Summa Contra Gentiles Lib.4 Cap.18

Capitulus 18. Quod spiritus sanctus sit subsistens persona.


1. Sed quia quidam spiritum sanctum asserunt non esse personam subsistentem, sed vel ipsam divinitatem patris et filii, ut quidam macedoniani dixisse perhibentur; vel etiam aliquam accidentalem perfectionem mentis a Deo nobis donatam, puta sapientiam vel caritatem, vel aliquid huiusmodi, quae participantur a nobis sicut quaedam accidentia creata: contra hoc ostendendum est spiritum sanctum non esse aliquid huiusmodi.
2. Non enim formae accidentales proprie operantur, sed magis habens eas pro suae arbitrio voluntatis: homo enim sapiens utitur sapientia cum vult. Sed spiritus sanctus operatur pro suae arbitrio voluntatis, ut ostensum est. Non igitur est aestimandus spiritus sanctus velut aliqua accidentalis perfectio mentis.
3. Item. Spiritus sanctus, ut ex scripturis docemur, causa est omnium perfectionum humanae mentis. Dicit enim Apostolus, ad Rm 5,5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis; et 1Co 12,8 alii per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, secundum eundem spiritum, et sic de aliis. Non ergo spiritus sanctus est aestimandus quasi aliqua accidentalis perfectio mentis humanae, cum ipse omnium huiusmodi perfectionum causa existat.
4. Quod autem in nomine spiritus sancti designetur essentia patris et filii, ut sic a neutro personaliter distinguatur, repugnat his quae divina scriptura de spiritu sancto tradit. Dicitur enim Jn 15,26, quod spiritus sanctus procedit a patre; et Jn 16,14, quod accipit a filio: quod non potest de divina essentia intelligi, cum essentia divina a patre non procedat, nec a filio accipiat. Oportet igitur dicere quod spiritus sanctus sit subsistens persona.
5. Item. Sacra scriptura manifeste de spiritu sancto loquitur tanquam de persona divina subsistente: dicitur enim Ac 13,2: ministrantibus illis Domino et ieiunantibus, dicit illis spiritus sanctus: segregate mihi barnabam et saulum in opus ad quod assumpsi eos; et infra: et ipsi quidem, missi a spiritu sancto, abierunt; et Ac 15,28, dicunt apostoli: visum est spiritui sancto et nobis nihil ultra imponere oneris vobis etc.; quae de spiritu sancto non dicerentur nisi esset subsistens persona. Est igitur spiritus sanctus subsistens persona.
6. Amplius. Cum pater et filius sint personae subsistentes et divinae naturae, spiritus sanctus non connumeraretur eisdem nisi et ipse esset persona subsistens in divina natura. Connumeratur autem eisdem: ut patet Matth. ult., Dicente Domino discipulis, euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti; et II ad cor. ult., gratia Domini nostri Iesu Christi, et caritas Dei, et communicatio sancti spiritus, sit semper cum omnibus vobis; et I ioan. ult., tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater, verbum et spiritus sanctus, et hi tres unum sunt. Ex quo manifeste ostenditur quod non solum sit persona subsistens, sicut pater et filius, sed etiam cum eis essentiae habeat unitatem.
7. Posset autem aliquis contra praedicta calumniari, dicens aliud esse spiritum Dei, et aliud spiritum sanctum. Nam in quibusdam praemissarum auctoritatum nominatur spiritus Dei, in quibusdam vero spiritus sanctus. Sed quod idem sit spiritus Dei et spiritus sanctus, manifeste ostenditur ex verbis apostoli dicentis, 1Co 2,10, ubi, cum praemisisset, nobis revelavit Deus per spiritum sanctum, ad huius confirmationem inducit: spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei; et postea concludit: ita et quae sunt Dei, nemo novit nisi spiritus Dei; ex quo manifeste apparet quod idem sit spiritus sanctus et spiritus Dei. Idem apparet ex hoc quod Mt 10,20, Dominus dicit: non estis vos qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Loco autem horum verborum marcus dicit: non estis vos loquentes, sed spiritus sanctus. Manifestum est igitur idem esse spiritum sanctum et spiritum Dei.
8. Sic ergo, cum ex praemissis auctoritatibus multipliciter appareat spiritum sanctum non esse creaturam, sed verum Deum; manifestum est quod non cogimur dicere eodem modo esse intelligendum quod spiritus sanctus mentes sanctorum impleat et eos inhabitet, sicut diabolus aliquos implere vel inhabitare dicitur: habetur enim Jn 13,27, de Iuda, quod post bucellam introivit in eo satanas; et Ac 5,3 dicit petrus, ut quidam libri habent: anania, cur implevit satanas cor tuum? Cum enim diabolus creatura sit, ut ex superioribus est manifestum, non implet aliquem participatione sui; neque potest mentem inhabitare per suam substantiam; sed dicitur aliquos implere per effectum suae malitiae, unde et paulus dicit ad quendam, Ac 13,10: o plene omni dolo et omni fallacia. Spiritus autem sanctus, cum Deus sit, per suam substantiam mentem inhabitat, et sui participatione bonos facit: ipse enim est sua bonitas, cum sit Deus; quod de nulla creatura verum esse potest. Nec tamen per hoc removetur quin per effectum suae virtutis sanctorum impleat mentes.


