Pontificalis - EXAMEN




DE EXPULSIONE POENITENTIUM AB ECCLESIA

IN FERIA QUARTA CINERUM

In capite Quadragesimae solemniter poenitentes de Ecclesia ejiciuntur hoc modo:

Poenitentes, quibus secundum jus vel consuetudinem, pro gravioribus criminibus solemnis poenitentia est imponenda, hac die hora quasi tertia conveniunt ab Ecclesiam Cathedralem, in vilibus vestimentis, nudis pedibus, et vultibus ad terram demissis, quorum nomina scribi debent; accipientes poenitentiam juxta modum culpae ab Episcopi Poenitentiario, vel ab aliis, quibus hoc officium commissum est; et postea omnes emittuntur, et manent ante foras Ecclesiae. Pontifex interim, dicta Sexta, si non sit celebraturus, paratur supra rochettum (vel, si sit regularis, supra superpelliceum) amictu, alba, cingulo, stola, pluviali violaceis, mitra simplici, et baculo Pastorali. Si autem Pontifex est celebraturus, dum dicitur Nona, more solito acipit sandalia, et caetera paramenta Pontificalia, usque ad dalmaticam inclusive et desuper pluviale coloris violacei, et mitram simplicem; et benedicit cineres, atque imponit. Quibus peractis, Pontifex cum ministris, schola, et toto Clero, cruce, aqua benedicta, et duobus cereis praecedentibus, egreditur chorum circa medium Ecclesiae, ubi parata sit sedes. Tunc Clerus dividitur per duos choros, hinc, inde, versus valvas Ecclesiae. Poenitentes vero omnes ingressi prosternunt se cum lacrimis in Ecclesiae pavimento coram Pontifice inter utrumque chorum. Tunc Pontifex sedens cum mitra, vel Archipresbyter stans, imponit cineres super capita singulorum dicens:

Memento homo, quia pulvis es, et in pulverem reverteris: age poenitentiam, ut habeas vitam aeternam.

Et unus ex Canonicis aspergit eos aqua benedicta. Postea Pontifex stans, deposita mitra, benedicit cilicia, in hunc modum:

V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit coelum et terram.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Omnipotens, et misericors Deus, qui peccatoribus pietatis tuae misericordiam quaerentibus hoc indumento vestitis, misericordiam tuam et veniam tribuisti, obsecramus clementiam tuam, ut hoc indumentum, quod vocatur cilicium, bene+ dicere, et sancti + ficare digneris; ut quicumque eo pro peccatis suis indutus fuerit, et misericordiam tuam imploraverit, veniam et indulgentiam tuae sanctae misericordiae consequatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Aspergantur aqua benedicta. Benedictis ciliciis, Pontifex capita eorum cooperit cum eis, dicens:

Apud Dominum misericordia est, et apud Deum redemptio; ita enim lapsis hominibus subvenit, non solum per Baptismi, et Confirmationis gratiam, set etiam per Poenitentiae medicinam, ut spiritus humanus vita reparetur aeterna. R. Deo gratias.

Quo facto, Pontifex incipit Antiphonam:
Ne reminiscaris, Domine, delicta nostra, vel parentum nostrorum; neque vindictam sumas de peccatis nostris, Domine Deus noster.

Et super faldistorium accumbit, et ministri, et totus populus, et poenitentes prosternunt se in terram, et pro ipsorum poenitentium absolutione dicunt septem Psalmos Poenitentiales alternatim:




SEPTEM PSALMI POENITENTIALES

Psalmus 6

Domine, ne in furore tuo arguas me: * neque in ira tua corripias me.
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum: * sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
Et anima mea turbata est valde: * et tu Domine usquequo?
Convertere, Domine, et eripe animam meam: * salvum me fac propter misericordiam tuam.
Quoniam non est in morte qui memor sit tui: * in inferno autem quis confitebitur tibi.
Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum: * in lacrimis meis stratum meum rigabo.
Turbatus est a furore oculus meus: * inveteravi inter omnes inimicos meos.
Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem: * quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Exaudivit Dominus deprecationem meam: * Dominus orationem meam suscepit.
Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei: * convertantur, et erubescant valde velociter.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 31

