LA - OPEROSAM DIEM 23

IV - "BIBAMUS SOBRIAM EBRIETATEM SPIRITUS" (78)

23
23. Omnem ultra locupletissimum suum doctrinarum proventum in primis fuit Ambrosius pastor spiritalisque ductor. Adiuvant nos ipsius de vita consiliis, quo liberius ad illud progrediamur propositum quod uti primarium indicavimus in celebratione primi anni ad praeparandum tertium Millennium: nempe fidei excitationem christianorumque testificationem. Scripsimus enim hac de re: "Oportet, ergo, concitetur in unoquoque fideli vehemens sanctitatis impetus, flagrans in conversionem et sui ipsius renovationem desiderium, dum precationis usque ardentioris sensus acuitur dumque proximus, indigentissimus praesertim, comiter suscipitur". (79)

Huius autem sublimis perfectionis propositi gratia, ad quod invitantur omnes, nunc singillatim elaborare cupimus in spiritalibus Mediolanensis Episcopi doctrinis.

24
24. Ut Ecclesiae et cuique christiano expositum spiritale iter congruenter illuminet, utitur Ambrosius uberibus imaginibus quas prae se fert Canticum Canticorum: tum enim Christi cum Ecclesia coniugium ipse discernit in duorum amantium amore tum animae coniunctionem cum Deo. Hoc nominatim argumentum binae eius scriptiones respiciunt: fuse prolata Expositio Psalmi CXVIII ac minor De Isaac vel anima disceptatio. In priore illa, dum coniunctim simul exponit Psalmum CXVIII, simul ampliorem de Lege divina deliberationem enucleans, simul longiores Cantici Canticorum locos, docet Episcopus mysticam rationem sponsalis iunctionis cum Deo esse disciplina virtutum vitae parandam, eodemque tempore morale christianorum officium haud in se concludi, verum ad mysticam cum Deo destinari congressionem.

Quapropter incrementi spiritalis gressus in opere De Isaac vel anima emetiens, necessitatem indicat Ambrosius longi quidem ac difficilis curriculi asceseos ac purificationis, quod ceterum in omnibus suis scriptis continenter commendat. Eodem autem tempore docet continuam de gradu in gradum progressionem ad illum cum Sponso divino tendere congressum, ubi cognitionis coniunctionisque plenitudinem experiatur anima in amore. Tunc enim Cantici sponsa suam in domum amatum perducens (cfr Ct 8, 2), "Verbum assumit, ut assumendo doceatur" (80) et cum eo pariter ascendens eique innixa familiaritatem plenam cum Verbo divino experitur: "Ita ergo haec - sanctus inquit Episcopus - vel incumbebat in Christo vel supra ipsum sese reclinabat aut certe, quoniam de nuptiis loquimur, iam quasi tradita in Christi dexteram in thalamum ducebatur sponso". (81)

25
25. Qui sicut sponsa sponso adhaesit Christo, Deum in sua anima adesse sibi conscius est, (82) ab eo vires percipit ut ipsum conquirat cum eoque coniungatur. (83) Numquam solus restat quandoquidem vivit cum illo. (84) Nos enim Christus sitit (85) qui, pro eo facti ac pro Deo Trinitate, invitamur ut per eius in nobis commorationem unum quiddam cum eo efficiamur: (86) "Intret in animam tuam Christus, inhabitet in tuis Iesus mentibus, ut in tabernaculo virtutis peccato locus esse non possit". (87)

Hoc itaque pacto necessitudo cum Christo usque artior explicatur: ab ascesi facto initio, quae necessaria omnino condicio est ut quis intimam cum eo coniunctionem assequatur, (88) oportet Christum exoptare, (89) eumque imitari, (90) ipsius personam perpendere atque exempla, (91) sine intermissione eum precari, (92) diu illum exquirere, (93) de ipso sermocinari (94) eique in omnibus subici, (95) cunctos dolores atque aerumnas illi offerre, (96) solacium in illo ac firmamentum invenire. (97)