Capitulus 19. Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur.


1. Sanctarum igitur scripturarum testimoniis edocti, hoc firmiter de spiritu sancto tenemus, quod verus sit Deus, subsistens, et personaliter distinctus a patre et filio. Oportet autem considerare qualiter huiusmodi veritas utcumque accipi debeat, ut ab impugnationibus infidelium defendatur.
2. Ad cuius evidentiam praemitti oportet quod in qualibet intellectuali natura oportet inveniri voluntatem. Intellectus enim fit in actu per formam intelligibilem inquantum est intelligens, sicut res naturalis fit actu in esse naturali per propriam formam. Res autem naturalis per formam qua perficitur in sua specie, habet inclinationem in proprias operationes et proprium finem, quem per operationes consequitur: quale enim est unumquodque, talia operatur, et in sibi convenientia tendit. Unde etiam oportet quod ex forma intelligibili consequatur in intelligente inclinatio ad proprias operationes et proprium finem. Haec autem inclinatio in intellectuali natura voluntas est, quae est principium operationum quae in nobis sunt, quibus intelligens propter finem operatur: finis enim et bonum est voluntatis obiectum. Oportet igitur in quolibet intelligente inveniri etiam voluntatem.
3. Cum autem ad voluntatem plures actus pertinere videantur, ut desiderare, delectari, odire, et huiusmodi, omnium tamen amor et unum principium et communis radix invenitur. Quod ex his accipi potest. Voluntas enim, ut dictum est, sic se habet in rebus intellectualibus sicut naturalis inclinatio in rebus naturalibus, quae et naturalis appetitus dicitur. Ex hoc autem oritur inclinatio naturalis, quod res naturalis habet affinitatem et convenientiam secundum formam, quam diximus esse inclinationis principium, cum eo ad quod movetur, sicut grave cum loco inferiori. Unde etiam hinc oritur omnis inclinatio voluntatis, quod per formam intelligibilem aliquid apprehenditur ut conveniens vel afficiens. Affici autem ad aliquid, inquantum huiusmodi, est amare ipsum. Omnis igitur inclinatio voluntatis, et etiam appetitus sensibilis, ex amore originem habet. Ex hoc enim quod aliquid amamus, desideramus illud si absit, gaudemus autem cum adest, et tristamur cum ab eo impedimur, et odimus quae nos ab amato impediunt, et irascimur contra ea.
4. Sic igitur quod amatur non solum est in intellectu amantis, sed etiam in voluntate ipsius: aliter tamen et aliter. In intellectu enim est secundum similitudinem suae speciei: in voluntate autem amantis est sicut terminus motus in principio motivo proportionato per convenientiam et proportionem quam habet ad ipsum. Sicut in igne quodammodo est locus sursum ratione levitatis, secundum quam habet proportionem et convenientiam ad talem locum: ignis vero generatus est in igne generante per similitudinem suae formae.
5. Quia igitur ostensum est quod in omni natura intellectuali est voluntas; Deus autem intelligens est, ut in primo ostensum est: oportet quod in ipso sit voluntas: non quidem quod voluntas Dei sit aliquid eius essentiae superveniens, sicut nec intellectus, ut supra ostensum est, sed voluntas Dei est ipsa eius substantia. Et cum intellectus etiam Dei sit ipsa eius substantia, sequitur quod una res sint in Deo intellectus et voluntas. Qualiter autem quae in aliis rebus plures res sunt, in Deo sint una res, ex his quae in primo dicta sunt, potest esse manifestum.
6. Et quia ostensum est in primo quod operatio Dei sit ipsa eius essentia; et essentia Dei sit eius voluntas: sequitur quod in Deo non est voluntas secundum potentiam vel habitum, sed secundum actum. Ostensum est autem quod omnis actus voluntatis in amore radicatur. Unde oportet quod in Deo sit amor.
7. Et quia, ut in primo ostensum est, proprium obiectum divinae voluntatis est eius bonitas, necesse est quod Deus primo et principaliter suam bonitatem et seipsum amet. Cum autem ostensum sit quod amatum necesse est aliqualiter esse in voluntate amantis; ipse autem Deus seipsum amat: necesse est quod ipse Deus sit in sua voluntate ut amatum in amante. Est autem amatum in amante secundum quod amatur; amare autem quoddam velle est; velle autem Dei est eius esse, sicut et voluntas eius est eius esse; esse igitur Dei in voluntate sua per modum amoris, non est esse accidentale, sicut in nobis, sed essentiale. Unde oportet quod Deus, secundum quod consideratur ut in sua voluntate existens, sit vere et substantialiter Deus.
