Pontificalis - DE ORDINATIONE ACOLYTHI




PONTIFICALIS ROMANI PARS I

DE ORDINATIONE ACOLYTHORUM

Pro Acolythis ordinandis parentur candelabrum cum cereo exstincto, et urceolus vacuus pro vino, pro Sacramento.

Exorcistis ordinatis, Pontifex, reassumpta mitra, accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium, in cornu Epistolae, ubi sedens cum mitra, oblato sibi libro, et candela, legit tertium Graduale, vel tertium Alleluia,si sit infra Octavam Pentecostes. Interim a choro cantatur ipsum Graduale, vel Alleluia. Quo finito, surgit Pontifex, deposita mitra, et versus ad altare cantat quartam Collectam. Tum sedet, reassumpta mitra, et cantatur quarta Lectio. Interim accedunt duo Capellani cum libro, et candela ante Pontificem, qui ex eo legit Lectionem ipsam. Quibus dictis, Pontifex revertitur ad faldistorium, ante altare, ubi sedet cum mitra. Acolythi vero vocantur per Archidiaconum:Accedant qui ordinandi sunt ad officium Acolythorum. Et mox nominantur per notarium, ut supra.

Quibus coram Pontifice cum candelis in manibus genuflexis, Pontifex admonet eos, dicens:

Uscepturi, filii charissimi, officium Acolythorum, pensate quod suscipitis. Acolythum etenim oportet ceroferarium ferre: luminaria Ecclesiae accendere; vinum et aquam ad Eucharistiam ministrare. Studete igitur susceptum officium digne implere. Non enim Deo placere poteritis, si lucem Deo manibus praeferentes, operibus tenebrarum inserviatis, et per hoc aliis exempla perfidiae praebeatis. Sed sicut Veritas dicit: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. Et sicut Apostolus Paulus ait: In medio nationis pravae et perversae, lucete sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes. Sint ergo lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris, ut filii lucis sitis. Abjiciatis opera tenebrarum, et induamini arma lucis. Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate. Quae sit vero ista lux, quam tantopere inculcat Apostolus, ipse demonstrat subdens: Fructus enim lucis est, in omni bonitate, et justitia, et veritate. Estote igitur solliciti in omni justitia, bonitate, et veritate, ut et vos, et alios, et Dei Ecclesiam illuminetis. Tunc etenim in Dei sacrificio digne vinum suggeretis et aquam, si vos ipsi Deo sacrificium, per castam vitam, et bona opera, oblati fueritis. Quod vobis Dominus concedat per misericordiam suam.

Post haec Pontifex accipit, et tradit omnibus candelabrum cum candela exstincta, quod successive manu dextera singuli tangant, Pontifice dicente:
Accipite ceroferarium, cum cereo, et sciatis vos ad accendenda Ecclesiae luminaria mancipari, in nomine Domini. R. Amen.

Tum accipit, et tradit eis urceolum vacuum, quem similiter tangere debent, dicens communiter omnibus:
Accipite urceolum, ad suggerendum vinum, et aquam in Eucharistiam sanguinis Christi, in nomine Domini. R. Amen.

Postea, eis genuflexis permanentibus, Pontifex stans cum mitra versus ad eos, dicit:

Deum Patrem omnipotentem, fratres charissimi, suppliciter deprecemur, ut hos famulos suos bene dicere dignetur in ordine Acolythorum: quatenus lumen visibile manibus praeferentes, lumen quoque spirituale moribus praebeant: adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum eo, et Spiritu Sancto vivit, et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Tum Pontifex ad altare se convertens, deposita mitra et stans dicit: Oremus.

Et Ministri: Flectamus genua. R. Levate.