Verum ita etiam Christum inquirentes nihil ex nobis perficere valemus quoniam mediator dux et via dumtaxat Christus est. "Omnia Christus est nobis" quapropter "si vulnus curare desideras, medicus est; si febribus aestuas, fons est; si gravaris iniquitate, iustitia est; si auxilio indiges, virtus est; si mortem times, vita est; si caelum desideras, via est; si tenebras fugis, lux est; si cibum quaeris, alimentum est". (98) Ad congressionem cum Christo tota nostra vita accedere debet: "Ibimus eo ubi servulis suis Dominus Iesus mansiones paravit, ut ubi ille est et nos simus: sic enim voluit". (99) Hac de causa cum sancto Ambrosio possumus exclamare: "Sequimur te, Domine Iesu: sed ut sequamur accerse, quia sine te nullus ascendet. Tu enim via es, veritas vita possibilitas fides praemium. Suscipe tuos quasi via, confirma quasi veritas, vivifica quasi vita". (100)

26
26. Luculenter persuadet sanctus Ambrosius simile singulis christifidelibus ipsique universae ecclesiali communitati proponi curriculum. Non paucis electis reservatur propositum sic etiam excelsum, sed permittitur illud attingere omnibus Iesu discipulis Verbum Dei auscultantibus, Sacramenta fructuose percipientibus, mandata custodientibus. Vitae spiritalis hi sunt cardines quibus intima instituitur communicatio cum Deo qui credentis vitam sua locupletat gratia.

Idcirco Episcopi sacri sermones abundant monitis moralibus, quae cum vehementia et vi et magna suadendi efficacia audientibus exponuntur. Suis in orationibus ipse se obligat erga eos qui ad initiationis christianae Sacramenta instituuntur. Momentum Baptismatis illis explanat eiusque firmam cum Christi morte ac resurrectione consociationem demonstrat, dum simul commemorat officia moralia inde manantia. "Ut, quomodo Christus mortuus est, sic et tu mortem degustes, quomodo Christus mortuus est peccato et Deo vivit, ita et tu superioribus illecebris peccatorum mortuus sis per baptismatis sacramentum, et resurrexeris per gratiam Christi. Mors ergo est, sed non in mortis corporalis veritate, sed in similitudine. Cum enim emergis, mortis suscipis et sepulturae similitudinem: crucis illius accipis sacramentum, quod in cruce Christus pependit et clavis confixum est corpus. Tu ergo concrucifigeris, Christo adhaeres, clavis Domini nostri Iesu Christi adhaeres, ne te diabolus inde possit abstrahere. Teneat te clavus Christi, quem revocat humanae condicionis infirmitas". (101)

27
27. Perscrutatio doctrinarum sancti Ambrosii de Baptismate peropportune in illud inseritur "sacramentorum recipiendorum opus" quod in itinere ad Iubilaeum pariter signare debebit annum MCMXCVII, innitens quidem "in Baptismi vi confirmanda ... qui fundamentum habetur vitae christianae". (102) Haud vero minus ferax et fecunda comprobabitur uberrima de Eucharistia doctrina: est enim illa Christi corpus, praesens reapse redditum efficaci sacramenti verbo, eodem divino Verbo quo potenter res sunt sub orbis principium effectae. "Post consecrationem dico tibi quia iam corpus est Christi. Ipse dixit et factum est, Ipse mandavit et creatum est". (103) Christianorum Eucharistia est cotidianum alimentum quod sic consociatur quotidie cum salutis sacrificio: "Accipe quotidie, quod quotidie tibi prosit! Sic vive, ut quotidie merearis accipere! ... Ergo tu audis, quod, quotiescumque offertur sacrificium, mors Domini, resurrectio Domini, elevatio Domini significetur et remissio peccatorum, et panem istum vitae non quotidianum assumis?". (104)

28
28. In carmine suo Splendor paternae gloriae ad canendum nos cohortatur Ambrosius: "Christusque nobis sit cibus potusque noster sit fides: laeti bibamus sobriam ebrietatem Spiritus". (105) In scriptione De sacramentis, quasi carminis illius voces illuminans, monet Episcopus ut panis eucharisticus degustetur in quo "nulla sit amaritudo, sed omnis suavitas sit", ac vinum tale quod infert laetitiam "quae nullius peccati sordibus polluatur". Namque quotiens calix Christi ebibitur, peccatorum accipitur remissio et spiritu ipso quis inebriatur: "Vino enim qui inebriatur, vacillat et titubat, Spiritu qui inebriatur, radicatus in Christo est. Et ideo praeclara ebrietas, quae sobrietatem mentis operatur". (106) Locutione illa "sobriam ebrietatem Spiritus" suam videtur de vita spiritali notionem Ambrosius velle breviter perstringere. Sic enim nos intellegere sinit esse eam ebrietatem, laetitiam communionisque cum Christo plenitudinem; similiter nos docet non transire illam in furorem quendam incompositum et ardentem, sed potius operosam deposcere sobrietatem; commonefacit in primis Dei Spiritus munus esse illam. Qui Sacris Litteris diligenter usi sunt, hanc perceperunt ebrietatem "quae sobriae stabiliret mentis incessum... quae vitae munus rigaret aeternae". (107)