8. Quod autem aliquid sit in voluntate ut amatum in amante, ordinem quendam habet ad conceptionem qua ab intellectu concipitur, et ad ipsam rem cuius intellectualis conceptio dicitur verbum: non enim amaretur aliquid nisi aliquo modo cognosceretur; nec solum amati cognitio amatur, sed secundum quod in se bonum est. Necesse est igitur quod amor quo Deus est in voluntate divina ut amatum in amante, et a verbo Dei, et a Deo cuius est verbum, procedat.
9. Cum autem ostensum sit quod amatum in amante non est secundum similitudinem speciei, sicut intellectum in intelligente; omne autem quod procedit ab altero per modum geniti, procedit secundum similitudinem speciei a generante: relinquitur quod processus rei ad hoc quod sit in voluntate sicut amatum in amante, non sit per modum generationis, sicut processus rei ad hoc quod sit in intellectu habet rationem generationis, ut supra ostensum est. Deus igitur procedens per modum amoris, non procedit ut genitus. Neque igitur filius dici potest.
10. Sed quia amatum in voluntate existit ut inclinans, et quodammodo impellens intrinsecus amantem in ipsam rem amatam; impulsus autem rei viventis ab interiori ad spiritum pertinet: convenit Deo per modum amoris procedenti ut spiritus dicatur eius, quasi quadam spiratione existente.
11. Hinc est quod Apostolus spiritui et amori impulsum quendam attribuit: dicit enim, Rm 8,14: qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt; et 1Co 5,14. Caritas Christi urget nos.
12. Quia vero omnis intellectualis motus a termino denominatur; amor autem praedictus est quo Deus ipse amatur: convenienter Deus per modum amoris procedens dicitur spiritus sanctus; ea enim quae Deo dicata sunt, sancta dici consueverunt.


Capitulus 20. De effectibus attributis spiritui sancto in scripturis respectu totius creaturae.


1. Oportet autem, secundum convenientiam praedictorum, considerare effectus quos spiritui sancto sacra scriptura attribuit.
2. Ostensum est enim in superioribus quod bonitas Dei est eius ratio volendi quod alia sint, et per suam voluntatem res in esse producit. Amor igitur quo suam bonitatem amat, est causa creationis rerum; unde et quidam antiqui Philosophi amorem deorum causam omnium esse posuerunt, ut patet in I metaph.; et Dionysius dicit, iv cap. De div. Nom., quod divinus amor non permisit ipsum sine germine esse. Habitum est autem ex praemissis quod spiritus sanctus procedit per modum amoris quo Deus amat seipsum. Igitur spiritus sanctus est principium creationis rerum. Et hoc significatur in Psalmo: emitte spiritum tuum et creabuntur.
3. Ex hoc etiam quod spiritus sanctus per modum amoris procedit; amor autem vim quandam impulsivam et motivam habet: motus qui est a Deo in rebus, spiritui sancto proprie attribui videtur. Prima autem mutatio in rebus a Deo existens intelligitur secundum quod ex materia creata informi species diversas produxit. Unde hoc opus spiritui sancto sacra scriptura attribuit: dicitur enim Gn 1,2: spiritus Domini ferebatur super aquas. Vult enim Augustinus per aquas intelligi materiam primam super quam spiritus Domini ferri dicitur, non quasi ipse moveatur, sed quia est motionis principium.
4. Rursus. Rerum gubernatio a Deo secundum quandam motionem esse intelligitur, secundum quod Deus omnia dirigit et movet in proprios fines. Si igitur impulsus et motio ad spiritum sanctum ratione amoris pertinet, convenienter rerum gubernatio et propagatio spiritui sancto attribuitur. Unde Jb 33,4 dicitur: spiritus Domini fecit me et in Psalmo: spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
5. Et quia gubernare subditos proprius actus Domini est, convenienter spiritui sancto dominium attribuitur. Dicit enim Apostolus, 1Co 3,17: spiritus autem Dominus est. Et in symbolo fidei dicitur: credo in spiritum sanctum Dominum.
6. Item. Vita maxime in motu manifestatur: moventia enim seipsa vivere dicimus, et universaliter quaecumque a seipsis aguntur ad operandum. Si igitur ratione amoris spiritui sancto impulsio et motio competit, convenienter etiam sibi attribuitur vita. Dicitur enim Jn 6,64: spiritus est qui vivificat; et Ez 37,6: dabo vobis spiritum et vivetis, et in symbolo fidei nos in spiritum sanctum vivificantem credere profitemur. Quod etiam et nomini spiritus consonat: nam etiam corporalis vita animalium est per spiritum vitalem a principio vitae in cetera membra diffusum.


