cinerum aut feria Hebdomadae sanctae. In feriis temporis paschalis memoriae Sanctorum rite ex integro peragi possunt.
b) In feriis Adventus ante diem 17 decembris, in feriis temporis Nativitatis a die 2 ianuarii et in feriis temporis paschalis, eligi potest aut Missa de feria, aut Missa de Sancto, vel de uno e Sanctis quorum fiat memoria, aut Missa de aliquo Sancto eo die in Martyrologio inscripto.
c) In feriis per annum, eligi potest aut Missa de feria, aut Missa de memoria ad libitum forte occurrente, aut Missa de aliquo Sancto eo die in Martyrologio inscripto, aut Missa pro variis necessitatibus vel votiva. Si celebrat cum populo, sacerdos curabit ne frequentius et sine sufficienti causa lectiones omittat singulis diebus in lectionario pro feriis assignatas: Ecclesia enim cupit ut ditior mensa verbi Dei paretur fidelibus.(141)

78 & 4 X

Pagina 78.

Ob eandem causam moderate sumet Missas defunctorum: quaelibet enim Missa tam pro vivis quam pro defunctis offertur, et in Prece eucharistica memoria defunctorum habetur. Ubi autem fidelibus cordi sunt memoriae ad libitum beatae Mariae Virginis vel Sanctorum, satisfiat legitimae eorum pietati. Cum vero facultas datur eligendi inter memoriam calendario generali inscriptam et memoriam calendario diocesano aut religioso insertam, praeoptetur, ceteris paribus et iuxta traditionem, memoria particularis.


II. DE MISSAE PARTIBUS ELIGENDIS

9356 & 4 X

356. In seligendis textibus diversarum partium Missae tum de Tempore tum de Sanctis, serventur normae quae sequuntur.

De lectionibus

9357 & 4 X

357. Dominicis et sollemnitatibus assignantur tres lectiones, scilicet Prophetae, Apostoli et Evangelii, quibus populus christianus ad continuitatem operis salutis, secundum mirabile propositum divinum, educatur. Hae lectiones stricte adhibeantur. Tempore paschali, iuxta Ecclesiae traditionem, loco Veteris Testamenti, lectio ex Actibus Apostolorum sumitur. Festis vero duae lectiones assignantur. Si tamen festum iuxta normas ad gradum sollemnitatis elevatur, additur tertia lectio, quae e Communi desumitur. In memoriis Sanctorum, nisi habeantur propriae, leguntur de more lectiones feriae assignatae. In quibusdam casibus proponuntur lectiones appropriatae, quae scilicet peculiarem aspectum vitae spiritualis aut actuositatis Sancti in luce ponunt. Usus harum lectionum non est urgendus, nisi ratio pastoralis revera id suadeat.

9358 & 4 X

358. In lectionario pro feriis, lectiones proponuntur pro singulis diebus cuiusque hebdomadae per universum cursum anni: proinde hae lectiones plerumque sumentur, diebus quibus sunt assignatae, nisi occurrat sollemnitas vel festum, vel memoria lectiones proprias Novi Testamenti habens, in quibus scilicet mentio fiat de Sancto celebrato. Si tamen aliquando lectio continua in hebdomada intermittitur ob aliquam sollemnitatem, aliquod festum vel aliquam peculiarem celebrationem, sacerdoti licebit, prae oculis habita ordinatione lectionum totius hebdomadae, aut partes omittendas una cum aliis componere aut statuere quinam textus aliis praeferendi sint. In Missis pro peculiaribus cotibus, sacerdoti licebit textus peculiari celebrationi aptiores eligere, dummodo ex approbati lectionarii textibus seligantur.

9359 & 4 X

359. Peculiaris insuper selectio textuum sacrae Scripturae datur in lectionario pro Missis ritualibus, in quas aliqua Sacramenta vel Sacramentalia inseruntur, aut pro Missis, quae pro quibusdam necessitatibus celebrantur. Huiusmodi lectionaria ideo statuta sunt, ut per aptiorem verbi Dei auditionem fideles ad mysterium quod participant plenius percipiendum ducantur, et ad incensiorem amorem verbi Dei instituantur. Textus proinde, qui in celebratione proferuntur, determinandi sunt prae oculis habitis tum congrua ratione pastorali tum eligendi facultate in hac re facta.

79 & 4 X

Pagina 79.