Beati, quorum remissae sunt iniquitates: * et quorum tecta sunt peccata.
Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum: * nec est in spiritu ejus dolus.
Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea: * dum clamarem tota die.
Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: * conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.
Delictum meum cognitum tibi feci: * et injustitiam meam non abscondi.
Dixi: confitebor adversum me injustitiam meam Domino: * et tu remisisti impietatem peccati mei.
Pro hac orabit ad te omnis sanctus: * in tempore opportuno.
Verumtamen in diluvio aquarum multarum: * ad eum non approximabunt.
Tu es refugium meum a tribulatione, quae circumdedit me: * exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac, qua gradieris: * firmabo super te oculos meos.
Nolite fieri sicut equus, et mulus: * quibus non est intellectus.
In camo, et fraeno maxillas eorum constringe: * qui non approximant ad te.
Multa flagella peccatoris: * sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
Laetamini in Domino, et exsultate, justi: * et gloriamini omnes recti corde.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 37

Domine, ne in furore tuo arguas me: * neque in ira tua corripias me.
Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi: * et confirmasti super me manum tuam.
Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae: * non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.
Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum: * sicut onus grave gravatae sunt super me.
Putruerunt, et corruptae sunt cicatrices meae: * a facie insipientiae meae.
Miser factus sum et curvatus sum usque ad finem: * tota die contristatus ingrediebar.
Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus: * et non est sanitas in carne mea.
Afflictus sum, et humiliatus sum nimis: * rugiebam a gemitu cordis mei.
Domine, ante te omne desiderium meum: * et gemitus meus a te non est absconditus.
Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea: * et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
Amici mei, et proximi mei: * adversum me appropinquaverunt, et steterunt.
Et qui juxta me erant, de longe steterunt: * et vim faciebant, qui quaerebant animam meam.
Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates: * et dolos tota die meditabantur.
Ego autem tamquam surdus non audiebam: * et sicut mutus non aperiens os suum.
Et factus sum sicut homo non audiens: * et non habens in ore suo redargutiones.
Quoniam in te, Domine, speravi: * tu exaudies me, Domine Deus meus.
Quia dixi: nequando supergaudeant mihi inimici mei: * et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt
Quoniam ego in flagella paratus sum: * et dolor meus in conspectu meo semper.
Quoniam iniquitatem meam annuntiabo: * et cogitabo pro peccato meo.
Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: * et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi: * quoniam sequebar bonitatem.
Ne derelinquas me, Domine Deus meus: * ne discesseris a me.
Intende in adjutorium meum: * Domine, Deus salutis meae.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 50

Miserere mei, Deus: * secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum: *dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea: * et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: * et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: * ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: * et in peccatis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti: * incerta, et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo, et mundabor: * lavabis me et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium, et laetitiam: * exultabunt ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis: * et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: * et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua: * et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi laetitiam salutaris tui: * et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas: * et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae: * exultabit lingua mea justitiam tuam.
Domine, labia mea aperies: * et os meum annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: * holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus: * cor contritum, et humiliatum, Deus, non despicies.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: * ut aedificentur muri Jerusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta: * tunc imponent super altare tuum vitulos.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 101

