Missale Romanum 2002 380

FERIA II INFRA OCTAVAM PASCHAE

Ant. ad introitum Ex 13,5 Ex 9 Introdúxit vos Dóminus in terram fluéntem lac et mel; ut lex Dómini sit semper in ore vestro, allelúia.

Vel: Resurréxit Dóminus a mórtuis, sicut díxerat; exsultémus et laetémur omnes, quóniam ipse regnat in aetérnum, allelúia.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui Ecclésiam tuam nova semper prole multíplicas, concéde fámulis tuis, ut sacraméntum vivéndo téneant, quod fide percepérunt. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, quaesumus, Dómine, múnera tuórum propítius populórum, ut, confessióne tui nóminis et baptísmate renováti, sempitérnam beatitúdinem consequántur. Per Christum.

Praefatio paschalis I (in hac potíssimum die), p. 530 . Quando adhibetur Canon romanus, dicuntur Communicántes et Hanc ígitur propria.

Ant. ad communionem Rm 6,9 Christus resúrgens ex mórtuis iam non móritur, mors illi ultra non dominábitur, allelúia.

Post communionem Exúberet, quaesumus, Dómine, méntibus nostris paschális grátia sacraménti, ut, quos viam fecísti perpétuae salútis intráre, donis tuis dignos effícias. Per Christum.

381 & 4 X

Pagina 381.

FERIA III INFRA OCTAVAM PASCHAE

Ant. ad introitum Cf. Qo 15,3-4 Aqua sapiéntiae potávit eos; firmábitur in illis, et non flectétur, exaltábit eos in aetérnum, allelúia.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui paschália nobis remédia contulísti, pópulum tuum caelésti dono proséquere, ut, perféctam libertátem assecútus, in caelis gáudeat, unde nunc in terris exsúltat. Per Dóminum.

Super oblata Oblatiónes famíliae tuae, quaesumus, Dómine, súscipe miserátus, ut, sub tuae protectiónis auxílio, et colláta non perdat, et ad aetérna dona pervéniat. Per Christum.

Praefatio paschalis I (in hac potíssimum die), p. 530 . Quando adhibetur Canon romanus, dicuntur Communicántes et Hanc ígitur propria.

Ant. ad communionem Col 3,1-2 Si consurrexístis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens; quae sursum sunt sápite, allelúia.

Post communionem Exáudi nos, omnípotens Deus, et famíliae tuae corda, cui perféctam baptísmatis grátiam contulísti, ad promeréndam beatitúdinem aptes aetérnam. Per Christum.

382 & 4 X

Pagina 382.

FERIA IV INFRA OCTAVAM PASCHAE

Ant. ad introitum Cf. Mt 25,34 Veníte, benedícti Patris mei, percípite regnum, quod vobis parátum est ab orígine mundi, allelúia.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui nos resurrectiónis domínicae ánnua sollemnitáte laetíficas, concéde propítius, ut, per temporália festa quae ágimus, perveníre ad gáudia aetérna mereámur. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, quaesumus, Dómine, hóstias redemptiónis humánae, et salútem nobis mentis et córporis operáre placátus. Per Christum.

Praefatio paschalis I (in hac potíssimum die), p. 530 . Quando adhibetur Canon romanus, dicuntur Communicántes et Hanc ígitur propria.

Ant. ad communionem Cf. Lc 24,35 Cognovérunt discípuli Dóminum Iesum in fractióne panis, allelúia.

Post communionem Ab omni nos, quaesumus, Dómine, vetustáte purgátos, sacraménti Fílii tui veneránda percéptio in novam tránsferat creatúram. Per Christum.

383 & 4 X

Pagina 383.

FERIA V INFRA OCTAVAM PASCHAE

Ant. ad introitum Sg 10,20-21 Victrícem manum tuam, Dómine, laudavérunt páriter, quia sapiéntia apéruit os mutum, et linguas infántium fecit disértas, allelúia.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui diversitátem géntium in confessióne tui nóminis adunásti, da, ut renátis fonte baptísmatis una sit fides méntium et píetas actiónum. Per Dóminum.

