1Maccabées (VUL) 6

Capitulum 6

6 1 et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro 2 templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Graecia 3 et venit et quaerebat civitatem capere et praedare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate 4 et insurrexerunt in proelium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam
5
et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quae erant in terra Iuda 6 et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Iudaeorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt 7 et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam 8 et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat 9 et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori 10 et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde prae sollicitudine 11 et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitiae in qua nunc sum qui iucundus eram et dilectus in potestate mea 12 nunc vero reminiscor malorum quae feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea quae erant in ea et misi auferri habitantes Iudaeam sine causa 13 cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena
14
et vocavit Philippum unum de amicis suis et praeposuit eum super universum regnum suum 15 et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret 16 et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono 17 et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen eius Eupator
18
et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium 19 et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos 20 et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas 21 et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israhel 22 et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies iudicium et vindicas fratres nostros 23 nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius 24 et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostrae diripiebantur 25 et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines nostros 26 et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt 27 et nisi praeveneris eos velocius maiora quam haec facient nec poteris obtinere eos
28
et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant 29 sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus conducticius 30 et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti milia equitum et elefanti triginta duo docti ad proelium 31 et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter
32
et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis 33 et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt 34 et elefantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium 35 et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeae aereae in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant 36 hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque ibat ibant non discedebant ab ea 37 sed et turres ligneas super eos firmae protegentes super singulas bestias et super eas machinae et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestiae 38 et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus eius
39
et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis 40 et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate 41 et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbae et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis 42 et adpropiavit Iudas et exercitus eius in proelium et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri 43 et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex 44 et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi nomen aeternum 45 et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc 46 et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic 47 et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius deverterunt ab eis
48
castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem Sion 49 et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terrae 50 et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam
51
et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula 52 fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos 53 escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Iudaea de gentibus consumpserant reliquias eorum quae repositae fuerant 54 et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum
55
et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret 56 et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia quaerit suscipere regni negotia 57 festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus cotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno 58 nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum 59 et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum quae despeximus irati sunt et fecerunt omnia haec 60 et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam 61 et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione 62 et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in gyro 63 et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem


Capitulum 7

7 1 anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic 2 et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eum 3 et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorum 4 et occidit eos exercitus et sedit Demetrius super sedem regni sui
5
et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israhel et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos 6 et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Iudas et fratres eius amicos tuos et nos disperdit de terra nostra 7 nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos eius et adiutores eorum
8
et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum 9 et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei facere ultionem in filios Israhel 10 et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres eius verbis pacificis in dolo 11 et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno 12 et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quae iusta sunt 13 et primi Asidei qui erant in filiis Israhel et exquirebant ab eis pacem 14 dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron venit non decipiet nos 15 et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris 16 et crediderunt ei et conprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum est 17 carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret 18 et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et iudicium transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum quod iuraverunt 19 et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum proiecit 20 et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem
21
et satis agebat Alchimus pro principatu sacerdotii sui 22 et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Iuda et fecerunt plagam magnam in Israhel 23 et vidit Iudas omnia mala quae fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israhel plus multo quam gentes 24 et exiit in omnes fines Iudae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in regionem 25 vidit autem Alchimus quod praevaluit Iudas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibus
26
et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israhel et mandavit ei evertere populum 27 et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius cum dolo verbis pacificis 28 dicens non sit pugna inter me et vos veniam cum viris paucis et videam facies vestras cum pace 29 et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes parati erant rapere Iudam 30 et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius 31 et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Capharsalama 32 et ceciderunt de Nicanoris fere quinque milia viri et fugerunt in civitatem David 33 et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata quae offerebantur pro rege 34 et inridens sprevit eos et polluit et locutus est superbe 35 et iuravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo cum regressus fuero in pace succendam domum istam et exiit cum ira magna 36 et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt 37 tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo 38 fac vindictam in homine isto et exercitu eius et cadant gladio memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut permaneant
39
et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra adplicuit ad Bethoron et occurrit illi exercitus Syriae 40 et Iudas adplicuit in Adarsa cum tribus milibus viris et oravit Iudas et dixit 41 qui missi erant a rege Sennacherib Domine qui blasphemaverunt te exiit angelus et percussit ex eis centum octoginta quinque milia 42 sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica illum secundum malitiam illius 43 et commiserunt exercitus proelium tertiadecima die mensis adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in proelio 44 ut vidit autem exercitus eius quia cecidit Nicanor proiecerunt arma sua et fugerunt 45 et persecuti sunt eos viam diei unius ab Adasor usquequo veniatur Gazera et tubis cecinerunt post eos cum significationibus 46 et exierunt de omnibus castellis Iudae in circuitu et ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus 47 et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius quam extenderat superbe et adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalem 48 et laetatus est populus valde et egerunt diem illam in laetitia magna 49 et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis adar 50 et siluit terra Iuda dies paucos