Capitulus 21. De effectibus attributis spiritui sancto in sacra scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur.


1. Considerandum est etiam, quantum ad effectus quos proprie in natura rationali facit, quod ex hoc quod divinae perfectioni utcumque assimilamur, huiusmodi perfectio a Deo nobis dari dicitur: sicut sapientia a Deo nobis donatur secundum quod divinae Sapientiae utcumque assimilamur. Cum igitur spiritus sanctus procedat per modum amoris quo Deus seipsum amat, ut ostensum est; ex hoc quod huic amori assimilamur Deum amantes, spiritus sanctus a Deo nobis dari dicitur. Unde Apostolus dicit, Rm 5,5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.
2. Sciendum tamen est quod ea quae a Deo in nobis sunt, reducuntur in Deum sicut in causam efficientem et exemplarem. In causam quidem efficientem, inquantum virtute operativa divina aliquid in nobis efficitur. In causam quidem exemplarem, secundum quod id quod in nobis a Deo est, aliquo modo Deum imitatur. Cum ergo eadem virtus sit patris et filii et spiritus sancti, sicut et eadem essentia; oportet quod omne id quod Deus in nobis efficit, sit, sicut a causa efficiente, simul a patre et filio et spiritu sancto. Verbum tamen sapientiae, quo Deum cognoscimus, nobis a Deo immissum, est proprie repraesentativum filii. Et similiter amor quo Deum diligimus, est proprium repraesentativum spiritus sancti. Et sic caritas quae in nobis est, licet sit effectus patris et filii et spiritus sancti, tamen quadam speciali ratione dicitur esse in nobis per spiritum sanctum. Quia vero effectus divini non solum divina operatione esse incipiunt, sed etiam per eam tenentur in esse, ut ex superioribus patet, nihil autem operari potest ubi non est, oportet enim operans et operatum in actu esse simul, sicut movens et motum: necesse est ut, ubicumque est aliquis effectus Dei, ibi sit ipse Deus effector. Unde, cum caritas, qua Deum diligimus, sit in nobis per spiritum sanctum, oportet quod ipse etiam spiritus sanctus in nobis sit, quandiu caritas in nobis est. Unde Apostolus dicit, 1Co 3,16: nescitis quoniam templum Dei estis, et spiritus sanctus habitat in vobis? Cum igitur per spiritum sanctum Dei amatores efficiamur; omne autem amatum in amante est, inquantum huiusmodi: necesse est quod per spiritum sanctum pater etiam et filius in nobis habitent. Unde Dominus dicit, Jn 14,23: ad eum veniemus, scilicet diligentem Deum, et mansionem apud eum faciemus. Et 1Jn 3,24, dicitur: in hoc scimus quoniam manet in nobis de spiritu quem dedit nobis.
3. Rursus. Manifestum est quod Deus maxime amat illos quos sui amatores per spiritum sanctum constituit, non enim tantum bonum nisi amando conferret, unde Pr 8,17 dicitur ex persona Domini: ego diligentes me diligo; non quasi nos prius dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, ut dicitur 1Jn 4,10. Omne autem amatum in amante est. Necesse est igitur quod per spiritum sanctum non solum Deus sit in nobis, sed etiam nos in Deo. Unde dicitur 1Jn 4,16: qui manet in caritate in Deo manet, et Deus in eo; et iterum: in hoc intelligimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis.
4. Est autem hoc amicitiae proprium, quod amico aliquis sua secreta revelet. Cum enim amicitia coniungat affectus, et duorum faciat quasi cor unum, non videtur extra cor suum aliquis illud protulisse quod amico revelat: unde et Dominus dicit discipulis, Jn 15,15: iam non dicam vos servos, sed amicos meos: quia omnia quae audivi a patre meo, nota feci vobis. Quia igitur per spiritum sanctum amici Dei constituimur, convenienter per spiritum sanctum hominibus dicuntur revelari divina mysteria. Unde Apostolus dicit, 1Co 2,9 scriptum est quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se; nobis autem revelavit Deus per spiritum sanctum. Et quia ex his quae homo novit, formatur eius loquela, convenienter etiam per spiritum sanctum homo loquitur divina mysteria: secundum illud 1Co 14,2: spiritu loquitur mysteria; et Mt 10,20: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Et de prophetis dicitur 1P 1,21, quod spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Unde etiam in symbolo fidei dicitur de spiritu sancto: qui locutus est per prophetas.
