Missale Romanum 1957 - VI I - De Offertorio, et aliis usque ad Canonem


VII I - De Canone Missae

usque ad Consecrationem

FINITA Praefatione, ut supra, Sacerdos stans ante medium Altaris versus ad illud, extendit et aliquantulum elevat manus, oculisque elevatis ad Deum, et sine mora devote demissis, ac manibus junctis et super Alta re positis, profunde inclinatus incipit Canonem, secreto dicens: Te ígitur, etc. ut in Ordine Missae. Cum dicit: Uti accépta hábeas et benedícas, etc., prius osculatur Altare in medio, deinde erigit se, et stat junctis manibus ante pectus. Cum dicit: Haec + dona, haec + múnera, haec sancta + sacríficia, dextera manu signat ter communiter super Hostiam et Calicem. Deinde, extensis manibus ante pectus, prosequitur: In primis quae tibi offérimus, etc.
2 Ubi dicit: una cum fámulo tuo Papa nostro N., exprimit nomen Papae: Sede autem vacante verba praedicta omittuntur. Ubi dicitur: et Antístite nostro N., specificatur nomen Patriarchae, Archiepiscopi, vel Episcopi ordinarii in propria Dioecesi, et non alterius Superioris, etiamsi Celebrans sit omnino exemptus, vel s ub alterius Episcopi jurisdictione. Si vero Episcopus ordinarius illius loci, in quo Missa celebratur, sit vita functus, praedicta verba omittuntur, quae etiam omittuntur ab iis qui Romae celebrant. Si Celebrans est Episcopus, Archiepiscopus vel Patriarcha, omissis praedictis verbis, eorum loco dicit: et me indígno servo tuo. Summus autem Pontifex cum celebrat, omissis verbis: una cum fámulo tuo Papa nostro N. et Antístite nostro N., dicit: una cum me indígno fámulo tuo, quem gregi tuo praeésse voluísti. Et continuant omnes, ut sequitur: et ómnibus orthodóxis, etc.
3 Cum dicit: Meménto, Dómine, elevans et jungens manus usque ad faciem vel pectus, sic junctis manibus stat paulisper in quiete, demisso aliquantulum capite, faciens commemorationem vivorum Christ i fidelium ad suam voluntatem, quorum nomina, si vult, secreto commemorat: non tamen necesse est ea exprimere, sed mente tantum eorum memoriam habeat. Potest etiam Celebrans, si pro pluribus orare intendit, ne circumstantibus sit morosus, ante Missam in a nimo proponere sibi omnes illos, tam vivos quam defunctos, pro quibus in ipsa Missa orare intendit, et hoc loco generaliter unico contextu ipsorum vivorum commemorationem agere, pro quibus ante Missam orare proposuit in Missa.
4 Commemoratione vivorum facta, demissis et extensis, ut prius, manibus, continuat: Et ómnium circumstántium, etc. Similiter stans prosequitur: Communicántes. Cum dicit: Jesu Christi, caput Cruci inclinat: in conclusione, quando dicit: Per eúmdem, jungit manus. Cum dicit: Hanc ígitur oblatiónem, expandit manus simul super oblata, ita ut palmae sint apertae versus ac supra Calicem et Hostiam, quas sic tenet usque ad illa verba: Per Christum Dóminum nostrum. Tunc enim jungit manus, et sic prosequitur: Quam oblatiónem tu, Deus, in ómnibus, quaésumus, et cum dicit: bene + díctam, adscríp + tam, ra + tam, communiter signat ter super Hostiam et Calicem simul: deinde cum dicit: ut nobis Corpus, separatim signat semel super Hostiam tantum ; et cum dicit: et Sanguis, semel super Calicem tantum: deinde elevans et jungens manus ante pectus, prosequitur: fiat dilectíssimi Fílii tui Dómini nostri Jesu Christi, et inclinans caput Cruci, extergit, si opus fuerit, pollices et indices super Corporale, et dicit secreto, ut prius: Qui prídie quam paterétur: et accipiens pollice et indice dexterae manus Hostiam, et eam cum illis ac indice et pollice sinistrae manus tenens, stans erectus ante medium Altaris, dicit: accépit panem in sanctas ac venerábiles manus suas, elevansque ad caelum oculos et s tatim demittens, dicit: et elevátis óculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipoténtem, caputque aliquantulum inclinans, dicit: tibi grátias agens, et tenens Hostiam inter pollicem et indicem sinistrae manus, dextera producit signum Crucis super eam, dicens: bene + díxit, fregit, dedítque discípulis suis, dicens: Accípite et manducáte ex hoc omnes.
