Mateo (NV) 18

Videte ne contemnatis unum ex his pusillis

18 1 In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: " Quis putas maior est in regno caelorum? ". 2 Et advocans parvulum, statuit eum in medio eorum 3 et dixit: " Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. 4 Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum.
5
Et, qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.


6 Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. 7 Vae mundo ab scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala; verumtamen vae homini, per quem scandalum venit!
8
Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. 9 Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te: bonum tibi est unoculum in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.


10 Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est.

Deus non vult pusillos perire

12 (11) Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam, quae erravit? 13 Et si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt. 14 Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis.

Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum

15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum; 16 si autem non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum; 17 quod si noluerit audire eos, dic ecclesiae; si autem et ecclesiam noluerit audire, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
18
Amen dico vobis: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata in caelo; et, quaecumque solveritis super terram, erunt soluta in caelo.

Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum

19 Iterum dico vobis: Si duo ex vobis consenserint super terram de omni re, quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est. 20 Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum ".

Non dico tibi ut dimittas usque septies, sed usque septuagies septies

21 Tunc accedens Petrus dixit ei: " Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies? ". 22 Dicit illi Iesus: " Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies.


23 Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. 24 Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat decem milia talenta. 25 Cum autem non haberet, unde redderet, iussit eum dominus venumdari et uxorem et filios et omnia, quae habebat, et reddi. 26 Procidens igitur servus ille adorabat eum dicens: "Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi". 27 Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei. 28 Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: "Redde, quod debes!". 29 Procidens igitur conservus eius rogabat eum dicens: "Patientiam habe in me, et reddam tibi". 30 Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. 31 Videntes autem conservi eius, quae fiebant, contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia, quae facta erant. 32 Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi: "Serve nequam, omne debitum illud dimisi tibi, quoniam rogasti me; 33 non oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?". 34 Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. 35 Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris ".


19 1 Et factum est, cum consummasset Iesus sermones istos, migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanem.


2 Et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi.

Quod Deus coniunxit, homo non separet

3 Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum et dicentes: " Licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? ". 4 Qui respondens ait: " Non legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos 5 et dixit: "Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una?". 6 Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ".

Ad duritiam cordis vestri permisit Moyses dimittere uxores; ab initio non fuit sic - propter regnum caelorum

7 Dicunt illi: " Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere? ". 8 Ait illis: " Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non sic fuit. 9 Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur ".
10
Dicunt ei discipuli eius: " Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere ". 11 Qui dixit eis: " Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. 12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat ".

Nolite prohibere parvulos venire ad me: talium est enim regnum coelorum

13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret et oraret; discipuli autem increpabant eis. 14 Iesus vero ait: " Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum ". 15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.

Si vis perfectus esse, vende quae habes, et habebis thesaurum in coelo

16 Et ecce unus accedens ait illi: " Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? ". Qui dixit ei: 17 " Quid me interrogas de bono? Unus est bonus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata ". 18 Dicit illi: " Quae? ". Iesus autem dixit: " Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, 19 honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut teipsum ". 20 Dicit illi adulescens: " Omnia haec custodivi. Quid adhuc mihi deest? ". 21 Ait illi Iesus: " Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ". 22 Cum audisset autem adulescens verbum, abiit tristis; erat enim habens multas possessiones.

Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum

23 Iesus autem dixit discipulis suis: " Amen dico vobis: Dives difficile intrabit in regnum caelorum. 24 Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei ". 25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde dicentes: " Quis ergo poterit salvus esse? ". 26 Aspiciens autem Iesus dixit illis: " Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt ".

Vos, qui secuti estis me, centuplum accipietis

27 Tunc respondens Petrus dixit ei: " Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis? ". 28 Iesus autem dixit illis: " Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. 29 Et omnis, qui reliquit domos vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit.


30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?

20 1 Simile est enim regnum caelorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam; 2 conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. 3 Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos 4 et illis dixit: "Ite et vos in vineam; et, quod iustum fuerit, dabo vobis". 5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter. 6 Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis: "Quid hic statis tota die otiosi?". 7 Dicunt ei: "Quia nemo nos conduxit". Dicit illis: "Ite et vos in vineam". 8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: " Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos ". 9 Et cum venissent, qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singuli denarium. 10 Venientes autem primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi; acceperunt autem et ipsi singuli denarium. 11 Accipientes autem murmurabant adversus patrem familias 12 dicentes: "Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestum!". 13 At ille respondens uni eorum dixit: "Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum? 14 Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. 15 Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?". 16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi ".

