Pastores gregis LA 31

CAPUT IV


GRATIAE MINISTER SACERDOTII SUPREMI


Sanctificati in Christo Iesu atque ad sanctitatem vocati\b\i (cfr @1CO 1,2@)


32 Tractaturi Nos unam ex primis praecipuisque Episcopi perfunctionibus, nempe de sanctificationis ministerio, ante oculos constituimus apostoli Pauli verba Corinthi fidelibus enuntiata, cum veluti eorum in prospectu mysterium exponeret ipsorum vocationis: Sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco (1Co 1,2). Christifidelis enim sanctificatio Baptismi impletur lavacro, Confirmationis atque Reconciliationis roboratur sacramentis, atque Eucharistia nutritur, quae thesaurus Ecclesiae pretiosissimus est, sacramentum quo Ecclesia uti Populus Dei, Christi corpus Spiritusque Sancti templum continenter aedificatur.127

Huius quidem sanctificationis, quae per Ecclesiae vitam diffunditur, administer praesertim Sanctam per Liturgiam Episcopus ipse est. De Liturgia autem ac nominatim de eucharistica Celebratione hoc affirmatur: Est culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat .128 Haec vero declaratio repetitur aliquo modo in ipso Episcopi liturgico ministerio, quippe quod eius operae tempus maximum praebetur, quae ad Dei Populi spectat sanctificationem.

Hinc momentum elucet manifesto liturgicae vitae in Ecclesia qualibet particulari, suum ubi sanctificationis exercet Episcopus ministerium, verbum Dei proclamans ac praedicans necnon precationem pro populo suo ducens et cum suo populo, atque Sacramentorum praesidens celebrationi. Hac de causa, Episcopo tribuit Constitutio dogmatica Lumen gentium pulchrum sane titulum ex consecrationis nempe episcopalis ritu acceptum in liturgia Byzantina, qui est oeconomus gratiae supremi sacerdotii, praesertim in Eucharistia, quam ipse offert vel offerri curat, et qua continuo vivit et crescit Ecclesia .129

Alta intimaque viget consonantia inter sanctificationis ministerium et cetera duo, verbi ac regiminis. Ordinatur enim praedicatio ad vitae divinae participationem, quae duplici hauritur de mensa, scilicet Verbi atque Eucharistiae. Cotidiana in fidelium vita progreditur illa et ostenditur, quandoquidem vocantur omnes ut quod in fide perceperunt suis declarent moribus.130 Praeterea regiminis ministerium, tamquam Iesu Boni Pastoris, muneribus significatur operibusque quae eo spectant ut in fidelium communitate plenitudo vitae in caritate emergat, ad Sanctissimae Trinitatis gloriam necnon testificationem amantis eius praesentiae in mundo.

Dum igitur munus sanctificandi exercet quisque Episcopus, id quidem exsequitur ad quod muneris docendi ministerium pertinet simulque gratiam percipit in muneris regendi ministerium ac suos affectus ad Christi Summi Sacerdotis exemplar accommodat unde omnia ad Ecclesiae aedificationem Sanctaeque Trinitatis gloriam dirigantur.

Fons et culmen vitae Ecclesiae particularis


33 Per Eucharistiae aliorumque sacramentorum celebrationem complet Episcopus sanctificationis ministerium, tum etiam per laudem divinam Liturgiae Horarum, moderationem ceterorum rituum sacrorum, postremo vitae liturgicae promotionem solidamque pietatem popularem. Inter omnes autem celebrationes, quibus praeest Episcopus, illae peculiare prae se ferunt momentum ex quibus ministerii episcopalis proprietas effulget, veluti sacerdotii plenitudinis. Agitur nominatim de collatione sacramenti Confirmationis et sacrarum Ordinationum, sollemni de celebratione Eucharistiae, ubi suo a presbyterio circumdatur Episcopus aliisque ministris, sicut in Missae Chrismatis evenit, de aedium sacrarum dedicatione et altarium, de virginum consecratione atque aliis ritibus, qui in particularis Ecclesiae vita magni sunt momenti. Hic enim aspectabili modo sese praebet Episcopus uti patrem pastoremque fidelium ac sui populi sacerdotem magnum (cfr He 10,21), orationi deditum et precationis magistrum, qui suis intercedit pro fratribus atque eodem cum populo supplicat gratiasque Domino refert, dum Dei primatum extollit et eius gloriam.