5. Non solum autem est proprium amicitiae quod amico aliquis revelet sua secreta propter unitatem affectus, sed eadem unitas requirit quod etiam ea quae habet, amico communicet: quia, cum homo amicum habeat ut se alterum, necesse est quod ei subveniat sicut et sibi sua ei communicans; unde et proprium amicitiae esse ponitur velle et facere bonum amico; secundum illud 1Jn 3,17: qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habentem, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo? Hoc autem maxime in Deo habet locum, cuius velle est efficax ad effectum. Et ideo convenienter omnia dona Dei per spiritum sanctum nobis donari dicuntur: secundum illud 1Co 12,8: alii datur per spiritum sermo Sapientiae; alii autem sermo scientiae secundum eundem spiritum; et postea, multis enumeratis: haec omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult.
6. Manifestum est autem quod, sicut ad hoc quod corpus aliquod ad locum ignis perveniat, oportet quod igni assimiletur levitatem acquirens, ex qua motu ignis proprio moveatur; ita ad hoc quod homo ad beatitudinem divinae fruitionis, quae Deo propria est secundum suam naturam, perveniat, necesse est, primo quidem quod per spirituales perfectiones Deo assimiletur; et deinde secundum eas operetur; et sic tandem praedictam beatitudinem consequetur. Dona autem spiritualia nobis per spiritum sanctum dantur, ut ostensum est. Et sic per spiritum sanctum Deo configuramur; et per ipsum ad bene operandum habiles reddimur; et per eundem ad beatitudinem nobis via paratur. Quae tria Apostolus insinuat nobis, 1Co 1, dicens: unxit nos Deus; et signavit nos; et dedit pignus spiritus in cordibus nostris. Et Ep 1,13 signati estis spiritu promissionis sancto, qui est pignus hereditatis nostrae. Signatio enim ad similitudinem configurationis pertinere videtur; unctio autem ad habilitatem hominis ad perfectas operationes; pignus autem ad spem qua ordinamur in caelestem hereditatem, quae est beatitudo perfecta.
7. Et quia ex benevolentia quam quis habet ad aliquem, contingit quod eum sibi adoptat in filium, ut sic ad eum hereditas adoptantis pertineat; convenienter spiritui sancto adoptio filiorum Dei attribuitur; secundum illud Rm 8,15: accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, abba (pater).
8. Per hoc autem quod aliquis alterius amicus constituitur, omnis offensa removetur, amicitiae enim offensa contrariatur: unde dicitur Pr 10,12: universa delicta operit caritas. Cum igitur per spiritum sanctum Dei amici constituamur, consequens est quod per ipsum nobis a Deo remittantur peccata: et ideo Dominus dicit discipulis, Jn 20,22: accipite spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittentur. Et ideo Mt 12,31, blasphemantibus in spiritum sanctum peccatorum remissio denegatur, quasi non habentibus illud per quod homo remissionem consequitur peccatorum.
9. Inde etiam est quod per spiritum sanctum dicimur renovari, et purgari, sive lavari: secundum illud Psalmi: emitte spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae; et Ep 4,23: renovamini spiritu mentis vestrae; et Is 4,4: si abluerit Dominus sordes filiorum sion, et sanguinem filiarum laverit de medio eius, in spiritu iudicii et spiritu ardoris.


Capitulus 22. De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum.


1. His igitur consideratis quae per spiritum sanctum in sacris scripturis nobis a Deo fieri dicuntur, oportet considerare quomodo per spiritum sanctum moveamur in Deum.
2. Et primo quidem, hoc videtur esse amicitiae maxime proprium, simul conversari ad amicum. Conversatio autem hominis ad Deum est per contemplationem ipsius: sicut et Apostolus dicebat, Ph 3,20: nostra conversatio in caelis est. Quia igitur spiritus sanctus nos amatores Dei facit, consequens est quod per spiritum sanctum Dei contemplatores constituamur. Unde Apostolus dicit, 1Co 3,18: nos autem omnes, revelata facie gloriam Dei speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu.
3. Est autem et amicitiae proprium quod aliquis in praesentia amici delectetur, et in eius verbis et factis gaudeat, et in eo consolationem contra omnes anxietates inveniat: unde in tristitiis maxime ad amicos consolationis causa confugimus. Quia igitur spiritus sanctus Dei nos amicos constituit, et eum in nobis habitare facit et nos in ipso, ut ostensum est, consequens est ut per spiritum sanctum gaudium de Deo et consolationem habeamus contra omnes mundi adversitates et impugnationes. Unde et in Psalmo dicitur: redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me; et Rm 14,17: regnum Dei est iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto, et Ac 9,31 dicitur: ecclesia habebat pacem et aedificabatur, ambulans in timore Dei, et consolatione spiritus sancti replebatur. Et ideo Dominus spiritum sanctum paraclitum, idest consolatorem, nominat, Jn 14,26: paraclitus autem spiritus sanctus, etc..
4. Similiter autem et amicitiae proprium est consentire amico in his quae vult. Voluntas autem Dei nobis per praecepta ipsius explicatur. Pertinet igitur ad amorem quo Deum diligimus, ut eius mandata impleamus: secundum illud Jn 14,15: si diligitis me, mandata mea servate. Unde, cum per spiritum sanctum Dei amatores constituamur, per ipsum etiam quodammodo agimur ut praecepta Dei impleamus: secundum illud apostoli, Rm 8,14: qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.
