LA - PASTORES DABO VOBIS





IOANNIS PAULI PP. IISUMMI PONTIFICIS

ADHORTATIO APOSTOLICA POSTSYNODALIS

PASTORES DABO VOBIS

AD EPISCOPOS, SACERDOTES ET CHRISTIFIDELES TOTIUS CATHOLICAE ECCLESIAE DE SACERDOTUM FORMATIONE IN AETATIS NOSTRAE RERUM CONDICIONE

Venerabiles Fratres ac dilecti Filii et Filiae,salutem et Apostolicam Benedictionem

INTRODUCTIO

1

1. "Pastores dabo vobis iuxta cor meum".1

Per haec Ieremiae prophetae verba promittit Deus populo suo nunquam se illum sine pastoribus relicturum qui eundem colligant ac ducant: "Et suscitabo super eos id est super oves meas pastores, et pascent eos; non formidabunt ultra et non pavebunt".2

Ecclesia, Dei populus, huius prophetici nuntii effectionem indesinenter experta, gratias Domino perpetuo laetanter agit, probe sciens ipsum Christum Iesum esse viventem, supremam ac definitivam huius Dei promissionis impletionem: qui enim asseruit: "Ego sum pastor bonus",3 ipse, pastor magnus ovium,4 apostolis eorumque successoribus ministerium concredidit gregem Dei pascendi.5

Ceterum nunquam sine sacerdotibus potest Ecclesia ad effectum adducere praecipuam illam oboedientiam, quae penitus insita est in ipsa eius exsistentia atque in eius missione erga hominum historiam; eam nempe oboedientiam erga Iesu mandatum: "Euntes ergo, docete omnes gentes" 6 et "hoc facite in meam commemorationem";7 id est iussum Evangelii nuntiandi et sacrificium sui corporis, pro nobis traditi, necnon sanguinis sui, pro mundi salute effusi, quotidie renovandi.

Per fidem nobis innotuit promissionem Domini non posse deficere. Haec ipsa promissio ratio est ac vis, quae laetificat Ecclesiam florentibus atque increbrescentibus vocationibus sacerdotalibus, quae alicubi hodie suscitantur, pariterque fundamentum est et stimulus ad maioris fidei et acrioris spei actum prae gravi sacerdotum penuria, quae in aliis mundi plagis persentitur.

Advocamur omnes ut participemus plenam fiduciam, Dei promissionis continuae impletionis, quam synodales Patres perspicue atque fortiter testati sunt: "Synodus cum plena fide in promissione Christi qui dixit: "Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi",8 atque conscia actionis constantis Spiritus Sancti in Ecclesia, firmiter credit non solum indefectibilitatem Ecclesiae sed etiam omnia quae in illa implicantur indefectibilitate... Sacerdotes nunquam in Ecclesia deficient... Deus nunquam christianos viros ad sacerdotium vocare desinet. Firmiter proinde credamus oportet, etiamsi in variis regionibus clerus deficiat, non proinde actionem Patris, cuius est vocationes suscitare, esse unquam cessaturam".9

Ut ipsi in concludenda Synodo, de vocationum sacerdotalium penuria agentes, asseruimus: "At prima quam Ecclesia profert responsio invenitur in plena Spiritui Sancto fidenti adhaesione. Pro certo habemus eiusmodi sui ipsius destitutionem non inducere in errorem, dummodo sane praebeamus nos in gratiam acceptam fideles".10

2
2. In recepta gratia fideles permanere, Dei enim donum hominis libertatem non delet, sed exsuscitat, auget, exigit.

Ideo plena fiducia immutabilis fidelitatis erga Dei promissionem sociatur in Ecclesia cum gravi responsalitate cooperandi actioni Dei vocantis atque cum eo conferendi in constituendis et servandis condicionibus in quibus bonum semen, a Deo sparsum, et profundas iaciat radices et fructus copiosos ferat. Cessare enim nunquam potest Ecclesia Dominum messis ut operarios in messem suam mittat rogare,11 neque abstinere a proponendo futurae praesertim progeniei perspicuo ac animoso vocationis amplectendae studio: quam deinceps iuvabit ut veritatem Dei vocantis discernat eique magnanimiter respondeat; peculiarem adhibere curam de formatione candidatorum ad presbyteratum.

Futurorum namque sacerdotum formatio tum dioecesanorum tum religiosorum et assidua cura per integrum vitae cursum protrahenda, in ipsorum tendens sanctificationem personalem in ministerio et per continuam renovationem in ipsorum pastorali navitate operandam, habetur ab Ecclesia unum ex muneribus maioris momenti atque difficultatis ad futuram generis humani evangelizationem.