Diversis in his eventibus gratia divina profluit veluti e scaturigine, quae totam filiorum Dei penetrat vitam eorum per terrestre iter, dirigens eam proprium ad culmen ac plenitudinem in patria beata. Idcirco sanctificationis ministerium praecipuum est spei christianae tempus. Non tantum verbi praedicatione nuntiat Episcopus Dei promissiones ac venturi temporis semitas describit, verum Dei Populum in terrena peregrinatione confirmat ac per sacramentorum celebrationem, gloriae venturae pignus, facit ut ultimam iam praegustet suam condicionem, una cum Virgine Maria et sanctis, firmissime confisus victoria Christi novissima de peccato ac morte eiusque in gloriam adventu.

Templi cathedralis praestantia


34 Quamvis totam per dioecesim expleat Episcopus suum sanctificationis ministerium, medium tamen habet suum punctum in cathedrali aede, quae veluti ecclesia mater est conveniendique sedes particularis Ecclesiae.

Locus enim cathedrale templum est, ubi Episcopus suam cathedram habet, unde educat et crescere sinit populum suum per praedicationem, et ubi principalibus anni liturgici ac sacramentorum praesidet celebrationibus. Tunc omnino, cum sua sedet in Cathedra, coram fidelium coetu se illum demonstrat Episcopus qui in loco Dei Patris praeest; et hac de causa, quem ad modum iam superius meminimus, secundum antiquissimam tum Orientis tum Occidentis traditionem soli Episcopo in cathedra episcopali adsidere licet. Huius namque Cathedrae praesentia prorsus efficit de aede cathedrali centrum locale ac spiritale unitatis communionisque pro presbyterio dioecesano universoque sancto Dei populo.

Hac de re non obliviscendum est quod Concilium Vaticanum II tradit: Omnes vitam liturgicam dioeceseos circa Episcopum, praesertim in ecclesia cathedrali, maximi faciant oportet: sibi persuasum habentes praecipuam manifestationem Ecclesiae haberi in plenaria et actuosa participatione totius plebis sanctae Dei in iisdem celebrationibus liturgicis, praesertim in eadem Eucharistia, in una oratione, ad unum altare cui praeest Episcopus a suo presbyterio et ministris circumdatus .131 Quapropter cathedrali in templo primarium vitae Ecclesiae attingitur tempus, actusque maxime excelsus et sacerrimus muneris sanctificandi Episcopi completur, qui secum, haud secus ac liturgia ipsa cui praeest, hominum sanctificationem importat necnon cultum ac Dei gloriam.

Adiuncta peculiaria hoc ad illuminandum Ecclesiae mysterium singulares sunt quaedam celebrationes. Inter eas commemoramus annuam liturgiam Missae Chrismatis, quae haberi debet una ex praecipuis significationibus plenitudinis sacerdotii Episcopi itemque signum artae coniunctionis presbyterorum cum illo.132 Huius celebrationis tempore una cum Oleo infirmorum et Oleo catechumenorum expiatur Chrisma sacrum, sacramentale salutis signum vitaeque perfectae pro omnibus ex aqua et Spiritu Sancto renatis. Sollemniores etiam inter liturgias sine dubitatione numeretur collatio Ordinum sacrorum oportet: qui quidem ritus cuncti proprium obtinent communemque locum in cathedrali templo.133 Huc sunt aliae commemorationes addendae, verbi causa anniversarius dies dedicati cathedralis templi necnon festivitates sanctorum dioecesis Patronorum.

Hae aliaeque opportunitates, secundum liturgicum cuiusque dioecesis calendarium, sunt magni ponderis occasiones ad vincula communionis corroboranda cum presbyteris ac personis consecratis tum etiam fidelibus laicis, et ad excitandum missionale studium omnes inter Ecclesiae particularis sodales. Hinc momentum aedis cathedralis clara in luce reponit Caeremoniale Episcoporum tum etiam ipsarum celebrationum quae in ea peraguntur ad bonum et exemplum totius Ecclesiae particularis.134

Episcopus moderator liturgiae sicut artis educandae fidei


35 Hodiernis vero in adiunctis voluerunt synodales Patres animos iterum dirigere in ministerii sanctificationis excellentiam quod in liturgia agitur, quam tamen ita peragi necesse est, ut suam exserat docendi educandique efficaciam.135 Hoc autem postulat ut revera liturgicae celebrationes epiphania mysterii sint. Ideo luculenter cultus divini naturam proferre debebunt simulque verum sensum testari Ecclesiae ipsius precantis ac mysteria divina celebrantis. Si ab omnibus congruenter celebrationes participabuntur propria secundum ministeria, non poterunt non dignitate splendere ac pulchritudine.

Exercentes Nosmet Ipsi proprium ministerium liturgicis celebritatibus primatum assignare voluimus, simul Romae simul apostolica per Nostra variis in continentibus ac nationibus itinera. Dum perficiebamus ut liturgiae christianae pulchritudo ac dignitas omnibus propriis significationibus effulgeret, provehere videlicet cogitabamus verum sanctificationis Dei nominis sensum ut religiosa fidelium affectio instrueretur atque ad transcendentiam aperiretur, unde venustas ac dignitas christianae liturgiae omnibus suis modis effulgeret.