5 Si adsit vas cum aliis Hostiis consecrandis, antequam accipiat Hostiam, discooperit manu dextera Calicem, seu vas aliarum Hostiarum. Cum autem finierit sup radicta verba, cubitis super Altare positis, stans capite inclinato, distincte, reverenter et secreto profert verba consecrationis super Hostiam et simul super omnes, si plures sint consecrandae ; et Hostiam suam pollicibus et indicibus tantum tenens dicit: Hoc est enim Corpus meum. Quibus prolatis, Celebrans tenens Hostiam inter pollices et indices praedictos super Altare, reliquis manuum digitis extensis, et simul junctis (et Hostiis, si plures sint consecratae, in loco, in quo a principio Missae positae sunt , super Corporale vel in alio vase aut Calice demissis) genuflexus eam adorat. Tunc se erigens, quantum commode potest, elevat in altum Hostiam, et intentis in eam oculis (quod et in elevatione Calicis facit) populo reverenter ostendit adorandam ; et mox sola manu dextera ipsam reverenter reponit super Corporale in eodem loco unde eam levavit, et deinceps pollices et indices non disjungit, nisi quando Hostiam consecratam tangere vel tractare debet, usque ad ablutionem digitorum post Communionem.
6 Reposita Hostia consecrata super Corporale, genuflexus ipsam veneratur ; si adsit vas aliarum Hostiarum, Patena vel Palla cooperit, ut supra. Interim dum Celebrans elevat Hostiam, accenso prius intorticio (quod non exstinguitur, nisi postquam Sacerdos Sanguinem sum pserit, vel alios communicaverit, si qui erunt communicandi in Missa) , minister manu sinistra elevat fimbrias posteriores Planetae, ne ipsum Celebrantem impediat in elevatione brachiorum ; quod et facit in elevatione Calicis ; et manu dextera pulsat campanulam ter ad unamquamque elevationem, vel continuate quousque Sacerdos deponat Hostiam super Corporale, et similiter postmodum ad elevationem Calicis.
7 Celebrans, adorato Sacramento, surgit, et discooperit Calicem, in quem, si opus sit, extergit digitos, quod semper faciat si aliquod fragmentum digitis adhaereat ; et stans erectus dicit: Símili modo postquam caenátum est, et ambabus manibus accipiens Calicem juxta nodum infra cuppam, et aliquantulum illum elevans, ac statim deponens, dicit: accípiens et hunc praeclárum Cálicem in sanctas ac venerábiles manus suas, etc. Cum dicit: item tibi grátias agens, caput inclinat ; cum dicit: benedíxit, sinistra Calicem infra cuppam tenens, dextera signat super eum ; et prosequens: dedítque discípulis suis, etc., et a mbabus manibus tenens Calicem, videlicet sinistra pedem, dextera nodum infra cuppam, cubitis super Altare positis, et capite inclinato, profert attente, continuate et secreto, ut supra, verba consecrationis Sanguinis: Hic est enim Calix, etc. Quibus dictis, reponit Calicem super Corporale, dicens secreto: Haec quotiescúmque fecéritis, etc., genuflexus Sanguinem reverenter adorat. Tum se erigit, et accipiens Calicem discoopertum cum Sanguine, ambabus manibus, ut prius, elevat eum, et erectum quantum commode potest, ostendit populo adorandum: mox ipsum reverenter reponit super Corporale in locum pristinum, et manu dextera Palla cooperit, ac genuflexus Sacramentum veneratur.
8 In Missa solemni ad finem Praefationis accenduntur duo saltem intorticia ab Acotythis, quae exstinguuntur post elevationem Calicis, nisi aliqui sint communicandi, et tunc exstinguuntur post Communionem. In diebus etiam jejuniorum et in Missis pro Defunctis tenentur accensa usque ad Communionem. Cum autem Celebrans dicit: Quam oblatiónem, etc., Diaconus accedit ad ejus dexteram, et ibi in superiori gradu Altaris genuflexus, cum Sacramentum elevatur, fimbrias Planetae elevat, et quando opus est, se erigens, Calicem discooperit et cooperit, et cum Celebrante genuflectit. Subdiaconus genuflectit in loco suo. Thuriferarius genuflexus in cornu Epistolae ter incensat Hostiam, cum elevatur, et similiter Calicem, posito incenso in thuribulo absque benedictione. Reposito Calice, Diaconus redit ad librum, nisi alius assistat. Ceteri surgunt, et stant in locis suis.