Domine, exaudi orationem meam: * et clamor meus ad te veniat.
Non avertas faciem tuam a me: * in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam.
In quacumque die invocavero te: * velociter exaudi me.
Quia defecerunt sicut fumus dies mei: * et ossa mea sicut cremium aruerunt.
Percussum est ut foenum, et aruit cor meum: * quia oblitus sum comedere panem meum.
A voce gemitus mei: * adhaesit os meum carni meae.
Similis factus sum pellicano solitudinis: * factus sum sicut nycticorax in domicilio.
Vigilavi: * et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
Tota die exprobrabant mihi inimici mei: * et qui laudabant me, adversum me jurabant.
Quia cinerem tamquam panem manducabam: * et potum meum cum fletu miscebam.
A facie irae et indignationis tuae: * quia elevans allisisti me.
Dies mei sicut umbra declinaverunt: * et ego sicut foenum arui.
Tu autem, Domine, in aeternum permanes: * et memoriale tuum in generationem et generationem.
Tu exsurgens misereberis Sion: * quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus.
Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus: * et terrae ejus miserebuntur.
Et timebunt Gentes nomen tuum, Domine: * et omnes reges terrae gloriam tuam.
Quia aedificavit Dominus Sion: * et videbitur in gloria sua.
Respexit in orationem humilium: * et non sprevit precem eorum.
Scribantur haec in generatione altera: * et populus, qui creabitur, laudabit Dominum.
Quia prospexit de excelso sancto suo: * Dominus de caelo in terram aspexit.
Ut audiret gemitum compeditorum: * ut solveret filios interemptorum.
Ut annuntiet in Sion nomen Domini: * et laudem suam in Jerusalem.
In conveniendo populos in unum: * et reges ut serviant Domino.
Respondit ei in via virtutis suae: * paucitatem dierum meorum nuntia mihi.
Ne revoces me in dimidio dierum meorum: * in generationem et generationem anni tui.
Initio tu, Domine, terram fundasti: * et opera manuum tuarum sunt coeli.
Ipsi peribunt, tu autem permanes: * et omnes sicut vestimentum veterascent.
Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: * tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
Filii servorum tuorum habitabunt: * et semen eorum in saeculum dirigetur.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 129

De profundis clamavi ad te, Domine: * Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes: * in vocem deprecationis meae.
Si iniquitates observaveris, Domine: * Domine, quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est: * propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbum ejus: * speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem: * speret Israel in Domino.
Quia apud Dominum misericordia: * et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israel: * ex omnibus iniquitatibus ejus.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 142

Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua: * exaudi me in tua justitia.
Et non intres in judicium cum servo tuo: * quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Quia persecutus est inimicus animam meam: * humiliavit in terra vitam meam.
Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi: * et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.
Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis: * in factis manuum tuarum meditabar.
Expandi manus meas ad te: * anima mea sicut terra sine aqua tibi.
Velociter exaudi me, Domine: * defecit spiritus meus.
Non avertas faciem tuam a me: * et similis ero descendentibus in lacum.
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: * quia in te speravi.
Notam fac mihi viam, in qua ambulem: * quia ad te levavi animam meam.
Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi: * doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam: * propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua.
Educes de tribulatione animam meam: * et in misericordia tua disperdes inimicos meos.
Et perdes omnes, qui tribulant animam meam: * quoniam ego servus tuus sum.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Deinde repetitur Antiphona.
Ne reminiscaris, Domine, delicta nostra, vel parentum nostrorum; neque vindictam sumas de peccatis nostris, Domine Deus noster.

Postea dicuntur Litaniae.