Universos igitur Nostros Fratres Episcopos, tamquam fidei magistros ac supremi Christi sacerdotii participes, cohortamur ut omnibus viribus suis liturgiam revera promovere nitantur. Flagitat nempe illa ut ipsa celebrandi ratione veritas revelata perspicue enuntietur, divina fideliter transmittatur vita, sine ambiguitate genuina declaretur Ecclesiae natura. Sibi hinc omnes conscii momenti sint commemorationum sacrarum fidei catholicae mysteriorum. Fidei enim vitaeque christianae veritas non verbo solo traditur, sed sacramentalibus etiam signis atque liturgicis ritibus simul sumptis. Notissimum exstat hac in causa principium antiquum, quo lex credendi et lex orandi arctissime copulantur.136

Erit itaque omnis Episcopus in ipsa praesidendi arte exemplum ut se sciat tractare mysteria.Profundam quoque theologalem habeat vitam, quae rectam ei actionem quolibet cum sancta Dei Plebe in congressu suadeat. Transmittere noverit supernaturalem vocabulorum precationum rituum significationem, unde singuli in sanctorum mysteriorum participationem includantur. Insuper per solidam aptamque confirmationem pastoralis liturgicae actionis in Dioecesi efficere pariter Episcopus debet ut veracem intellectum experimentumque liturgiae ministri et ipse populus assequantur, quo valeant fideles ad plenam et consciam, actuosam et frugiferam sanctorum mysteriorum participationem pertingere, prout Concilium Vaticanum II exoptat.137

Hac profecto ratione fient celebritates liturgicae, potissimum vero quibus in sua cathedrali aede praeest Episcopus, perlucidae fidei Ecclesiae pronuntiationes, tempora accommodatissima, quibus Christi mysterium fidelibus explicat Pastor quos deinceps adiuvabit ut inde laetificam percipiant experientiam operibus postea caritatis testificandam (cfr Gal
Ga 5,6).

Pondere ipso perspecto integrae fidei traditionis sancta in Ecclesiae liturgia, vigilare aequabiliter Episcopus curabit diligenter ut ad fidelium commodum semper et ubique et ab omnibus liturgicae conserventur vigentes normae. Poscit hoc etiam firmam ac tempestivam malorum emendationem atque amotionem arbitrariorum in re liturgica iudiciorum. Quantum dein ab illo pendet vel eo agente cum Conferentiis Episcopalibus et Commissionibus liturgicis permanentibus, operam idem dabit ut actionum liturgicarum decus ipsum verumque radiophonicis ac televisificis in diffusionibus custodiatur.

Praecipuus diei Dominici locus in anno liturgico


36 A Domino in suo praesenti mysterio veluti pervadi oportet Episcopi vitam ac ministerium. Ut in tota Dioecesi primatus spiritalis catechisticus pastoralisque liturgiae promoveatur, maximam partem ab Episcopi exemplo pendet.

Tamquam in centro huius mysterii sistit paschalis mysterii Christi celebratio Die Dominico. Prout crebrius iteravimus, etiam nuperius, ut indicium vehemens reddatur nostris temporibus propriae indolis christianorum, decet iterum principatum tribuere celebrationi Dominici Diei atque in ipso die Eucharistiae celebrationi. Dominicus dies exstat qui habendus est veluti praecipuus fidei dies, dies resuscitati Domini ac Spiritus Sancti doni, verum hebdomadae totius Pascha .138

Praesens ipse Episcopus, qui Die Ecclesiae, videlicet Dominico, suo in templo cathedrali Eucharistiae praesidet sive in Dioecesis paroeciis, signum praefulgere in exemplum fidelitatis erga mysterium Resurrectionis atque sperandi causa Populo Dei propria in peregrinatione a Dominico die ad Dominicum diem, ad octavum usque diem sine occasu Paschatis aeterni.139

Integrum Christi arcanum vivendo repetit Ecclesia liturgicum per annum: ab Incarnatione ac Nativitate Domini ad Ascensionem, Pentecostes diem usque ad exspectationem in spe reditus gloriosi Domini.140 Curam, ut patet, singularem servabit Episcopus praeparando atque commemorando Triduo Paschali, quod est anni liturgici tamquam cor, una cum sollemni pervigilio Paschatis eiusque per quinquaginta Paschales dies prosecutione.