5. Considerandum tamen est quod a spiritu sancto filii Dei aguntur non sicut servi, sed sicut liberi. Cum enim liber sit qui sui causa est, illud libere agimus quod ex nobis ipsis agimus. Hoc vero est quod ex voluntate agimus: quod autem agimus contra voluntatem, non libere, sed serviliter agimus; sive sit violentia absoluta, ut quando totum principium est extra, nihil conferente vim passo, puta cum aliquis VI impellitur ad motum; sive sit violentia voluntario mixta, ut cum aliquis vult facere vel pati quod minus est contrarium voluntati, ut evadat quod magis voluntati contrariatur. Spiritus autem sanctus sic nos ad agendum inclinat ut nos voluntarie agere faciat, inquantum nos amatores Dei constituit. Filii igitur Dei libere a spiritu sancto aguntur ex amore, non serviliter ex timore. Unde Apostolus, Rm 8,15, dicit: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis filiorum.
6. Cum autem voluntas ordinetur in id quod est vere bonum, sive propter passionem sive propter malum habitum aut dispositionem homo ab eo quod est vere bonum avertatur, serviliter agit, inquantum a quodam extraneo inclinatur, si consideretur ipse ordo naturalis voluntatis. Sed si consideretur actus voluntatis ut inclinatae in apparens bonum, libere agit cum sequitur passionem aut habitum corruptum; serviliter autem agit si, tali voluntate manente, propter timorem legis in contrarium positae, abstinet ab eo quod vult. Cum igitur spiritus sanctus per amorem voluntatem inclinet in verum bonum, in quod naturaliter ordinatur, tollit et servitutem qua, servus passionis et peccati effectus, contra ordinem voluntatis agit; et servitutem qua, contra motum suae voluntatis, secundum legem agit, quasi legis servus, non amicus. Propter quod Apostolus dicit, 1Co 3,17: ubi spiritus Domini, ibi libertas; et Ga 5,18: si spiritu ducimini, non estis sub lege.
7. Hinc est quod spiritus sanctus facta carnis mortificare dicitur, secundum quod per passionem carnis a vero bono non avertimur, in quod spiritus sanctus per amorem nos ordinat: secundum illud Rm 8,13: si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.


Capitulus 23. Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti.


1. Restat autem solvere supra positas rationes, quibus concludi videbatur quod spiritus sanctus sit creatura, et non Deus.
2. Circa quod considerandum est primo, quod nomen spiritus a respiratione animalium sumptum videtur, in qua aer cum quodam motu infertur et emittitur. Unde nomen spiritus ad omnem impulsum et motum vel cuiuscumque aerei corporis trahitur: et sic ventus dicitur spiritus, secundum illud psalmi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius. Sic etiam vapor tenuis diffusus per membra ad eorum motus, spiritus vocatur. Rursus, quia aer invisibilis est, translatum est ulterius spiritus nomen ad omnes virtutes et substantias invisibiles et motivas. Et propter hoc et anima sensibilis, et anima rationalis, et angeli, et Deus, spiritus dicuntur: et proprie Deus per modum amoris procedens, quia amor virtutem quandam motivam insinuat. Sic igitur quod Amos dicit, creans spiritum, de vento intelligit: ut nostra translatio expressius habet; quod etiam consonat ei quod praemittitur, formans montes. Quod vero zacharias de Deo dicit, quod est creans, vel fingens spiritum hominis in eo, de anima humana intelligit. Unde concludi non potest quod spiritus sanctus sit creatura.
3. Similiter autem nec ex hoc quod Dominus dicit de spiritu sancto, non loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur, concludi potest quod sit creatura. Ostensum est enim quod spiritus sanctus est Deus de Deo procedens. Unde oportet quod essentiam suam ab alio habeat: sicut et de filio Dei dictum est supra. Et sic, cum in Deo et scientia et virtus et operatio Dei sit eius essentia, omnis filii et spiritus sancti scientia et virtus et operatio est ab alio: sed filii a patre tantum, spiritus autem sancti a patre et filio. Quia igitur una de operationibus spiritus sancti est quod loquatur in sanctis viris, ut ostensum est, propter hoc dicitur quod non loquitur a semetipso, quia a se non operatur. Audire autem ipsius est accipere scientiam, sicut et essentiam, a patre et filio, eo quod nos per auditum scientiam accipimus: est enim consuetum in scriptura ut divina per modum humanorum tradantur. Nec movere oportet quod dicit, audiet, quasi de futuro loquens, cum accipere spiritum sanctum sit aeternum: nam aeterno verba cuiuslibet temporis aptari possunt, eo quod aeternitas totum tempus complectitur.
