Missale Romanum 2002 919

919 & 4 X

Pagina 919.


Vel: Deus, a quo constántiam fides, et virtútem sumit infírmitas, tríbue nobis, mártyrum N. et N. exémplo et précibus, in Unigéniti tui passióne et resurrectióne consórtium, ut cum eis apud te gáudium perféctum consequámur. Per Dóminum.

Super oblata In tuórum, Dómine, pretiósa morte iustórum, sacrifícium illud offérimus, de quo martyrium sumpsit omne princípium. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ap 2,7 Vincénti dabo édere de ligno vitae, quod est in paradíso Dei mei, allelúia.

Vel: Cf. Ps 32,1 Gaudéte, iusti, in Dómino; rectis decet collaudátio, allelúia.

Post communionem Beatórum mártyrum N. et N. caeléstem victóriam divíno convívio celebrántes, te, Dómine, depóscimus, ut panem vitae hic edéntes des víncere, et vincéntes des édere de ligno vitae in paradíso. Per Christum.

2 Ant. ad introitum Cf. Ap 12,11 Isti sunt Sancti qui vicérunt propter sánguinem Agni, et non dilexérunt ánimas suas usque ad mortem; proptérea cum Christo regnant in aetérnum, allelúia.

920 & 4 X

Pagina 920.

Vel: Cf. Mt 25,34 Gaudéte, Sancti, ante conspéctum Agni; parátum est vobis regnum ab orígine mundi, allelúia.

Collecta Laetíficet nos, quaesumus, Dómine, beatórum mártyrum tuórum N. et N. gloriósa festívitas, quos, Unigéniti tui passiónem et resurrectiónem voce líbera confiténtes, pretiósum sánguinem gloriósa morte fúndere fecísti. Per Dóminum.

Super oblata Praeséntia múnera, quaesumus, Dómine, ita seréna pietáte intuére, ut Sancti Spíritus perfundántur benedictióne, et in nostris córdibus eam dilectiónem válidam operéntur, per quam sancti mártyres N. et N. ómnia córporis torménta devicérunt. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. 2Tm 2,11-12 Si commórtui sumus cum Christo, et convivémus; si sustinémus, et conregnábimus, allelúia.

Vel: Cf. Mt 5,12 Gaudéte et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in caelis, allelúia.

Post communionem Uníus panis alimónia refécti, in commemoratióne beatórum mártyrum N. et N. supplíciter te, Dómine, deprecámur, ut nos in tua iúgiter caritáte confírmes, et in novitáte vitae concédas ambuláre. Per Christum.


921 & 4 X

Pagina 921.

B. Pro uno martyre

Ant. ad introitum Cf. Mt 4 Lux perpétua lucébit Sanctis tuis, Dómine, et aetérnitas témporum, allelúia.

Vel: Hic est vir, qui non est derelíctus a Deo in die certáminis; modo coronátur, quia fidéliter vicit in mandátis Dómini, allelúia.

Collecta Deus, qui ad illustrándam Ecclésiam tuam beátum N. martyrii victória decoráre dignátus es, concéde propítius, ut, sicut ipse domínicae passiónis imitátor fuit, ita nos, per eius vestígia gradiéntes, ad gáudia sempitérna perveníre mereámur. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, Dómine, sacrifícium placatiónis et laudis, quod in commemoratióne beáti mártyris N. tuae offérimus maiestáti, ut nos perdúcat ad véniam, et in perpétua gratiárum constítuat actióne. Per Christum.

Ant. ad communionem Jn 12,24 Nisi granum fruménti cadens in terram mórtuum fúerit, ipsum solum manet; si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert, allelúia.

Vel: Ps 115,15 Pretiósa in conspéctu Dómini; mors Sanctórum eius, allelúia.

922 & 4 X

Pagina 922.


Post communionem Tua, Dómine, súmpsimus dona caeléstia de hodiérna festivitáte laetántes; praesta, quaesumus, ut, qui in hoc divíno convívio mortem Fílii tui annuntiámus, eiúsdem resurrectiónis et glóriae cum sanctis martyribus partícipes esse mereámur. Per Christum.


III. Pro missionariis martyribus

A. Pro pluribus missionariis martyribus

Ant. ad introitum Cf. Ga 6,14; 1Co 1,18 Nobis absit gloriári nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi. Verbum enim crucis nobis qui salvi facti sumus, virtus Dei est (T.P. allelúia).

Collecta Maiestátis tuae cleméntiam supplíciter deprecámur, omnípotens et miséricors Deus, ut, sicut Unigéniti tui agnitiónem per beatórum mártyrum N. et N. praedicatiónem populórum córdibus infudísti, ita, eórum intercessióne, fídei stabilitáte firméntur. Per Dóminum.