Hoc formativum Ecclesiae opus aliud non est nisi temporalis continuatio illius Christi operis, quod evangelista Marcus his verbis describit: "Et ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum. Et fecit Duodecim, ut essent cum illo et ut mitteret eos praedicare, habentes potestatem eiciendi daemonia".12

Affirmari potest hanc Evangelii paginam Ecclesiam semper historiae, etsi ratione et intensitate varia, aptasse per opus formativum quod candidatis ad presbyteratum et presbyteris ipsis applicuit. Hodie autem Ecclesia animadvertit vocari sese ad iterandum quod Magister ipse in Apostolis suis fecit, idque nova quadam sollicitudine, prout expostulant profundiores illae ac velociores mutationes quae societatem et culturam nostri temporis afficiunt, necnon pro multiplicitate ac varietate contextuum in quibus Evangelium nuntiat ac testatur pro ipso incremento vocationum sacerdotalium in quibusdam mundi dioecesibus pro urgentiore necessitate perpendendi tum methodos tum etiam argumenta formationis sacerdotalis; pro Episcoporum et communitatum sollicitudine ob diuturnam presbyterorum penuriam; denique pro ipsa necessitate absoluta "novae cuiusdam evangelizationis", quae secum fert ut reperiantur quoque inter presbyteros "novi Evangelii praecones seu evangelizatores".

In hoc ipso contextu historico et culturali versatus est recentior Coetus generalis ordinarius Synodi Episcoporum, qui egit de "formatione sacerdotum in hodiernis adiunctis", eo quidem consilio ut annis post quinque et viginti ab absoluto Concilio, doctrinam conciliarem de eodem argumento compleret, normasque reperiret temporibus nostris aptiores atque fortiores.13

3
3. Concilii Vaticani II placita continuans circa presbyterorum ordinem et eorum formationem,14 et volens ad praxim deducere uberem et gravem doctrinam pro variis rerum condicionibus, Ecclesia aggressa saepius est quaestiones quae presbyterorum vitam, ministerium et formationem attingunt.

Occasiones praecipue exstiterunt varii Episcoporum Synodorum Coetus. Inde a primo Coetu generali, mense Octobri anno 1967 celebrato, Synodus per quinque congregationes generales tractavit de seminariorum renovatione. Is labor vim maximam habuit in exarandum documentum Congregationis pro Educatione Catholica, cui titulus: "Ratio fundamentalis institutionis sacerdotalis".15

Sed praesertim in sacerdotium ministeriale Coetus generalis ordinarius anni 1971 incubuit, qui dimidium laborum suorum tempus in hac quaestione consumpsit. Huius diuturnae tractationis fructus, "commendationes" relatae ad Decessorem Nostrum Papam Paulum VI, quae lectae sunt in aperta Synodo anno 1974, respiciebant praecipue ad doctrinam ipsam sacerdotii ministerialis, atque ad nonnullos aspectus spiri- tualitatis et ministerii sacerdotalis.

Alias etiam occasiones nactum Ecclesiae magisterium perrexit testari suam sollicitudinem de presbyterorum vita et ministerio. Affirmare licet annis Concilium secutis nullum fuisse Magisterii interventum, quin ratione quadam pertinuerit ad sensum praesentiae presbyterorum in ecclesiali communitate, ad eorum munus ac necessitatem pro Ecclesia et pro mundi vita.

Recentioribus vero hisce annis necessitas e permultis partibus percepta erat repetendi quaestionem de sacerdotio, novo quodam modo illam tractando rationeque quadam magis aptata hodiernis circumstantiis ecclesialibus et culturalibus. Attentio nempe alio directa est: non ad sacerdotis sic dictam "identitatem", sed ad quaestiones quae eiusdem ad sacerdotium iter formativum respiciunt, necnon ad vitae qualitates quae presbyterum decent. Namque hodiernorum candidatorum ad sacerdotium ministeriale nova progenies, si eosdem cum vicinioribus praedecessoribus compares, qualitates haud parum diversas prae se ferunt, respectu ad decessorum quippe qui in mundo vivant saepe diverso atque celerrima evolutione sese mutante. Quarum condicionum nemo non videt habendam esse rationem tum in delineandis tum in persequendis itinerariis educativis, quae eosdem ad ministeriale sacerdotium perducant.