Super oblata Hóstias, quaesumus, Dómine, placátus assúme, quas et pro renátis gratánter deférimus, et pro acceleratióne caeléstis auxílii. Per Christum.

Praefatio paschalis I (in hac potíssimum die), p. 530 . Quando adhibetur Canon romanus, dicuntur Communicántes et Hanc ígitur propria.

Ant. ad communionem Cf. 1P 2,9 Pópulus acquisitiónis, annuntiáte virtútes eius, qui vos de ténebris vocávit in admirábile lumen suum, allelúia.

Post communionem Exáudi, Dómine, preces nostras, ut redemptiónis nostrae sacrosáncta commércia et vitae nobis cónferant praeséntis auxílium, et gáudia sempitérna concílient. Per Christum.

384 & 4 X

Pagina 384.

FERIA VI INFRA OCTAVAM PASCHAE

Ant. ad introitum Cf. Ps 77,53 Edúxit Dóminus pópulum suum in spe, et inimícos eórum opéruit mare, allelúia.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, qui paschále sacraméntum in reconciliatiónis humánae fodere contulísti, da méntibus nostris, ut, quod professióne celebrámus, imitémur efféctu. Per Dóminum.

Super oblata Pérfice, Dómine, benígnus in nobis paschálium múnerum votíva commércia, ut a terrénis afféctibus ad caeléste desidérium transferámur. Per Christum.

Praefatio paschalis I (in hac potíssimum die), p. 530 . Quando adhibetur Canon romanus, dicuntur Communicántes et Hanc ígitur propria.

Ant. ad communionem Cf. Jn 21,12-13 Dixit Iesus discípulis suis: Veníte, prandéte. Et accépit panem, et dedit eis, allelúia.

Post communionem Contínua, quaesumus, Dómine, quos salvásti pietáte custódi, ut, qui Fílii tui passióne sunt redémpti, eius resurrectióne laeténtur. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

385 & 4 X

Pagina 385.

SABBATO INFRA OCTAVAM PASCHAE

Ant. ad introitum Ps 104,43 Edúxit Dóminus pópulum suum in exsultatióne, et eléctos suos in laetítia, allelúia.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui credéntes in te pópulos grátiae tuae largitáte multíplicas, ad electiónem tuam propítius intuére, ut, qui sacraménto baptísmatis sunt renáti, beáta fácias immortalitáte vestíri. Per Dóminum.

Super oblata Concéde, quaesumus, Dómine, semper nos per haec mystéria paschália gratulári, ut contínua nostrae reparatiónis operátio perpétuae nobis fiat causa laetítiae. Per Christum.

Praefatio paschalis I (in hac potíssimum die), p. 530 . Quando adhibetur Canon romanus, dicuntur Communicántes et Hanc ígitur propria.

Ant. ad communionem Ga 3,27 Omnes, qui in Christo baptizáti estis, Christum induístis, allelúia.

Post communionem Pópulum tuum, quaesumus, Dómine, intuére benígnus, et, quem aetérnis dignátus es renováre mystériis, ad incorruptíbilem glorificándae carnis resurrectiónem perveníre concéde. Per Christum.

386 & 4 X

Pagina 386.

DOMINICA II PASCHAE

seu de divina Misericordia

Ant. ad introitum 1P 2,2 Quasi modo géniti infántes, rationábile, sine dolo lac concupíscite, ut in eo crescátis in salútem, allelúia.

Vel: 4 Esdr 2, 36-37 Accípite iucunditátem glóriae vestrae, grátias agéntes Deo, qui vos ad caeléstia regna vocávit, allelúia.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus misericórdiae sempitérnae, qui in ipso paschális festi recúrsu fidem sacrátae tibi plebis accéndis, auge grátiam quam dedísti, ut digna omnes intellegéntia comprehéndant, quo lavácro ablúti, quo spíritu regeneráti, quo sánguine sunt redémpti. Per Dóminum.

DiciturCredo

Super oblata Súscipe, quaesumus, Dómine, plebis tuae (et tuórum renatórum) oblatiónes, ut, confessióne tui nóminis et baptísmate renováti, sempitérnam beatitúdinem consequántur. Per Christum.