Super oblata Mártyrum tuórum N. et N. passiónem venerántes, fac nos, Dómine, hoc sacrifício mortem Unigéniti tui digne annuntiáre, cui parum fuit hortári mártyres verbo, nisi firmáret exémplo. Per Christum.


923 & 4 X

Pagina 923.

Ant. ad communionem Mt 5,10 Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum caelórum (T.P. allelúia).

Vel: Mt 10,32 Qui me conféssus fúerit coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, dicit Dóminus. (T.P. allelúia).

Post communionem Caeléstibus, Dómine, pasti delíciis, súpplices te rogámus, ut, exémplo beatórum N. et N., caritátis et passiónis Fílii tui in méntibus nostris signa ferámus, et perpétuae pacis fructu iúgiter perfruámur. Per Christum.

B. Pro uno missionario martyre

Ant. ad introitum Cf. Ph 2,30 Iste Sanctus propter opus Christi usque ad mortem accéssit, in intéritum tradens ánimam suam (T.P. allelúia).

Collecta Praesta, quaesumus, omnípotens Deus, ut beáti N. fidem cóngrua devotióne sectémur, qui pro eiúsdem dilatatióne corónam martyrii méruit. Per Dóminum.

Super oblata Beáti N. martyrium recenséntes, Dómine, múnera nostra ad altáre tuum offérimus, deprecántes, ut, qui domínicae passiónis mystéria celebrámus, imitémur quod ágimus. Per Christum.


924 & 4 X

Pagina 924.

Ant. ad communionem Mc 8,35 Qui perdíderit ánimam suam propter me et propter Evangélium, dicit Dóminus, salvam eam fáciet (T.P. allelúia).

Post communionem Caeléste convívium celebrántes te, Dómine, deprecámur, ut nos ad tantae fídei exémpla sectánda beáti N. mártyris et recordátio íncitet et orátio digna perdúcat. Per Christum.

IV. Pro virgine martyre

Ant. ad introitum Ecce iam séquitur Agnum pro nobis crucifíxum strénua virgo, pudóris hóstia, víctima castitátis (T.P. allelúia).

Vel: Beáta virgo, quae ábnegans semetípsam et tollens crucem suam, Dóminum aemuláta est, vírginum sponsum martyrúmque príncipem (T.P. allelúia).

Collecta Deus, qui nos hódie beátae N. ánnua commemoratióne laetíficas, concéde propítius, ut eius adiuvémur méritis, cuius castitátis et fortitúdinis irradiámur exémplis. Per Dóminum.

Super oblata Múnera, quaesumus, Dómine, quae in celebritáte beátae N. deférimus, ita grátiae tuae efficiántur accépta, sicut eius tibi plácitum éxstitit passiónis certámen. Per Christum.


925 & 4 X

Pagina 925.

Ant. ad communionem Ap 7,17 Agnus, qui in médio throni est, dedúcet eos ad vitae fontes aquárum (T.P. allelúia).

Post communionem Deus, qui beátam N. pro gémina virginitátis et martyrii victória inter Sanctos coronásti, da, quaesumus, per huius virtútem sacraménti, ut, omne malum fórtiter superántes, caeléstem glóriam consequámur. Per Christum.

V. Pro sancta muliere martyre

Ant. ad introitum Istárum est enim regnum caelórum quae contempsérunt vitam mundi, et pervenérunt ad praemia regni et lavérunt stolas suas in sánguine Agni (T.P. allelúia).

Collecta Deus, cuius múnere virtus in infirmitáte perfícitur, da ómnibus beátae N. glóriam recoléntibus, ut, quae abs te sumpsit robur ut vínceret, abs te quoque vincéndi nobis grátiam semper obtíneat. Per Dóminum.

Super oblata Hodiérnum, Dómine, sacrifícium laetánter offérimus, quo, beátae N. caeléstem victóriam recenséntes, et tua magnália praedicámus, et nos acquisísse gaudémus suffrágia gloriósa. Per Christum.


926 & 4 X

Pagina 926.

Ant. ad communionem Ap 12,11-12 Non dilexérunt ánimas suas usque ad mortem, proptérea laetámini, caeli, et qui habitátis in eo (T.P. allelúia).

Post communionem Suméntes, Dómine, gáudia sempitérna de participatióne sacraménti, et de memória beátae N., supplíciter deprecámur, ut, quae sédula servitúte, donánte te, gérimus, dignis sénsibus tuo múnere capiámus. Per Christum.


927 & 4 X

Pagina 927.

COMMUNE PASTORUM

I. Pro papa vel pro episcopo

1

Ant. ad introitum Elégit eum Dóminus sibi in sacerdótem magnum, et apériens thesáurum suum abundáre eum fecit ómnibus bonis (T.P. allelúia).