LITANIAE

Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de coelis Deus, miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis.
Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancta Dei Genitrix, ora pro nobis.
Sancta Virgo virginum, ora pro nobis.
Sancte Michael, ora pro nobis.
Sancte Gabriel, ora pro nobis.
Sancte Raphael, ora pro nobis.
Omnes sancti Angeli, et Archangeli, orate pro nobis.
Omnes sancti beatorum Spirituum ordines, orate pro nobis.
Sancte Joannes Baptista, ora pro nobis.
Sancte Joseph, ora pro nobis.
Omnes sancti Patriarchae, et Prophetae, orate pro nobis.
Sancte Petre, ora pro nobis.
Sancte Paule, ora pro nobis.
Sancte Andrea, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Joannes, ora pro nobis.
Sancte Thoma, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Philippe, ora pro nobis.
Sancte Bartholomaee, ora pro nobis.
Sancte Matthaee, ora pro nobis.
Sancte Simon, ora pro nobis.
Sancte Thadaee, ora pro nobis.
Sancte Mathia, ora pro nobis.
Sancte Barnaba, ora pro nobis.
Sancte Luca, ora pro nobis.
Sancte Marce, ora pro nobis.
Omnes sancti Apostoli, et Evangelistae, orate pro nobis.
Omnes sancti Discipuli Domini, orate pro nobis.
Omnes sancti Innocentes, orate pro nobis.
Sancte Stephane, ora pro nobis.
Sancte Laurenti, ora pro nobis.
Sancte Vincenti, ora pro nobis.
Sancte Fabiane et Sebastiane, ora pro nobis.
Sancte Joannes et Paule, ora pro nobis.
Sancte Cosma et Damiane, ora pro nobis.
Sancte Gervasi et Protasi, ora pro nobis.
Omnes sancti Martyres, orate pro nobis.
Sancte Silvester, ora pro nobis.
Sancte Gregori, ora pro nobis.
Sancte Ambrosi, ora pro nobis.
Sancte Augustine, ora pro nobis.
Sancte Hieronyme, ora pro nobis.
Sancte Martine, ora pro nobis.
Sancte Nicolae, ora pro nobis.
Omnes sancti Pontifices, et Confessores, orate pro nobis.
Omnes sancti Doctores, orate pro nobis.
Sancte Antoni, ora pro nobis.
Sancte Benedicte, ora pro nobis.
Sancte Bernarde, ora pro nobis.
Sancte Dominice, ora pro nobis.
Sancte Francisce, ora pro nobis.
Omnes sancti Sacerdotes, et Levitae, orate pro nobis.
Omnes sancti Monachi, et Eremitae, orate pro nobis.
Sancta Maria Magdalena, ora pro nobis.
Sancta Agatha, ora pro nobis.
Sancta Lucia, ora pro nobis.
Sancta Agnes, ora pro nobis.
Sancta Caecilia, ora pro nobis.
Sancta Catharina, ora pro nobis.
Sancta Anastasia, ora pro nobis.
Omnes sanctae Virgines et Viduae, orate pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctae Dei, intercedite pro nobis.
Propitius esto, parce nobis, Domine.
Propitius esto, exaudi nos, Domine.
Ab omni malo, libera nos, Domine.
Ab omni peccato, libera nos, Domine.
Ab ira tua, libera nos, Domine.
A subitanea et improvisa morte, libera nos, Domine.
Ab insidiis diaboli, libera nos, Domine.
Ab ira, et odio, et omni mala voluntate, libera nos, Domine.
A spiritu fornicationis, libera nos, Domine.
A fulgure et tempestate, libera nos, Domine.
A flagello terraemotus, libera nos, Domine.
A peste, fame, et bello, libera nos, Domine.
A morte perpetua, libera nos, Domine.
Per mysterium sanctae incarnationis tuae, libera nos, Domine.
Per adventum tuum, libera nos, Domine.
Per nativitatem tuam, libera nos, Domine.
Per baptismum, et sanctum jejunium tuum, libera nos, Domine.
Per crucem, et passionem tuam, libera nos, Domine.
Per mortem, et sepulturam tuam, libera nos, Domine.
Per sanctam resurrectionem tuam, libera nos, Domine.
Per admirabilem ascensionem tuam, libera nos, Domine.
Per adventum Spiritus Sancti paracliti, libera nos, Domine.
In die judicii, libera nos, Domine.
Peccatores, te rogamus, audi nos.
Ut nobis parcas, te rogamus, audi nos.
Ut nobis indulgeas, te rogamus, audi nos.
Ut ad veram poenitentiam nos perducere digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Domnum apostolicum, et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Regibus, et Principibus christianis pacem et veram concordiam donare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris, te rogamus, audi nos.
Ut omnes errantes ad unitatem Ecclesiae revocare, et infideles universos ad Evangelii lumen perducere digneris, te rogamus, audi nos.
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut mentes nostras ad coelestia desideria erigas, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas, te rogamus, audi nos.
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum et benefactorum nostrorum ab aeterna damnatione eripias, te rogamus, audi nos.
Ut fructus terrae dare, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut nos exaudire digneris, te rogamus, audi nos.
Fili Dei, te rogamus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.