Ii autem presbyteri, qui longioribus temporis spatiis in exercitium ministeriale incubuerunt, virium quadam dispersione laborare videntur increbrescentibus continuo pastoralis navitatis formis: et adversus novae socialis consortionis necnon novae culturae necessitates inducuntur ad recensendas proprias vivendi et laborandi rationes, ad perquirendos primatus munerum pastoralium, dum persentiunt maiorem in dies necessitatem "formationis permanentis".

In Coetu Synodali Episcoporum anno 1990 acto, disceptationes et meditationes factae sunt de augendis vocationibus ad presbyteratum, de candidatorum formatione, ut pernoscant et sequantur Christum, se parantes ad ordinis sacramentum celebrandum et colendum, quod eos conformes reddit Christo Capiti et Pastori, Servo et Sponso Ecclesiae; et per inventa nova formationis permanentis itinera, ad navitatem ministerialem efficaciorem assequendam ac spiritualitatem sacerdotalem vividiorem.

Haec eadem Synodus respondere intendebat praecedentis Coetus optatis, de laicorum vocatione et missione in Ecclesia et in mundo. Ipsi laici presbyterorum curam ad suam formationem promovendam postulaverant, ut ipsimet laici ab eisdem opportunius in communi explenda missione assumerentur. Etenim "quo magis laicorum apostolatus augetur, eo magis animadvertitur necessitas habendi sacerdotes, et quidem sacerdotes bene formatos, sacerdotes sanctos. Ita ipsa vita Populi Dei ostendit doctrinam Concilii Vaticani II de necessitudine sacerdotii communis cum sacerdotio ministeriali et hierarchico: etenim in mysterio Ecclesiae hierarchia naturam habet ministerialem.16 Quo altius perdiscitur vocatio laicorum propria, melius apparet id, quod est sacerdotis proprium".17

4
4. In ea autem experientia ecclesiali, Synodi propria, quae est "peculiaris experientia communionis episcopalis in universalitate, quae sensum confirmat universalis Ecclesiae, Episcoporum responsalitatem erga universam Ecclesiam eiusque munus, in communione adfectiva et effectiva circa Petrum",18 exaudita est, clara et accurata, vox diversarum Ecclesiarum particularium, atque in hac Synodo primum voces quarundam Ecclesiarum Orientalium quae suam conclamaverunt fidem Dei explendae promissioni tribuendam: "Dabo vobis pastores iuxta cor meum";19 pariterque sedulitatem suam pastoralem renovarunt de vocationum cura ac de presbyterorum formatione, persuasum habentes Ecclesiae futura simulque eius incrementum ac universalis salutis missionem ex his pendere.

Nunc ad hanc Adhortationem Apostolicam quae Synodum sequitur multas repetentes meditationes, consilia et monita quae labores Patrum synodalium praeparaverunt et comitata sunt, Nostram Romani Episcopi atque Petri Successoris vocem aliis adiungimus, qua corda omnium ac singulorum christifidelium alloquimur, praesertim vero presbyterorum corda et eorum omnium qui operam navant difficili eorum formationis ministerio. Obviam utique Nos offerre cupimus omnibus et singulis presbyteris, dioecesanis ac religiosis, hanc Adhortationem.

Pariter ora et corda Patrum Synodalium in usum Nostrum convertimus, haec verba extremi nuntii Synodi ad Populum Dei: "Animo grato et admiratione pleno vos alloquimur tanquam primos adiutores servitii nostri apostolici. Opus vestrum in Ecclesia vere necessarium est et substitui non potest. Vos portatis pondus ministerii sacerdotalis atque contactum directum cum fidelibus habetis. Vos Eucharistiae estis ministri, misericordiae divinae in Paenitentiae sacramento dispensatores, animarum consolatores, omnium fidelium in procella difficultatum vitae hodiernae duces.

Toto ergo corde vos salutatos volumus, gratitudinem nostram vobis exprimimus vosque hortamur ut in hac via perseveretis laeto et prom- pto animo. Ne sinatis vos deprimi. Opus nostrum non nostrum, sed Domini est.

Qui nos vocavit et mittit, nobiscum est omnibus diebus vitae nostrae. Pro Christo enim legatione fungimur".20


CAPUT I EX HOMINIBUS ASSUMPTUS

Institutio sacerdotalis adversus provocationes secundi millennii exeuntis

5
5. "Omnis pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum".21

Epistula ad Hebraeos perspicue asserit ministri Dei "humanitatem"; is enim ab hominibus et in hominum servitium assumitur, ipsum Christum Iesum imitans, "temptatum per omnia secundum similitudinem absque peccato".22

Deus sacerdotes suos vocat ex definitis humanis et ecclesialibus contextibus, quorum designantur notis necessario et ad quos in Christi Evangelii servitium mittuntur.