Capitulum 8

8 1 et audivit Iudas nomen Romanorum quia sunt potentes viribus et adquiescunt ad omnia quae postulantur ab eis et quicumque accesserunt ad eos statuerunt cum eis amicitias et quia sunt potentes viribus 2 audierunt proelia eorum et virtutes bonas quas faciunt in Galatia quia obtinuerunt eos et duxerunt sub tributum 3 et quanta fecerunt in regione Hispaniae et quod in potestate redegerunt metalla argenti et auri quae illic sunt et possederunt omnem locum consilio suo et patientia 4 locos qui longe erant valde ab eis et reges qui supervenerant illis ab extremis terrae contriverunt et percusserunt eos plaga magna ceteri autem dant eis tributum omnibus annis 5 et Philippum et Persen Citiorum regem et ceteros qui adversus eos arma tulerunt contriverunt bello et obtinuerunt eos 6 et Antiochum magnum regem Asiae qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elefantos et exercitum magnum valde contritum ab eis 7 et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut daret ipse et qui regnaverint post eum tributum magnum et daret obsides et constitutum 8 et regionem Medorum et Lydos et Medos de optimis regionibus eorum et acceptas eas ab illis dederunt Eumeni regi 9 et quia qui erant apud Elladam voluerunt ire et tollere eos et innotuit sermo his 10 et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt muros eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem 11 et residua regna et insulas quae aliquando restiterant illis exterminaverunt et in potestatem redegerunt 12 cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna quae erant proxima et quae longe quia quicumque audiebant nomen eorum timebant eos 13 quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent regnabant et exaltati sunt valde
14
et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura ut magnificaretur in ea 15 et quia curiam fecerunt sibi et cotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine ut quae digna sunt gerant 16 et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universae terrae suae et omnes oboediunt uni et non est invidia neque zelus inter eos
17
et elegit Iudas Eupolemum filium Iohannis filii Iacob et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem 18 et ut auferrent ab eis iugum Graecorum quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israhel 19 et abierunt Romam viam multam valde et introierunt curiam et dixerunt 20 Iudas Macchabeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribi nos socios et amicos vestros 21 et placuit sermo in conspectu eorum 22 et hoc rescriptum quod rescripserunt in tabulis aereis et miserunt Hierusalem ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis
23
bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum gladiusque et hostis procul sit ab eis 24 quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum 25 auxilium feret gens Iudaeorum prout tempus dictaverit corde pleno 26 et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum arma pecuniam naves sicut placuit Romanis et custodient mandata eorum nihil ab eis accipientes 27 similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit bellum adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus permiserit 28 et adiuvantibus non dabitur triticum arma pecunia naves sicut placuit Romanis et custodiant mandata eorum absque dolo 29 secundum haec verba constituerunt Romani populo Iudaeorum 30 quod si post haec verba hii aut illi addere vel demere ad haec aliquid voluerint facient ex proposito suo et quaecumque addiderint vel dempserint rata erunt
31
sed et de malis quae Demetrius rex fecit in eos scripsimus ei dicentes quare gravasti iugum tuum super amicos nostros et socios Iudaeos 32 si ergo iterum adierint nos adversum te faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum mari terraque