4. Secundum eadem etiam apparet quod missio qua spiritus sanctus mitti dicitur a patre et filio, non potest concludere eum esse creaturam. Dictum est enim supra quod filius Dei secundum hoc missus fuisse dicitur, quod in carne visibili hominibus apparuit, et sic novo quodam modo fuit in mundo, quo prius non fuerat, scilicet visibiliter, in quo tamen fuerat semper invisibiliter ut Deus. Quod autem hoc filius ageret, ei a patre fuit: unde et secundum hoc a patre dicitur missus. Sic autem et spiritus sanctus visibiliter apparuit: vel in specie columbae super Christum in baptismo; vel in linguis igneis super apostolos. Et licet non fuerit factus columba vel ignis, sicut filius factus est homo; tamen sicut in signis quibusdam ipsius in huiusmodi visibilibus speciebus apparuit; et sic etiam ipse quodam novo modo, scilicet visibiliter, in mundo fuit. Et hoc ei fuit a patre et filio: unde et ipse a patre et filio dicitur missus. Quod non minorationem in ipso, sed processionem ostendit.
5. Est tamen et alius modus quo tam filius quam spiritus sanctus invisibiliter mitti dicuntur. Patet enim ex dictis quod filius procedit a patre per modum notitiae, qua Deus cognoscit seipsum; et spiritus sanctus procedit a patre et filio per modum amoris, quo Deus amat seipsum. Unde, sicut dictum est, cum aliquis per spiritum sanctum amator Dei efficitur, spiritus sanctus est inhabitator ipsius: et sic quodam novo modo in homine est, scilicet secundum novum proprium effectum ipsum inhabitans. Et quod hunc effectum in homine faciat spiritus sanctus, est ei a patre et filio: et propter hoc a patre et filio invisibiliter dicitur mitti. Et pari ratione, in mente hominis filius dicitur mitti invisibiliter, cum aliquis sic in divina cognitione constituitur quod ex tali cognitione Dei amor procedat in homine. Unde patet quod nec iste etiam modus missionis in filio aut spiritu sancto minorationem inducit, sed solum processionem ab alio.
6. Similiter etiam nec spiritum sanctum a divinitate excludit quod pater et filius interdum connumerantur, non facta mentione de spiritu sancto: sicut nec filium a divinitate excludit quod interdum fit mentio de patre, non facta mentione de filio. Per hoc enim tacite scriptura insinuat quod quicquid, ad divinitatem pertinens, de uno trium dicitur, de omnibus est intelligendum, eo quod sunt unus Deus. Nec etiam potest Deus pater sine verbo et amore intelligi, nec e converso: et propter hoc in uno trium omnes tres intelliguntur. Unde et interdum fit mentio de solo filio, in eo quod commune est tribus: sicut est illud Mt 11,27, neque patrem quis novit nisi filius: cum tamen et pater et spiritus sanctus patrem cognoscant. Similiter etiam de spiritu sancto dicitur 1Co 2,11: quae sunt Dei, nemo novit nisi spiritus Dei, cum tamen certum sit quod ab hac cognitione divinorum neque pater neque filius excludantur.
7. Patet etiam quod non potest ostendi spiritus sanctus esse creatura per hoc quod de ipso in scriptura sacra aliqua ad motum pertinentia dicta inveniuntur. Sunt enim accipienda metaphorice. Sic enim et Deo aliquando scriptura sacra motum attribuit: ut est illud Gn 3,8, cum audissent vocem Domini deambulantis in paradiso; et Gn 18,21, descendam, et videbo utrum clamorem opere compleverint. Quod ergo dicitur, spiritus Domini ferebatur super aquas, intelligendum est eo modo dictum esse sicut dicitur quod voluntas fertur in volitum, et amor in amatum. Quamvis et hoc quidam non de spiritu sancto, sed de aere intelligere velint, qui habet naturalem locum super aquam, unde ad eius multimodas transmutationes significandas, dictum est quod ferebatur super aquas. Quod etiam dicitur, effundam de spiritu meo super omnem carnem, ea ratione dictum esse oportet intelligi qua spiritus sanctus dicitur mitti hominibus a patre vel filio, ut dictum est. In verbo autem effusionis abundantia effectus spiritus sancti intelligitur; et quod non stabit in uno, sed ad plures deveniet, a quibus etiam quodammodo in alios derivetur, sicut patet in his quae corporaliter effunduntur.