Propterea Synodus sacerdotii argumentum "pro contextibus tractavit", illud in praesentibus societatis et Ecclesiae constituens, atque ad prospectum aperiens tertii millennii, sicut ceteroqui patet ex ipsa argumenti formula: "De formatione sacerdotali in hodiernis adiunctis".

Exsistit sane "quaedam sacerdotalis essentialis imago, quae mutari nequit, cum sacerdos, tam ille quem pro crastino desideramus quam ille qui hodie est, uni Christo assimilari debeat. Christus enim dum in terris vixit, in semetipso exhibuit definitivum presbyteri vultum seu imaginem, ita configurans sacerdotium ministeriale, quod apostoli induere properarunt; idemque destinatum erat per saecula durare, singulis historiae periodis incessanter reproducendum. Presbyter ergo tertii millennii erit hoc sensu continuator presbyterorum qui praecedentibus saeculis Ecclesiae vitam propagarunt. Adeo ut sacerdotalis vocatio, etiam post annum bismillesimum, eadem perstatura sit, vocatio scilicet ad vivendum unicum et permanens Christi sacerdotium".23 Pariter presbyteri tum vita tum ministerium, "aptentur necesse est et temporibus et aliis vitae realis adiunctis... Unde, quoad conatus nostros pertinet, enitamur oportet ut, superno Spiritus Sancti lumini expositi, praecipue dispiciamus quo nostris temporibus societas portendat, qualesque sint profundiores eiusdem spirituales exigentiae; caute item decernamus quaenam sint potiora, eaque concretiora, munera; reperiamus denique quaenam pastorales navitates adhibendae sint, donec tandem responsum nostrum adaequate hominum indigentiis coaptetur".24

Cum deberent perennem ministerii veritatem necessitatibus ac proprietatibus huius aetatis aptare, Patres Synodales conati quidem sunt respondere quibusdam necessariis quaestionibus: scilicet, quae problemata, atque eodem tempore, quos utiles stimulos suscitat hodiernus contextus socialis, culturalis et ecclesialis, in pueris et adulescentibus, quibus est in animis volvendum consilium de vita sacerdotali eligenda in omne tempus duratura? Quas difficultates quasque novas facultates praebet nostra aetas ad exercendum ministerium sacerdotale quod congruat cum dono suscepti sacramenti et simul cum postulatis vitae spiritualis eidem consentaneae?

Ad quaedam nunc nos elementa revocemus indagationis de rerum condicione, quam Patres synodales effecerunt; sed bene nobis conscii permagnam varietatem adiunctorum socialium, culturalium et ecclesialium, quae in diversis nationibus sunt, suadere ut nonnisi communia quaedam et maioris momenti phaenomena significemus, praesertim quae ad educationem vel institutionem presbyterorum respiciant.

6
6. Multae res hodie in hominibus acriorem conscientiam videntur fovere dignitatis personae et novam apertionem ad religionis valores, ad Evangelium et sacerdotale ministerium.

In ipsa societate, quamvis multa sint secum pugnantia, largiorem et fortiorem invenimus iustitiae et pacis sitim, vividiorem sensum curae hominis de mundo deque cultu rerum naturae; apertiorem veritatis inquisitionem atque hominis dignitatis adsectationis, crescentem sedulitatem in multis totius mundi populorum partibus pro necessitudine inter nationes magis in usu posita et pro novo ordine orbis terrarum secundum libertatem et iustitiam. Crescit etiam, dum potentia virium augetur, quae provenit ex scientiis et technologicis disciplinis atque informatio et cultura diffunduntur, nova ethica interrogatio, de significatione videlicet interrogatio, ideoque de vero valorum gradu, quo definiantur progressus facultas et fines.

