Apostolica Ritualis





PAULI PAPAE V

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE RITUALIS ROMANI EDITIONE

PAULUS PAPA V

AD PERPETUAM REI MEMORIAM



APOSTOLICAE Sedi per abundantiam Divinae gratiae nullis suffragantibus meritis, praepositi, Nostrae sollicitudinis esse intelligimus, super universam Domum Dei ita invigilando intendere, ut opportunis in dies magis rationibus provideatur, quo, sicut admonet Apostolus, omnia in ea honeste et secundum ordinem fiant, praecipue vero quae pertinent ad Ecclesiae Dei Sacramentorum administrationem, in qua religiose observari Apostolicis traditionibus et Ss. Patrum decretis constitutos ritus et caeremonias pro Nostri officii debito curare omnino tenemur. Quamobrem fel. rec. Pius Papa V Praedecessor Noster, hujus Nostri tunc Sui officii memor, ad restituendam sacrorum rituum observationem in sacrosancto Missae sacrificio, divinoque officio, et simul ut Catholica Ecciesia in fidei unitate, ac sub uno visibili capite B. Petri successore Romano Pontifice congregata, unum psallendi et orandi ordinem, quantum cum Domino potent, teneret, Breviarium primum, et deinde Missale Romanum, multo studio et diligentia elaborata, pastorali providentia edenda censuit. Cujus vestigia eodem sapientiae spiritu secutus similis memoriae Clemens Papa VIII etiarn Praedecessor Noster, non solum Episcopis et inferioribus Ecclesiae Praelatis accurate restitutum Pontificale dedit, sed etiam complures alias in Cathedralibus et inferionibus Ecclesiis caerernonias promulgato Caeremoniali ordinavit. His ita constitutis, restabat, ut uno enim volumine comprehensi, sacri et sinceri Catholicae Ecclesiae ritus, qui in Sacramentorum administratione, aliisque ecclesiasticis functionibus servari debent ab iis, qui curam animarum gerunt, Apostolicae Sedis auctoritate prodirent, ad cujus voluminis praescriptum, in tanta Ritualium multitudine, sua illi ministeria tamquam ad publicam et obsignatam normam peragerent, unoque ac fideli ductu inoffenso pede ambularent cum consensu. Quod sane jampridem agitatum negotiurn, postquam Generalium Conciliorum graece latineque divina gratia editorum opus morari desivit, sollicite urgere Nostri numeris esse existimavimus. Ut autem recte et ordine, ut par erat, res ageretur, nonnullis ex Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Candinalibus pietate, doctrina et prudentia praestantibus, eam demandavimus, qui cum consilio eruditorum virorum, variisque praesertim antiquis, et, quae circumferuntur, Ritualibus consultis, eoque in primis, quod vir singulari pietatis zelo et doctrina bonae memoriae Julius Antonius S. R. E. Cardinalis S. Severinae nuncupatus, longo studio, multaque industria et labore plenissimum cornposuerat, rebusque omnibus mature consideratis, demum divina aspirante clementia, quanta oportuit brevitate, Rituale confecerunt. In quo cum receptos et approbatos Catholicae Ecclesiae ritus suo ordine digestos conspexerimus, illud sub nomine Ritualis Romani merito edendum publico Ecclesiae Dei bone judicavimus. Quapropter hortamur in Domino Venerabiles Fratres Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, et dilectos Filios eorum Vicarios, nec non Abbates, Parochos universos, ubique locorum exsistentes, et alios, ad quos spectat, ut in posterum tamquam Ecclesiae Romanae filii, ejusdem Ecclesiae omnium matris et magistrae auctoritate constituto Rituali in sacris functionibus utantur, et in re tanti momenti, quae Catholica Ecclesia, et ab ea probatus usus antiquitatis statuit, inviolate observent.

Datum Romae apud S. Mariam Majorem sub Anulo Piscatoris, die XVII Junii MDCXI V, Pontificatus Nostri Anno X.



S. Cobellutius.

Concordat cum originali.

Cainonis, die xxv Septembris MCMLIV.

Abbé H.-M. Princé

Imprimatur.

Turonibus, die xxxi Octobris MCMLIX.

† LUDOVICUS

Archiep.Turonen.




Apostolica Ritualis