Condemnabunt eum morte

17 Et ascendens Iesus Hierosolymam assumpsit Duodecim discipulos secreto et ait illis in via: 18 " Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte 19 et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget ".

Calicem meum bibetis

20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. 21 Qui dixit ei: " Quid vis? ". Ait illi: " Dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo ". 22 Respondens autem Iesus dixit: " Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? ". Dicunt ei: " Possumus ". 23 Ait illis: " Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre meo ".
24
Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus.

Qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus

25 Iesus autem vocavit eos ad se et ait: " Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos. 26 Non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister; 27 et, quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus;28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis ".


29 Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa. 30 Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes: " Domine, miserere nostri, fili David! ". 31 Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: " Domine, miserere nostri, fili David! ". 32 Et stetit Iesus et vocavit eos et ait: " Quid vultis, ut faciam vobis?". 33 Dicunt illi: " Domine, ut aperiantur oculi nostri ". 34 Misertus autem Iesus, tetigit oculos eorum; et confestim viderunt et secuti sunt eum.

"Benedictus qui venit in nomine Domini"

21 1 Et cum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage, ad montem Oliveti, tunc Iesus misit duos discipulos 2 dicens eis: " Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea; solvite et adducite mihi. 3 Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: "Dominus eos necessarios habet", et confestim dimittet eos ". 4 Hoc autem factum est, ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem:
5
" Dicite filiae Sion: Ecce Rex tuus venit tibi, mansuetus et sedens super asinam et super pullum filium subiugalis ".
6
Euntes autem discipuli fecerunt, sicut praecepit illis Iesus, 7 et adduxerunt asinam et pullum; et imposuerunt super eis vestimenta sua, et sedit super ea. 8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via. 9 Turbae autem, quae praecedebant eum et quae sequebantur, clamabant dicentes: " Hosanna filio David! Benedictus, qui venit in nomine Domini! Hosanna in altissimis! ".
10
Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: " Quis est hic?". 11 Turbae autem dicebant: " Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae ".


12 Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas, 13 et dicit eis: " Scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur". Vos autem facitis eam speluncam latronum ". 14 Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos. 15 Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes: " Hosanna filio David ", indignati sunt 16 et dixerunt ei: " Audis quid isti dicant? ". Iesus autem dicit eis: " Utique; numquam legistis: "Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem"? ".
17
Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit.
18
Mane autem revertens in civitatem, esuriit. 19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi: " Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum ". Et arefacta est continuo ficulnea. 20 Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: " Quomodo continuo aruit ficulnea? ". 21 Respondens autem Iesus ait eis: " Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: "Tolle et iacta te in mare", fiet. 22 Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ".

Baptismus Ioannis unde erat?

23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: " In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem? ". 24 Respondens autem Iesus dixit illis: " Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in qua potestate haec facio: 25 Baptismum Ioannis unde erat? A caelo an ex hominibus? ". At illi cogitabant inter se dicentes: " Si dixerimus: "E caelo", dicet nobis: "Quare ergo non credidistis illi?"; 26 si autem dixerimus: "Ex hominibus", timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut prophetam ". 27 Et respondentes Iesu dixerunt: " Nescimus ". Ait illis et ipse: " Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio ".

Paenitentia motus, abiit. Publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei

28 " Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios. Et accedens ad primum dixit: "Fili, vade hodie, operare in vinea". 29 Ille autem respondens ait: "Nolo"; postea autem paenitentia motus abiit. 30 Accedens autem ad alterum dixit similiter. At ille respondens ait: "Eo, domine"; et non ivit. 31 Quis ex duobus fecit voluntatem patris? ". Dicunt: " Primus ". Dicit illis Iesus: " Amen dico vobis: Publicani et meretrices praecedunt vos in regnum Dei.
32
Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.