Quam suis fidelibus tradit Pastor Mediolanensis spiritalem vitam, ea simul multum postulat et inflammat, concretam habet speciem et in mysterium etiam immergitur. Ecclesiae etiam hodiernae volumus hanc eius invitationem vehementem et omnia amplectentem clarissime resonet.

V - IN UNITATIS MINISTERIUM

29
29. Imperiosum spiritale iter, ab Ambrosio adumbratum, credentem ipsum ad maiorem usque cum Christo provehit communionem. Haec, ceterum, necessario sese declaret oportet in coniunctione animorum et affectuum (cfr Act 4, 32) cum fratribus sororibusque in fide. Illud perbene novit Episcopus Mediolanensis suisque testatur inscriptis. Quae quidem doctrinae eius ratio magnopere quidem eos incitat qui in oecumenismi occupantur provincia. Porro quomodo quis oblivisci potest tam in Oriente quam in Occidente Ambrosium excultum esse unum praestantium Patrum Ecclesiae nondum divisae? Profecto, ut superius videre fuit, suo etiam tempore dissensiones instabant late patentes graviterque nocentes, quae doctrinarum adscribebantur erroribus aliisque causis diversis. Verum instans simul necessitas sentiebatur ut ad fidei ac vitae ecclesialis communionem rediretur. Ambrosii testificatio, hoc modo etiam percepta, plurimum potest unitatis causae conferre. Eius itaque concelebratio cum aliquo proposito proprio consonat in peregrinatione ad anni MM Iubilaeum. (108)

Oecumenicum personae eius pondus revera plures exhibet partes quae utiliter expendantur. In regione magis proprie doctrinarum satis est lucidas cogitare Mediolanensis Pastoris christologicas formas, quas Ecclesia Graeca reddidit magnique aestimavit sicut et Concilia saeculi V et VII, et quae explicant cur hodie pariter apud Orientis fratres et sorores tanti Ambrosius aestimetur. Illius similiter firmissima species Episcopi in urbe imperiali, in affectione fideli at numquam potentium auctoritati subdita, diligentem curam etiam explicat quam illi historiographia Byzantina dedicavit et quae, una cum eius magisterii aestimatione magna, adiuvit ut in Orientis christiani Ecclesiis nostros usque ad dies eius persistat cultus.

Nec praeterit Nos quomodo, in locis Reformationis protestantium, admirantes semper Mediolanensis praesulis scripta respexerint in eoque magistrum agnoverint tum doctrinae gratia ditatum tum humanitate eximia.

30
30. At plus etiam subest: luculenta reliquit Ambrosius praecepta de familiaritate quam colere debet Ecclesia in diverbio cum iis omnibus qui non sunt christiani. Multum lucis hac in re importat admonitio illa quam fidelibus inscribit ubi iubentur "non refugere eos, qui a nostra fide et consortio separati sint, eo quod et gentilis, qui fuerit acquisitus, quo gravior fuerit assertor erroris, eo vehementior possit fidei defensor exsistere". (109) Variae huius quaestionis partes insigniter in Expositione Evangelii secundum Lucam pertractantur, ubi perspicua praebetur modorum evangelizationis illius temporis summa quod pertinet ad paganos et Hebraeos et catechumenos. (110)

Has quidem normas sectabatur Mediolanensis Episcopus sua etiam in catechesi, quae singulari omnino vi audientes captabat. Eam plures sunt experti. Longinqua illa regina Marcomannorum Fritigil, ipsius fama adducta, scripsit ei ut super catholica religione informaretur recepitque vicissim "epistulam ... praeclaram in modum catechismi". (111)

Quantumvis alia hodie tempora sint, studium tamen concitare adhuc eius exemplum potest hominesque allicere de futura hominum generis aetate cogitantes, etiam extra Ecclesias ac confessiones christianas, propter illam eruditionis sacrae ac profanae excellentiam, propter praestantiam amoris erga hominem firmitudinisque contra iniurias et oppressiones nec non solidissimam in doctrinis ac moribus congruentiam quae illi etiam viventi indubiam meruerunt aestimationem.