Vel: Cf. Qo 50,1 Qo 44,16 Qo 22 Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo: ídeo iureiurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam (T.P. allelúia).

Collecta

Pro papa: Omnípotens sempitérne Deus, qui beátum N. cuncto pópulo tuo praeésse, ac verbo et exémplo prodésse voluísti, eódem intercedénte, pastóres Ecclésiae tuae cum grégibus sibi commíssis custódi et dírige in viam salútis aetérnae. Per Dóminum.

Pro episcopo: Deus, qui Ecclésiae tuae in beáto N. boni pastóris exémplum providére dignátus es, concéde propítius, ut, eius intercessióne, in loco páscuae tuae perpétuo collocári mereámur. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, quaesumus, Dómine, hoc sacrifícium pópuli tui, ut, quod tibi in honóre beáti N. offértur ad glóriam, nobis tríbuas ad salútem perpétuam. Per Christum.


928 & 4 X

Pagina 928.

Ant. ad communionem Cf. Jn 10,11 Pastor bonus ánimam suam pósuit pro óvibus suis (T.P. allelúia).

Post communionem Sacraménta quae súmpsimus, Dómine Deus noster, in nobis fóveant caritátis ardórem, quo beátus N. veheménter accénsus pro Ecclésia tua se iúgiter impendébat. Per Christum.

2

Ant. ad introitum Cf.Qo 45,30 Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum, ut sit illi sacerdótii dígnitas in aetérnum (T.P. allelúia).

Collecta

Pro papa: Deus, qui beátum N., quem totíus Ecclésiae praestitísti esse pastórem, miro virtútis et doctrínae splendóre coruscáre fecísti, da nobis talis epíscopi mérita venerántibus, ut per bona ópera lucére coram homínibus et per amórem ardére coram te valeámus. Per Dóminum.

Pro papa: Deus, qui beátum N. vicárium constituísti Petri eíque univérsae curam Ecclésiae commisísti, gregem tuum diléctum ipsíus semper intercessióne custódi, ut fide íntegra perfectáque ad pátriam caritáte procédat. Per Dóminum.

929 & 4 X

Pagina 929.

Pro episcopo: Da nobis, quaesumus, omnípotens Deus, beáti N. epíscopi digne memóriam venerári, et, sicut illum quibus praeerat, verbo et exémplo prodésse voluísti, ita ipsíus apud te semper intercessiónis suffrágia sentiámus. Per Dóminum.

Super oblata Annue nobis, quaesumus, Dómine, ut, in hac festivitáte beáti N., haec nobis prosit oblátio, quam immolándo totíus mundi tribuísti relaxári delícta. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Jn 21,17 Dómine, tu ómnia nosti; tu scis quia amo te (T.P. allelúia).

Post communionem Acceptórum múnerum virtus, Dómine Deus, in hac festivitáte beáti N. nobis efféctus ímpleat, ut simul et mortális vitae subsídium cónferat, et gáudium perpétuae felicitátis obtíneat. Per Christum.

II. Pro episcopo

1

Ant. ad introitum Cf. Ez 34,11 Ez 45,23-24 Visitábo oves meas, dicit Dóminus, et suscitábo pastórem qui pascat eas: ego autem Dóminus ero eis in Deum (T.P. allelúia).

Vel: Cf. Lc 12,42 Iste est fidélis et prudens dispensátor, quem constítuit Dóminus super famíliam suam, ut det illis in témpore trítici mensúram (T.P. allelúia).

930 & 4 X

Pagina 930.


Collecta Omnípotens sempitérne Deus, qui beátum N. epíscopum plebi tuae sanctae praeésse voluísti, quaesumus, ut, eius suffragántibus méritis, pietátis tuae grátiam largiáris. Per Dóminum.

Vel: Omnípotens aetérne Deus, qui beátum N. epíscopum Ecclésiae tuae sanctae dedísti, praesta, ut, quod ille divíno affátus spíritu dócuit, nostris iúgiter stabiliátur in córdibus, et, quem patrónum, te donánte, ampléctimur, eum apud tuam misericórdiam defensórem habeámus. Per Dóminum.

Super oblata Hóstias, quaesumus, Dómine, quas in festivitáte beáti N. sacris altáribus exhibémus, propítius réspice, ut, nobis indulgéntiam largiéndo, tuo nómini dent honórem. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Jn 15,16 Non vos me elegístis, dicit Dóminus; sed ego elégi vos, et pósui vos ut eátis et fructum afferátis, et fructus vester máneat (T.P. allelúia).

Vel: Cf. Lc 12,36-37 Beátus ille servus, quem, cum vénerit dóminus eius, et pulsáverit iánuam, invénerit vigilántem (T.P. allelúia).