Praefatio paschalis I (in hac potíssimum die), p. 530 . Quando adhibetur Canon romanus, dicuntur Communicántes et Hanc ígitur propria.

387 & 4 X

Pagina 387.

Ant. ad communionem Cf. Jn 20,27 Mitte manum tuam, et cognósce loca clavórum, et noli esse incrédulus, sed fidélis, allelúia.

Post communionem Concéde, quaesumus, omnípotens Deus, ut paschális percéptio sacraménti contínua in nostris méntibus persevéret. Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 375 . Ad populum dimittendum, cantatur (ut supra, p. 376 ) vel dicitur: Ite, missa est, allelúia, allelúia. Cui respondetur: Deo grátias, allelúia, allelúia.

388 & 4 X

Pagina 388.

Feria secunda

Ant. ad introitum Rm 6,9 Christus resúrgens ex mórtuis iam non móritur, mors illi ultra non dominábitur, allelúia.

Collecta Fac, quaesumus, omnípotens Deus, ut, qui paschálibus remédiis innováti, similitúdinem terréni paréntis evásimus, ad formam caeléstis transferámur auctóris. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe múnera, Dómine, quaesumus, exsultántis Ecclésiae, et cui causam tanti gáudii praestitísti, perpétuae fructum concéde laetítiae. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Jn 20,19 Stetit Iesus in médio discipulórum suórum, et dixit eis: Pax vobis, allelúia.

Post communionem Pópulum tuum, quaesumus, Dómine, intuére benígnus, et, quem aetérnis dignátus es renováre mystériis, ad incorruptíbilem glorificándae carnis resurrectiónem perveníre concéde. Per Christum.

389 & 4 X

Pagina 389.

Feria tertia

Ant. ad introitum Ap 19,7 Ap 6 Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam Deo, quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens, allelúia.

Collecta Fac nos, quaesumus, omnípotens Deus, Dómini resurgéntis praedicáre virtútem, ut, cuius múneris pignus accépimus, manifésta dona comprehéndere valeámus. Per Dóminum.

Super oblata Concéde, quaesumus, Dómine, semper nos per haec mystéria paschália gratulári, ut contínua nostrae reparatiónis operátio perpétuae nobis fiat causa laetítiae. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Cf. Lc 24,46 Lc 24,26 Opórtuit pati Christum, et resúrgere a mórtuis, et ita intráre in glóriam suam, allelúia.

Post communionem Exáudi, Dómine, preces nostras, ut redemptiónis nostrae sacrosáncta commércia et vitae nobis cónferant praeséntis auxílium et gáudia sempitérna concílient. Per Christum.

390 & 4 X

Pagina 390.

Feria quarta

Ant. ad introitum Cf. Ps 17,50; Ps 21,23 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, et narrábo nomen tuum frátribus meis, allelúia.

Collecta Annua recoléntes mystéria, quibus per renovátam oríginis dignitátem humána substántia spem resurrectiónis accépit, cleméntiam tuam, Dómine, supplíciter exorámus, ut, quod fide recólimus, perpétua dilectióne capiámus. Per Dóminum.

Super oblata Deus, qui nos, per huius sacrifícii veneránda commércia, uníus summaeque divinitátis partícipes effecísti, praesta, quaesumus, ut, sicut tuam cognóvimus veritátem, sic eam dignis móribus assequámur. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Cf. Jn 15,16 Jn 19 Dicit Dóminus: Ego elégi vos de mundo et pósui vos ut eátis, et fructum afferátis, et fructus vester máneat, allelúia.

Post communionem Pópulo tuo, quaesumus, Dómine, adésto propítius, et, quem mystériis caeléstibus imbuísti, fac ad novitátem vitae de vetustáte transíre. Per Christum.

391 & 4 X

Pagina 391.

Feria quinta

Ant. ad introitum Cf. Ps 67,8-9 Ps 67,20 Deus, dum egrederéris coram pópulo tuo, iter fáciens eis, hábitans in illis, terra mota est, caeli distillavérunt, allelúia.

Collecta Deus, qui pro salúte mundi sacrifícium paschále effecísti, propitiáre supplicatiónibus pópuli tui, ut interpéllans pro nobis Christus Póntifex noster, nos per id quod nostri est símilis reconcíliet, per id quod tibi est aequális absólvat. Per Dóminum.