VI - "SIT IN SINGULIS MARIAE ANIMA" (112)

31
31. Iubilaeum iam praeparantes, suasimus ut anno MCMXCVII etiam divinae Mariae maternitatis ponderaretur arcanum, quoniam affirmatio "Christum in medio esse" non potest "disiungi a comprobatione partium quas Sanctissima Mater eius egit". (113) Illius theologus subtilis et indefatigabilis praeco fuit Ambrosius.

Imaginem eius accuratam ille praestat et amantem et minutatim descriptam, cuius pariter morales virtutes is delineat vitamque interiorem nec non in opere et oratione sedulitatem. Quamvis scribendi genus sit plane sobrium, inde tamen fervida eius erga Virginem pietas elucet, Christi matrem Ecclesiae speciem vitaeque christianorum specimen. In gaudio carminis eius "Magnificat" ipsam contemplatus, clamat Mediolanensis Episcopus: "Sit in singulis Mariae anima, ut magnificet Dominum, sit in singulis spiritus Mariae, ut exsultet in Deo". (114)

32
32. Quemadmodum tradit Ambrosius, salutis historiae Maria tota admiscetur velut Mater ac Virgo. Quia nimirum aeternum Patris unguentum Christus est, "hoc unguento uncta est Maria et virgo concepit, virgo peperit bonum odorem, Dei Filium". (115) Cum Christo coniuncta, quando Filius se ex amore offerens "affixus ad lignum ... bonum odorem mundanae fundebat redemptionis", (116) Maria quoque illam communicabat amoris profusionem: "Stabat ante crucem Mater, et fugientibus viris stabat intrepida... Spectabat piis oculis Filii vulnera, per quem sciebat omnibus futuram redemptionem ... Pendebat in cruce Filius, Mater se persecutoribus offerebat ... quae publico usui impendi mortem Filii noverat, praestolabatur si forte etiam sua morte publico muneri aliquid adderetur. Sed Christi passio adiutorio non eguit". (117) Hoc Mariae simulacrum est mulieris animosae ac magnanimae, sibi partium consciae in salutis historia concreditarum et prompta ad suum exsequendum munus usque ad ipsius vitae oblationem. Verumtamen Mediolanensis Episcopus qui eam tantopere celebrat tantumque amat numquam obliviscitur eam totam Christo unico Redemptori subdi et ad illum referri.

33
33. Carissime et Venerabilis Frater Noster, commendare Nos iuvat Mariae sanctissimae, cuius beatae Nativitati Cathedrale istud dicatum est templum, prosperum Anni Sancti Ambrosii eventum, quem iamiam Mediolanensis catholica communitas celebrare est aggressura. Confidimus fidelibus ipsis eundem annum spatium praebere plenissimum interiorum fidei spei caritatis progressuum in Episcopi Sancti ac Patroni vestigiis, sicque simul adiuturum ut cuiusque in vita uberes christianae testificationis fructus maturescant. Hoc etiam beneficia spiritualia illa propria spectant quae celebrationem ipsam locupletant quaeque poterunt statis sub condicionibus impetrare fideles, corda sua Domini gratiis patefacientes.

Iisdem has Litteras Nostras definire cupimus vocibus, quas Ecclesiae Vercellensi sanctus quondam perscripsit: "Ad summam convertimini omnes ad Dominum Iesum. Sit in vobis vitae huius delectatio in bona conscientia, patientia mortis cum spe immortalitatis, confirmatio resurrectionis cum Christi gratia, veritas cum simplicitate, fides cum confidentia, abstinentia cum sanctitate, industria cum sobrietate, conversatio cum modestia, eruditio sine vanitate, sobrietas doctrinae fidelis sine haeresis temulentia". (118)

His cum votis et optatis perquam libentes Tibimet, Venerabilis Frater Noster, tuisque Episcopis adiutoribus, presbyteris et diaconis, consecratis viris ac mulieribus, perinde ac universis Archidioecesis illius christifidelibus laicis, quae nomen suum suo accipit a caelesti Patrono, omnium gratiarum optabilium supernarum conciliatricem transmittimus Apostolicam Benedictionem Nostram.