Et mox Pontifex conversus ad eosdem genuflexos, dicit:

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui per Jesum Christum, Filium tuum Dominum nostrum, et Apostolos ejus in hunc mundum lumen claritatis tuae misisti, quique, ut mortis nostrae antiquum aboleres chirographum, gloriosissimae illum crucis vexillo affigi, ac sanguinem, et aquam ex latere illius pro salute generis humani effluere voluisti, bene dicere dignare hos famulos tuos in officium Acolythorum, ut ad accendendum lumen Ecclesiae tuae, et ad suggerendum vinum, et aquam ad conficiendum sanguinem Christi Filii tui in offerenda Eucharistia, sanctis altaribus tuis fideliter subministrent. Accende, Domine, mentes eorum, et corda ad amorem gratiae tuae, ut illuminati vultu splendoris tui, fideliter tibi in sancta Ecclesia deserviant. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Oremus.
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui ad Moysen, et Aaron locutus es, ut accenderentur lucernae in tabernaculo testimonii, bene+ dicere dignare hos famulos tuos: ut sint Acolythi in Ecclesia tua. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, fons lucis, et origo bonitatis, qui per Jesum Christum Filium tuum, lumen verum, mundum illuminasti, ejusque passionis mysterio redemisti, bene dicere dignare hos famulos tuos, quos in officium Acolythorum consecramus, poscentes clementiam tuam, ut eorum mentes, et lumine scientiae illustres, et pietatis tuae rore irriges; ut ita acceptum ministerium, te auxiliante, peragant, qualiter ad aeternam remunerationem pervenire mereantur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Post haec, suggerente Archidiacono, ordinati redeunt ad loca sua.








PONTIFICALIS ROMANI PARS I

DE ORDINATIONE DIACONI

Subdiaconis ordinatis, Pontifex reassumpta mitra accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium, ad cornu Epistolae; ubi sedens cum mitra, oblato sibi libro et candela, legit Hymnum Benedictus es, vel Alleluja, cum versu Benedictus es, si sit infra Octavam Pentecostes. Interim cantatur a choro dictus Hymnus, velAlleluja, cum suo versu, ut supra. Quo finito, surgit Pontifex, deposita mitra, et versus ad altare, dicit in competennti tono Gloria in excelsis Deo, si sit infra Octavam Pentecostes, quod dum a choro perficitur, sedet cum mitra. Quo finito, deposita mitra, surgit, et versus ad populum dicit Pax vobis, vel Dominus vobiscum, si Gloria in excelsis non sit dicendum, et conversus ad altare Orationem Missae diei, cum Oratione pro Ordinatis et Ordinandis, sub uno Per Dominum nostrum, videlicet:

Oratio.

Xaudi, quaesumus Domine, supplicum preces, et devoto tibi pectore famulantes perpetua defensione custodi: ut nullis perturbationibus impediti, liberam servitutem tuis semper exhibeamus officiis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat, etc.

Finita Oratione, sedet Pontifex, reassumpta mitra, et oblato sibi libro et candela, legit Epistolam. Interim per unum ex Subdiaconis noviter Ordinatis cantatur Epistola. Qua finita, surgit Pontifex, et accedit ad faldistorium ante altare cum mitra, et ibi sedet.

Promovendi vero ad Ordinem Diaconatus per Archidiaconum vocantur, dicendo:
Accedant, qui Ordinandi sunt ad Diaconatum.

Et mox singulatim nominantur per Notarium, nulla tamen facta mentione de titulo. Eis igitur amictu, alba, cingulo, et manipulo paratis, ac stolam in sinistra manu, et candelam in dextera, ac dalmaticam super brachium sinistrum tenentibus, et in modum coronae coram Pontifice genuflexis, Archidiaconus offerens illos Pontifici, dicit:

Reverendissime Pater, postulat sa ncta mater Ecclesia Catholica, ut hos praesentes Subdiaconos ad onus Diaconii ordinetis.

Pontifex interrogat dicens: Scis illos dignos esse?

Respondet Archidiaconus: Quantum humana fragilitas nosse sinit, et scio, et testificor ipsos dignos esse ad hujus onus officii.

Et Pontifex dicit: Deo gratias.

Et ad eorum Ordinationem procedit. In primis Pontifex cum mitra sedens, clero et populo annuntiat, dicens:

Auxiliante Domino Deo, et Salvatore nostro Jesu Christo, eligimus hos praesentes Subdiaconos in ordinem Diaconii. Si quis habet aliquid contra illos, pro Deo, et propter Deum cum fiducia exeat, et dicat; verumtamen memor sit conditionis suae.