Super oblata Ascéndant ad te, Dómine, preces nostrae cum oblatiónibus hostiárum, ut, tua dignatióne mundáti, sacraméntis magnae pietátis aptémur. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Mt 28,20 Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus, usque ad consummatiónem saeculi, allelúia.

Post communionem Omnípotens sempitérne Deus, qui ad aetérnam vitam in Christi resurrectióne nos réparas, fructus in nobis paschális multíplica sacraménti, et fortitúdinem cibi salutáris nostris infúnde pectóribus. Per Christum.

392 & 4 X

Pagina 392.

Feria sexta

Ant. ad introitum Ap 5,9-10 Redemísti nos, Dómine, in sánguine tuo, ex omni tribu, et lingua, et pópulo, et natióne, et fecísti nos Deo nostro regnum et sacerdótes, allelúia.

Collecta Deus, spes et lumen sincérum méntium, da córdibus nostris, te súpplices deprecámur, et dignam tibi oratiónem persólvere, et te semper praeconiórum múnere collaudáre. Per Dóminum.

Super oblata Oblatiónes famíliae tuae, quaesumus, Dómine, súscipe miserátus, ut, sub tuae protectiónis auxílio, et colláta non perdant, et ad aetérna dona pervéniant. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Rm 4,25 Tráditus est Christus Dóminus noster propter delícta nostra, et resurréxit propter iustificatiónem nostram, allelúia.

Post communionem Contínua, quaesumus, Dómine, quos salvásti pietáte custódi, ut, qui Fílii tui passióne sunt redémpti, eius resurrectióne laeténtur. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

393 & 4 X

Pagina 393.

Sabbato

Ant. ad introitum Cf. 1P 2,9 Pópulus acquisitiónis, annuntiáte virtútes eius, qui vos de ténebris vocávit in admirábile lumen suum, allelúia.

Collecta Depélle, Dómine, conscríptum peccáti lege chirógraphum, quod in nobis pascháli mystério per resurrectiónem Christi Fílii tui vacuásti. Qui tecum.

Vel: Deus, qui misericórdiae iánuam fidélibus tuis per paschália mystéria patére voluísti, réspice in nos et miserére nostri, ut, qui voluntátis tuae viam, te donánte, séquimur, a vitae numquam sémitis deviémur. Per Dóminum.

Super oblata Propítius, Dómine, quaesumus, haec dona sanctífica, et, hóstiae spiritális oblatióne suscépta, nosmetípsos tibi pérfice munus aetérnum. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Jn 17,24 Pater, quos dedísti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut vídeant claritátem quam dedísti mihi, allelúia.

394 & 4 X

Pagina 394.

Post communionem Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes, ut, quae in sui commemoratiónem nos Fílius tuus fácere praecépit, in nostrae profíciant caritátis augméntum. Per Christum.

395 & 4 X

Pagina 395.

DOMINICA III PASCHAE

Ant. ad introitum Cf. Ps 65,1-2 Iubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini eius, date glóriam laudi eius, allelúia.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Semper exsúltet pópulus tuus, Deus, renováta ánimae iuventúte, ut, qui nunc laetátur in adoptiónis se glóriam restitútum, resurrectiónis diem spe certae gratulatiónis exspéctet. Per Dóminum.

DiciturCredo

Super oblata Súscipe múnera, Dómine, quaesumus, exsultántis Ecclésiae, et, cui causam tanti gáudii praestitísti, perpétuae fructum concéde laetítiae. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Lc 24,35 Cognovérunt discípuli Dóminum Iesum in fractióne panis, allelúia.

Ad libitum pro anno B Lc 24,46-47 Oportébat Christum pati, et resúrgere a mórtuis tértia die, et praedicári in nómine eius paeniténtiam, et remissiónem peccatórum in omnes gentes, allelúia.

Ad libitum pro anno C Cf. Jn 21,12-13 Dixit Iesus discípulis suis: Veníte, prandéte. Et accépit panem, et dedit eis, allelúia.

396 & 4 X

Pagina 396.