E Civitate Vaticana, die I mensis Decembris, anno MCMXCVI.

1) Paulinus, Vita Ambrosii, 47, 1, 2: ed. A.A.R. Bastiaensen, Milano 1975, pp. 112-114.

2) De paenitentia, II, 8, 67: Sancti Ambrosii episcopi Mediolanensis opera, Milano Roma 1977-1994 (= Saemo) 17, p. 264; cfr etiam De officiis, I, 1, 4: Saemo 13, p. 24.

3) Perpetuum illud studium, quod excitat ipse, ex plurimis etiam colligitur investigationibus illi destinatis quemadmodum ex multis pariter scriptorum eius editionibus et interpretationibus. Mentionem peculiarem iam memorata editio bilinguis meretur quam bibliotheca Ambrosiana nuperius curavit: Saemo.

4) Cfr nn. 40-43: AAS 87 (1995), 31-33.

5) Paulinus, Vita Ambrosii, 6, 1-2: ed. A.A.R. Bastiaensen, Milano 1975, p. 60.

6) Cfr ibid., 9, 2-3: l.m., p. 64.

7) Cfr De virginibus, I, 1, 1: Saemo 14I, p. 100; De officiis, I, 1, 4: Saemo 13, p. 24.

8) Cfr Theophilus Alexandrinus, Ep. ad Flavianum, fragm. 1: Saemo 24I, p. 213.

9) Cfr Ep. LXXVI, 6: Saemo 21, pp. 138-140.

10) Ibid., 26: l.m., p. 152.

11) Cfr Ep. LXXIII, 7: Saemo 21, p. 66.

12) Ibid., 29: l.m., p. 78.

13) De Noe, 26, 94: Saemo 2I, p. 484.

14) De Nabuthae, 12, 53: Saemo 6, p. 172; cfr Expositio ev. sec. Lucam, VII, 124: Saemo 12, p. 184.

15) Ep. LXII, 4: Saemo 20, p. 148; cfr De Tobia, 14, 50: Saemo 6, p. 246.

16) Cfr Ep. XXVII, 1-3: Saemo 19, p. 252.

17) Confessiones, VIII, 1-2: CCL 27, 113.

18) Cfr Ep. XVII, 14: Saemo 19, p. 176; Ep. XXIV, 13: Saemo 19, p. 244.

19) De officiis, I, 7, 24: Saemo 13, p. 36.

20) De virginibus, I, 5, 21: Saemo 14I, pp. 122-124.

21) Expositio ps. CXVIII, XX, 46: Saemo 10, p. 358.

22) Contra Auxentium = Ep. LXXVa, 34: Saemo 21, p. 134.

23) Confessiones, VI, 3, 3: CCL 27, 75.

24) Paulinus, Vita Ambrosii, 38, 1.2: ed. A.A.R. Bastiaensen, Milano 1975, pp. 100-102.

25) Confessiones, VI, 3, 3: CCL 27, 75.

26) Cfr Contra Auxentium = Ep. LXXVa, 36: Saemo 21, p. 136.

27) Cfr Ep. extra coll. I, 27-28: Saemo 21, p. 188.

28) Cfr Ep. extra coll. XI, l.m., pp. 230-240.

29) De obitu Theodosii, 33: Saemo 18, p. 234.

30) Cfr Expositio ps. CXVIII, XI, 9: Saemo 9, p. 458.

31) N. 40: AAS 87 (1995), 31.

32) Cfr Explanatio ps. I, 33: Saemo 7, p. 80.

33) Expositio ps. CXVIII, VIII, 59: Saemo 9, p. 374; cfr ibid., 60, l.m., p. 376.

34) Ep. XXXVI, 3: Saemo 20, p. 24.

35) Expositio ps. CXVIII, XI, 9: Saemo 9, p. 458.

36) De Cain et Abel, II, 6, 22: Saemo 2I, p. 282; cfr Expositio ps. CXVIII, VIII, 59: Saemo 9, p. 374.

37) Expositio ps. CXVIII, XIII, 7: Saemo 10, p. 66; cfr Explanatio ps. I, 31: Saemo 7, p. 76.