Et facta aliquali mora, Pontifex convertens sermonem suum ad Ordinandos, admonet eos, dicens:

Rovehendi, filii dilectissimi, ad Leviticum ordinem cogitare magnopere ad quantum gradum Ecclesiae ascenditis. Diaconum enim oportet ministrare ad altare, baptizare, et praedicare. Sane in veteri lege ex duodecim una Tribus Levi electa est, quae speciali devotione tabernaculo Dei, ejusque sacrificiis, ritu perpetuo deserviret. Tantaque dignitas ipsi concessa est, quod nullus, nisi ejus stirpe, ad divinum illum cultum atque officium ministraturus assugeret; adeo, ut grandi quodam privilegio haereditatis, et Tribus Domini esse mereretur, et dici: quorum hodie, filii dilectissimi, et nomen et officium tenetis, quia in ministerium tabernaculi testimonii, id est Ecclesiae Dei, eligimini in Levitico officio, quae semper in procinctu posita, incessabili pugna contra inimicos dimicat, unde ait Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus. Quam Ecclesiam Dei, veluti tabernaculum, portare et munire debetis ornatu sancto, praedicatu divino, exemplo perfecto. Levi quippe interpretatur additus, sive assumptus. Et vos, filii dilectissimi, qui ab haereditate paterna nomen accipitis, estote assumpti a carnalibus desideriis, a terrenis concupiscentiis, quae militant adversus animam; estote nitidi, mundi, puri, casti, sicut decet ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei; ut digne addamini ad numerum Ecclesiastici gradus, ut haereditas et Tribus amabilis Domini esse mereamini. Et quia comministri et cooperatores estis Corporis et Sanguinis Domini, estote ab omni illecebra carnis alieni, sicut ait Scriptura: Mundamini, qui fertis vasa Domini. Cogitate beatum Stephanum, merito praecipuae castitatis ab Apostolis ad officium istud electum. Curate, ut, quibus Evangelium ore annuntiatis, vivis operibus exponatis, ut de vobis dicatur: Beati pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona. Habete pedes vestros calceatos Sanctorum exemplis, in praeparatione Evangelii pacis: Quod vobis Dominus concedat per gratiam suam. Amen.

Deinde, si non sint Ordinati Subdiaconi, Ordinandi omnes prosternunt se, ubi genuflectebant; et Pontifice ante faldistorium suum genuflectente, dicuntur Litaniae, et Ordinandi per Pontificem benedicuntur, prout supra in Ordinatione Subdiaconali dictum est.

Post haec Ordinandis ab accubitu surgentibus, genuflexis tamen manentibus, Pontifex, sedens in faldistorio cum mitra, intelligibili voce alloquitur clerum et populum, dicens:

Commune votum, communis oratio prosequatur, ut hi totíus Ecclesiae prece, qui ad Diaconatus ministerium praeparantur. Leviticae bene dictionis ordine clarescant, et spirituali conversatione praefulgentes, gratia sanctificationis eluceant: Praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen

Deinde surgens cum mitra Pontifex, stans versus ad Ordinandos, dicit, alta voce legendo:

Oremus, fratres charissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos, quos ad officium Diaconatus dignatur assumere, benedictionis suae gratiam clementer effundat, eisque consecrationis indultae propitius dona conservet, et preces nostras clementer exaudiat: ut, quae nostro gerenda sunt ministerio, suo benignus prosequatur auxilio; et quos sacris mysteriis exsequendis pro nostra intelligentia credimus offerendos, sua bene dictione sanctificet et confirmet. Per Unigenitum Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum eo et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Deinde, deposita mitra, extensis manibus ante pectus, dicit:

Per omnia saecula saeculorum.
Amen.
Dominus vobiscum.
Et cum spiritu tuo.
Sursum corda.
Habemus ad Dominum.
Gratias agamus Domino Deo nostro.
Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere: Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, honorum dator, ordinumque distributor, atque officiorum dispositor; qui in te manens innovas omnia, et cuncta disponis, per verbum, virtutem, sapientiamque tuam Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, sempiterna providentia praeparas, et singulis quibusque temporibus aptanda dispensas. Cujus corpus, Ecclesiam videlicet tuam, caelestium gratiarum varietate distinctam, suorumque connexam distinctione membrorum, per legem mirabilem totíus compaginis unitam, in augmento templi tui crescere, dilatarique largiris; sacri muneris servitutem trinis gradibus ministrorum nomini tuo militare constituens, electis ab initio Levi filiis, qui in mysticis operationibus domus tuae fidelibus excubiis permanentes, haereditatem benedictionis aeternae sorte perpetua possiderent. Super hos quoque famulos tuos, quaesumus Domine, placatus intende, quos tuis sacris altaribus servituros in officium Diaconatus suppliciter dedicamus. Et nos quidem, tam quam homines divini sensus et summae rationis ignari, horum vitam, quantum possumus aestimamus. Te autem, Domine, quae nobis sunt ignota non transeunt, te occulta non fallunt. Tu cognitor es secretorum, tu scrutator es cordium. Tu horum vitam caelesti poteris examinare judicio, quo semper praevales, et admissa purgare, et ea, quae sunt agenda, concedere.