IX - De Canone post Consecrationem

usque ad Orationem Dominicam

REPOSITO Calice et adorato, Sacerdos stans ante Altare, extensis manibus ante pectus, dicit secreto: Unde et mémores, etc. Cum dicit: de tuis donis ac datis, jungit manus ante pectus: et cum dicit: Hóstiam + puram, Hóstiam + sanctam, Hóstiam + immaculátam, manu sinistra posita super Altare intra Corporale, dextera signat ter communiter super Hostiam et Calicem, et semel super Hostiam tantum, et semel super Calicem tantum, dicens: Panem + sanctum vitae aetérnae, et Cálicem + salútis perpétuae ; deinde stans ut prius extensis manibus, prosequitur: Supra quae propítio, etc. Cum dicit: Súpplices te rogámus, etc. inclinat se ante medium Altaris, manibus junctis super illo positis. Cum dicit: ex hac Altáris participatióne, osculatur Altare, manibus hinc inde super Corporale positis. Cum dicit: sacrosánctum Fílii tui, jungit manus ; et dextera signans semel super Hostiam tantum, et semel super Calicem, sinistra super Corporale posita, dicit: Cor + pus, et Sán + guinem sumpsérimus, et cum dicit: omni benedictióne + caelésti, seipsum signat a fronte ad pectus signo Crucis, sinistra posita infra pectus, et prosequitur: et grátia repleámur. Cum dicit: Per eúmdem, jungit manus.
2 Cum dicit: Meménto, Dómine, famulórum famularúmque tuárum, etc., extensis et junctis manibus ante pectus, et usque ad faciem elevatis, et intentis oculis ad Sacramentum super Altare, facit commemorationem Fidelium defunctorum, de quibus sibi videtur, eodem modo ut dictum est d e commemoratione vivorum. Qua commemoratione facta, stans ut prius extensis manibus, prosequitur: Ipsis, Dómine, et ómnibus in Christo, etc. et in fine ad: Per eúmdem, jungit manus, et caput inclinat.
3 Cum dicit: Nobis quoque peccatóribus, vocem aliquantulum elevat et dextera manu pectus sibi percutit, sinistra posita super Corporale, et prosequitur secreto: fámulis tuis, etc. stans manibus extensis, ut prius. Cum dicit: Per Christum Dóminum nostrum. Per quem haec ómnia, Dómine, semper bona creas, jungit manus ante pectus: deinde manu dextera ter signans communiter super Hostiam et Calicem, dicit: sanctí + ficas, viví + ficas, bene + dícis, et praestas nobis. Postea discooperit manu dextera Calicem, et genuflexus Sacramentum adorat: tum se erigit, et reverenter accipit Hostiam inter pollicem et indicem dexterae manus, et cum ea super Calicem, quem manu sinistra tenet circa nodum infra cuppam, signat ter a labio ad labium, dicens: Per + ipsum, et cum + ipso, et in + ipso. Et similiter cum Hostia signat bis inter Calicem et pectus, incipiens a labio Calicis, et dicit: est tibi Deo Pa + tri omnipoténti, in unitáte Spíritus + Sancti. Deinde tenens manu dextera Hostiam super Calicem, sinistra Calicem, elevat eum aliquantulum simul cum Hostia, dicens: omnis honor et glória, et statim utrumque deponens, Hostiam collocat super Corporale, et si opus sit, digitos extergit, ut supra ; ac pollices et indices ut prius jungens, Calicem Palla cooperit, et genuflexus Sacramentum adorat.
4 In Missa Solemni cum Celebrans dicit: Per quem haec ómnia, etc., Diaconus, facta Sacramento genuflexione, accedit ad dexteram Celebrantis, et quando opus est discooperit Calicem, et cum Celebrante adorat, similiter cooperit, et iterum genuflectit. Cum incipit: Pater noster, idem vadi t retro post Celebrantem, facta prius Sacramento genuflexione, ubi stat, dum dicitur Oratio Dominica.


