1Maccabées (VUL) 1



1 MACCHABAEORUM (VUL)




Capitulum 1

1 1 et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo qui primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium regem Persarum et Medorum 2 constituit proelia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terrae 3 et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium et siluit terra in conspectu eius 4 et congregavit virtutem exercituum fortem nimis et exaltatum est et elevatum cor eius
5
et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi in tributum 6 et post haec decidit in lectum et cognovit quia moritur 7 et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a iuventute et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret 8 et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est 9 et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo
10
et inposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra
11
et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius Antiochi regis qui fuerat Romae obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Graecorum 12 in diebus illis exierunt ex Israhel filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus quae circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala 13 et bonus visus est sermo in oculis eorum 14 et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit illis potestatem ut facerent iustitiam gentium 15 et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum
16
et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent malum 17 et paratum est regnum in conspectu Antiochi et coepit regnare in terra Aegypti ut regnaret super duo regna 18 et intravit in Aegyptum in multitudine gravi in curribus et elefantis et equitibus et copiosa navium multitudine 19 et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Aegypti et veritus est Ptolomeus a facie eius et fugit et ceciderunt vulnerati multi
20
et conprehendit civitates munitas in terra Aegypti et accepit spolia terrae Aegypti 21 et convertit Antiochus postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo et tertio anno et ascendit ad Israhel 22 et ascendit Hierosolymis in multitudine gravi 23 et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia 24 et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit in terram suam
25
et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna
26
et factus est planctus magnus in Israhel et in omni loco eorum
27
et ingemuerunt principes et seniores virgines et iuvenes infirmati sunt et speciositas mulierum inmutata est
28
omnis maritus sumpsit lamentum quae sedebant in toro maritali lugebant
29
et commota est terra super habitantes in ea et universa domus Iacob induit confusionem 30 et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iuda et venit Hierusalem cum turba magna 31 et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei 32 et inruit super civitatem repente et percussit eam plaga et perdidit populum multum ex Israhel 33 et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et destruxit domos eius et muros eius in circuitu 34 et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt 35 et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem
36
et posuerunt illic gentem peccatorum viros iniquos et convaluerunt in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt spolia Hierusalem
37
et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum
38
et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israhel
39
et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem
40
et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati eius reliquerunt eam
41
sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi eius conversi sunt in luctum sabbata eius in obprobrium honores eius in nihilum 42 secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas eius conversa est in luctum 43 et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam 44 et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi 45 et multi ex Israhel consenserunt ei et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum 46 et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in Hierusalem et in omnes civitates Iudae ut sequerentur legem gentium terrae 47 et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei 48 et prohiberent celebrari sabbatum et dies sollemnes 49 et coinquinari sancta et sanctum populum Israhel 50 et iussit aedificari aras et templa et idola et immolari carnes suillas et pecora communia 51 et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum in omnibus inmundis et abominationibus ita ut obliviscerentur legem et inmutarent omnes iustificationes Dei
52
et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi moreretur 53 secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit principes populo qui haec fieri cogerent
54
et iusserunt civitatibus Iudae sacrificare 55 et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt mala super terram 56 et effugaverunt populum Israhel in abditis et in absconditis fugitivorum locis 57 die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei et per universas civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras 58 et ante ianuas domorum et in plateis incendebant tura et sacrificabant 59 et libros legis Dei conbuserunt igni scindentes eos 60 et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant eum 61 in virtute sua faciebant haec populo Israhel qui inveniebantur in omni mense in civitatibus
62
et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram quae erat contra altare 63 et mulieres quae circumcidebant filios suos trucidabantur secundum iussum regis Antiochi 64 et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum et eos qui circumciderunt eos trucidabant 65 et multi de populo Israhel definierunt apud se ut non manducarent inmunda et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari inmundis 66 et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt 67 et facta est ira magna super populum valde