Post communionem Pópulum tuum, quaesumus, Dómine, intuére benígnus, et, quem aetérnis dignátus es renováre mystériis, ad incorruptíbilem glorificándae carnis resurrectiónem perveníre concéde. Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 609.

397 & 4 X

Pagina 397.

Feria secunda

Ant. ad introitum Surréxit pastor bonus, qui ánimam suam pósuit pro óvibus suis, et pro grege suo mori dignátus est, allelúia.

Collecta Concéde, quaesumus, omnípotens Deus, ut, véterem cum suis ratiónibus hóminem deponéntes, illíus conversatióne vivámus, ad cuius nos substántiam paschálibus remédiis transtulísti. Per Dóminum.

Super oblata Ascéndant ad te, Dómine, preces nostrae cum oblatiónibus hostiárum, ut, tua dignatióne mundáti, sacraméntis magnae pietátis aptémur. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Jn 14,27 Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis; non quómodo mundus dat, ego do vobis, dicit Dóminus, allelúia.

Post communionem Omnípotens sempitérne Deus, qui ad aetérnam vitam in Christi resurrectióne nos réparas, fructus in nobis paschális multíplica sacraménti, et fortitúdinem cibi salutáris nostris infúnde pectóribus. Per Christum.

398 & 4 X

Pagina 398.

Feria tertia

Ant. ad introitum Ap 19,5 Ap 12,10 Laudem dícite Deo nostro, omnes qui timétis Deum, pusílli et magni, quia facta est salus, et virtus, et potéstas Christi eius, allelúia.

Collecta Deus, qui renátis ex aqua et Spíritu Sancto caeléstis regni pandis intróitum, auge super fámulos tuos grátiam quam dedísti, ut, qui ab ómnibus sunt purgáti peccátis, nullis privéntur tua pietáte promíssis. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe múnera, Dómine, quaesumus, exsultántis Ecclésiae, et, cui causam tanti gáudii praestitísti, perpétuae fructum concéde laetítiae. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Rm 6,8 Si mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum Christo, allelúia.

Post communionem Pópulum tuum, quaesumus, Dómine, intuére benígnus, et, quem aetérnis dignátus es renováre mystériis, ad incorruptíbilem glorificándae carnis resurrectiónem perveníre concéde. Per Christum.

399 & 4 X

Pagina 399.

Feria quarta

Ant. ad introitum Cf. Ps 70,8 Ps 23 Repleátur os meum laude tua, ut possim cantáre; gaudébunt lábia mea, dum cantávero tibi, allelúia.

Collecta Adésto, quaesumus, Dómine, famíliae tuae, et dignánter impénde, ut, quibus fídei grátiam contulísti, in resurrectióne Unigéniti tui portiónem largiáris aetérnam. Per Dóminum.

Super oblata Concéde, quaesumus, Dómine, semper nos per haec mystéria paschália gratulári, ut contínua nostrae reparatiónis operátio perpétuae nobis fiat causa laetítiae. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Surréxit Dóminus et illúxit nobis, quos redémit sánguine suo, allelúia.

Post communionem Exáudi, Dómine, preces nostras, ut redemptiónis nostrae sacrosáncta commércia et vitae nobis cónferant praeséntis auxílium et gáudia sempitérna concílient. Per Christum.

400 & 4 X

Pagina 400.

Feria quinta

Ant. ad introitum Cf. Ex 15,1-2 Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est. Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem, allelúia.

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, propénsius his diébus tuam pietátem consequámur, quibus eam plénius te largiénte cognóvimus, ut, quos ab erróris calígine liberásti, veritátis tuae fírmius inhaerére fácias documéntis. Per Dóminum.

Super oblata Deus, qui nos, per huius sacrifícii veneránda commércia, uníus summaeque divinitátis partícipes effecísti, praesta, quaesumus, ut, sicut tuam cognóvimus veritátem, sic eam dignis móribus assequámur. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem 2Co 5,15 Pro ómnibus mórtuus est Christus, ut et qui vivunt iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit, allelúia.

Post communionem Pópulo tuo, quaesumus, Dómine, adésto propítius, et, quem mystériis caeléstibus imbuísti, fac ad novitátem vitae de vetustáte transíre. Per Christum.