In campo magis proprie religioso et christiano cessant praeiudicia ideologica, et etiam violentes recusationes nuntii valorum spiritalium atque religiosorum, et simul oriuntur novae ac insperatae facultates evangelizationis et vitae ecclesialis instauratio multis in mundi partibus. Animadvertuntur crescens diffusio cognitionis Sacrorum Bibliorum, multarum Ecclesiarum novellarum vigor et alacritas in provehendis et dilatandis personae valoribus atque vitae humanae dignitate; fulgens martyrii testimonium quarundam Ecclesiarum Europae Centralis et Orientalis, et etiam fides et strenua fortitudo aliarum Ecclesiarum, quae etiam nunc persecutiones et acerbitates pro fide patiuntur.25

Dei desiderium et cum eo vivae significantisque rationis ibi hodie tam apparet vividum, ubi Evangelii deest verus et integer Iesu nuntius, ut foveat religiositatis formas sine Deo ac multiplices sectas. Earum extensio, etiam in plagis ex more tradito christianis, evadit Ecclesiae sinceris filiis et maxime sacerdotibus, constans causa cur de credibilitate sui testimonii evangelici recogitent, sed etiam signum, quo cognoscitur quam etiamnum alta sit et communis Dei inquisitio.

7
7. Cum his rebus, quae propitiae ac positivae dici possunt, multae aliae intermiscentur, problematicae vel negativae.

Latissime imprimis adhuc diffunditur rationalismus qui, nomine cuiusdam notionis reductivae de "scientia", humanam rationem incuriosam reddit divinae Revelationis et Transcendentiae.

Notanda dein pervicax defensio subiectivitatis personalis, qua homo nonnisi in solam sui utilitatem perducitur, ineptus effectus rationum vere humanarum. Atque exinde id provenit, praesertim inter adolescentes et iuvenes, ut solitudinem hanc replere nitantur per succedanea varii generis, imprimis per formas hedonismi plus minusve vehementes, vel per fugam a rebus ipsis; velut fugaci tempori obnoxii "consumere" cupiant experientias illas individuales quam acerrimas ac gratissimas quoad animi motus et corporis sensus praesentes, sed necessario segnes sint et quodammodo torpescant adversus consilium de vita quod rationem spiritualem et religiosam includat et consociatae operae curam.

Diffunditur quoque ubique terrarum, etiam collapsis ideologiis quae materialismum in dogma erexerant et de religione abolenda explicitum instruxerant programma, quaedam nova species atheismi, quem practicum et exsistentialem vocant, qui idem est ac visio saecularis de hominis vita et sorte. Hic igitur homo, "totus in sese conversus, qui in sese ponit centrum cuiuslibet curae, qui audet proclamare sese principium ac rationem cuiuslibet realitatis",26 sese semper reperit pauperiorem factum illius "supplementi animae" quod eo magis ei necessarium est quo copiosiores opes et bona corporea ei falso suadent se sibi sufficere. Qui proinde, cum nihil necesse sit Deum pugnaciter recusare, simpliciter putat eo non indigere.

In hac descriptione praesertim notandae sunt: dissolutio consortionis familiaris et obscuratio vel "detorta interpretatio" humanae sexualitatis; quae duo phaenomena fortiter obstant iuniorum institutioni et affectioni ad vocationem religiosam. Praeterea notanda sunt incrementum rerum socialium iniustarum et conglobatio divitiarum in paucorum manibus; quasi fructus "inhumani capitalismi" 27 qui tenuiores populos ab opulentioribus latius in dies seiungit: inseruntur sic in hominum consortionem animorum contentiones et sollicitudines, quibus alte perturbatur personarum et communitatum vita.

Etiam in Ecclesia reperiuntur anxia et noxia, quae directe in presbyterorum vitam et ministerium vim habent: qualia sunt: ignorantia religiosa, qua multi credentes afficiuntur; exigua traditae catechesis efficacia, quam hodie suffocant vulgatiores et suasoriores instrumentorum communicationis nuntii; male intellectus pluralismus theologicus, culturalis, pastoralis, qui licet interdum a bonis propositis proveniat, cedit in difficilem reddendum dialogum oecumenicum et in necessariae fidei unitatis discrimen; perstans etiam quidam veluti diffidentiae vel impatientiae sensus ecclesiastici magisterii: pressiones mancae et reductivae divitiarum nuntii evangelici quae eundem nuntium et fidei testimonium mutant in solam partem liberationis humanae ac socialis, aut in abalienans refugium in superstitionem inque religionem sine Deo.28

Aliud magni ponderis phaenomenum, etsi comparata recens in plerisque veteris traditionis christianae nationibus, praesentia est in uno eodemque territorio densorum nucleorum diversarum gentium et religionum. Coalescere ita incipit nova quaedam consortio, multarum stirpium ac multarum religionum. Id saepe occasio evadit exercendi crebriorem et fructuosiorem dialogum, experiendi invicem mentes, dilatandi experientias mutuae acceptationis et iustae tolerantiae; sed pariter fieri potest occasio confusionis et relativismi, idque vel maxime apud personas et civitates quarum fides nondum ad plenam sui maturationem perducta est.