9360 & 4 X

360. Datur quandoque forma longior et forma brevior eiusdem textus. In eligendo inter has duas formas criterium pastorale prae oculis habeatur. Tunc attendatur oportet ad facultatem fidelium auscultandi cum fructu lectionem magis vel minus longam; ad eorum facultatem audiendi textum magis completum, per homiliam explicandum.(142)

9361 & 4 X

361. Quando autem facultas tribuitur seligendi inter unum vel alterum textum iam definitum, vel ad libitum propositum, attendendum erit ad utilitatem participantium, prout nempe agitur de adhibendo textu, qui facilior est vel magis conveniens cotui congregato, vel de textu iterando vel reponendo, qui alicui celebrationi tamquam proprius assignatur, alteri vero tamquam ad libitum adhibendus, quoties utilitas pastoralis id suadeat.(143) Quod evenire potest aut quando idem textus diebus proximioribus iterum legi debeat ex. gr. die dominica et in feria subsequenti aut quando timeatur ne textus aliquis quasdam gignat difficultates in aliquo christifidelium cotu. Caveatur tamen ne, in seligendis textibus Scripturae Sacrae, partes eius permanenter excludantur.

9362 & 4 X

362. Praeter facultates eligendi quosdam textus aptiores, de quibus supra, facultas fit Conferentiis Episcoporum, in peculiaribus adiunctis, aliquas aptationes indicandi ad lectiones quod attinet, ea tamen lege, ut textus seligantur e lectionario rite approbato.

De orationibus

9363 & 4 X

363. In qualibet Missa, nisi aliter notetur, dicuntur orationes ipsi Missae propriae. In memoriis Sanctorum, dicitur collecta propria vel, si deest, de Communi congruenti; orationes vero super oblata et post Communionem, nisi sint propriae, sumi possunt aut e Communi aut e feriis temporis currentis. In feriis autem " per annum ", praeter orationes dominicae praecedentis, sumi possunt vel orationes alius dominicae " per annum ", vel una ex orationibus pro variis necessitatibus, quae in Missali recensentur. Semper tamen licebit ex iisdem Missis etiam solam collectam adhibere. Hoc modo ditior copia praebetur textuum, quibus precatio fidelium abundantius nutritur. In potioribus tamen anni temporibus, haec accommodatio iam fit per orationes iisdem temporibus proprias, in Missali, pro singulis feriis, exstantes.

De Prece eucharistica

9364 & 4 X

364. Plurimae praefationes, quibus Missale Romanum ditatur, eo spectant ut argumenta gratiarum actionis in Prece eucharistica plenius eniteant, et variae rationes mysterii salutis pleniore luce proponantur.

9365 & 4 X

365. Electio inter Preces eucharisticas, quae in Ordine Missae inveniuntur, his normis opportune regitur:
a) Prex eucharistica prima, seu Canon romanus, qui semper adhiberi potest, opportunius profertur diebus quibus assignantur Communicántes propria,

80 & 4 X

Pagina 80.

aut in Missis quae Hanc ígitur propriis ditantur, necnon in celebrationibus Apostolorum et Sanctorum, quorum mentio fit in ipsa Prece; itemque diebus dominicis, nisi, ob rationes pastorales, praeferatur Prex eucharistica tertia.
b) Prex eucharistica secunda, ob peculiares ipsius notas, opportunius sumitur diebus infra hebdomadam, vel in peculiaribus rerum adiunctis. Quamvis praefatione propria instructa sit, adhiberi potest etiam cum aliis praefationibus; cum iis praesertim quae mysterium salutis compendiose repraesentant, v. gr. cum praefationibus communibus. Quando Missa pro aliquo defuncto celebratur, adhiberi potest peculiaris formula, suo loco, nempe ante Meménto étiam proposita.
c) Prex eucharistica tertia cum qualibet praefatione dici potest. Eius usus praeferatur diebus dominicis et festis. Si autem haec Prex in Missis defunctorum adhibeatur, usurpari potest peculiaris formula pro defuncto, suo loco inserenda, nempe post verba: Omnes fílios tuos ubíque dispérsos, tibi, clemens Pater, miserátus coniúnge.
d) Prex eucharistica quarta praefationem immutabilem habet et summarium plenius historiae salutis praebet. Adhiberi potest quando Missa praefatione propria caret, et in dominicis " per annum ". In hanc Precem, ratione structurae, inseri nequit peculiaris formula pro defuncto.

De cantibus

9366 & 4 X

366. Cantibus in Ordine Missae positis, v. gr. ad Agnus Dei, non licet substituere alios cantus.

9367 & 4 X

367. In eligendis cantibus inter lectiones occurrentibus, necnon cantibus ad introitum, ad offertorium et ad Communionem, normae serventur, quae suis locis statuuntur (cf. nn. 40 - 41 , 47 -48 , 61 - 64 , 74 , 86 - 88 ).

81 & 4 X

Pagina 81.


Missale Romanum 2002 67