Adhiberi convenienter potest liturgicus annus suis cum statis eventibus ad operam pastoralem Dioecesis vitae ordinandam circa Christi mysterium, dum in gloriam ipsius exspectatur reditus. Hoc in fidei itinere Ecclesia sustinetur Virginis Mariae recordatione, quae in caelis corpore et anima iam glorificata [...] tamquam signum certae spei et solatii peregrinanti Populo Dei praelucet .141 Eadem haec exspectatio memoria alitur martyrum aliorumque sanctorum qui per multiformem Dei gratiam ad perfectionem provecti, atque aeternam iam adepti salutem, Deo in caelis laudem perfectam decantant ac pro nobis intercedunt .142

Eucharisticae celebrationis minister Episcopus


37 Intra medium ipsum munus sanctificandi Episcopi reperitur Eucharistia, quam ipse offert aut curat ut offeratur, et ubi potissimum eius ostenditur officium oeconomi seu administri gratiae supremi sacerdotii.143

Ante omnia Episcopus eucharistico coetui praesidendo, confert ad Ecclesiae aedificationem, ad mysterium communionis et missionis. Essentiale enim principium vitae est non singulorum modo christifidelium, verum ipsius in Christo communitatis. Praedicatione namque Evangelii congregati fideles communitatem constituunt, in qua reapse Ecclesia adest Christi, id quod evidentissime in ipsa Sacrificii eucharistici celebratione commonstratur.144 Notissima quidem Concilii doctrina est: In quavis altaris communitate, sub Episcopi sacro ministerio, exhibetur symbolum illius caritatis et unitatis Corporis mystici, sine qua non potest esse salus. In his communitatibus, licet saepe exiguis et pauperibus, vel in dispersione degentibus, praesens est Christus, cuius virtute consociatur una, sancta, catholica et apostolica Ecclesia. Etenim, non aliud agit participatio corporis et sanguinis Christi quam ut in id quod sumimus transeamus .145

Praeterea, de Celebratione eucharistica quae ut fons et culmen totius evangelizationis apparet ,146totum item manat missionale Ecclesiae officium, quod illuc tendit ut aliis mysterium in fide expertum testimonio vitae patefaciat.

Universa autem inter haec pastoralis ministerii Episcopi munia, cogit magis et premit Eucharistiae celebrandae officium. Eius praeterea est, sicut principalium munerum unum, videre ut fidelibus praebeatur ad Domini mensam accedendi facultas, Dominico maxime die, qui uti modo commemoravimus dies ille est quo filiorum Dei communitas ac familia, Ecclesia, propriam suam naturam detegit christianam circum sacerdotes suos.147

Quibusdam nihilominus in regionibus, sive propter sacerdotum paucitatem seu alias ob graves perpetuasque causas, provideri non potest eucharisticae Celebrationi opportuna crebritate. Obligationem hoc Episcopi auget, instar patris familias ac ministri gratiae, ut veras diligenter comprehendat necessitates atque condicionum gravitatem. Erit opus ut ad sapientem procedatur partitionem membrorum presbyterii ne similibus in extremis casibus diutius eucharistica celebratione careant communitates.

Si vero omnino Missa Sancta deficit, faciet Episcopus ut eadem communitas, semper praestolans plenitudinem congressionis cum Christo in paschalis Mysterii commemoratione, saltem diebus dominicis ac festivis peculiarem aliquam celebrationem exspectare possint. Tum fideles, praesidentibus idoneis administris, dono frui valebunt verbi proclamati atque Eucharistiae communione, per aptatas ac praeparatas dominicalium coetuum celebrationes absente presbytero.148

Initiationis christianae auctor Episcopus


38 Hodiernis in Ecclesiae ac mundi condicionibus, simul in Ecclesiis iunioribus simul in civitatibus ubi christianum nomen iam plura saecula insertum est, providentialis videtur restitutio, in adultis potissimum hominibus, magnae traditionis disciplinae christianae initiationis. Fuit hoc providum Concilii Vaticani II consilium,149 quod hoc pacto tramitem afferre voluit congressionis cum Christo et Ecclesia tot viris ac mulieribus, gratia Spiritus tactis quidem cupidisque sese coniungendi cum salutis in Christo mysterio, qui pro nobis obiit ac resurrexit.

Hoc per initiationis christianae iter catechumeni paulatim in Christi mysterii atque Ecclesiae cognitionem inducuntur, similiter atque in origine, progressione et augmento naturalis vitae. Baptismate enim renati fideles participesque effecti regalis sacerdotii roborantur Confirmatione, cuius primarius est Episcopus dispensator, sicque unicam recipiunt Spiritus donorum profusionem. Communicantes deinde Eucharistiam cibo aeternae nutriuntur vitae ac plene in Ecclesiam Christi Corpus Mysticum inseruntur. Ita fiet ut christifideles hisce initiationis christianae sacramentis thesauros vitae divinae magis magisque percipiant atque ad perfectionem caritatis progrediantur .150

Ratione propterea horum nostrorum temporum habita Episcopi exsequentur Ritus christianae initiationis adultorum praescripta. Operamque dabunt ut singulis in Dioecesibus structurae adsint necnon operarii pastorales necessarii ad normas eas implendas dignissimo quidem atque efficacissimo modo, tum etiam regulas disciplinae liturgicae catechisticae pastoralis christianae initiationis nostrorum temporum accommodatae ad postulata.