Ad haec, et arcte coniunctum cum crescente studio sui, aliud adiungitur phaenomenum: transiisse quodammodo fidem in aream rerum subiectivo iudicio dimetiendarum. Id est, imminuta est apud crescentem christifidelium turbam perceptio summae universae et obiectivae doctrinae fidei; pro adhaesione dumtaxat subiectiva ad ea tantummodo quae cuique placent, quae personali experientiae aptatur, quae proprias consuetudines non turbat. Etiam compellatio ad inviolabilitatem sui conscientiae, quae est ipsa per se legitima, evadit in hoc contextu res periculo ambiguitatis non exempta.

Hinc promanant etiam illae accessiones ad Ecclesiam parte tantum tales habendae et condicionibus astrictae, quae damnosam habent vim in ortu novarum ad sacerdotium vocationum; immo, et in ipsam conscientiam presbyterorum et sui ministerii in communitate.

Denique in multis Ecclesiis etiamnum exigua praesentia et penuria virium sacerdotalium vel graviora problemata gignunt. Christifideles namque saepe ac diutius sibimetipsis relinquuntur nullo oblato pastorali iuvamine: unde non solum eorum vita christiana debitis destituitur incrementis, sed facultas ipsa minuitur ut ipsi evadant evangelizationis auctores.

8
8. Multae res secum pugnantes et vires, quibus signantur non tantummodo hodiernae hominum consortiones et culturae sed et ipsae ecclesiales communitates, percipiuntur, usurpantur, et experimento comprobantur a iuvenibus ardore prorsus peculiari, cum effectibus proximis in ipsorum itinere institutorio maximi momenti. Inde fit ut vocationis sacerdotalis ortus et processus in pueris, adolescentibus, iuvenibus continuo in obstacula et sollicitationes incidant.

Trahuntur illi vehementissime peculiari quadam illecebra societatis quam dicimus "consumisticam" qua impelluntur ad amplectendam eam vitae interpretationem quam individualisticam, materialisticam et hedonisticam appellamus. "Commodum" materialiter intellectum principem obtinet locum, uti unicus vitae finis; quod commodum est quovis pretio, quavis condicione consequendum! Hinc necessario recusatur quidquid sacrificium sapit, et abicitur quidquid laborem et conatum exigit, in vivendo iuxta valores spirituales et religiosos. Cura enim unica "habendi", "esse" pervertit, quod primum est, eum consecutione interpretandi et colendi valores personae proprios et inter personas non secundum doni rationem et naturam gratuitam, sed contra secundum possessionem nimium sui amantem et alterius malum. Haec omnia apparent in ipsa interpretatione sexualitatis humanae, quae, a propria dignitate deiecta (quippe quae in servitium communionis data sit et in signum donationis sui inter personas), reducitur hodie ad genus bonorum consumendorum. Ita experientia affectiva multorum iuvenum desinit non in harmonicum iucundumque incrementum propriae personae sese in sui donum alteri tradentis, sed in vitiosam involutionem, ethicam et psychologicam, quae non poterit eorum futura gravibus condicionibus non astringere. In harum propensionum radice, quod ad multos iuvenes pertinet, est distorta quaedam experientia libertatis: ea enim, potius quam ut oboedientia erga veritatem obiectivam et universalem, colitur ab his velut caecus assensus erga appetituum vim et erga singulorum praepotentem voluntatem. Sic quodam modo naturales fiunt, quoad cogitandi atque agendi rationem, dissolutio consensus circa ethica principia, immo, et quoad rem religiosam, si non semper aperta Dei reiectio, magna religionis neglegentia et utcumque vita quae sic vivitur, etiam in gravissimis optatis et in maximis electionibus, velut si nullus esset Deus. In huiusmodi contextu, non solum difficilis intellectu apparet ipsius vocationis ad sacerdotium effectio, sed ipsum sacerdotium sensu suo fere destituitur, quod testatur maius prae se gerere momentum "esse" quam "habere", quod agnitio est vitae sensus tanquam sui doni liberi et conscii aliis dati, et tanquam voluntatis se omnino servitio tradendi Dei Regno et Evangelio nuntiando in peculiari illa forma.