Hic solus Pontifex manum dexteram extendens, ponit super caput cuilibet Ordinando: et nullus alius, quia non ad Sacerdotium, sed ad ministerium consecrantur, dicens singulis:

Accipe Spiritum sanctum, ad robur, et ad resistendum diabolo, et tentationibus ejus: In nomine Domini.

Postea prosequitur in primo tono, extensam tenens manum dexteram, usque in finem Praefationis.

Emitte in eos, quaesumus Domine, Spiritum sanctum, quo in opus ministerii tui fideliter exequendi septiformis gratiae tuae munere roborentur. Abundet in eis totíus forma virtutis, auctoritas modesta, pudor constans, innocentiae puritas, et spiritualis observantia disciplinae. In moribus eorum praecepta tua fulgeant, ut suae castitatis exemplo imitationem sanctam plebs acquirat; et bonum conscientiae testimonium praeferentes, in Christo firmi et stabiles perseverent, dignisque successibus de inferiori gradu per gratiam tuam capere potiora mereantur.

Quod sequitur, dicit submissa vocelegendo, ita tamen ut a circumstantibus possit audiri.

Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Post haec Pontifex sedet cum mitra cuilibet Ordinando ante se genuflexo, stolam quam singuli in manu habent, imponit successive super humerum sinistrum, dicens singulis:

Accip e stolam candidam de manu Dei: adimple ministerium tuum: potens est enim Deus, ut augeat tibi gratiam suam: Qui vivit, et regnat in saecula saeculorum. Amen.

Faciens supra quemlibet eorum signum Crucis, et Ministri reflectent capita stolae, et alligent sub brachio dextro.

Post haec Pontifex accipiens dalmaticam, induit ea quemlibet successive usque ad humeros; et sic fit usque ad ultimum, quem ea totaliter induit; et hoc, si una tantum sit dalmatica: si vero quilibet suam habet, tunc singulos sua totaliter induit, dicens cuilibet:

Induat te D ominus indumento salutis, et vestimento laetitiae, et dalmatica justitiae circumdet te semper: In nomine Domini. Amen.

Postremo Pontifex accipit, et tradit omnibus librum Evangeliorum, quem manu dextera tangunt, dicens:

Accipe po testatem legendi Evangelium in Ecclesia Dei, tam pro vivis, quam pro defunctis: In nomine Domini. Amen.

Quo facto, Pontifex stans ad altare conversus, dicit, sine mitra: Oremus.

Et Ministri: Flectamus genua. Levate.

Et vertens se ad Ordinatos, dicit:

Exaudi, Do mine, preces nostras, et super hos famulos tuos Spiritum tuae bene dictionis emitte: ut caelesti munere ditati, et tuae majestatis gratiam possint acquirere, et bene vivendi aliis exemplum praebere. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Oremus.
Domine sancte, Pater fidei, spei, et gratiae, et profectuum remunerator, qui in caelestibus et terreni, Angelorum ministeriis ubique dispositis, per omnia elementa voluntatis tuae diffundis effectum, hos quoque famulos tuos spirituali dignare illustrare affectu: ut tuis obsequiis expediti, sanctis altaribus tuis ministri puri accrescant; et indulgentia tua puriores, eorum gradu, quos Apostoli tui in septenarium numerum, beato Stephano duce ac praevio, Spiritu sancto auctore, elegerunt, digni existant, et virtutibus universis, quibus tibi servire oportet, instructi, tibi complaceant. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Deinde, cum tempus fuerit, aliquis de noviter Ordinatis dalmatica indutus, dicit Evangelium. Ordinati autem statim, suggerente Archidiacono, redeunt ad loca sua.