Suapte videlicet natura progredientis illius intromissionis in Christi Ecclesiaeque mysterium, mysterium scilicet quod in quaque vivit et agit particulari Ecclesia, iter christianae initiationis praesentiam deposcit ac ministerium Episcopi dioecesani, praesertim in summa illius viae et perfecta parte nempe in sacramentis Baptismi Confirmationis Eucharistiae conferendis, id quod plerumque Paschali in vigilia contingit.

Officium similiter est Episcopi gubernare ex Ecclesiae lege omnia ea quae ad parvulorum et iuvenum christianam attinent initiationem, dum res eorum de congrua catechetica institutione disponit atque eorum paulatim ingressu in communitatis vitam. Vigilare haud minus debebit ut quidam forsitan catechumenatus cursus vel renovationis et incitationis in christianae initiationis semitis vel consortionis, iis cum fidelibus qui a communi vita fidei communitariaque recesserunt, secundum normas Ecclesiae perficiantur plane scilicet cum communitatum vita paroecialium Dioecesis consentientes.

Quod denique ad sacramentum spectat Confirmationis, videbit Episcopus, qui primus est eius minister, ut plerumque ipsemet illud conferat. Praesens enim ipse paroecialem apud communitatem, quae propter Baptismatis fontem ac Mensam Eucharisticam locus naturalis et ordinarius itineris initiationis christianae exstat, evocat vehementer Pentecostes mysterium ac maximam addit utilitatem ad vincula ecclesialis communionis inter pastorem ac fideles firmanda.

Episcopi officia de disciplina paenitentiali


39 Interloquentes synodales Patres considerationem peculiarem disciplinae paenitentiali dicaverunt, cuius pondus efferebant eandemque simul peculiarem inculcabant curam quam Episcopi, ut Apostolorum successores, operae pastorali disciplinaeque sacramento reconciliationis devoveant oportet. Gaudentes quidem audivimus Nos ab iis denuo id affirmari quod Nobis est penitus persuasum, maximam curationem pastoralem huic Ecclesiae Sacramento reservari debere, origini videlicet reconciliationis et pacis et laetitiae nobis universis, quibus misericordia Domini est opus atque peccati vulnerum sanatione.

Ad Episcopum, primam nempe auctoritatem super paenitentiali disciplina propria in particulari Ecclesia, in primis munus kerygmaticum pertinet ad conversionem atque paenitentiam invitandi. Evangelica cum libertate eius officium est demonstrare tristem, immo exitiosam peccati praesentiam hominum in vita necnon communitatum annalibus. Nuntiare eodem tamen tempore eum mysterium oportet imperscrutabile misericordiae, quam in Cruce ac Resurrectione sui Filii Iesu Christi Deus est elargitus atque in Spiritus effusione ad peccata condonanda. Evangelii quasi cor et centrum hic nuntius constituit qui incitamentum pariter ad reconciliationem est ad spemque vocatio. Prima enim Apostolorum nuntiatio Pentecostes die est, in qua ipsa manifestatur significatio gratiae ac salutis, quae per sacramenta participantur.

Accommodis sane modis minister Episcopus conspicuum exemplar erit reconciliationis sacramenti ipseque saepe fideliterque ad idem sacramentum decurret. Nec suos cessabit sacerdotes commonere ut reconciliationis ministerium, sacerdotali ordinatione receptum, magni existiment, adhortans nempe eos ut eodem fungantur libenter ministerio affectuque supernaturali, dum Patrem imitantur qui ad paternam domum remigrantes suscipit necnon Christum ipsum Bonum Pastorem qui humeris suis ovem reportat errantem.151

Complectitur Episcopi obligatio officium quoque invigilandi, ne absolutionis generalis usus regulas iuris excedat. Quo de argumento iam in Litteris Apostolicis motu proprio datis Misericordia Deidocuimus Episcoporum esse disciplinam vigentem repetere, ex qua personalis confessio integraque et absolutio unicum modum ordinarium perstare, quo christifidelis peccati gravis conscius cum Deo atque cum Ecclesia conciliatur. Impedimentum dumtaxat physicum aut morale a tali liberat ordinaria via, quo in casu poterit aliis modis obtineri reconciliatio. Commonefacere non omittet Episcopus omnes, quibus animarum cura est ex munere commendata, etiam officii illius, quo fidelibus opportunitas praebetur ad singularem confessionem peccatorum accedendi.152 Accuratissime pariter comprobabit num fidelibus facillimae dentur occasiones ut confiteri possint peccata.