Mundus autem iuvenum, etiam in ecclesiali communitate, saepe "quaestio" efficitur. Si illi enim magis etiam quam adulti fortiter contendunt fidem christianam subiectivam reddere et ex parte tantum et cum exceptione ad vitam et missionem Ecclesiae pertinere in communitate ecclesiali, ob varias causas quaevis nova et efficax navitas pastoralis ardua fit, atque proinde iuniores in periculo sunt ne sibimetipsis relinquantur in potestate propriae fragilitatis psychologicae, nulla re satiati, in adultos critici, qui fidem nec cohaerenter profitentes se exemplaria credibilia non exhibent.

Hinc evidens fit difficultas iunioribus integrum et implexum vitae christianae et ecclesialis exemplar proponendi ad quod ii instituendi sint: vocatio nempe ad sacerdotium longe a concretis et quotidianis iuvenum placitis exsulat.

9
9. Non tamen desunt condiciones et stimuli efficaces qui in cordibus adolescentium et iuvenum novum suscitant adfectum atque veram valorum ethicorum et spiritualium inquisitionem, qui natura sua humus apta sunt itineri vocationali ad se prorsus donandum Christo et Ecclesiae per sacerdotium.

Animadvertendum est, imprimis attenuata hodie esse quaedam phaenomena quae recentioribus annis non paucas excitaverunt difficultates, quales fuere contentio radicitus effecta, impulsus ad libertatem quoquo modo vindicandam, fictae iurium vindictae, formae indistinctae aequationis et communionis bonorum omnium, violentia.

Agnoscendum praeterea est iuvenes hodiernos, quo pollent propter aetatem vigore et flore, sua proposita efferre quae in historia progrediuntur: sitim imprimis libertatis; agnitionem immensi "personae" valoris; veritatis ac perspicuitatis necessitatem; novam vicissitudinis notionem et rationem in necessitudinibus inter virum et mulierem; exquisitionem sinceram ac sedulam mundi iustioris, coniunctioris et concordioris; apertionem ac dialogum cum omnibus, curam de pace tuenda.

Incrementum tam amplum ac vivum inter tot iuvenes nostri temporis multorum et variorum generum voluntarii muneris, quibus operam navant condicionibus nostrae civilis consortionis neglectioribus et pauperioribus est via institutoria magni momenti, quippe quae eos stimulet, sustineat ad amplectendum vitae stilum vere integrum et a lucro abstinentem, in pauperes procliviorem et apertiorem. Per hanc procul dubio viam, quam qui percurrunt facilius et celerius perveniunt ad apprehendendum quid tandem sit aliis ex vocatione stabili servire, paratiores evadent ad ineundam eam Deo consecrationem quae in vitam sacerdotalem forte desinat.

Recens ideologiarum collapsus, ratio censoria qua iuvenes adultorum mundum intuentur, qui non semper eisdem praebent testimonium vitae valoribus moralibus et transcendentibus ornatae, ipsa aequalium experientia, qui in droga et in violentia effugium quaerunt, in unam eandemque conspirare videntur interrogationem, nullatenus eludendam: quales nempe sunt valores per quos vitae, dolori, morti ipsi plenior sensus restituatur? Hinc est quod apud non paucos iuvenes clarior fit appetitio religiosa ac spiritalitatis necessitas: hinc interior sitis experiendi solitudinem et deprecationem ac lectionis Verbi Dei magis propriae et consuetae repetitio atque theologiae studium.

Et sicut in regione voluntarii muneris socialis, ita in communitate ecclesiali iuvenes industriores usque fiunt et primas agunt partes, praesertim congregationes participando, tum translaticias sed renovatas, tum recentiores: Ecclesiae experientia, ad "novam evangelizationem" incitatae per fidelitatem erga Spiritum Sanctum, qui eam animat et per necessitates mundi, a Christo longinqui sed eo indigentis, sicut et experientia Ecclesiae coniunctioris in dies cum homine et populis in defendenda et provehenda personae dignitate atque humanis iuribus omnium et cuiusque, iuvenum corda et vitam aperiunt ad boni specimina quam pulcherrima et obligatoria, quae possunt ad affectum adduci Christi assectatione in sacerdotio.

Patet hanc humanam et ecclesialem condicionem, forti ambivalentia signatam, minime neglegi posse non solum in vocationum actione pastorali et in opere formationis futurorum sacerdotum, sed ne in vita quidem et in ministerio sacerdotum inque eorum perpetua formatione. Ita, si intellegi possunt varia "discriminum" genera, quae hodierni sacerdotes experiuntur in ministerii exercitio, in sua vita spiritali et in ipsa interpretatione naturae et significationis sacerdotii ministerialis, notandae quoque sunt, cum gaudio et spe, commodae novae facultates, quas hoc tempus praebet sacerdotibus, ut suum munus expleant.