PONTIFICALIS ROMANI PARS I

DE ORDINATIONE EXORCISTAE

Pro Exorcista ordinanda paretur liber Exorcismorum, cujus loco dari potest Pontificale, vel Missale.

Pontifice in faldistorio ante medium altaris posito sedente cum mitra, vocatur Exorcista per Archidiaconum, aut alium, modo consueto: Accedat, qui Ordinandus est ad officium Exorcistarum. Mox illum per Notarium, ut supra, nominatum, et coram Pontifice genuflexum admonet Pontifex, dicens:

Rdinandus, fili charissime, in officium Exorcistarum, noscere debes quid suscipis. Exorcistam etenim oportet abjicere daemones, et dicere populo, ut, qui non communicat, det locum; et aquam in ministerio fundere. Accipis itaque potestatem imponendi manum super energumenos, et per impositionem manuum tuarum, gratia Spiritus Sancti et verbis exorcismi, pelluntur spiritus immundi a corporibus obsessis. Stude igitur, ut sicut a corporibus aliorum daemones expellis, ita ab animo tuo et corpore omnem immunditiam et nequitiam ejicias; ne illi succumbas, quem ab aliis tuo effugas ministerio. Disce per officium tuum vitiis imperare; ne in tuis moribus aliquid sui juris inimicus valeat vindicare. Tunc etenim recte in aliis daemonibus imperabis, cum prius in teipso eorum multimodam superas nequitiam: quod tibi Dominus agere concedat per Spiritum suum Sanctum.

Post haec Pontifex accipit, et tradit ei librum Exorcismorum, vel illius loco Pontificale, seu Missale, et dum Ordinandus librum tangit manu dextera, dicit Pontifex:
Accipe, et commenda memoriae, et habe potestatem imponendi manus super energumenos, sive baptizatos, sive catechumenos.

Mox surgit Pontifex, et stans cum mitra conversus ad illum adhuc genuflexum, dicit:

Deum Patrem omnipotentem, fratres charissimi, supplices deprecemur, ut hunc famulum suum bene dicere dignetur in officium Exorcistarum: ut sit spiritualis imperator, ad abjiciendos daemones de corporibus obsessis, cum omni nequitia eorum multiformi. Per Unigenitum Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum: qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Tum conversus ad altare, deposita mitra, dicit: Oremus.

Et ministri subdunt: Flectamus genua. R. Levate.

Et conversens se ad Ordinatum genuflexum, dicit:

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, bene dicere dignare hunc famulum tuum in officium Exorcistarum, ut per impostionem manuum et oris officium, potestatem et imperium habeat spiritus immundos coercendi; ut probabilis sit medicus Ecclesiae tuae gratia curationum virtuteque coelesti confirmatus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Et si hic tantum Ordo conferatur, admonet eum ut supra, sedens cum mitra.
Si vero plures minores Ordines eidem collati fuerint, Pontifex hortatur illum ut infra post collationem Acolythatus.










PONTIFICALIS ROMANI PARS I

DE ORDINATIONE EXORCISTARUM

Pro Exorcistis ordinandis paretur liber exorcismorum, ejus loco dari potest Pontificale, vel Missale.

Lectoribus ordinatis, Pontifex reassumpta mitra, accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium, in cornu Epistolae, ubi sedens cum mitra, oblato sibi libro, et candela, legit secundum Graduale, vel secundum Alleluia,si sit infra Octavam Pentecostes. Interim cantatur a choro ipsum Graduale, vel Alleluia. Quo finito, surgit Pontifex deposita mitra, et versus ad altare cantat tertiam Collectam. Tum sedet, reassumpta mitra, et cantatur tertia Lectio. Interim accedunt duo Capellani cum libro, et candela ante Pontificem, qui ex eo legit Lectionem ipsam. Quibus dictis, revertitur ad faldistorium ante altare, et sedet cum mitra. Exorcistae vero vocantur per Archidiaconum modo consueto, dicentem:Accedant, qui ordinandi sunt ad officium Exorcistarum. Et ipsi singulatim nominantur per notarium, ut prius dictum est.