Ad Traditionis Ecclesiaeque Magisterii lucem arta coniunctione aestimata inter Reconciliationem atque Eucharistiae participationem, magis hodie necessarium videtur fidelium conformare conscientias, ut eucharisticum Convivium digne ac fructuose appropinquantes in gratiae statu communicent.153

Meminisse insuper iuvat Episcopi esse consentanea ratione atque prudenti ministrorum idoneorum electione regere totam disciplinam, quae exorcismorum exercitationem moderetur necnon precationum celebrationes ad impetrandas sanationes, recentibus Sanctae Sedis observatis documentis.154

Pietas popularis reverenda


40 Momentum iteraverunt synodales Patres quod in transmittenda atque enucleanda fide pietas obtinet popularis. Ipsa enim, quem ad modum etiam Decessor Noster venerandae memoriae Paulus VI praedicavit, abundat bonis tam coram Deo quam coram fratribus,155 ita sane ut thesaurum spiritalis vitae in communitatum christiani nominis vita verum ac proprium efficiat.

Nostris quoque diebus, cum universalis percipitur spiritalis vitae sitis, quae homines adducit multos ut religiosis sectis adhaereant atque aliis adumbrati alicuius spiritualismi formis, monentur Episcopi ut inveniant provehantque utilitates ac verae pietatis popularis formas.

Valent semper ea quae in Adhortatione Apostolica Evangelii nuntiandi sunt edicta: Pastoralis caritatis est illis omnibus, quos Dominus Ecclesiae communitatibus praeposuit, rectas agendi normas suadere ad tantam rem accurandam quae tam fructibus uber quam periculis obnoxia est. Ante omnia molliores quis sensu oportet moveatur menteque exercitata in interioribus eius elementis eiusque haud infitiandis bonis detegendis, promptoque animo ad eam sustinendam, ut suorum discrimina errorum propulsare valeat. Cum bene dirigitur, popularis eiusmodi religiositas magis magisque conferre potest, ut nostrae vulgi multitudines Deo in Christo Iesu revera occurrant .156

Hunc propterea religiosum sensum recte dirigere decet eiusque pro re nata significationes perpurgare secundum fidei vitaeque christianae principia. Ducente immo pietate populari perducantur fideles oportet ad singularem cum Christo conventum, ad consortium cum Beata Virgine Maria et Sanctis, praesertim per verbi Dei auditionem, recursum ad precationem, vitae sacramentalis participationem, caritatis atque operum misericordiae testificationem.157

Ut autem amplior habeatur deliberatio his de rebus, et ut utillima copia praesto sit admonitionum theologicae, pastoralis et spiritalis indolis, placet Nobis ad documenta referre a Sede Apostolica hac in materie prolata, ubi rursus docetur omnes pietatis popularis formas Episcopi subiacere auctoritati propria in dicione. Ad eum pertinet illas gubernare atque etiam promovere secundum adiumentum quod dare fidelibus pro christiana vita possunt, purgare ubi opus sit, easdemque Evangelii spiritu imbuere.158

Ad sanctitatem incitamentum fidelibus cunctis


41 Populi Dei sanctimonia, ad quam Episcopi destinatur sanctificationis ministerium, gratiae divinae munus est atque indicium Dei principatus in Ecclesiae vita. Suo itaque in ministerio sine intermissione provehere ipse debebit veram ac propriam actuositatem pastoralem ac paedagogicam sanctitatis; enitetur totam propositionem in actum deducere capituli quinti Constitutionis Lumen gentium de universali vocatione ad sanctitatem.

Eandem hanc rerum ordinationem universae Ecclesiae ineunte tertio millennio proponere voluimus, tamquam primariam pastoralem curam atque effectum simul magni Iubilaei Incarnationis.159 Hodie namque etiam sanctitas est temporum signum, veritatis christianismi documentum quae auctoribus ipsius effulget in melioribus, tum iis qui magno quidem numero ad altarium sunt elevati honores tum in iis multo pluribus qui clam annales hominum fecundaverunt atque etiamnum fecundant humili laetaque cotidianae vitae sanctimonia. Nostris etiam diebus testificationes minime desiderantur praestantes sanctitatis formarum, tam singulorum quam communitatum, quae omnibus, atque novis aequabiliter aetatibus, spei sunt indicia.