Capitulum 2

2 1 in illis diebus surrexit Matthathias filius Iohannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarim ab Hierusalem et consedit in monte Modin 2 et habebat filios quinque Iohannan qui cognominabatur Gaddis 3 et Simeon qui cognominabatur Thasi 4 et Iudas qui vocabatur Macchabeus 5 et Eleazarus qui cognominabatur Abaron et Ionathas qui cognominabatur Apphus
6
hii viderunt mala quae fiebant in populo Iuda et in Hierusalem 7 et dixit Matthathias vae mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae et sedere illic cum datur in manibus inimicorum
8
sancta in manu extraneorum facta sunt templum eius sicut homo ignobilis 9 vasa gloriae eius captiva abducta sunt trucidati sunt iuvenes eius in plateis et iuvenes eius ceciderunt gladio inimicorum
10
quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius
11
omnis conpositio eius ablata est quae erat libera facta est ancilla
12
et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est et coinquinaverunt eam gentes
13
quo ergo nobis adhuc vivere
14
et scidit Matthathias et filii eius vestimenta sua et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde
15
et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut cogerent eos qui confugerant in civitate Modin immolare et accendere et a lege Dei discedere 16 et multi de populo Israhel consentientes accesserunt ad eos sed Matthathias et filii eius constanter steterunt 17 et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt Matthathiae princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate et ornatus filiis et fratribus 18 ergo accede prior et fac iussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis 19 et respondit Matthathias et dixit magna voce et si omnes gentes regi Antiocho oboediunt ut discedat unusquisque a servitute patrum suorum et consentiunt mandatis eius 20 ego et filii mei et fratres mei oboediemus legi patrum nostrorum 21 propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere legem et iustitias Dei 22 non audibimus verba regis Antiochi nec sacrificabimus transgredientes legis nostrae mandata ut eamus altera via
23
et ut cessavit loqui verba haec accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum regis 24 et vidit Matthathias et doluit et contremuerunt renes eius et ascendit furor eius secundum iudicium legis et insiliens trucidavit eum super aram 25 sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit 26 et zelatus est legem sicut fecit Finees Zambri filio Salomi
27
et exclamavit Matthathias voce magna dicens omnis qui zelum habet legis statuens testamentum exeat post me 28 et fugit ipse et filii eius in montes et reliquerunt quaecumque habebant in civitate
29
tunc descenderunt multi quaerentes iudicium et iustitiam in desertum 30 ut sederent ibi ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum quoniam induraverunt super eos mala 31 et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multi 32 et statim perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum 33 et dixerunt ad eos resistitis et nunc adhuc exite et facite secundum verbum regis et vivetis
34
et dixerunt non exibimus neque faciemus verbum regis ut polluamus diem sabbatorum 35 et concitaverunt adversus eos proelium 36 et non responderunt eis nec oppilaverunt loca occulta 37 dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos 38 et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum
39
et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde 40 et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris citius disperdent nos a terra 41 et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis
42
tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israhel omnis voluntarius in lege 43 et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum 44 et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent 45 et circuivit Matthathias et amici eius et destruxerunt aras 46 et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israhel in fortitudine 47 et persecuti sunt filios superbiae et prosperatum est opus in manu eorum 48 et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum et non dederunt cornu peccatori
49
et adpropinquaverunt dies Matthathiae moriendi et dixit filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis 50 nunc ergo o filii aemulatores estote legis et date animas vestras pro testamento patrum
51
et mementote operum patrum quae fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum
52
Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et reputatum est ei ad iustitiam
53
Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus Aegypti
54
Finees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii aeterni
55
Iesus dum implet verbum factus est dux Israhel
56
Chaleb dum testificatur in ecclesia accepit hereditatem
57
David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula
58
Helias dum zelat zelum legis receptus est in caelum
59
Ananias Azarias Misahel credentes liberati sunt de flamma
60
Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum
61
et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui sperant in eum non infirmantur
62
et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria eius stercus et vermis est
63
hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et cogitatio eius periet
64
vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis
65
et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit pater 66 et Iudas Macchabeus fortis viribus a iuventute sua sit vobis princeps militiae et ipse aget bellum populi 67 et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri 68 et retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis
69
et benedixit eos et adpositus est ad patres suos 70 et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno


Capitulum 3

3 1 et surrexit Iudas qui vocabatur Macchabeus filius eius pro eo 2 et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi qui se coniunxerant patri eius et proeliabantur proelium Israhel cum laetitia
3
et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigans et succinxit se arma bellica sua in proeliis et protegebat castra gladio suo
4
similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione
5
et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui conturbabant populum suum succendit flammis
6
et repulsi sunt inimici prae timore eius et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu eius
7
et exacerbabat reges multos et laetificabat Iacob in operibus suis et in saeculum memoria eius in benedictione
8
et perambulavit civitates Iuda et perdidit impios ex eis et avertit iram ab Israhel
9
et nominatus est usque ad novissimum terrae et congregavit pereuntes
10
et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israhel 11 et cognovit Iudas et exiit obviam illi et percussit et occidit illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt
12
et accepit spolia eorum et gladium Apollonii abstulit Iudas et erat pugnans in eo omnibus diebus
13
et audivit Seron princeps exercitus Syriae quod congregavit Iudas congregationem et ecclesiam fidelium secum 14 et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum regis 15 et praeparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israhel 16 et adpropinquaverunt usque Bethoron et exivit Iudas obviam illi cum paucis 17 ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iudae quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam tam fortem et nos fatigati sumus ieiunio hodie 18 et ait Iudas facile est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis et in paucis 19 quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de caelo fortitudo est 20 ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos 21 nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris 22 et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram vos autem ne timueritis eos 23 ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius 24 et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in terram Philisthim
25
et cecidit timor Iudae ac fratrum eius et formido super omnes gentes in circuitu eorum
26
et pervenit ad regem nomen eius et de proeliis Iudae narrabant omnes gentes
27
ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde 28 et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia 29 et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra ut tolleret legitima quae erant a primis diebus 30 et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa quae dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui ante eum fuerant 31 consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum
32
et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Eufraten usque ad flumen Aegypti 33 et ut nutriret Antiochum filium suum donec rediret 34 et tradidit ei medium exercitum et elefantos et mandavit ei de omnibus quae volebat et de inhabitantibus Iudaeam et Hierusalem 35 ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israhel et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de loco 36 et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum 37 et rex adsumpsit partem exercitus residui et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo et septimo et transfretavit Eufraten flumen et perambulabat superiores regiones
38
et elegit Lysias Ptolomeum filium Dorimini et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis 39 et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum ut venirent in terram Iuda et disperderent eam secundum verbum regis 40 et processerunt ut irent cum universa virtute sua et venerunt et adplicuerunt Ammaum in terra campestri 41 et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra ut acciperent filios Israhel in servos et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum
42
et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala et exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis quae mandavit populo facere in interitum et consummationem 43 et dixerunt unusquisque ad proximum suum erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris 44 et congregatus est conventus ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes
45
et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Iacob et defecit ibi tibia et cithara
46
et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem quia locus orationis erat in Masefat ante Israhel 47 et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinere in capite suo et destituerunt vestimenta sua 48 et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum 49 et adtulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies 50 et clamaverunt voce magna in caelum dicentes quid faciemus istis et quo eos ducemus 51 et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et sacerdotes tui in luctu et humilitate 52 et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant tu scis quae cogitant in nos 53 quomodo poterimus subsistere ante facies illorum nisi tu adiuves nos 54 et tubis exclamaverunt voce magna
55
et post hoc constituit Iudas duces populi tribunos et centuriones et pentecontarcos et decuriones 56 et dixit his qui aedificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem 57 et moverunt castra et conlocaverunt ad austrum Ammaum 58 et ait Iudas accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane ut pugnetis adversus nationes has quae convenerunt disperdere nos et sancta nostra 59 quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala gentis nostrae et sanctorum 60 sicut autem fuerit voluntas in caelo sic fiat


Capitulum 4

4 1 et adsumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos et moverunt castra nocte 2 ut adplicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eos subito et filii qui erant ex arce erant illi duces 3 et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis quae erat in Ammaum 4 adhuc enim dispersus erat exercitus a castris 5 et venit Gorgias in castra Iudae noctu et neminem invenit et quaerebant eos in montibus quoniam dixit fugiunt hii a nobis 6 et cum dies factus esset apparuit Iudas in campo cum tribus milibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant 7 et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum et hii docti proelium
8
et ait Iudas viris qui secum erant ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis 9 mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro cum sequeretur eos Pharao cum exercitu 10 et nunc clamemus in caelum et miserebitur nostri et testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie 11 et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israhel
12
et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso 13 et exierunt de castris in proelium et tuba cecinerunt hii qui fuerant cum Iuda 14 et congressi sunt et contritae sunt gentes et fugerunt in campum 15 novissimi autem ceciderunt gladio et persecuti sunt eos usque Gesoron et usque in campos Idumeae et Azoti et Iamniae et ceciderunt ex illis ad tria milia virorum
16
et reversus est Iudas et exercitus eius sequens eum 17 et dixit ad populum non concupiscatis spolia quia bellum contra nos est 18 et Gorgias et exercitus eius in monte prope nos sed state contra inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis spolia 19 et adhuc loquente Iuda haec apparuit pars quaedam prospiciens de monte 20 et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est 21 quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et Iudam et exercitum in campo paratum ad proelium 22 et fugerunt omnes in campo alienigenarum 23 et Iudas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas 24 et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum quoniam bonum est quoniam in saeculum misericordia eius 25 et facta est salus magna in Israhel in illa die
26
quicumque autem alienigenarum evaserunt venerunt et nuntiaverunt Lysiae universa quae acciderant 27 quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod non qualia voluit talia contigerunt in Israhel et qualia mandavit rex
28
et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta milia et equitum quinque milia ut debellaret eos 29 et venerunt in Iudaeam et castra posuerunt in Bethoron et occurrit illis Iudas cum decem milibus viris 30 et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israhel qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Ionathae filii Saul et armigeri eius 31 conclude exercitum istum in manu populi tui Israhel et confundantur in exercitu suo et equitibus 32 da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum et commoveantur contritione sua 33 deice eos gladio diligentium te et conlaudent te omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis
34
et commiserunt et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia virorum 35 videns autem Lysias suorum fugam et Iudaeorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Iudaeam
36
dixit autem Iudas et fratres eius ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare 37 et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem Sion 38 et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel montibus et pastoforia diruta 39 sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et inposuerunt cinerem 40 et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in caelum
41
tunc ordinavit Iudas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce donec emundarent sancta 42 et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Dei 43 et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum inmundum
44
et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat quid de eo faceret 45 et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne forte esset illis in obprobrium quia contaminaverunt illud gentes et demoliti sunt illud 46 et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto quoadusque veniret propheta et responderet de eis 47 et acceperunt lapides integros secundum legem et aedificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius 48 et aedificaverunt sancta et quae intra domum intrinsecus et aedem et atria sanctificaverunt 49 et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum 50 et incensum posuerunt super altare et accenderunt lucernas quae super candelabrum erant et lucebant in templo
51
et posuerunt super mensam panes et adpenderunt vela et consummaverunt omnia opera quae fecerunt 52 et ante matutinum surrexerunt quinta et vicesima mensis noni hic mensis casleu centesimi quadragesimi octavi anni 53 et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum quod fecerunt 54 secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et cymbalis 55 et cecidit omnis populus et adoraverunt et benedixerunt in caelum ei qui prosperavit eis 56 et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum laetitia et salutaria laudis 57 et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastoforia et inposuerunt eis ianuas 58 et facta est laetitia in populo magna valde et aversum est obprobrium gentium
59
et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israhel ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum laetitia et gaudio
60
et aedificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt 61 et conlocavit illic exercitum ut servarent eam et munivit eam ad custodiendam Bethsuram ut haberet populus munitionem contra faciem Idumeae