38) De virginitate, 16, 99: Saemo 14II, p. 80.

39) Ioannes Paulus PP. II, Epist. Ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994), 40: AAS 87 (1995), 31.

40) 40 Cfr De fide, V, 19, 228: Saemo 15, pp. 446-448.

41) Ibid., IV, 8, 91: Saemo 15, p. 296; cfr Explanatio ps. XXXV, 22: Saemo 7, p. 138.

42) De fide, IV, 8, 88: Saemo 15, p. 294.

43) Ibid., II, Prol. 3: l.m., p. 128; cfr ibid., I, 10, 67; II, 6, 50: l.m., pp. 88; 150.

44) Explanatio ps. XLIII, 87: Saemo 8, p. 188.

45) Exameron, VI, 10, 76: Saemo 1, p. 418.

46) Cfr De fide, II, 7, 53; 11, 93: Saemo 15, pp. 150-152; 170-172; De interpell. Iob et David, IV (II), 4, 17: Saemo 4, p. 238; De Iacob et vita beata, I, 6, 26: Saemo 3, p. 256; Expositio ev. sec. Lucam, II, 41: Saemo 11, pp. 182-184 et al.

47) Cfr Explanatio ps. XXXIX, 6-15: Saemo 8, pp. 14-18.

48) Cfr De Isaac vel anima, 4, 31: Saemo 3, pp. 68-69; Expositio ps. CXVIII, VI, 6: Saemo 9, p. 244.

49) De fide, V, 8, 109: Saemo 15, p. 386.

50) Cfr Expositio ps. CXVIII, X, 14: Saemo 9, p. 412.

51) Cfr ibid., III, 8: l.m., p. 130.

52) Cfr ibid., l.m., p. 132.

53) Cfr ibid., V, 42: l.m., p. 234.

54) Cfr De fide, II, 11, 95: Saemo 15, p. 172.

55) Cfr Explanatio ps. XLVIII, 2: Saemo 8, pp. 252-254; De paradiso, 10, 47: Saemo 2I, p. 114.

56) De fide, IV, 1, 7: Saemo 15, p. 260.

57) Explanatio ps. XLIII, 76: Saemo 8, p. 178.

58) Cfr Expositio ev. sec. Lucam, IV, 6: Saemo 11, pp. 302-304.

59) Cfr Explanatio ps. XLIII, 94: Saemo 8, p. 194.

60) Cfr Expositio ps. CXVIII, V, 24: Saemo 9, p. 216.

61) De fide, V, 14, 181: Saemo 15, p. 420.

62) Cfr Explanatio ps. XXXV, 22: Saemo 7, p. 138.

63) Enarratio in Psalmum XXXVI, 36: Saemo 7, p. 194; cfr De fide, V, 18, 222: Saemo 15, p. 444.

64) Explanatio ps. XLVIII, 15: Saemo 8, p. 264.

65) Cfr De fide, V, 12, 150: Saemo 15, p. 404; ibid., V, 7, 90, l.m., p. 376.

66) Cfr Expositio ps. CXVIII, XIX, 5: Saemo 10, p. 288.

67) Cfr Expositio ps. CXVIII, XIV, 6: Saemo 10, p. 90; Explanatio ps. I, 56: Saemo 7, p. 108; Explanatio ps. XXXVII, 41: l.m., p. 304; Explanatio ps. XLIII, 89: Saemo 8, p. 188.

68) Cfr Expositio ps. CXVIII, XVIII, 20: Saemo 10, p. 260.

69) Cfr ibid., XI, 6: Saemo 9, p. 454.

70) Cfr Explanatio ps. XLVII, 10: Saemo 8, p. 236.

71) Cfr De Iacob et vita beata, I, 6, 21: Saemo 3, p. 250.

72) Cfr De patriarchis, 9, 38: Saemo 4, p. 50.

73) Cfr Explanatio ps. XLIII, 78: Saemo 8, p. 178.

74) Cfr Expositio ps. CXVIII, VIII, 53: Saemo 9, pp. 366-368.

75) Cfr De Isaac vel anima, 8, 79: Saemo 3, p. 124; De fide, II, 2, 25: Saemo 15, p. 140.

76) Ep. XI, 6: Saemo 19, p. 118; cfr De bono mortis, 12, 55: Saemo 3, pp. 204-206.