Post communionem Refécti sacris mystériis, Dómine, humíliter deprecámur, ut, beáti N. exémplo, studeámus confitéri quod crédidit, et ópere exercére quod dócuit. Per Christum.


931 & 4 X

Pagina 931.

2

Ant. ad introitum Cf. Lc 1 Suscitábo mihi sacerdótem fidélem, qui iuxta cor meum et ánimam meam fáciet, dicit Dóminus (T.P. allelúia).

Vel: Cf. Lc 12,42 Fidélis et prudens dispensátor in magni patrisfamílias domo constitútus erat, ut consérvis suis mensúram trítici erogáret (T.P. allelúia).

Collecta Deus, qui beátum N. divína caritáte flagrántem, fidéque, quae vincit mundum, insígnem, sanctis pastóribus mirabíliter aggregásti, praesta, quaesumus, ut, ipso intercedénte, nos quoque, in fide et caritáte perseverántes, eius glóriae consórtes fíeri mereámur. Per Dóminum.

Vel: Dómine Deus, qui beátum N. caelésti doctrína imbúere dignátus es, da nobis, ipsíus intervéntu, eándem doctrínam fidéliter custodíre, et móribus profitéri. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, Dómine, haec múnera pópuli tui, quae tibi in beáti N. festivitáte offérimus, ut per éadem, sicut confídimus, tuae pietátis sentiámus auxílium. Per Christum.

Ant. ad communionem Jn 10,10 Ego veni ut vitam hábeant, et abundántius hábeant, dicit Dóminus (T.P. allelúia).

932 & 4 X

Pagina 932.

Vel: Mc 16,17-18 Signa eórum qui in me credunt, dicit Dóminus, haec sequéntur: daemónia eícient, super aegros manus impónent, et bene habébunt (T.P. allelúia).

Post communionem Córporis sacri et pretiósi Sánguinis alimónia repléti, quaesumus, Dómine Deus noster, ut, quod pia devotióne gérimus, certa redemptióne capiámus. Per Christum.


III. Pro pastoribus

A. Pro pluribus pastoribus

Ant. ad introitum Jr 3,15 Dabo vobis pastóres iuxta cor meum, et pascent vos sciéntia et doctrína (T.P. allelúia).

Vel: Cf. Da 3,84 Da 87 Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum; sancti et húmiles corde, laudáte Deum (T.P. allelúia).

Collecta Deus, qui beátos (epíscopos) N. et N. ad pascéndum pópulum tuum spíritu veritátis et dilectiónis implevísti, praesta, ut, quorum festivitátem venerándo ágimus, eórum imitatióne proficiámus, et intercessióne sublevémur. Per Dóminum.

933 & 4 X

Pagina 933.


Super oblata Laudis tibi, Dómine, hóstias offérimus in tuórum commemoratióne Sanctórum, quibus nos et praeséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Christum.

Ant. ad communionem Mt 20,28 Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam redemptiónem pro multis (T.P. allelúia).

Post communionem Súmpsimus, Dómine, sanctórum tuórum N. et N. memóriam celebrántes, sacraménta caeléstia; praesta, quaesumus, ut, quod temporáliter gérimus, aetérnis gáudiis consequámur. Per Christum.

B. Pro uno pastore

1

Ant. ad introitum Cf. Ps 131,9 Sacerdótes tui, Dómine, índuant iustítiam, et sancti tui exsúltent (T.P. allelúia).

Collecta Súpplices te rogámus, omnípotens Deus, ut, intercedénte beáto N. (epíscopo), et tua in nobis dona multíplices, et témpora nostra in pace dispónas. Per Dóminum.

Super oblata Praeténde múnera, quaesumus, Dómine, altáribus tuis pro beáti tui N. commemoratióne propósita, ut, sicut per haec beáta mystéria illo glóriam contulísti, ita nobis indulgéntiam largiáris. Per Christum.


934 & 4 X

Pagina 934.

Ant. ad communionem Cf. Mt 24,46-47 Beátus servus, quem, cum vénerit Dóminus, invénerit vigilántem; amen dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum (T.P. allelúia).

Vel: Cf. Lc 12,42 Fidélis servus et prudens, quem constítuit Dóminus super famíliam suam, ut det illis in témpore trítici mensúram (T.P. allelúia).

Post communionem Mensa caeléstis, omnípotens Deus, in ómnibus festivitátem beáti N. celebrántibus supérnas vires firmet et áugeat, ut et fídei donum íntegrum custodiámus, et per osténsum salútis trámitem ambulémus. Per Christum.

2

Ant. ad introitum Cf. Lc 4,18 Spíritus Dómini super me: propter quod unxit me, evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde (T.P. allelúia).

Vel: Cf. Qo 45,20 Elégit eum Dóminus sacerdótem sibi, ad sacrificándum ei hóstiam laudis (T.P. allelúia).