X - De Oratione Dominica, et aliis

usque ad factam Communionem

CELEBRANS, cooperto Calice adoratoque Sacramento, erigit se, et manibus extensis hinc inde super Altare intra Corporale positis, dicit intelligibili voce: Per ómnia saécula saeculórum, et cum dicit: Orémus, jungit manus, caput Sacramento inclinans. Cum incipit: Pater noster, extendit manus, et stans oculis ad Sacramentum intentis, prosequitur usque ad finem. Responso a ministro: Sed líbera nos a malo, et a Celebrante, submissa voce: Amen, manu dextera, pollice et indice non disjunctis, Patenam aliquantulum Purificatorio extergens, eam accipit inter indicem et medium digitos ; quam tenens super Altare erectam, sinistra super Corporale posita, dicit secreto: Líbera nos, quaésumus, etc.
2 Antequam Celebrans dicat: Da propítius pacem, elevat manu dextera Patenam de Altari, et seipsum cum ea signat signo Crucis, dicens: Da propítius pacem in diébus nostris. Cum signat se, manum sinistram ponit infra pectus ; deinde Patenam ipsam osculatur, et prosequens: ut ope misericórdiae tuae, etc., submittit Patenam Hostiae, quam indice sinistro accommodat super Patenam, discooperit Calicem, et genuflexus Sacramentum adorat ; tum se erigens, accipit Hostiam inter pollicem et indicem dexterae manus, et cum illis ac pollice et indice sinistrae manus eam super Calicem tenens, reverenter frangit per medium, dicens: Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, et mediam partem, quam inter pollicem et indicem dexterae manus tenet, ponit super Patenam ; de alia media, quam sinistra manu tenet, frangit cum pollice et indice dexterae manus particulam, prosequens: Qui tecum vivit et regnat, et eam inter ipsos dexterae manus pollicem et indicem retinens, partem majorem, quam sinistra tenet, adjungit mediae super Patenam positae, interim dicens: in unitáte Spíritus Sancti Deus ; et particulam Hostiae, quam in dextera manu retinuit, tenens super Calicem, quem sinistra per nodum infra cuppam retinet, intelligibili voce dicit: Per ómnia saécula saeculórum. R/. Amen, et cum ipsa particula signans ter a labio ad labium Calicis, dicit: Pax + Dómini sit + semper vobis + cum. Responso per ministrum: Et cum spíritu tuo, particulam quam dextera manu tenet, immittit in Calicem, dicens secreto: Haec commíxtio, et consecrátio Córporis, etc. Deinde pollices et indices super Calicem aliquantulum tergit et jungit, Calicem Palla cooperit, et genuflexus Sacramentum adorat, surgit, et stans junctis manibus ante pectus, capite inclinato versus Sacramentum, dicit intelligibili voce: Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi ; et dextera percutiens sibi pectus, sinistra super Corporale posita, dicit: miserére nobis, et deinde non jungit manus, sed iterum percutit sibi pectus, cum dicit secundo: miserére nobis, quod et tertio facit, cum dicit: dona nobis pacem.