77) De fide, II, 9, 77: Saemo 15, p. 164.

78) Hymni, II, "Splendor paternae gloriae": Saemo 22, p. 38; cfr De Noe 29, 111: Saemo 2I, p. 502.

79) Epist. Ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994), 42: AAS 87 (1995), 32.

80) De Isaac vel anima, 8, 71: Saemo 3, p. 114.

81) Ibid., 8, 72: l.m.

82) Cfr De Iacob et vita beata, I, 8, 39: Saemo 3, p. 272.

83) Cfr Explanatio ps. XLIII, 28: Saemo 8, pp. 120-122.

84) Cfr De officiis, III, 1, 7: Saemo 13, p. 276.

85) Cfr Explanatio ps. LXI, 14: Saemo 8, p. 294.

86) Cfr De fide, IV, 3, 35: Saemo 15, p. 272.

87) "Inhabitet in tuis Iesus membris": Expositio ps. CXVIII, IV, 26: Saemo 9, p. 192.

88) Cfr Explanatio ps. XLVII, 10: Saemo 8, pp. 223-236; Explanatio ps. XXXVI, 12: Saemo 7, p. 160.

89) Cfr Expositio ps. CXVIII, XI, 4: Saemo 9, p. 450.

90) Cfr Explanatio ps. XXXVII, 5: Saemo 7, p. 260.

91) Cfr Explanatio ps. XL, 4: Saemo 8, p. 40.

92) Cfr Expositio ps. CXVIII, XIX, 16; 18; 30; 32: Saemo 10, pp. 296; 298; 310; 312; Explanatio ps. XXXVIII, 11: Saemo 7, p. 340.

93) Cfr De Isaac vel anima, 4, 33: Saemo 3, p. 70.

94) Cfr Explanatio ps. XXXVI, 65: Saemo 7, p. 232.

95) Cfr ibid., 16: l.m., pp. 164-166.

96) Cfr Explanatio ps. XXXVII, 32: Saemo 7, pp. 292-294; De Iacob et vita beata, I, 7, 27: Saemo 3, p. 256.

97) Cfr De fide, II, 11, 95: Saemo 15, p. 172.

98) De virginitate, 16, 99: Saemo 14II, p. 80.

99) De bono mortis, 12, 53: Saemo 3, p. 202.

100) Ibid., 12, 55: l.m., p. 204.

101) De sacramentis, II, 7, 23: Saemo 17, p. 70.

102) Ioannes Paulus PP. II, Epist. Ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994), 41: AAS 87 (1995), 32.

103) De sacramentis, IV, 4, 16: Saemo 17, p. 94; cfr Explanatio ps. XXXVIII, 25: Saemo 7, p. 358.

104) Ibid., V, 4, 25: l.m., p. 114.

105) Hymni, II: Saemo 22, pp. 36-38.

106) De sacramentis, V, 3, 17: Saemo 17, p. 108.

107) Explanatio ps. I, 33: Saemo 7, p. 80.

108) Cfr Ioannes Paulus PP. II, Epist. Ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994), 41: AAS 87 (1995), 32.

109) Exameron, III, XIII, 55: Saemo 1, p. 170.

110) Cfr VI, 104-105 (pagani); 106 (Hebraei); 107-109 (catechumeni): Saemo 12, pp. 86-92.

111) Paulinus, Vita Ambrosii, 36, 1-2: ed. A.A.R. Bastiaensen, Milano 1975, p. 100.

112) Expositio ev. sec. Lucam, II, 26: Saemo 11, p. 168.

113) Ioannes Paulus PP. II, Epist. Ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994), 43: AAS 87 (1995), 32.

114) Expositio ev. sec. Lucam, II, 26: Saemo 11, p. 168.

115) De virginitate, 65: Saemo 14II, p. 56.

116) Expositio ps. CXVIII, V, 9: Saemo 9, p. 204; cfr ibid., III, 8: l.m., pp. 130-132; Expositio ev. sec. Lucam, VI, 32-33: Saemo 12, pp. 32-34.

117) De institutione virginis, 7, 49: Saemo 14II, p. 148; cfr Ep. extra coll. 14, 110: Saemo 21, p. 320.

118) Ep. extra coll. 14, 113: Saemo 21, p. 320.



LA - OPEROSAM DIEM 23