Collecta Deus, fidélium lumen et pastor animárum, qui beátum N. (epíscopum) in Ecclésia posuísti, ut oves tuas verbo pásceret et informáret exémplo, da nobis, eius intercessióne, et fidem serváre, quam verbo dócuit, et viam sequi, quam exémplo monstrávit. Per Dóminum.

935 & 4 X

Pagina 935.


Super oblata Maiestátem tuam supplíciter implorámus, omnípotens Deus, ut, sicut glóriam divínae poténtiae múnera pro beáto N. obláta testántur, sic nobis efféctum tuae salvatiónis impéndant. Per Christum.

Ant. ad communionem Mt 28,20 Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem saeculi, dicit Dóminus (T.P. allelúia).

Post communionem Sumpta mystéria, quaesumus, Dómine, aetérnis nos praeparent gáudiis, quae beátus N. fidéli dispensatióne proméruit. Per Christum.


Vel: Refectióne sacra enutrítos, fac nos, omnípotens Deus, exémpla beáti N. iúgiter sequéntes, te pérpeti devotióne cólere, et indeféssa ómnibus caritáte profícere. Per Christum.


IV. Pro fundatoribus Ecclesiarum

A. Pro uno fundatore

Ant. ad introitum Cf. Is 59,21 Is 56,7 Dicit Dóminus: Sermónes mei, quos dedi in os tuum, non defícient de ore tuo, et múnera tua accépta erunt super altáre meum (T.P. allelúia).

936 & 4 X

Pagina 936.


Collecta Omnípotens et miséricors Deus, qui beáti N. praedicatióne patres nostros illumináre dignátus es, concéde nobis, quaesumus, ut, qui christiáno gloriámur nómine, fidem quam profitémur iúgiter opéribus ostendámus. Per Dóminum.

Vel: Réspice, Dómine, famíliam tuam, quam beátus N. (epíscopus) génuit verbo veritátis, et vitae áluit sacraménto, ut, quos grátia tua fecit illíus ministério fidéles, fáciat eiúsdem précibus in caritáte fervéntes. Per Dóminum.

Super oblata Annue, quaesumus, omnípotens Deus, ut haec sacrifícia pópuli tui, quae tibi in commemoratióne beáti N. offérimus, donis caeléstibus propitiátus immísceas. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Mc 10,45 Fílius hóminis venit, ut daret ánimam suam redemptiónem pro multis (T.P. allelúia).

Vel: 1Co 3,11 Fundaméntum áliud nemo potest pónere, praeter id quod pósitum est, quod est Christus Iesus (T.P. allelúia).

937 & 4 X

Pagina 937.


Post communionem Súmpsimus, Dómine, pignus redemptiónis aetérnae, beáti N. festivitáte laetántes, quod sit nobis, quaesumus, vitae praeséntis auxílium páriter et futúrae. Per Christum.

B. Pro pluribus fundatoribus

Ant. ad introitum Isti sunt viri sancti, quos elégit Dóminus in caritáte non ficta; et dedit illis glóriam sempitérnam, quorum doctrína fulget Ecclésia (T.P. allelúia).

Collecta Réspice, quaesumus, Dómine, ad tuam benígnus Ecclésiam et, cui per apostólicam sanctórum N. et N. sollicitúdinem religiónis exórdium donásti, per eórum intercessiónem, tríbue contínuum christiánae pietátis afféctum. Per Dóminum.

Vel: Deus, qui beatórum N. et N. (episcopórum) praedicatióne patres nostros vocásti in admirábile Evangélii lumen, fac, ut, eórum intercessióne, crescámus in grátia et cognitióne Dómini nostri Iesu Christi, Fílii tui. Qui tecum.

938 & 4 X

Pagina 938.


Super oblata Súscipe, quaesumus, Dómine, múnera pópuli tui, pro sanctórum tuórum N. et N. festivitáte deláta, et sincéro nos corde pérfice benígnus accéptos. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Jn 15,15 Iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid fáciat dóminus eius, dicit Dóminus. Vos autem dixi amícos, quia ómnia quaecúmque audívi a Patre meo, nota feci vobis (T.P. allelúia).

Vel: 1P 2,9 Pópulus acquisitiónis, annuntiáte virtútes eius, qui vos de ténebris vocávit in admirábile lumen suum (T.P. allelúia).

Post communionem Laetíficet nos accéptum de altári salutáre tuum, Dómine, in sanctórum N. et N. festivitáte, qua, de tuis benefíciis sollíciti, pretiósa fídei nostrae inítia venerámur, et te in sanctis tuis mirábilem praedicámus. Per Christum.

V. Pro missionariis

Pro missionariis martyribus, pp. 922 -924 .