10
10. Haec autem rerum condicio, etsi celeriter et minutatim atque exemplis descripta, non tantummodo noscenda, sed etiam, et imprimis interpretanda est. Hac una via apte responderi poterit fundamentali huic interrogationi: "Quomodo formandi sunt presbyteri qui vere nostris temporibus pares sint ad hodiernum mundum evangelizandum idonei?".29

Est quidem magni momenti rerum condicionem novisse. Non enim sufficit simplex argumentorum annotamentum: necessaria est investigatio "scientiae", quae diligenter et certe ac definite socialia, culturalia atque ecclesialia adiuncta describat.

Sed maioris quoque momenti est huiusce condicionis interpretatio, quam requirit ambivalentia et interdum inconsequentia, quae eandem condicionem notat, in qua arcte difficultates et potentiae intermiscentur, incommoda et causae spei, impedimenta et apertiones sicut in evangelico agro, in quo seruntur et "simul vivunt" bonum semen et zizania.30 Non semper facilis est interpretatio quae malum a bono discernat, spei signa a minis. In formandis presbyteris non solum et simpliciter ea quae prosunt accipienda sunt et damnosa e contrario reicienda. Ea ipsa quae prosunt sunt attente discernenda, ne alterum alterum excludat neve invicem pugnent, cum absoluta fiunt et mutuo sibi adversantur. Idem dicendum est de iis, quae damnosa sunt: non omnia sunt sine ulla distinctione penitus respuenda; saepe enim horum unumquodque potest abditum habere valorem aliquem qui forte eruendus in libertatem est et ad plenam suam veritatem restituendus.

Condicionis historiae interpretatio, secundum Christi fidelem, suum invenit cognoscendi principium et normam electionum efficientium, quae inde consequuntur, in se nova ac singulari, videlicet in evangelica discretione: quae interpretatio fit in lumine inque vi Evangelii, Evangelii nimirum vivi et personalis, quod Iesus Christus est, et per Spiritus Sancti donum. Hoc modo discretio evangelica in condicione historica et in eius eventibus non simplex "indicium" deprehenditur diligenter annotandum, ante quod liceat in neglegentia ac socordia manere, sed "officium", provocationem adversus consciam personae libertatem, tum singulorum tum communitatis. Provocatio haec est quae coniungitur "arcessitui", quam Deus, in ipsa historica condicione resonat: in ipsa quoque et per ipsam Deus credentem vocat, et prius Ecclesiam, ad efficiendum ut "Evangelium vocationis et sacerdotii" suam perennem veritatem exprimat etiam vitae adiunctis mutatis. Formationi quoque sacerdotum applicanda sunt verba Concilii Vaticani II: "Per omne tempus Ecclesiae officium incumbit signa temporum perscrutandi et sub Evangelii luce interpretandi; ita ut, modo unicuique generationi accommodato, ad perennes hominum interrogationes de sensu vitae praesentis et futurae deque earum mutua relatione respondere possit. Oportet itaque ut mundus in quo vivimus, necnon eius exspectationes, appetitiones et indoles saepe dramatica cognoscantur et intelligantur".31

Haec evangelica discretio fundamentum habet in fiducia erga amorem Christi Iesu, Ecclesiae curam indesinenter et indefesse sustinentis,32 cum unus Ipse sit Dominus et Magister, lapis angularis, totiusque humanae historiae centrum et finis;33 luce et vi nutritur Spiritus Sancti, semper et ubique suscitantis fidei oboedientiam necnon iucundum in assectatione Christi animum, sapientiaeque donum quae iudicat omnia et ipsa a nemine iudicatur;34 requiescit denique in Patris fidelitate erga promissiones suas.

Hac ratione putat Ecclesia posse se difficultatibus et provocationibus huius novi historiae spatii occurrere, immo et in praesens et in reliquum tempus providere presbyteros bene formatos, certos et alacres "novae evangelizationis" ministros, fideles et generosos Christi et hominum famulos.

Non nos difficultates celamus, quae nec paucae sunt nec leves. Sed eas vincunt nostra spes, nostra fides in indeficientem Christi amorem nostraque persuasio ministerium sacerdotale pro Ecclesiae et mundi vita substitui non posse.


LA - PASTORES DABO VOBIS