Quibus finitis, Pontifex dicit super ipsos poenitentes:
Pater noster. Et reliqua secreto.

V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.Domine.
V. Salvos fac servos tuos, et ancillas tuas.
R. Deus meus, sperantes in te.
V. Mitte eos, Domine, auxilium de sancto.
R. Et de Sion tuere eos.
V. Nihil proficiat inimicus in eis.
R. Et filius iniquitatis non apponat nocere eis.
V. Esto eis, Domine, turris fortitudinis.
R. A facie inimici.
V. Domine Deus virtutum, convert nos.
R. Et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Exaudi, Domine,preces nostras, et confitentium tibi parce peccatis, ut quos conscientiae reatus accusat, indulgentia tuae miserationis absolvat. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Oremus.
Praeveniat hoc famulos tuos, (vel has famulas tuas), quaesumus, Domine, misericordia tua, ut omnes iniquitates eorum celeri indulgentia deleantur. Per Christum Dominum nostrum. R.Amen.

Oremus.
Adesto, Domine, supplicationibus nostris, nec sit ab his famulis(vel famulabus) tuis, clementiae tuae longinqua miseratio; sana vulnera eorumque dimitte peccata; ut ab omnibus iniquitatibus expiati, tibi, Domine, semper valeant adhaerere. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Oremus.
Domine, Deus noster, qui offensione nostra non viceris, sed satisfactione placaris; respice, quaesumus, ad hos famulos tuos, (velhas famulas tuas,) qui,(vel quae) se tibi peccasse graviter confitentur; tuum est enim absolutionem criminum dare, et veniam praestare peccantibus, qui dixisti, te poenitentiam malle peccatorum, quam mortem; concede ergo, Domine, ut tibi poenitentiae excubias celebrent, et correctis actibus suis, conferri sibi a te sempiterna gaudia gratulentur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

His peractis, surgunt poenitentes, et facit eis Pontifex sermonem; ostendens qualiter Adam propter peccatum ejectus est de paradiso, et multa maledicta in eum congesta sunt; et qualiter, ejus exemplo, ipsi de Ecclesia ad tempus ejiciendi sunt. Quo facto, accipiat unum ex eis per dexteram manum; et omnes alii similiter se manibus tenentes, candelas accensas in manibus habentes, subsequantur eum; et ita eos ejiciat de Ecclesia, cum lacrimis dicens:

Ecce ejicimini vos hodie a liminibus sanctae matris Ecclesiae propter peccata, et scelera vestra, sicut Adam primus homo ejectus est de paradiso propter transgressionem suam.

Et interim schola cantat Responsorium.

In sudore vultus tui vesceris pane tuo, dicit Dominus ad Adam, cum operatus fueris terram, non dabit fructus suos: * Sed spinas et tribulos germinabit tibi. V. Pro eo quod audisti vocem uxoris tuae plus, quam me: maledicta terra in opere tuo, non dabit fructus suos. * Sed spinas et tribulos germinabit tibi.

Aliud Responsorium.

Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum, et malum: * Videte, ne forte sumat de ligno vitae, et vivat in aeternum. V. Fecitque Dominus Adae tunicam pelliceam, et induit eum, et ait. * Videte, ne forte sumat de ligno vitae, et vivat in aeternum. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. * Videte, ne forte sumat de ligno vitae, et vivat in aeternum.

Et sic eis extra ejectis, et ante valvas Ecclesiae genibus flexis gemendo manentibus. Pontifex in limine ostii stans moneat eos, quod de Domini misericordia non desperent, sed jejuniis, orationibus, peregrinationibus, eleemosynis, et aliis bonis operibus invigilent, ut Dominus ad dignum fructum verae poenitentiae eos perducat; quodque feria quinta in Coena Domini redeant, quoniam tunc in sanctam Ecclesiam reducentur, quam usque tunc ingredi non praesumant. Et mox Pontifice cum processione ad chorum redeunte, valvae Ecclesiae ante oculos eorum clauduntur, et incipitur Missa, et proceditur ordine suo.