1

Ant. ad introitum Isti sunt viri sancti facti amíci Dei, divínae veritátis praecónio gloriósi (T.P. allelúia).

939 & 4 X

Pagina 939.

Vel: Ps 17,50 Ps 21,23 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, et narrábo nomen tuum frátribus mei (T.P. allelúia).

Collecta Deus, qui per beátum N. (epíscopum) infidéles pópulos de ténebris ad lucem veritátis veníre tribuísti, da nobis, eius intercessióne, in fídei stabilitáte consístere, et in spe Evangélii, quod praedicávit, constántes permanére. Per Dóminum.

Vel: Omnípotens sempitérne Deus, qui huius diéi laetítiam in beáti N. glorificatióne consecrásti, concéde propítius, ut fidem illam, quam inexplébili stúdio semper asséruit, iúgiter retinére et ópere complére studeámus. Per Dóminum.

Super oblata Réspice quas offérimus hóstias, omnípotens Deus, in beáti N. festivitáte, et praesta, ut, qui domínicae passiónis mystéria celebrámus, imitémur quod ágimus. Per Christum.

Ant. ad communionem Ez 34,15 Ego pascam oves meas, et ego eas accubáre fáciam, dicit Dóminus (T.P. allelúia).

Vel: Mt 10,27 Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus, et quod in aure audítis, praedicáte super tecta (T.P. allelúia).

940 & 4 X

Pagina 940.


Post communionem Huius mystérii virtúte, confírma, Dómine, fámulos tuos in fide veritátis, ut eam ubíque ore et ópere confiteántur, pro qua beátus N. laboráre non déstitit et vitam suam impéndit. Per Christum.

2

Ant. ad introitum Cf. Is 52,7 Quam pulchri super montes pedes annuntiántis et praedicántis pacem, annuntiántis bonum, praedicántis salútem (T.P. allelúia)!

Collecta Deus, qui Ecclésiam tuam beáti N. religiónis zelo et apostólicis curis amplificásti, eius intercessióne concéde, ut fídei et sanctitátis nova semper increménta suscípiat. Per Dóminum.

Super oblata Propitiáre, Dómine, supplicatiónibus nostris, et nos ab omni culpa líberos esse concéde, ut, purificánte grátia tua, iísdem quibus famulámur mystériis emundémur. Per Christum.

Ant. ad communionem Mc 16,15; Mt 28,20 Eúntes in mundum univérsum, praedicáte Evangélium: ego vobíscum sum ómnibus diébus, dicit Dóminus (T.P. allelúia).

Vel: Jn 15,4-5 Manéte in me, et ego in vobis, dicit Dóminus. Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum (T.P. allelúia).

941 & 4 X

Pagina 941.


Post communionem Sacraménta quae súmpsimus, Dómine Deus noster, illam nobis fidem innútriant, quam et apostólica dócuit praedicátio, et beáti N. sollicitúdo custodívit. Per Christum.

3

Ant. ad introitum Ps 95,3-4 Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini, in ómnibus pópulis mirabília eius, quóniam magnus Dóminus et laudábilis nimis (T.P. allelúia).

Collecta Deus, cuius ineffábili misericórdia beátus N. evangelizávit investigábiles divítias Christi, da nos, eius intercessióne, créscere in sciéntia tua, et, in omni ópere bono fructificántes, secúndum Evangélii veritátem coram te fidéliter ambuláre. Per Dóminum.

Super oblata Beáti N. memóriam recenséntes, quaesumus, Dómine, ut his munéribus tibi oblátis benedictiónem effúndas de caelis, quo, ex eis suméntes, et ómnibus careámus culpis et caeléstibus repleámur edúliis. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Lc 10,1 Lc 9 Misit Dóminus discípulos, qui nuntiárent civitátibus: Appropinquávit in vos regnum Dei (T.P. allelúia).

Vel: Cf. Mt 13,8 Mt 23 Semen quod cécidit in terram bonam. hi sunt, qui in corde bono et óptimo fructum áfferunt in patiéntia (T.P. allelúia).

942 & 4 X

Pagina 942.


Post communionem Sancta tua nos, Dómine, sumpta vivíficent, ut, qui beáti N. commemoratióne gaudémus, eius quoque apostólicae virtútis proficiámus exémplo. Per Christum.


943 & 4 X

Pagina 943.

COMMUNE DOCTORUM ECCLESIAE

1

Ant. ad introitum Cf. Qo 15,5 In médio Ecclésiae apéruit os eius, et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiae et intelléctus; stolam glóriae índuit eum (T.P. allelúia).

Vel: Ps 36,30-31 Os iusti meditábitur sapiéntiam, et lingua eius loquétur iudícium; lex Dei eius in corde ipsíus (T.P. allelúia).