401 & 4 X

Pagina 401.

Feria sexta

Ant. ad introitum Ap 5,12 Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem et divinitátem et sapiéntiam et fortitúdinem et honórem, allelúia.

Collecta Praesta, quaesumus, omnípotens Deus, ut, qui grátiam domínicae resurrectiónis cognóvimus, ipsi per amórem Spíritus in novitátem vitae resurgámus. Per Dóminum.

Super oblata Propítius, Dómine, quaesumus, haec dona sanctífica, et, hóstiae spiritális oblatióne suscépta, nosmetípsos tibi pérfice munus aetérnum. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Crucifíxus surréxit a mórtuis, et redémit nos, allelúia.

Post communionem Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes, ut, quae in sui commemoratiónem nos Fílius tuus fácere praecépit, in nostrae profíciant caritátis augméntum. Per Christum.

402 & 4 X

Pagina 402.

Sabbato

Ant. ad introitum Col 2,12 Consepúlti estis Christo in baptísmo, in quo et resurrexístis per fidem operatiónis Dei, qui suscitávit illum a mórtuis, allelúia.

Collecta Deus, qui credéntes in te fonte baptísmatis innovásti, hanc renátis in Christo concéde custódiam, ut, omni erróris incúrsu devícto, grátiam tuae benedictiónis fidéliter servent. Per Dóminum.

Super oblata Oblatiónes famíliae tuae, quaesumus, Dómine, súscipe miserátus, ut, sub tuae protectiónis auxílio, et colláta non perdant, et ad aetérna dona pervéniant. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Jn 17,20-21 Pater, pro eis rogo, ut ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misísti, dicit Dóminus, allelúia.

Post communionem Contínua, quaesumus, Dómine, quos salvásti pietáte custódi, ut, qui Fílii tui passióne sunt redémpti, eius resurrectióne laeténtur. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

403 & 4 X

Pagina 403.

DOMINICA IV PASCHAE

Ant. ad introitum Cf. Ps 32,5-6 Misericórdia Dómini plena est terra; verbo Dómini caeli firmáti sunt, allelúia.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, deduc nos ad societátem caeléstium gaudiórum, ut eo pervéniat humílitas gregis, quo procéssit fortitúdo pastóris. Per Dóminum.

DiciturCredo

Super oblata Concéde, quaesumus, Dómine, semper nos per haec mystéria paschália gratulári, ut contínua nostrae reparatiónis operátio perpétuae nobis fiat causa laetítiae. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Surréxit Pastor bonus, qui ánimam suam pósuit pro óvibus suis, et pro grege suo mori dignátus est, alléluia.

Post communionem Gregem tuum, Pastor bone, placátus inténde, et oves, quas pretióso Fílii tui sánguine redemísti, in aetérnis páscuis collocáre dignéris. Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 609.

404 & 4 X

Pagina 404.

Feria secunda

Ant. ad introitum Rm 6,9 Christus resúrgens ex mórtuis iam non móritur, mors illi ultra non dominábitur, allelúia.

Collecta Deus, lux perfécta beatórum, qui nobis tribuísti paschália mystéria celebráre in terris, fac nos, quaesumus, de grátiae tuae plenitúdine in aetérna saecula gaudére. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe múnera, Dómine, quaesumus, exsultántis Ecclésiae, et cui causam tanti gáudii praestitísti, perpétuae fructum concéde laetítiae. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Jn 20,19 Stetit Iesus in médio discipulórum suórum, et dixit eis: Pax vobis, allelúia.

Post communionem Pópulum tuum, quaesumus, Dómine, intuére benígnus, et, quem aetérnis dignátus es renováre mystériis, ad incorruptíbilem glorificándae carnis resurrectiónem perveníre concéde. Per Christum.

405 & 4 X

Pagina 405.

Feria tertia

Ant. ad introitum Ap 19,7 Ap 6 Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam Deo, quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens, allelúia.

Collecta Praesta, quaesumus, omnípotens Deus, ut, qui resurrectiónis domínicae mystéria cólimus, redemptiónis nostrae suscípere laetítiam mereámur. Per Dóminum.