DE ITINERATIONE PRAELATORUM

Praelatus incipiens iter agere, antequam equum asendat, inchoat hanc Antiphonam:


In viam pacis.

Canticum Zachariae. Lucae 1.g.

Benedictus Dominus Deus Israel: * quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.
Et erexit cornu salutis nobis: * in domo David pueri sui.
Sicut locutus est per os Sanctorum, * qui a saeculo sunt, prophetarum ejus.
Salutem ex inimicis nostris, * et de manu omnium, qui oderunt nos.
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: * et memorari testamenti sui sancti.
Jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, * daturum se nobis.
Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, * serviamus illi.
In sanctitate et justitia coram ipso, * omnibus diebus nostris.
Et tu puer, Propheta Altissimi vocaberis: * praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus.
Ad dandam scientiam salutis plebi ejus, * in remissionem peccatorum eorum.
Per viscera misericordiae Dei nostri: * in quibus visitavit nos oriens ax alto.
Illuminare his, qui in tenebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.

Deinde dicit totam Antiphonam, et alia sequentia:
In viam pacis et prosperitatis dirigat nos omnipotens et misericors Dominus, et Angelus Raphael comitetur nobiscum in via, ut cum pace, salute, et gaudio revertamur ad propria.

Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Pater noster, reliqua secreto.

V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. Salvos fac servos tuos.
R. Deus meus, sperantes in te.
V. Mitte nobis, Domine, auxilium de sancto.
R. Et de Sion tuere nos.
V. Esto nobis, Domine, turris fortitudinis.
R. A facie inimici.
V. Nihil proficiat inimicus in nobis.
R. Et filius iniquitatis non apponat nocere nobis.
V. Benedictus Dominus die quotidie.
R. Prosperum iter faciat nobis Deus salutarium nostrorum.
V. Vias tuas, Domine, demonstra nobis.
R. Et semitas tuas edoce nos.
V. Utinam dirigantur viae nostrae.
R. Ad custodiendas justificationes tuas.
V. Erunt prava in directa.
R. Et aspera in vias planas.
V. Angelis suis Deus mandavit de te.
R. Ut custodiant te in omnibus viis tuis.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

Deus, qui filios Israel per maris medium sicco vestigio ire fecisti, quique tribus Magis iter ad te, stella duce, pandisti; tribue nobis, quaesumus, iter prosperum, tempusque tranquillum: ut, Angelo tuo sancto comite, ad eum quo pergimus locum, ac demum ad aeternae salutis portum pervenire feliciter valeamus.

Deus, qui Abraham puerum tuum de Ur Chaldaeorum eductum, per omnes suae peregrinationis vias illaesum custodisti, quaesumus, ut nos famulos tuos custodire digneris; esto nobis, Domine, in procinctu suffragium, in via solatium, in aestu umbraculum, in pluvia, et frigore tegumentum, in lassitudine vehiculum, in adversitate praesidium, in lubrico baculus, in naufragio portus; ut te duce quo tendimus, prospere perveniamus, et demum incolumes ad propria redeamus.

Adesto, quaesumus, Domine, supplicationibus nostris, et viam famulorum tuorum in salutis tuae prosperitate dispone; ut inter omnes viae et vitae hujus varietates tuo semper protegamur auxilio.

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut familia tua per viam salutis incedat, et beati Joannis praecursoris hortamenta sectando, ad eum, quem praedixit, secura perveniat, Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Tum dicit Pontifex:

V. Procedamus in pace.
R. In nomine Domini.

Et discedunt.









PONTIFICALIS ROMANI PARS I

DE MINORIBUS ORDINIBUS

UNI TANTUM CONFERENDIS

Si extra Missarum solemnia, Dominicis scilicet et festivis diebus duplicibus in mane tantum, minus solemniter conferantur, Pontifex supra rochettum, vel, si sit Regularis, supra superpelliceum amictu, cruce pectorali, stola alba, et mitra simplici indutus, accedens ad faldistorium ante medium altaris sibi paratum, sedet.