Collecta Omnípotens aetérne Deus, qui beátum N. (epíscopum) Ecclésiae tuae doctórem dedísti, praesta, ut, quod ille divíno affátus spíritu dócuit, nostris iúgiter stabiliátur in córdibus, et quem patrónum, te donánte, ampléctimur, eum apud tuam misericórdiam defensórem habeámus. Per Dóminum.

Super oblata Sacrifícium tibi pláceat, Deus, in festivitáte beáti N. libénter exhíbitum, quo monénte, nos étiam totos tibi réddimus collaudántes. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Lc 12,42 Fidélis servus et prudens, quem constítuit Dóminus super famíliam suam, ut det illis in témpore trítici mensúram (T.P. allelúia).

Vel: Cf. Ps 1,2-3 Qui meditábitur in lege Dómini die ac nocte, dabit fructum suum in témpore suo (T.P. allelúia).

944 & 4 X

Pagina 944.


Post communionem Quos Christo réficis pane vivo, eósdem édoce, Dómine, Christo magístro, ut in festivitáte beáti N. tuam discant veritátem, et eam in caritáte operéntur. Per Christum.

2

Ant. ad introitum Cf. Da 12,3 Qui docti fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti, et qui ad iustítiam erúdiunt multos, quasi stellae in perpétuas aeternitátes (T.P. allelúia).

Vel: Cf. Qo 44,15 Qo 14 Sapiéntiam Sanctórum narrent pópuli, et laudes eórum núntiet Ecclésia; nómina autem eórum vivent in saeculum saeculi (T.P. allelúia).

Collecta Dómine Deus, qui beátum N. caelésti doctrína imbúere dignátus es, da nobis, ipsíus intervéntu, eándem doctrínam fidéliter custodíre et móribus profitéri. Per Dóminum.

Super oblata Illa nos, quaesumus, Dómine, divína tractántes, Spíritus Sanctus fídei luce perfúndat, qua beátum N. ad glóriae tuae propagatiónem iúgiter collustrávit. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. 1Co 1,23-24 Nos praedicámus Christum crucifíxum, Christum, Dei virtútem et Dei sapiéntiam (T.P. allelúia).

945 & 4 X

Pagina 945.


Post communionem Caelésti alimónia refécti, súpplices te, Dómine, deprecámur, ut, beáti N. mónitis obsequéntes, de accéptis donis semper in gratiárum actióne maneámus. Per Christum.


946 & 4 X

Pagina 946.

COMMUNE VIRGINUM

Pro virgine martyre, pp. 924 - 925 .

I. Pro pluribus virginibus

Ant. ad introitum Cf. Ps 148,12-14 Vírgines laudent nomen Dómini, quia exaltátum est nomen eius solíus; conféssio eius super caelum et terram (T.P. allelúia).

Vel: Cf. Ps 44,16 Afferéntur Regi vírgines in laetítia et exsultátione, adducéntur in templo Regi Dómino (T.P. allelúia).

Collecta Multíplica super nos, quaesumus, Dómine, misericórdiam tuam, ut, sicut in beatárum vírginum N. et N. festivitáte pia devotióne laetámur, ita eárum perpétua societáte, te largiénte, fruámur. Per Dóminum.

Super oblata In sanctárum vírginum N. et N. commemoratióne te, Dómine, mirábilem praedicántes, múnera votíva deférimus; praesta, quaesumus, ut, sicut eárum tibi grata sunt mérita, sic nostrae servitútis accépta reddántur offícia. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Mt 25,10 Venit Sponsus, et vírgines, quae parátae erant, intravérunt cum eo ad núptias (T.P. allelúia).

947 & 4 X

Pagina 947.

Vel: Jn 14,21 Jn 23 Qui díligit me, diligétur a Patre meo, et ad eum veniémus, et mansiónem apud eum faciémus (T.P. allelúia).

Post communionem Sumpta mystéria, quaesumus, Dómine, in hac festivitáte beatárum vírginum N. et N., íncitent nos iúgiter et illústrent, ut digne advéntum Fílii tui praestolémur, et ad supérnas eius núptias admittámur. Per Christum.

II. Pro una virgine

1

Ant. ad introitum Haec est virgo sápiens, et una de número prudéntum, quae óbviam Christo cum lámpade accénsa éxiit (T.P. allelúia).

Vel: O quam pulchra es, virgo Christi, quae corónam Dómini digna fuísti accípere, corónam perpétuae virginitátis (T.P. allelúia).

Collecta Exáudi nos, Deus, salutáris noster, ut, sicut de beátae N. vírginis commemoratióne gaudémus, ita piae devotiónis erudiámur afféctu. Per Dóminum.

948 & 4 X

Pagina 948.