Quibus coram Pontifice cum candelis in manibus genuflexis, Pontifex admonet eos, dicens:

Rdinandi, filii charissimi, in officium Exorcistarum, debetis noscere quid suscipitis. Exorcistam etenim oportet abjicere daemones; et dicere populo ut, qui non communicat, det locum; et aquam in ministerio fundere. Accipitis itaque potestatem imponendi manum super energumenos, et per impositionem manuum vestrarum, gratia Spiritus Sancti, et verbis exorcismi pelluntur spiritus immundi a corporibus obsessis. Studete igitur, ut, sicut a corporibus aliorum daemones expellitis, ita a mentibus et corporibus vestris omnem immunditiam, et nequitiam ejiciatis: ne illis succumbatis, quos ab aliis, vestro ministerio, effugatis. Discite per officium vestrum vitiis imperare; ne in moribus vestris aliquid sui juris inimicus valeat vindicare. Tunc etenim recte in aliis daemonibus imperabitis, cum prius in vobis eorum multimodam nequitiam superatis. Quod vobis Dominus agere concedat per Spiritum suum Sanctum.

Post haec Pontifex accipit, et tradit omnibus librum, in quo scripti sunt exorcismi, cujus loco tradi potest Pontificale, vel Missale, quem manu dextera singuli tangunt, Pontifice dicente:
Accipite, et commendate memoriae, et habete potestatem imponendi manus super energumenos, sive baptizatos, sive catechumenos.

Postea vero, omnibus devote genuflexis, Pontifex cum mitra stans, dicit:

Deum Patrem omnipotentem, fratres charissimi, supplices deprecemur, ut hos famulos suos bene + dicere dignetur in officium Exorcistarum; ut sint spirituales imperatores, ad abjiciendos daemones de corporibus obsessis, cum omni nequitia eorum multiformi. Per Unigenitum Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Tunc conversus ad altare, deposita mitra, dicit: Oremus.

Et Ministri subjungunt: Flectamus genua. R. Levate.

Et mox conversus ad ordinatos genuflexos, dicit:

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, bene dicere dignare hos famulos tuos in officium Exorcistarum; ut per impostionem manuum, et oris officium, potestatem, et imperium habeant, spiritus immundos coercendi; ut probabiles sint medici Ecclesiae tuae, gratia curationum, virtuteque caelesti confirmati. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Post haec, suggerente Archidiacono, redeunt ad loca sua.








PONTIFICALIS ROMANI PARS I

DE ORDINATIONE LECTORIS

Pro Lectore ordinando paretur liber Lectionum.

Pontifex in faldistorio ante medium altaris posito, reassumpta mitra sedet; tum Archidiaconus, vel alius, vocat lectorem hoc modo: Accedat qui Ordinandus est ad officium Lectorum. Mox illum per Notarium, ut supra, nominatum et coram Pontifice genuflexum Pontifex admonet, dicens:

Lectus, fili charissime, ut sis Lector in domo Dei nostri, officium tuum agnoscite, et imple. Potens est enim Deus, ut augeat tibi gratiam perfectionis aeternae. Lectorem siquidem oportet legere ea quae (vel ei qui) praedicat, et lectiones cantare, et benedicere panem, et omnes fructus novos. Stude igitur verba Dei, videlicet Lectiones sacras, distincte et aperte, ad intelligentiam, et aedificationem fidelium, absque omni mendacio falsitatis proferre; ne veritas divinarum lectionum incuria tua ad instructionem audientium corrumpatur. Quod autem ore legis, corde credas atque opere compleas; quatenus auditores tuos verbo pariter et exemplo tuo docere possis. Ideoque, dum legis, in alto loco Ecclesiae stes, ut ab omnibus audiaris et videaris, figurans positione corporali te in alto virtutum gradu debere conversari; quatenus cunctis a quibus audiris, et videris, caelestis vitae formam praebeas: quod in te Deus impleat per gratiam suam.

Deinde Pontifex accipit et tradit Ordinandem Codicem de quo lecturus est, quem manu dextera tangit, dicens:
Accipe, et esto verbi Dei relator, habiturus, si fideliter et humiliter impleveris officium tuum, partem cum iis, qui verbum Dei bene administraverunt ab initio.