Super oblata Concéde, quaesumus, Dómine, semper nos per haec mystéria paschália gratulári, ut contínua nostrae reparatiónis operátio perpétuae nobis fiat causa laetítiae. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Cf. Lc 24,46 Lc 26 Opórtuit pati Christum, et resúrgere a mórtuis, et ita intráre in glóriam suam, allelúia.

Post communionem Exáudi, Dómine, preces nostras, ut redemptiónis nostrae sacrosáncta commércia et vitae nobis cónferant praeséntis auxílium et gáudia sempitérna concílient. Per Christum.

406 & 4 X

Pagina 406.

Feria quarta

Ant. ad introitum Cf. Ps 17,50 Ps 21,23 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, et narrábo nomen tuum frátribus meis, allelúia.

Collecta Deus, vita fidélium, glória humílium, beatitúdo iustórum, ad preces súpplicum benígnus inténde, ut, qui promíssa tuae sítiunt largitátis, de tua semper abundántia repleántur. Per Dóminum.

Super oblata Deus, qui nos, per huius sacrifícii veneránda commércia, uníus summaeque divinitátis partícipes effecísti, praesta, quaesumus, ut, sicut tuam cognóvimus veritátem, sic eam dignis móribus assequámur. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Cf. Jn 15,16 Jn 19 Dicit Dóminus: Ego elégi vos de mundo et pósui vos ut eátis, et fructum afferátis, et fructus vester máneat, allelúia.

Post communionem Pópulo tuo, quaesumus, Dómine, adésto propítius, et, quem mystériis caeléstibus imbuísti, fac ad novitátem vitae de vetustáte transíre. Per Christum.

407 & 4 X

Pagina 407.

Feria quinta

Ant. ad introitum Cf. Ps 67,8-9 Ps 67,20 Deus, dum egrederéris coram pópulo tuo, iter fáciens eis, hábitans in illis, terra mota est, caeli distillavérunt, allelúia.

Collecta Deus, qui humánam natúram supra primae oríginis réparas dignitátem, réspice ad pietátis tuae ineffábile sacraméntum, ut, quos regeneratiónis mystério dignátus es innováre, in his dona tuae perpétuae grátiae benedictionísque consérves. Per Dóminum.

Super oblata Ascéndant ad te, Dómine, preces nostrae cum oblatiónibus hostiárum, ut, tua dignatióne mundáti, sacraméntis magnae pietátis aptémur. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Mt 28,20 Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus, usque ad consummatiónem saeculi, allelúia.

Post communionem Omnípotens sempitérne Deus, qui ad aetérnam vitam in Christi resurrectióne nos réparas, fructus in nobis paschális multíplica sacraménti, et fortitúdinem cibi salutáris nostris infúnde pectóribus. Per Christum.

408 & 4 X

Pagina 408.

Feria sexta

Ant. ad introitum Ap 5,9-10 Redemísti nos, Dómine, in sánguine tuo, ex omni tribu, et lingua, et pópulo, et natióne, et fecísti nos Deo nostro regnum et sacerdótes, allelúia.

Collecta Deus, qui et libertátis nostrae auctor es et salútis, exáudi supplicántium voces, et, quos sánguinis Fílii tui effusióne redemísti, fac, ut per te vívere et perpétua in te váleant incolumitáte gaudére. Per Dóminum.

Super oblata Oblatiónes famíliae tuae, quaesumus, Dómine, súscipe miserátus, ut, sub tuae protectiónis auxílio, et colláta non perdant, et ad aetérna dona pervéniant. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Rm 4,25 Tráditus est Christus Dóminus noster propter delícta nostra, et resurréxit propter iustificatiónem nostram, allelúia.

Post communionem Contínua, quaesumus, Dómine, quos salvásti pietáte custódi, ut, qui Fílii tui passióne sunt redémpti, eius resurrectióne laeténtur. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

409 & 4 X

Pagina 409.

Sabbato

Ant. ad introitum Cf. 1P 2,9 Pópulus acquisitiónis, annuntiáte virtútes eius, qui vos de ténebris vocávit in admirábile lumen suum, allelúia.

Collecta Deus, qui sollemnitáte pascháli caeléstia mundo remédia benígnus operáris, Ecclésiae tuae indulgéntiam proséquere, ut observántia temporális ad vitam profíciat sempitérnam. Per Dóminum.