Vineam suam locabit aliis agricolis

33 Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias, qui plantavit vineam et saepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est. 34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius. 35 Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. 36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. 37 Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: "Verebuntur filium meum". 38 Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: "Hic est heres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius". 39 Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt. 40 Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? ". 41 Aiunt illi: " Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis ". 42 Dicit illis Iesus: " Numquam legistis in Scripturis: "Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris" ?
43
Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius.


44 Et, qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum ". 45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret; 46 et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.


Quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias

22 1 Et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens: 2 " Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. 3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. 4 Iterum misit alios servos dicens: "Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias". 5 Illi autem neglexerunt et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam; 6 reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia affectos occiderunt. 7 Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit. 8 Tunc ait servis suis: "Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni; 9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias". 10 Et egressi servi illi in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiae discumbentium. 11 Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali 12 et ait illi: "Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem?". At ille obmutuit. 13 Tunc dixit rex ministris: "Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium". 14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi ".

Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo

15 Tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. 16 Et mittunt ei discipulos suos cum herodianis dicentes: " Magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum. 17 Dic ergo nobis quid tibi videatur: Licet censum dare Caesari an non? ". 18 Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: " Quid me tentatis, hypocritae? 19 Ostendite mihi nomisma census ". At illi obtulerunt ei denarium. 20 Et ait illis: " Cuius est imago haec et suprascriptio? ". 21 Dicunt ei: " Caesaris ". Tunc ait illis: " Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo ".


22 Et audientes mirati sunt et, relicto eo, abierunt.
23
In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem, et interrogaverunt eum 24 dicentes: " Magister, Moyses dixit, si quis mortuus fuerit non habens filios, ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo. 25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo; 26 similiter secundus et tertius usque ad septimum. 27 Novissime autem omnium mulier defuncta est. 28 In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? Omnes enim habuerunt eam ". 29 Respondens autem Iesus ait illis: " Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei; 30 in resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelo. 31 De resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est vobis a Deo dicente: 32 "Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob"? Non est Deus mortuorum sed viventium ". 33 Et audientes turbae mirabantur in doctrina eius.


34 Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum.

Diliges Dominum Deum tuum, et proximum tuum sicut teipsum

35 Et interrogavit unus ex eis legis doctor tentans eum: 36 " Magister, quod est mandatum magnum in Lege? ". 37 Ait autem illi: " Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua: 38 hoc est magnum et primum mandatum. 39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. 40 In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae ".


41 Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus 42 dicens: " Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est? ". Dicunt ei: " David ". 43 Ait illis: " Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum dicens:
44
"Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis"?
45
Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? ". 46 Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.

Dicunt et non faciunt

23 1 Tunc Iesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos 2 dicens: " Super cathedram Moysis sederunt scribae et pharisaei. 3 Omnia ergo, quaecumque dixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. 4 Alligant autem onera gravia et importabilia et imponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere. 5 Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias, 6 amant autem primum recubitum in cenis et primas cathedras in synagogis 7 et salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi.

Qui maior est vestrum, erit minister vester

8 Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis. 9 Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater vester, caelestis. 10 Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est, Christus. 11 Qui maior est vestrum, erit minister vester.
12
Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur.

Vae vobis, duces caeci

13 Vae autem vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines! Vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare. 15 (14) Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos! 16 Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: "Quicumque iuraverit per templum, nihil est; quicumque autem iuraverit in auro templi, debet". 17 Stulti et caeci! Quid enim maius est: aurum an templum, quod sanctificat aurum? 18 Et: "Quicumque iuraverit in altari, nihil est; quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet". 19 Caeci! Quid enim maius est: donum an altare, quod sanctificat donum? 20 Qui ergo iuraverit in altari, iurat in eo et in omnibus, quae super illud sunt; 21 et, qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo, qui inhabitat in ipso; 22 et, qui iuraverit in caelo, iurat in throno Dei et in eo, qui sedet super eum.

Haec oportuit facere, et illa non omittere

23 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere. 24 Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. 25 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis, quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia! 26 Pharisaee caece, munda prius, quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eius est, mundum.

Filii estis eorum qui prophetas occiderunt

27 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia! 28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. 29 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum 30 et dicitis: "Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum"! 31 Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. 32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum.