Tum Pontifex cum mitra surgit, et stans versus ad illum adhuc genuflexum, dicit:

Oremus, fratres charissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hunc famulum suum, quem in Ordinem Lectorum dignatur assumere, bene dictionem suam clementer effundat: quatenus legat distincte quae in Ecclesia Dei legenda sunt, et eadem operibus impleat. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium suum: qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Tum Pontifex, mitra deposita, stans conversus ad altare, dicit: Oremus.

Ministri subjungunt: Flectamus genua. R. Levate.

Deinde vertens se ad Ordinatum genuflexum, dicit sine mitra:

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, bene dicere dignare hunc famulum tuum in officium Lectoris, ut assiduitate Lection um instructus sit atque ordinatus, et agenda dicat, et dicta opere impleat, ut in utroque sanctae Ecclesiae exemplo sanctitati suae consulat. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Et si hic tantum Ordo conferatur, admonet eum ut supra, sedens cum mitra.
Si vero plures uni tantum Ordines fuerint collati, illum alloquitur ut infra post Ordinationem Acolythi.










PONTIFICALIS ROMANI PARS I

DE ORDINATIONE LECTORUM

Pro Lectoribus ordinandis paretur libri Lectionum.

Ostiariis ordinatis, Pontifex reassumpta mitra, accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium in cornu Epistolae. Interim cantatur primum Graduale, vel primum Alleluja si sit infra Octavam Pentecostes; et Pontifex sedens cum mitra, oblato sibi libro, et candela, legit dictum Graduale, vel Alleluja. Quibus dictis, surgit, deposita mitra, et versus ad altare cantat secundam Collectam. Tum sedet, reassumpta mitra, et cantatur secunda Lectio. Interim accedunt duo Capellani cum libro, et candela ante Pontificem, qui sedens cum mitra ex eo legit Lectionem ipsam. Quibus dictis, Pontifex revertitur ad faldistorium ante medium altaris positum, ubi sedet cum mitra, et Lectores vocantur per Archidiaconum, hoc modo:
Accedant qui ordinandi sunt ad officium Lectorum. Et mox nominantur per notarium, ut supra dictum est.

Quibus coram Pontifice cum candelis in manibus genuflexis, Pontifex admonet eos, dicens:

Lecti, filii charissimi, ut sitis Lectores in domo Dei nostri, officium vestrum agnoscite, et implete. Potens est enim Deus, ut augeat vobis gratiam perfectionis aeternae. Lectorem siquidem oportet legere ea quae (vel ei qui) praedicat: et lectiones cantare; et benedicere panem, et omnes fructus novos. Studete igitur verba Dei, videlicet Lectiones sacras, distincte et aperte, ad intelligentiam, et aedificationem fidelium absque omni mendacio falsitatis proferre; ne veritas divinarum Lectionum incuria vestra ad instructionem audientium corrumpatur. Quod autem ore legitis, corde credatis, atque opere compleatis; quatenus auditores vestros, verbo pariter et exemplo vestro, docere possitis. Ideoque, dum legitis, in alto loco Ecclesiae stetis, ut ab omnibus audiamini, et videamini, figurantes positione corporali, vos in alto virtutum gradu debere conversari; quatenus cunctis, a quibus audimini, et videmini, caelestis vitae formam praebeatis; quod in vobis Deus impleat per gratiam suam.

Deinde Pontifex accipit et tradit omnibus codicem, de quo lecturi sunt, quem manu dextera tangunt, dicens:
Accipite, et estote verbi Dei relatores, habituri, si fideliter et utililiter impleveritis officium vestrum, partem cum iis, qui verbum Dei bene administraverunt ab initio.

Quibus expeditis, et illis genuflexis, Pontifex stans cum mitra versus ad eos, dicit:

Oremus, fratres charissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos, quos in Ordinem Lectorum dignatur assumere, bene + dictionem suam clementer effundat, quatenus distincte legant, quae in Ecclesia Dei legenda sunt, et eadem operibus impleant. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium suum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Tum Pontifex, mitra deposita, stans conversus ad altare, dicit: Oremus.

Et Ministri subjungunt: Flectamus genua. R. Levate.