8. Similiter autem quod dicitur, auferam de spiritu tuo tradamque eis, non ad ipsam essentiam seu personam spiritus sancti referendum est, cum indivisibilis sit: sed ad ipsius effectus, secundum quos in nobis habitat, qui in homine possunt augeri et minui; non tamen ita quod id quod subtrahitur uni, idem numero alteri conferatur sicut in rebus corporalibus accidit; sed quia aliquid simile potest accrescere uni in quo alii decrescit. Nec tamen requiritur quod ad hoc quod accrescat uni, alteri subtrahatur: quia res spiritualis potest simul absque detrimento cuiuslibet a pluribus possideri. Unde nec intelligendum est quod de donis spiritualibus oportuerit aliquid subtrahi moysi ad hoc quod aliis conferretur, sed ad actum sive ad officium referendum est: quia quod spiritus sanctus prius per solum moysen effecerat, postea per plures implevit. Sic etiam nec elisaeus petiit ut spiritus sancti essentia seu persona duplicata augeretur: sed ut duos effectus spiritus sancti qui fuerant in elia, scilicet prophetia et operatio miraculorum, essent etiam in ipso. Quamvis etiam non sit inconveniens quod effectum spiritus sancti unus alio abundantius participet, secundum duplam vel quantamcumque aliam proportionem: cum mensura utriusque sit finita. Non tamen hoc praesumpsisset elisaeus petere, ut in effectu spirituali superaret magistrum.
9. Patet etiam ex consuetudine sacrae scripturae quod per quandam similitudinem humani animi passiones transferuntur in Deum: sicut dicitur in Psalmo: iratus est furore Dominus in populum suum. Dicitur enim Deus iratus per similitudinem effectus: punit enim, quod et irati faciunt; unde et ibidem subditur: et tradidit eos in manus gentium. Sic et spiritus sanctus contristari dicitur per similitudinem effectus: deserit enim peccatores, sicut contristati deserunt contristantes.
10. Est etiam consuetus modus loquendi in sacra scriptura ut illud Deo attribuatur quod in homine facit: secundum illud Gn 22,12: nunc cognovi quod timeas Dominum, idest, nunc cognoscere feci. Et hoc modo dicitur quod spiritus sanctus postulat, quia postulantes facit: facit enim amorem Dei in cordibus nostris, ex quo desideramus ipso frui, et desiderantes postulamus.
11. Cum autem spiritus sanctus procedat per modum amoris quo seipsum Deus amat; eodem autem amore Deus se et alia propter suam bonitatem amat: manifestum est quod ad spiritum sanctum pertinet amor quo Deus nos amat. Similiter etiam et amor quo nos Deum amamus: cum nos Dei faciat amatores, ut ex dictis patet. Et quantum ad utrumque, spiritui sancto competit donari. Ratione quidem amoris quo Deus nos amat, eo modo loquendi quo unusquisque dicitur dare amorem suum alicui cum eum amare incipit:- quamvis Deus neminem ex tempore amare incipiat, si respiciatur ad voluntatem divinam qua nos amat; effectus tamen sui amoris ex tempore causatur in aliquo, cum eum ad se trahit. Ratione autem amoris quo nos Deum amamus, quia hunc amorem spiritus sanctus facit in nobis: unde secundum hunc amorem in nobis habitat, ut ex dictis patet, et sic eum habemus ut cuius ope fruimur. Et quia hoc est spiritui sancto a patre et filio, quod per amorem quem in nobis causat, in nobis sit et habeatur a nobis, convenienter dicitur a patre et filio nobis dari. Nec per hoc patre et filio minor ostenditur: sed ab ipsis habet originem. Dicitur etiam et a seipso dari nobis, inquantum amorem secundum quem nos inhabitat, simul cum patre et filio in nobis causat.
12. Quamvis autem spiritus sanctus verus sit Deus, et veram naturam divinam habeat a patre et filio, non tamen oportet quod filius sit. Filius enim dicitur aliquis ex eo quod genitus est: unde, si res aliqua naturam alterius ab eo acciperet non per genituram, sed per alium quemcumque modum, ratione filiationis careret; ut puta si aliquis homo, virtute sibi divinitus ad hoc concessa, faceret hominem ex aliqua sui corporis parte, vel etiam exteriori modo, sicut facit artificiata, productus homo producentis filius non diceretur, quia non procederet ab eo ut natus. Processio autem spiritus sancti rationem nativitatis non habet, ut supra ostensum est. Unde spiritus sanctus, licet a patre et filio divinam naturam habeat, non tamen eorum filius dici potest.
13. Quod autem in sola natura divina pluribus modis natura communicatur, rationabile est. Quia in solo Deo eius operatio est suum esse. Unde, cum in eo, sicut in qualibet intellectuali natura, sit intelligere et velle, id quod procedit in eo per modum intellectus ut verbum, aut amoris et voluntatis ut amor, oportet quod habet esse divinum, et sit Deus. Et sic tam filius quam spiritus sanctus est verus Deus.
14. Haec igitur de spiritus sancti divinitate dicta sint. Alia vero quae circa eius processionem difficultatem habent, ex his quae de nativitate filii dicta sunt, considerare oportet.



Summa Contra Gentiles Lib.4 Cap.18