Testificatio ideo sanctitatis ut conspiciatur, Fratres Nostros Episcopos exhortamur ut colligere studeant atque illustrare documenta sanctitatis virtutumque heroicarum, hodie quoque quae ostenduntur, potissimum cum laicos fideles eorum dioecesium tangunt, in primis coniuges christianos. Ubicumque vero visum erit, illos hortamur ut congruos processus canonizationis provehant.160Cunctis namque hoc esse poterit signum spei atque, pro Populi Dei itinere complendo, quaedam impulsus causa ad illam testificationem, quam coram universo orbe proferre debet de perpetua gratiae praesentia in eventuum humanorum complexu.



CAPUT V


PASTORALIS MODERATIO EPISCOPI


Exemplum... dedi vobis\i \b (@JN 13,15@)


42 Concilium Oecumenicum Vaticanum II de munere tractans gubernandi familiam Dei deque sumenda continuata cotidianaque cura gregis Domini Iesu explanat: Episcopi in exercendo suo munere patrum ac pastorum in medio suorum fidelium oportet agant sicut qui ministrant , semper ante oculos tenentes Pastoris Boni exemplum, qui non venit ministrari sed ministrare et dare vitam suam pro ovibus (cfr Mt 20,28 Mc 10,45 Lc Lc 22,26-27 Jn 10,11).161

Haec Iesu imago, summum Episcopi exemplum, in ritu lavandi pedes suam invenit eloquentem expressionem, in Evangelio secundum Ioannem enarrato: Ante diem autem festum Paschae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Et in cena [...] surgit [...] et ponit vestimenta sua et, cum accepisset linteum, praecinxit se. Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus [...]. Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis [...] Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis (13, 1-15).

Contemplemur igitur Iesum hunc gestum adimplentem, qui nobis clavem offerre videtur ad comprehendendum ipsius esse eiusque missionis, eius vitae eiusque mortis. Contemplemur etiam Iesu amorem, qui in actionem, in gestus definitos convertitur. Contemplemur Iesum qui usque ad summum formam servi radicitus sumit (cfr Philp 2, 7). Ipse, Magister et Dominus, qui a Patre omnia in suas manus accepit, usque in finem nos dilexit, usque ad se ipsum in hominum manus omnino tradendum, ab illis accipiens omnia quae postea illi facturi erant cum Illo. Hic Iesu ritus est gestus amoris in adiunctis institutionis Eucharistiae adimpletus atque in claro conspectu passsionis et mortis. Est gestus revelator sensus Incarnationis, sed, magis etiam, ipsius essentiae Dei. Deus est amor et hanc ob rem formam sumpsit servi: Deus in famulatu hominis se posuit ut hominem ad plenam afferat cum Ipso communionem.

Si hic est, igitur, Magister et Dominus, sensus ministerii atque ipsius esse illius qui est vocatus, velut Duodecim, ad ingrediendam in maximam cum Deo necessitudinem, non potest constare nisi in tota atque absoluta erga alios promptitudine, tum erga eos qui ex hoc sunt ovili, tum erga illos qui nondum ad illud pertinent (cfr Jn 10,16).

Auctoritas muneris pastoralis Episcopi


43 Episcopus nomine Christi missus est veluti pastor ad quandam Populi Dei portionem curandam. Ille efficere debet ut per Evangelium et Eucharistiam ea sicut vera communitas crescat in Spiritu Sancto.162 Quam ob rem Episcopus vices gerit Ecclesiae sibi concreditae eamque gubernat necessaria praeditus potestate ad munus pastorale exercendum in sacramento acceptum, velut participatione istius Christi consecrationis atque missionis.163 Huius vi Episcopi Ecclesias particulares sibi commissas ut vicarii et legati Christi regunt, consiliis, suasionibus, exemplis, verum etiam auctoritate et sacra potestate, qua quidem nonnisi ad gregem suum in veritate et sanctitate aedificandum utuntur, memores quod qui maior est fiat sicut minor et qui praecessor est sicut ministrator (cfr Lc Lc 22,26-27) .164

Haec Concilii verba mirabile exstant summarium catholicae doctrinae circa pastoralem Episcopi moderationem atque in ritu Ordinationis Episcopalis adhibentur: Episcopatus enim nomen est operis, non honoris, et Episcopum magis prodesse quam praeesse oportet ,165 secundum Magistri mandatum. Hic adest fundamentale principium ob quod in Ecclesia, secundum sancti Pauli effatum, auctoritas est in Populi Dei aedificationem et non in eius destructionem (cfr 2Co 10,8). Aedificatio gregis Christi in veritate et in sanctitate ab Episcopo poscit, sicut saepius in aula synodali dictum est, aliquas proprietates, inter quas vitae exemplum, facultatem ad germanam veramque cum aliis necessitudinem, ingenium ad excitandam et augendam operam consociatam, animi bonitatem et patientiam, comprehensionem et compassionem pro miseriis animi corporisque, indulgentiam et veniam. Agitur revera de significando, quam aptissime, summo exemplo quod est Iesus Pastor Bonus.