Vel, si immediate ante vel post Missam privatim celebratam conferatur, Pontifex, deposito manipulo, sine casula, vel cum ea, et mitra simplici, accedens ad faldistorium, sedet.

Vel denique si minores tantum Ordines in privata Missae celebratione, cum mitra simplici, aut etiam cum aliquo ex majoribus Ordinibus intra Missarum solemnia pontificaliter paratus conferat Episcopus: In Missa de Sabbato ante Dominicam Passionis, et in aliis Missis, in quibus non dicitur Gloria in excelsis, post Kyrie, eleison, omnes minores Ordines conferantur. In Missis vero de Sabbato Sancto, et in aliis Missis, in quibus dicitur Gloria in excelsis, eo dicto, ad quatuor minores Ordines proceditur. In Missis autem de Quatuor Temporibus, dicta prima Lectione, ordinatur Ostiarius, post secundam Lectionem Lector, post tertiam Exorcista, post quartam Acolythus.

Ordinandus ad quatuor minores Ordines esse debet superpelliceo indutus, cum candela in manu dextera.


De Ordinatione Ostiarii
De Ordinatione Lectoris
De Ordinatione Exorcistae
De Ordinatione Acolythi










PONTIFICALIS ROMANI PARS I

DE MINORIBUS ORDINIBUS

Quatuor minores Ordines dari possunt extra Missarum solemnia, diebus Dominicis, et Festivis duplicibus, sed in mane tantum.
Ordinandi omnes ad quatuor minores Ordines esse debent superpelliceis induti, cum candela in manu dextera.



De Ordinatione Ostiariorum
De Ordinatione Lectorum
De Ordinatione Exorcistarum
De Ordinatione Acolythorum










DE OFFICIO PSALMISTATUS

Psalmista, id est Cantor, potest sola jussione Presbyteri Officium suscipere cantandi, dicente sibi Presbytero:

Vide, ut quod ore cantas, corde credas, et quod corde credis, operibus comprobes.

Et si Episcopus Clericos ordinans haec faciat, bene facit.



Si Officium Psalmistatus collatum olim fuerit degradando, post degredationem a prima Tonsura, si velit, Pontifex dicit:
Quia quod ore cantasti, corde non credidisti, nec opere implevisti; ideo cantandi officium in Ecclesia Dei a te amovemus.










PONTIFICALIS ROMANI PARS I

DE ORDINATIONE ACOLYTHI

Pro Acolytho ordinando paretur Candelabrum cum cereo exstincto, et urceolus pro vino vacuus.

Pontifex in faldistorio ante medium altaris, reassumpta mitra, sedet; tum Archidiaconus, vel alius locum ejus tenens, Acolythum vocat, dicens:
Accedat, qui ordinandus est ad officium Acolythorum. Mox illum nominantum, ut supra, et genuflexum, admonet Pontifex, dicens:

Uscepturus, fili charissime, officium Acolythorum, pensa quod suscipis. Acolythum etenim oportet ceroferarium ferre; luminaria Ecclesiae accendere; vinum et aquam ad Eucharistiam ministrare. Stude igitur susceptum officium digne implere. Non enim Deo placere poteris, si lucem Deo manibus praeferens, operibus tenebrarum inservias, et per hoc aliis exempla perfidiae praebeas. Sed sicut Veritas dicit: Luceat lux tua coram hominibus, ut videant opera tua bona, et glorificent Patrem tuum, qui in caelis est. Et sicut Apostolus Paulus ait: In medio nationis pravae et perversae, luceas sicut luminaria in mundo, verbum vitae continens. Sint ergo lumbi tui praecincti, et lucernae ardentes in manibus tuis, ut sis filius lucis. Abjicias opera tenebrarum, et induaris arma lucis. Eras enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, ut filius lucis ambula. Quae sit vero ista lux, quam tantopere inculcat Apostolus, ipse demonstrat, subdens: Fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate. Esto igitur sollicitus in omni justitia, bonitate, et veritate, ut te, et alios, et Dei Ecclesiam illuminess. Tunc etenim in Dei sacrificio digne vinum suggeres et aquam, si tu ipse Deo sacrificium, per castam vitam et bona opera oblatus fueris: Quod tibi Dominus concedat per misericordiam suam.

