Luc (VUL) 14

Capitulum 14

14 1 et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum 2 et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum 3 et respondens Iesus dixit ad legis peritos et Pharisaeos dicens si licet sabbato curare 4 at illi tacuerunt ipse vero adprehensum sanavit eum ac dimisit 5 et respondens ad illos dixit cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet et non continuo extrahet illum die sabbati 6 et non poterant ad haec respondere illi
7
dicebat autem et ad invitatos parabolam intendens quomodo primos accubitus eligerent dicens ad illos 8 cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco ne forte honoratior te sit invitatus ab eo 9 et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere 10 sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus 11 quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
12
dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio 13 sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos caecos 14 et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum
15
haec cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei 16 at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos 17 et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia 18 et coeperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum 19 et alter dixit iuga boum emi quinque et eo probare illa rogo te habe me excusatum 20 et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire
21
et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc 22 et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc locus est 23 et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea 24 dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam
25
ibant autem turbae multae cum eo et conversus dixit ad illos 26 si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus 27 et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus
28
quis enim ex vobis volens turrem aedificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum 29 ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei 30 dicentes quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare 31 aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se 32 alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt 33 sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus
34
bonum est sal si autem sal quoque evanuerit in quo condietur 35 neque in terram neque in sterquilinium utile est sed foras mittetur qui habet aures audiendi audiat


Capitulum 15

15 1 erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum 2 et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis
3
et ait ad illos parabolam istam dicens 4 quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam 5 et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens 6 et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat 7 dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia
8
aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat 9 et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram 10 ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente
11
ait autem homo quidam habuit duos filios 12 et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam 13 et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose
14
et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere 15 et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos 16 et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat 17 in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo 18 surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te 19 et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis
20
et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum 21 dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus 22 dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes 23 et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur 24 quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari
25
erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum 26 et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent 27 isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit 28 indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum 29 at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer 30 sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum
31
at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt 32 epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est


Capitulum 16

16 1 dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius 2 et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare 3 ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubesco 4 scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas
5
convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo 6 at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta 7 deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta
8
et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt
9
et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula 10 qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est 11 si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis 12 et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis
13
nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
14
audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum 15 et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum
16
lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit 17 facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere
18
omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur
19
homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide 20 et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus 21 cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius 22 factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno
23
elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius 24 et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma 25 et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris 26 et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare
27
et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei 28 habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum 29 et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos 30 at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent 31 ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent


Capitulum 17

17 1 et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt 2 utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis
3
adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi 4 et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi
5
et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem 6 dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis
7
quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe 8 et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes 9 numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto 10 sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus
11
et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam 12 et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe 13 et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri 14 quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt 15 unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum 16 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus 17 respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt 18 non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena 19 et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit
20
interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione 21 neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est
22
et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis 23 et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini 24 nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua 25 primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac
26
et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis 27 edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes 28 similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant 29 qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit 30 secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur
31
in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro 32 memores estote uxoris Loth 33 quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam 34 dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur 35 duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur 36 respondentes dicunt illi ubi Domine 37 qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae


Capitulum 18

18 1 dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere 2 dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur 3 vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo 4 et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor 5 tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me
6
ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit 7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis 8 dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra
9
dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam 10 duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus 11 Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus 12 ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo 13 et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori 14 dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
15
adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos 16 Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei 17 amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud
18
et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo 19 dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus 20 mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem 21 qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea 22 quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me 23 his ille auditis contristatus est quia dives erat valde
24
videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt 25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei 26 et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri 27 ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum
28
ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te 29 qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei 30 et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam
31
adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis 32 tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur 33 et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget 34 et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur
35
factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans 36 et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset 37 dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret 38 et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei 39 et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei 40 stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum 41 dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam 42 et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit 43 et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo


Capitulum 19

19 1 et ingressus perambulabat Hiericho 2 et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives 3 et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat 4 et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus 5 et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere 6 et festinans descendit et excepit illum gaudens 7 et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset 8 stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum 9 ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae 10 venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat
11
haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur 12 dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti 13 vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio 14 cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos
15
et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset 16 venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit 17 et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates 18 et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas 19 et huic ait et tu esto supra quinque civitates
20
et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario 21 timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti 22 dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi 23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud 24 et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet
25
et dixerunt ei domine habet decem mnas 26 dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo
27
verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me
28
et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma 29 et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos 30 dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite 31 et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat 32 abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum 33 solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum 34 at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet
35
et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum 36 eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via 37 et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus 38 dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis
39
et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos 40 quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt
41
et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens 42 quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis 43 quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique 44 ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae
45
et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes 46 dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum
47
et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere 48 et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum


Capitulum 20

20 1 et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus 2 et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem 3 respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi 4 baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus 5 at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi 6 si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse 7 et responderunt se nescire unde esset 8 et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio
9
coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus
10
et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem 11 et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem 12 et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt 13 dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur 14 quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas 15 et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae
16
veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit 17 ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli 18 omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum
19
et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam
20
et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis 21 et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces 22 licet nobis dare tributum Caesari an non 23 considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis 24 ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris 25 et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo 26 et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt
27
accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum 28 dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo 29 septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis 30 et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio 31 et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt 32 novissima omnium mortua est et mulier 33 in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem
34
et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias 35 illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores 36 neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis 37 quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob 38 Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei
39
respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti 40 et amplius non audebant eum quicquam interrogare
41
dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse 42 et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis 43 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 44 David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est
45
audiente autem omni populo dixit discipulis suis 46 adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis 47 qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem


Capitulum 21

21 1 respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites 2 vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo 3 et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit 4 nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit
5
et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit 6 haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur 7 interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient
8
qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos 9 cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis 10 tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum 11 terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt
12
sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum 13 continget autem vobis in testimonium 14 ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis 15 ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri 16 trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis 17 et eritis odio omnibus propter nomen meum 18 et capillus de capite vestro non peribit 19 in patientia vestra possidebitis animas vestras
20
cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius 21 tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam 22 quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt
23
vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic 24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum
25
et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum 26 arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur 27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate 28 his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra
29
et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores 30 cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas 31 ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei 32 amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant 33 caelum et terra transibunt verba autem mea non transient
34
adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa 35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae 36 vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis
37
erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti 38 et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum


Capitulum 22

22 1 adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha 2 et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem
3
intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim 4 et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis 5 et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare 6 et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis
7
venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha 8 et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus 9 at illi dixerunt ubi vis paremus 10 et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat 11 et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem 12 et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate 13 euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha
14
et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo 15 et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar 16 dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei
17
et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos 18 dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat
19
et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem 20 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur
21
verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa 22 et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur 23 et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset
24
facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior 25 dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur 26 vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator 27 nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat
28
vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis 29 et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum 30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel
31
ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum 32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos 33 qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire 34 et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me
35
et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil 36 dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium 37 dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent 38 at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est
39
et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli 40 et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem
41
et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat 42 dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat 43 apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat 44 et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram
45
et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia 46 et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem
47
adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum 48 Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis 49 videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio 50 et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram 51 respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum
52
dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus 53 cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum
54
conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe 55 accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum 56 quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat 57 at ille negavit eum dicens mulier non novi illum 58 et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum 59 et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est 60 et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus 61 et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis 62 et egressus foras Petrus flevit amare
63
et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes 64 et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit 65 et alia multa blasphemantes dicebant in eum
66
et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis 67 et ait illis si vobis dixero non creditis mihi 68 si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis 69 ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei 70 dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum 71 at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius



Luc (VUL) 14