Super oblata Propítius, Dómine, quaesumus, haec dona sanctífica, et, hóstiae spiritális oblatióne suscépta, nosmetípsos tibi pérfice munus aetérnum. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Jn 17,24 Pater, quos dedísti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut vídeant claritátem quam dedísti mihi, allelúia.

Post communionem Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes, ut, quae in sui commemoratiónem nos Fílius tuus fácere praecépit, in nostrae profíciant caritátis augméntum. Per Christum.

410 & 4 X

Pagina 410.

DOMINICA V PASCHAE

Ant. ad introitum Cf. Ps 97,1-2 Cantáte Dómino cánticum novum, quia mirabília fecit Dóminus; ante conspéctum géntium revelávit iustítiam suam, allelúia.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, semper in nobis paschále pérfice sacraméntum, ut, quos sacro baptísmate dignátus es renováre, sub tuae protectiónis auxílio multos fructus áfferant, et ad aetérnae vitae gáudia perveníre concédas. Per Dóminum.

DiciturCredo

Super oblata Deus, qui nos, per huius sacrifícii veneránda commércia, uníus summaeque divinitátis partícipes effecísti, praesta, quaesumus, ut, sicut tuam cognóvimus veritátem, sic eam dignis móribus assequámur. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Jn 15,1 Jn 5 Ego sum vitis vera et vos pálmites, dicit Dóminus; qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, allelúia.

Post communionem Pópulo tuo, quaesumus, Dómine, adésto propítius, et, quem mystériis caeléstibus imbuísti, fac ad novitátem vitae de vetustáte transíre. Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 609.

411 & 4 X

Pagina 411.

Feria secunda

Ant. ad introitum Surréxit pastor bonus, qui ánimam suam pósuit pro óvibus suis, et pro grege suo mori dignátus est, allelúia.

Collecta Famíliam tuam, quaesumus, Dómine, déxtera tua perpétuo circúmdet auxílio, ut, Fílii tui Unigéniti resurrectióne, ab omni pravitáte defénsa, donis caeléstibus prosequátur. Per Dóminum.

Super oblata Ascéndant ad te, Dómine, preces nostrae cum oblatiónibus hostiárum, ut, tua dignatióne mundáti, sacraméntis magnae pietátis aptémur. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Jn 14,27 Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis; non quómodo mundus dat, ego do vobis, dicit Dóminus, allelúia.

Post communionem Omnípotens sempitérne Deus, qui ad aetérnam vitam in Christi resurrectióne nos réparas, fructus in nobis paschális multíplica sacraménti, et fortitúdinem cibi salutáris nostris infúnde pectóribus. Per Christum.

412 & 4 X

Pagina 412.

Feria tertia

Ant. ad introitum Ap 19,5 Ap 12,10 Laudem dícite Deo nostro, omnes qui timétis Deum, pusílli et magni, quia facta est salus, et virtus, et potéstas Christi eius, allelúia.

Collecta Deus, qui ad aetérnam vitam in Christi resurrectióne nos réparas, da pópulo tuo fídei speíque constántiam, ut non dubitémus implénda, quae te nóvimus auctóre promíssa. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe múnera, Dómine, quaesumus, exsultántis Ecclésiae, et, cui causam tanti gáudii praestitísti, perpétuae fructum concéde laetítiae. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Rm 6,8 Si mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum Christo, allelúia.

Post communionem Pópulum tuum, quaesumus, Dómine, intuére benígnus, et, quem aetérnis dignátus es renováre mystériis, ad incorruptíbilem glorificándae carnis resurrectiónem perveníre concéde. Per Christum.

413 & 4 X

Pagina 413.

Feria quarta

Ant. ad introitum Cf. Ps 70,8 Ps 23 Repleátur os meum laude tua, ut possim cantáre; gaudébunt lábia mea, dum cantávero tibi, allelúia.

Collecta Deus, innocéntiae restitútor et amátor, dírige ad te tuórum corda famulórum, ut, quos de incredulitátis ténebris liberásti, numquam a tuae veritátis luce discédant. Per Dóminum.