Episcopi vera potestas luce Pastoris Boni illuminatur atque eius exemplo formatur. Nomine Christi exercita, ista est propria, ordinaria et immediata, licet a suprema Ecclesiae auctoritate exercitium eiusdem ultimatim regatur et certis limitibus, intuitu utilitatis Ecclesiae vel fidelium, circumscribi possit. Vi huius potestatis Episcopi sacrum ius et coram Domino officium habent suis subditis leges ferendi, iudicium faciendi, atque omnia, quae ad cultus apostolatusque ordinem pertinent, moderandi .166Episcopus igitur, vi officii quod accepit, potestate fruitur iuridica obiectiva, designata ad se exprimendam in actibus potestatis per quos exercet munus pastorale in Sacramento acceptum.

Episcopi tamen gubernatio pastorali ratione erit efficax quod dicendum est etiam hoc in casu si morali innititur auctoritate ex eius vitae sanctitate deprompta. Ista erit ad disponendos animos ut Evangelium accipiant ab illo in Ecclesia nuntiatum, veluti etiam normas ab illo pro Populi Dei dono statutas. Hanc ob rem monebat sanctus Ambrosius: Nihil in sacerdotibus plebeium requiri, nihil populare, nihil commune cum studio atque usu et moribus inconditae multitudinis. Sobriam a turbis gravitatem, seriam vitam, singulare pondus dignitas sibi vindicat sacerdotalis .167

Exercitatio auctoritatis in Ecclesia intellegi non potest veluti quiddam impersonale et officiale, quia agitur de auctoritate quadam, quae ex testimonio nascitur. In omnibus Episcopi dictis et factis auctoritas verbi et actionis Christi est revelanda. Si deesset auctoritas sanctitatis vitae Episcopi, eius testificatio scilicet fidei, spei caritatisque, eius gubernatio, ut manifestatio operantis praesentiae Christi in eius Ecclesia, difficulter a Populo Dei accipi posset.

Ministri per Domini voluntatem apostolicae notae Ecclesiae ac potentia induti Spiritus principalis, qui regit et ducit, Episcopi Apostolorum sunt successores non solum in auctoritate atque in sacra potestate, sed etiam in forma vitae apostolicae, in difficultatibus apostolicis per Evangelii nuntiationem divulgationemque, in cura tenera et misericordiosa fidelium sibi concreditorum, in defendendis tenuibus, in constanti cura Populi Dei.

In synodali aula memoratum est, exercitium auctoritatis in Ecclesia, post Concilium Oecumenicum Vaticanum II, saepe difficile esse videri. Eiusmodi condicio, etiamsi nonnullae graviores difficultates videntur superatae, adhuc manet. Ponitur igitur quaestio, quomodo necessarium ministerium auctoritatis melius intellegatur, recipiatur et adimpleatur. Ad hoc quod pertinet, prima responsio ex ipsa natura ecclesialis auctoritatis oritur: haec est et qua talis quam clarissime demonstrari debet participatio missionis Christi, in humilitate, deditione et ministerio vivenda et exercenda.

Aestimatio auctoritatis Episcopi non in exterioribus rebus significatur, sed in pervestigatione sensus theologici, spiritalis et moralis eius ministerii, apostolicitatis innixi charismate. Quod dictum est in aula synodali circa imaginem lotionis pedum, atque nexum qui, in contextu rerum, inter figuram servi institutus est et figuram pastoris, episcopatum demonstrat vere honorem esse cum ministerium exercet. Unusquisque igitur Episcopus sibi ipsi debet verbum Domini referre: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister, et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus; nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis (Mc 10,42-45). Memor horum Domini verborum, Episcopus gubernat cum corde servi humilis et pastoris amantis, qui suum ducit gregem, gloriam Dei et animarum salutem quaerens (cfr Lc Lc 22,26-27). Hoc modo exercita, forma gubernationis Episcopi ubique terrarum unica est.

Memoratus iam est locus Constitutionis Lumen gentium, in quo dicitur: Episcopi Ecclesias particulares sibi concreditas veluti vicarii et Christi legati regunt consiliis, suasionibus, exemplis .168Quae verba non opponuntur iis quae sequuntur, cum Concilium addit quod Episcopi regunt consiliis, suasionibus, exemplis, verum etiam auctoritate et sacra potestate .169 Agitur revera de sacra potestate quae in morali consistit auctoritate qua Episcopus insignitur vigore suae sanctitatis vitae. Haec enim exsecutionem totius eius actionis regiminis iuvat eamque efficacem reddit.


Pastores gregis LA 31