Capitulum 9

9 1 interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus eius in proelio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Iudaeam et dextrum cornu cum illis 2 et abierunt viam quae ducit in Galgala et castra posuerunt in Mesaloth quae est in Arbellis et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas 3 et mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi adplicuerunt exercitum ad Hierusalem 4 et surrexerunt et abierunt in Berea viginti milia virorum et duo milia equitum 5 et Iudas castra posuerat in Laisa et tria milia viri cum eo electi
6
et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri 7 et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et dissolutus est 8 et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos 9 et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus animas nostras modo et revertemur ad fratres nostros et pugnabimus adversus eos nos autem pauci sumus 10 et ait Iudas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et si adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae
11
et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii praeibant exercitum et primi certaminis omnes potentes 12 Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex duabus partibus et clamabant tubis 13 exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Iudae etiam ipsi et commota est terra a voce exercituum et commissum est proelium a mane usque ad vesperam 14 et vidit Iudas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde 15 et contrita est dextra pars ab eis et persecutus est eos usque ad montem Azoti 16 et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a tergo 17 et ingravatum est proelium et ceciderunt vulnerati multi ex his et illis 18 et Iudas cecidit et ceteri fugerunt
19
et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin 20 et fleverunt eum omnis populus Israhel planctu magno et lugebant dies multos 21 et dixerunt quomodo cecidit potens qui salvum faciebat Israhel 22 et cetera verba Iudae bellorum et virtutum quas fecit non sunt descripta multa enim erant valde
23
et factum est post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israhel et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem 24 in diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis 25 et elegit Bacchides impios viros et constituit eos dominos regionis 26 et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem et vindicabat in illos et inludebat 27 et facta est tribulatio magna in Israhel qualis non fuit ex qua die non est visus propheta in Israhel
28
et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae 29 ex quo frater tuus Iudas defunctus est vir similis ei non est qui exeat contra inimicos Bacchidem et eos qui inimici sunt genti nostrae 30 nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem ad bellandum bellum nostrum
31
et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iudae fratris sui
32
et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere 33 et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes qui cum eo erant et fugerunt in desertum Thecuae et consederunt ad aquam lacus Asphar 34 et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem 35 et misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabatheos amicos suos ut commendaret illis adparatum suum qui erat copiosus 36 et exierunt filii Iambri ex Madabas et conprehenderunt Iohannem et omnia quae habebat et abierunt habentes ea
37
post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna 38 et recordati sunt sanguinis Iohannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis 39 et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et adparatus multus et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis 40 et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et ceciderunt multi vulnerati et residui fugerunt in montem et acceperunt omnia spolia eorum 41 et conversae sunt nuptiae in luctum et vox musicorum ipsorum in lamentum 42 et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis
43
et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute multa 44 et dixit ad suos Ionathas surgamus et pugnemus contra inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius tertius 45 ecce enim bellum ex adverso aqua vero Iordanis hinc et inde et ripae et paludes et saltus et non est locus devertendi 46 nunc ergo clamate in caelum ut liberemini de manu inimicorum vestrorum et commissum est bellum 47 et extendit Ionatha manum suam percutere Bacchidem et devertit ab eo retro 48 et desiluit Ionathan et transnataverunt ad eos Iordanem 49 et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri et reversi sunt Hierusalem
50
et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea munitionem quae erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris 51 et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in Israhel 52 et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit in eis auxilia et adparatum escarum 53 et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Hierusalem in custodia
54
et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo praecepit Alchimus destrui muros domus sanctae interioris et destrui opera prophetarum et coepit destruere 55 in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt opera illius et obclusum est os eius et dissolutus est paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua 56 et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno 57 et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus est ad regem et siluit terra annis duobus
58
et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Ionathas et qui cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo adducamus Bacchidem et conprehendet eos omnes in una nocte 59 et abierunt et consilium ei dederunt 60 et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte epistulas sociis suis qui erant in Iudaea ut conprehenderent Ionathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia innotuit eis consilium eorum 61 et adprehendit de viris regionis qui principes erant malitiae quinquaginta viros et occidit eos
62
et secessit Ionathas et Simon et qui cum eo erant in Bethbessi quae est in deserto et struxit diruta eius et firmaverunt eam 63 et agnovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his qui de Iuda erant denuntiavit 64 et venit et castra posuit desuper a Bethbesse et obpugnavit eam dies multos et fecit machinas
65
et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero 66 et percussit Odaren et fratres eius et filios Phaseron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus 67 Simon vero et qui cum ipso erant exierunt de civitate et succenderunt machinas 68 et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et adflixerunt eum valde quoniam consilium eius et congressus eius erat inanis 69 et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam
70
et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos conponere cum ipso pacem et reddere ei captivitatem 71 et libenter accepit et fecit secundum verba eius et iuravit nihil se ei facturum mali omnibus diebus vitae eius 72 et reddidit ei captivitatem quam prius erat praedatus de terra Iuda et conversus abiit in terram suam et non adposuit amplius venire in fines eius 73 et cessavit gladius ex Israhel et habitavit Ionathas in Machemas et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminavit impios ex Israhel