33 Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae? 34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem, 35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. 36 Amen dico vobis: Venient haec omnia super generationem istam. 37 Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis! 38 Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta! 39 Dico enim vobis: Non me videbitis amodo, donec dicatis: "Benedictus, qui venit in nomine Dominil" ".

24 1 Et egressus Iesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi; 2 ipse autem respondens dixit eis: " Non videtis haec omnia? Amen dico vobis: Non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur ". 3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: " Dic nobis: Quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi? ".


4 Et respondens Iesus dixit eis: " Videte, ne quis vos seducat. 5 Multi enim venient in nomine meo dicentes: "Ego sum Christus", et multos seducent. 6 Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte, ne turbemini; oportet enim fieri, sed nondum est finis. 7 Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca; 8 haec autem omnia initia sunt dolorum.
9
Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. 10 Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem; 11 et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos. 12 Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum; 13 qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit.


14 Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio.
15
Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat: 16 tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes; 17 qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; 18 et, qui in agro, non revertatur tollere pallium suum. 19 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! 20 Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato: 21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet. 22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi.
23
Tunc si quis vobis dixerit: "Ecce hic Christus" aut: "Hic", nolite credere. 24 Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. 25 Ecce praedixi vobis.
26
Si ergo dixerint vobis: "Ecce in deserto est", nolite exire; "Ecce in penetralibus", nolite credere; 27 sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis. 28 Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae.
29
Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur. 30 Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa; 31 et mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.
32
Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas. 33 Ita et vos, cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis. 34 Amen dico vobis: Non praeteribit haec generatio, donec omnia haec fiant. 35 Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt. 36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus.


37 Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis. 38 Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe, 39 et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis. 40 Tunc duo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur; 41 duae molentes in mola: una assumitur, et una relinquitur.

Vigilate - Estote parati

42 Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit. 43 Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam. 44 Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est.


45 Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore? 46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem. 47 Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum. 48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: "Moram facit dominus meus venire", 49 et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis, 50 veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et in hora, qua ignorat, 51 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium.

Ecce sponsus venit: exite obviam ei

25 1 Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso. 2 Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. 3 Fatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum; 4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis. 5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. 6 Media autem nocte clamor factus est: "Ecce sponsus! Exite obviam ei". 7 Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas. 8 Fatuae autem sapientibus dixerunt: "Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur". 9 Responderunt prudentes dicentes: "Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis". 10 Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua. 11 Novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: "Domine, domine, aperi nobis". 12 At ille respondens ait: "Amen dico vobis: Nescio vos". 13 Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.


14 Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua. 15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est. Statim


16 abiit, qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque; 17 similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo. 18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui.


19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et ponit rationem cum eis. 20 Et accedens, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: "Domine, quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinque superlucratus sum".

Quia super pauca fuisti fidelis, intra in gaudium domini tui

21 Ait illi dominus eius: "Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui". 22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: "Domine, duo talenta tradidisti mihi; ecce alia duo lucratus sum". 23 Ait illi dominus eius: "Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui". 24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: "Domine, novi te quia homo durus es: metis, ubi non seminasti, et congregas, ubi non sparsisti; 25 et timens abii et abscondi talentum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est". 26 Respondens autem dominus eius dixit ei: "Serve male et piger! Sciebas quia meto, ubi non seminavi, et congrego, ubi non sparsi? 27 Oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem, quod meum est cum usura. 28 Tollite itaque ab eo talentum et date ei, qui habet decem talenta: 29 omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo. 30 Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium".

Sedebit super sedem maiestatis suae, et separabit eos ab invicem - Quamdiu fecistis...

31 Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae. 32 Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, 33 et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. 34 Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: "Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. 35 Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; 36 nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me". 37 Tunc respondebunt ei iusti dicentes: "Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, aut sitientem et dedimus tibi potum? 38 Quando autem te vidimus hospitem et collegimus, aut nudum et cooperuimus? 39 Quando autem te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te?". 40 Et respondens Rex dicet illis: "Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis".


41 Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: "Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et angelis eius. 42 Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; 43 hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me". 44 Tunc respondebunt et ipsi dicentes: "Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi?". 45 Tunc respondebit illis dicens: "Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minimis his, nec mihi fecistis". 46 Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam ".


26
Mateo (NV) 18