Post haec accipit et tradit Pontifex Acolytho candelabrum cum candela exstincta, quod ipses manu dextera tangit, Pontifice dicente:
Accipe ceroferarium cum cereo, et scias te ad accendenda Ecclesiae luminaria mancipari, in nomine Domini. R. Amen.

Tunc accipit, et tradit ei urceolum vacuum, quem similiter tangere debet Acolythus, et dicit Pontifex:
Accipe urceolum, ad suggerendum vinum et aquam in Eucharistiam sanguinis Christi, in nomine Domini. R. Amen.

Postea stans Pontifex stans cum mitra versus ad eum genuflexum, dicit:

Deum Patrem omnipotentem, fratres charissimi, suppliciter deprecemur, ut hunc famulum suum bene dicere dignetur in Ordine Acolythorum: quatenus lumen visibile manibus praeferens, lumen quoque spirituale moribus praebeat: Adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Tum Pontifex, deposita mitra, convertit se ad altare, et stans dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua. R. Levate.

Et mox Pontifex conversus ad Acolythum genuflexum, subdit:

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, et Apostolos ejus in hunc mundum lumen claritatis tuae misisti; quique, ut mortis nostrae antiquum aboleres chirographum, gloriosissimae illum Crucis vexillo affigi, ac sanguinem et aquam ex latere illius pro salute generis humani effluere voluisti: bene dicere dignare hunc famulum tuum in officium Acolythorum; ut, ad accendendum lumen Ecclesiae tuae, et ad suggerendum vinum et aquam ad conficiendum Sanguinem Christi Filii tui in offerenda Eucharistia, sanctis altaribus tuis fideliter subministret. Accende, Domine, cor ejus et mentem ad amorem gratiae tuae, ut illuminatus vultu splendoris tui, fideliter tibi in sancta Ecclesia deserviat. Per eumdem Christum Dominum nostrum.R. Amen.

Oremus.
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui ad Moysen et Aaron locutus es, ut accenderenur lucernae in tabernaculo testimonii: benedicere dignare hunc famulum tuum ut sit Acolythus in Ecclesia tua. Per Christum Dominum nostrum.R. Amen.

Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, fons lucis et origo bonitatis, qui per Jesum Christum Filium tuum, lumen verum, mundum illuminasti, ejusque passionis mysterio redemisti: bene dicere dignare hunc famulum tuum, quem in officium Acolythorum consecramus, poscentes clementiam tuam, ut ejus mentem, et lumine scientiae illustres, et pietatis tuae rore irriges; ut ita acceptum ministerium, te auxiliante, peregat, qualiter ad aeternam remunerationem pervenire mereatur. Per eumdem Christum Dominum nostrum.R. Amen.

Deinde, si Ordinatio peracta fuerit extra Missam, Pontifex, accepta mitra, sedet; et ad minores Ordines promotum monet, ut infra: si vero intra Missam, post datam benedictionem sedens cum mitra, eum tunc alloquitur:

Fili dilectissime, diligenter considera Ordines per te susceptos, ac onus humeris tuis impositum; stude sancte et religiose vivere, atque omnipotenti Deo placere ut gratiam suam possis acquirere, quam ipse tibi per suam misericordiam concedere dignetur.

Dic semel septem Psalmos poenitentiales cum Litaniis, Versiculis, et Orationibus, et omnipotentem Deum etiam pro me ora.

Quod ille devote suscipit, et promittit se facturum. Tandem, si collatus fuerit hic tantum Ordo, admonet eum, ut supra.








Pontificalis - EXAMEN