Capitulum 10

10 1 et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et receperunt eum et regnavit illic 2 et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et exivit obviam illi in proelium 3 et misit Demetrius ad Ionathan epistulam verbis pacificis ut magnificaret eum 4 dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat cum Alexandro adversus nos 5 recordabitur enim omnium quae fecimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius 6 et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare arma et esse ipsum socium eius et obsides qui erant in arce iussit tradi ei
7
et venit Ionathas in Hierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum qui in arce erant 8 et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei rex in potestatem congregandi exercitum 9 et traditi sunt Ionathae obsides et reddidit eos parentibus suis 10 et habitavit Ionathas in Hierusalem et coepit aedificare et innovare civitatem 11 et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita fecerunt 12 et fugerunt alienigenae qui erant in munitionibus quas aedificaverat Bacchides 13 et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam 14 tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et praecepta Dei erat enim haec eis ad refugium
15
et audivit Alexander rex promissa quae promisit Demetrius Ionathae et narraverunt ei proelia et virtutes quas ipse fecit et fratres eius et labores quos laboraverunt 16 et ait numquid inveniemus aliquem virum talem et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum 17 et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba dicens 18 rex Alexander fratri Ionathae salutem 19 audivimus de te quod vir potens viribus et aptus es ut sis amicus noster 20 et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream ut quae nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos 21 et induit se Ionathas stolam sanctam septimo mense anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiae et congregavit exercitum et fecit arma copiosa
22
et audivit Demetrius verba ista et contristatus est et ait 23 quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander adprehendere amicitiam Iudaeorum ad munimen sui 24 scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et dona ut sit mecum in adiutorio 25 et scripsit in haec verba rex Demetrius genti Iudaeorum salutem
26
quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros audivimus et gavisi sumus 27 et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem et retribuemus vobis bona pro his quae fecistis nobiscum 28 et remittemus vobis praestationes multas et dabimus vobis donationes 29 et nunc absolvo vos et omnes Iudaeos a tributis et pretia salis indulgeo et coronas remitto et tertias seminis 30 et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meae relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Iuda et a tribus civitatibus quae additae sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus 31 et Hierusalem sit sancta et libera cum finibus suis et decimae et tributa ipsius sint 32 remitto etiam potestatem arcis quae est in Hierusalem et do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit qui custodiant eam 33 et omnem animam Iudaeorum quae captiva est a terra Iuda in omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum 34 et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres post diem sollemnem sint omnes inmunitatis et remissionis omnibus Iudaeis qui sunt in regno meo 35 et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii adversus aliquem eorum in omni causa 36 et ut adscribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum et dabuntur illis copiae ut oportet omnibus exercitibus regis et ex ipsis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni 37 et ex his constituentur supra negotia regni quae aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut praecepit rex in terra Iuda 38 et tres civitates quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae cum Iudaea reputentur ut sint sub uno et non oboediant aliae potestati nisi summi sacerdotis 39 Ptolomaidam et confines eius quas dedi donum sanctis qui sunt in Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum
40
et ego singulis annis dabo quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis quae me contingunt 41 et omne quod reliquum fuit quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera domus 42 et super haec quinque milia siclorum argenti quae accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos et haec ad sacerdotes pertineant qui ministerio funguntur 43 et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus eius obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa quae sunt eis in regno meo libera habeant 44 et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabuntur de ratione regis 45 et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in circuitu sumptus dabuntur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea
46
ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiae magnae quam fecerat in Israhel et tribulaverat eos valde 47 et conplacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus
48
et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit castra ad Demetrium 49 et commiserunt proelium reges et fugit exercitus Alexandri et insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos 50 et invaluit proelium nimis donec occidit sol et cecidit Demetrius in illa die
51
et misit Alexander ad Ptolomeum regem Aegypti legatos secundum haec verba dicens 52 quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram 53 et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra eius a nobis et sedimus in sede regni eius 54 et nunc statuamus ad invicem amicitiam et da mihi filiam tuam uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem
55
et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum 56 et nunc faciam tibi quae scripsisti sed occurre Ptolomaidae ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut dixisti
57
et exiit Ptolomeus de Aegypto ipse et Cleopatra filia eius et venit Ptolomaidae anno centesimo sexagesimo secundo 58 et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolomaidae sicut reges in magna gloria
59
et scripsit rex Alexander Ionathae ut veniret obviam sibi 60 et abiit cum gloria Ptolomaidem et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum 61 et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israhel viri iniqui interpellantes adversus eum et non intendit ad eos rex 62 et iussit expoliari Ionathan vestimentis suis et induit eum purpura et ita fecerunt et conlocavit eum rex sedere secum 63 dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et praedicate ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione 64 et factum est ut viderunt qui interpellabant gloriam eius quae praedicabatur et opertum eum purpura fugerunt omnes 65 et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus 66 et reversus est Ionathan in Hierusalem cum pace et laetitia
67
in anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum 68 et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam 69 et constituit Demetrius Apollonium qui praeerat Coelesyriae et congregavit exercitum magnum et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem
70
dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in derisum et in obprobrium propterea quia tu potestatem exerces in montibus 71 nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos in campum et conparemus illic invicem quia mecum est virtus bellorum 72 interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua 73 et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi
74
ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater eius in adiutorium 75 et adplicuerunt castra in Ioppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Ioppe erat et obpugnavit eam 76 et exterriti qui erant intra civitatem aperuerunt ei et obtinuit Ionathas Ioppen 77 et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum 78 et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis et insecutus est eum Ionathas in Azotum et proelium commiserunt 79 et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte 80 et cognovit Ionathas quoniam sunt insidiae post se et circuierunt castra eius a mane usque ad vesperam
81
populus autem stabat sicut praecepit Ionathas et laboraverunt equi eorum 82 et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem equites enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt 83 et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum ut se liberarent 84 et succendit Ionathas Azotum et civitates quae erant in circuitu eius et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit igni 85 et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt fere octo milia virorum 86 et movit inde Ionathas castra et adplicuit ea Ascalona et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria 87 et reversus est Ionathas in Hierusalem cum suis habentibus spolia multa 88 et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare Ionathan 89 et misit ei fibulam auream sicuti est consuetudo dari cognatis regum et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem



1Maccabées (VUL) 6