Super oblata In beáta vírgine N. te, Dómine, mirábilem praedicántes, maiestátem tuam supplíciter exorámus, ut, sicut eius tibi grata sunt mérita, sic nostrae servitútis accépta reddántur offícia. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Mt 25,6 Ecce Sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino (T.P. allelúia).

Vel: Cf. Ps 26,4 Unam pétii a Dómino, hanc requíram: ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitae meae (T.P. allelúia).

Post communionem Divíni múneris participatióne refécti, quaesumus, Dómine Deus noster, ut, exémplo beátae N., mortificatiónem Iesu in córpore nostro circumferéntes, tibi soli adhaerére studeámus. Per Christum.

2

Ant. ad introitum Gaudeámus et exsultémus, quia Dóminus ómnium diléxit vírginem sanctam atque gloriósam (T.P. allelúia).

Vel: Haec est virgo sápiens, quam Dóminus vigilántem invénit, quae accéptis lampádibus sumpsit secum óleum et, veniénte Dómino, introívit cum eo ad núptias (T.P. allelúia).

949 & 4 X

Pagina 949.


Collecta Dómine Deus, qui beátam N. vírginem caeléstibus donis cumulásti, tríbue, quaesumus, ut, eius virtútes aemulántes in terris, gáudiis cum ipsa perfruámur aetérnis. Per Dóminum.

Vel, pro virgine fundatrice: Fac, Dómine Deus noster, ut beáta virgo N., sponsa tibi fidélis, divínae caritátis flammam éxcitet in córdibus nostris, quam, ad perénnem Ecclésiae tuae glóriam, áliis virgínibus inséruit. Per Dóminum.

Super oblata Dicátae, quaesumus, Dómine, capiámus oblatiónis efféctum, ut, beátae N. exémplo, terrénae vetustátis conversatióne mundáti, caeléstis vitae proféctibus innovémur. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Mt 25, 4.6 Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Média autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exíte óbviam Christo Dómino (T.P. allelúia).

Post communionem Córporis et Sánguinis Unigéniti tui sacra percéptio, Dómine, ab ómnibus nos cadúcis rebus avértat, ut exémplo beátae N. valeámus tui et sincéra in terris caritáte profícere, et perpétua in caelis visióne gaudére. Per Christum.


950 & 4 X

Pagina 950.

3

Ant. ad introitum Veni, sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus praeparávit in aetérnum (T.P. allelúia).

Vel: Regnum mundi et omne saeculum contémpsit propter amórem Dómini Iesu Christi (T.P. allelúia).

Collecta Deus, qui te in puris manére córdibus ásseris, da nobis, beátae N. vírginis intercessióne, per grátiam tuam tales exsístere, in quibus habitáre dignéris. Per Dóminum.

Vel: Exáudi, quaesumus, Dómine, preces nostras, ut, qui beátae N. vírginis virtútem devóte recólimus, in tui amóre permanére et usque in finem semper créscere mereámur. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, Dómine, obséquium humilitátis nostrae, quod tibi in commemoratióne beátae N. vírginis exhibémus, et nos, per immaculátam hóstiam, da iúgiter in tuo conspéctu pio sanctóque amóre flagráre. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Lc 10,42 Optimam partem elégit sibi virgo prudens, quae non auferétur ab ea (T.P. allelúia).

Vel: Mt 25,6 Média nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei (T.P. allelúia).

951 & 4 X

Pagina 951.


Post communionem Caelésti pane refécti, humíliter deprecámur cleméntiam tuam, Dómine, ut, qui de beátae N. commemoratióne gaudémus, véniam delictórum, sospitátem córporum, gratiámque et glóriam aetérnam consequámur animárum. Per Christum.


952 & 4 X

Pagina 952.

COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM

Missae quae sequuntur, si pro determinato Sanctorum ordine inscribuntur, pro eius ordinis Sanctis adhibentur; aliae vero, pro omnibus Sanctorum ordinibus adhiberi possunt.


I. Pro omnibus Sanctorum ordinibus

A. Pro pluribus Sanctis

1

Ant. ad introitum Cf. Ps 144,10-11 Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua, et Sancti tui benedícant tibi: glóriam regni tui dicent, et poténtiam tuam loquéntur (T.P. allelúia).

Collecta Omnípotens aetérne Deus, qui per glorificatiónem Sanctórum novíssima dilectiónis tuae nobis arguménta largíris, concéde propítius, ut, ad Unigénitum tuum fidéliter imitándum, et ipsórum intercessióne commendémur, et incitémur exémplo. Per Dóminum.

Super oblata Preces nostras, Dómine, quaesumus, propitiátus admítte, et, ut digne tuis famulémur altáribus, Sanctórum tuórum nos intercessióne custódi. Per Christum.



Missale Romanum 2002 919