Capitulum 5

5 1 et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est altare et sancta sicut prius et iratae sunt valde 2 et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos et coeperunt occidere de populo et persequi
3
et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna
4
et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via 5 et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant
6
et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum 7 et commisit cum eis proelia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos 8 et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudaeam
9
et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem 10 et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos 11 et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum 12 nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de nobis 13 et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros
14
et adhuc epistulae legebantur et ecce alii nuntii venerunt de Galilea conscissis tunicis nuntiantes secundum verba haec 15 dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant
16
ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis 17 dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Ionathas ibimus in Galaditin
18
et reliquit Iosepphum filium Zacchariae et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Iudaeam ad custodiendum 19 et praecepit illi dicens praeesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur 20 et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret in Galileam Iudae autem octo milia in Galaditin
21
et abiit Simon in Galileam et commisit proelia multa cum gentibus et contritae sunt gentes a facie eius et persecutus est eos usque ad portam 22 Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum et accepit spolia eorum 23 et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus quae erant illis et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna
24
et Iudas Macchabeus et Ionathas et fratres eius transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum per desertum 25 et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia quae acciderunt fratribus in Galaditide 26 et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hae omnes civitates munitae et magnae 27 sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur conprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et conprehendere et tollere eos in una die
28
et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni 29 et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem 30 et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce populus multus cuius non erat numerus portantes scalas et machinas ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos 31 et vidit Iudas quia coepit bellum et clamor belli ascendit in caelum sicut tuba et clamor magnus de civitate 32 et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris 33 et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione 34 et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum 35 et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igni 36 inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas civitates Galaditidis
37
post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem 38 et misit Iudas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis 39 et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in proelium et abiit Iudas obviam illis 40 et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos 41 si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum
42
ut autem adpropinquavit Iudas ad torrentem aquae statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in proelium 43 et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contritae sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain 44 et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae
45
et congregavit Iudas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iudae 46 et venerunt usque Efron et haec civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat 47 et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt portas lapidibus et misit ad eos Iudas verbis pacificis 48 dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire 49 et praecepit Iudas praedicare in castris ut adplicarent unusquisque in quo erat loco 50 et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius 51 et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transiit per totam civitatem super interfectos 52 et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra Bethsan 53 et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Iuda 54 et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace
55
et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad et Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis 56 audivit Iosepphus Zacchariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia quae facta sunt 57 et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes quae in circuitu nostro sunt 58 et praecepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Iamniam 59 et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in pugnam 60 et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iudae et ceciderunt illa die de populo Israhel ad duo milia viri et facta est fuga magna in populo 61 quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se fortiter facturos 62 ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israhel
63
et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israhel et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum 64 et convenerunt ad eos fausta adclamantes
65
et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est et percussit Chebron et filias eius et muros eius et turres succendit in circuitu 66 et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam 67 in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult fortiter facere dum sine consilio exiit in proelium 68 et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Iuda



1Maccabées (VUL) 1