Deinde conversus ad ordinatos genuflexos, dicit sine mitra:

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, bene dicere dignare hos famulos tuos in officium Lectorum, ut assiduitate lectionum instructi sint, atque ordinati, et agenda dicant, et dicta opere impleant, ut in utroque sanctae Ecclesiae exemplo sanctitati suae consulant. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Postea, suggerente Archidiacono, redeunt ordinati ad loca sua.










PONTIFICALIS ROMANI PARS I

DE ORDINATIONE OSTIARII

Pro Ostiario parentur claves Ecclesiae, vel Capellae, in aliqua pelvicula, et tintinnabulum, si non adsint campanae.

Pontifex ante medium altaris in faldistorio sibi parato sedet, renibus altari versis, et Archidiaconus, aut alius minister, vocat Ordinandum, dicens:
Accedat, qui ordinandus est ad officium Ostiariorum.

Mox Notarius appellat eum nomine suo, qui respondens Adsum accedit, et, facta profunda Pontifici reverentia, genuflectit coram eo. Tum Pontifex illum admonet, dicens:

Uscepturus, fili charissime, officium Ostiariorum, vide quae in domo Dei agere debeas: Ostiarium oportet percutere cymbalum et campanam; aperire Ecclesiam et sacrarium; et librum aperire ei, qui praedicat. Provide igitur, ne per negligentiam tuam, illarum rerum, quae intra Ecclesiam sunt, aliquid depereat; certisque horis domum Dei aperias fidelibus, et semper claudas infidelibus. Stude etiam, ut sicut materialibus clavibus Ecclesiam visibilem aperis et claudis, sic et invisibilem Dei domum, corda scilicet fidelium, dictis et exemplis tuis claudas diabolo, et aperias Deo; ut divina verba, quae audierint, corde retineant, et opere compleant, quod tibi Dominus perficiat per misericordiam suam.

Hujusmodi admonitiones non fiunt Cardinali, neque Episcopo electo.

Deinde claves Ecclesiae, quas manu dextera tangit Ordinandus, ei traduntur a Pontifice dicente:
Sic age, quasi redditurus Deo rationem pro iis rebus, quae his clavibus recluduntur.

Post haec Archidiaconus, sive alius vices ejus tenens, ducit eum ad ostium Ecclesiae, aut Capellae, et facit illum claudere et aperire; tradit etiam illi Archidiaconus funem campanarum, faciens eum campanas, aut, illarum defectu, campanulum pulsare; deinde reducit illum ad Pontificem. Mox deposito gremiali, surgit Pontifex, et stans cum mitra versus ad ipsum coram se genuflectentem, dicit:

Deum Patrem omnipotentem, fratres charissimi, suppliciter deprecemur, ut hunc famulum suum bene+ dicere dignetur, quem in officium Ostiariorum eligere dignatus est: ut sit ei fidelissima cura in domo Dei diebus ac noctibus, ad distinctionem certarum horarum, ac invocandum nomen Domini, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Tum, mitra deposita, stat Pontifex, et conversus ad altare, dicit: Oremus.

Ministri subjungunt: Flectamus genua. R. Levate.

Et statim vertens se ad Ostiarium genuflexum, stans sine mitra, dicit:

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, bene + dicere dignare hunc famulum tuum in officium Ostiariorum: ut inter janitores Ecclesiae tuo pareat obsequio, et inter electos tuos partem tuae mereatur habere mercedis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Si hic tantum Ordo conferatur, et collatio hujusmodi facta fuerit extra Missam, Pontifex statim sedet cum mitra, et Ordinatum alloquitur ut infra: si vero id egerit intra Missam privatim celebratam, data benedictione, sedens ut supra, admonet eum sub his verbis:

Fili dilectissime, diligenter considera Ordinem per te susceptum, ac onus humeris tuis impositum; stude sancte, et religiose vivere atque omnipotenti Deo placere, ut gratiam suam possis acquirere; quam ipse tibi per suam misericordiam concedere dignetur.

Dic semel septem Psalmos poenitentiales cum Litaniis, Versiculis, et Orationibus, et omnipotentem Deum etiam pro me ora.

Si vero simul cum ipso Ordine collata fuerit Tonsura, admonet eum, ut infra post Ordinationem Acolythi.








Pontificalis - DE ORDINATIONE ACOLYTHI