3 Tunc manibus junctis supra Altare positis, oculisque ad Sacramentum intentis, inclinatus dicit secreto: Dómine Jesu Christe, etc. Qua Oratione finita, si est daturus pacem, osculatur Altare in medio et i nstrumentum pacis ei porrectum a ministro juxta ipsum ad dexteram, hoc est, in cornu Epistolae, genuflexo, et dicit: Pax tecum. Minister respondet: Et cum spíritu tuo. Si non adsit qui hujusmodi instrumento pacem recipiat a Celebrante, pax non datur, etiamsi illius datio Missae conveniat ; nec osculatur Altare, sed, dicta praemissa Oratione, statim subjungit alias Orationes ut in Ordine Missae.
4 Si vero celebret pro Defunctis, non percutit pectus ad Agnus Dei, quia dicit: Dona eis réquiem, nec dicit primam Orationem: Dómine Jesu Christe, qui dixísti Apóstolis tuis, etc., non dat pacem, sed dicit alias duas sequentes Orationes: Dómine Jesu Christe, Fili Dei vivi, etc. et Percéptio Córporis tui, etc. Quibus Orationibus dictis, genuflectens Sacramentum adorat , et se erigens dicit secreto: Panem caeléstem accípiam, etc. ; quo dicto, dextera manu accipit de Patena reverenter ambas partes Hostiae, et collocat inter pollicem et indicem sinistrae manus, quibus Patenam inter eumdem indicem et medium digitos supponit, et eadem manu sinistra tenens partes hujusmodi super Patenam inter pectus et Calicem, parum inclinatus, dextera tribus vicibus percutit pectus suum, interim etiam tribus vicibus dicens voce aliquantulum elevata: Dómine, non sum dignus: et secreto prosequitur: ut intres, etc. Quibus tertio dictis, ex sinistra accipit ambas partes praedictas Hostiae inter pollicem et indicem dexterae manus, et cum illa supra Patenam signat seipsum signo Crucis, ita tamen ut Hostia non egrediatur limites Patenae, dicens: Corpus Dómini nostri Jesu Christi custódiat ánimam meam in vitam aetérnam. Amen: et se inclinans, cubitis super Altare positis, reverenter easdem ambas partes sumit: quibus sumptis, deponit Patenam super Corporale, et erigens se, junctis indicibus et pollicibu s, ambas quoque manus ante faciem jungit, et aliquantulum quiescit in meditatione sanctissimi Sacramenti. Deinde depositis manibus dicit secreto: Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quae retríbuit mihi ? et interim discooperit Calicem, genuflectit, surgit, accipit Patenam, inspicit Corporale, colligit fragmenta cum Patena, si qua sint in eo, Patenam quoque diligenter cum pollice et indice dexterae manus super Calicem extergit et ipsos digitos, ne quid fragmentorum in eis remaneat.
5 Si vero adsint Hostiae consecratae super Corporale positae pro alio tempore conservandae, facta prius genuflexione, reponit eas in vas ad hoc ordinatum, et diligenter advertit ne aliquod fragmentum, quantumcumque minimum, remaneat super Corporale: quod si fuerit, accurate reponit in Calicem. Post extersionem Patenae, junctis pollicibus et indicibus, Calicem dextera manu infra nodum cuppae accipit, sinistra Patenam, dicens: Cálicem salutáris, etc., et signans se signo Crucis cum Calice, dicit: Sanguis Dómini nostri, etc. et manu sinistra supponens Patenam Calici, stans reverenter, sumit totum Sanguinem cum particula in Calice posita. Quibus sumptis, dicit secreto: Quod ore súmpsimus, etc., et super Altare porrigit Calicem ministro in cornu Epistolae, quo vinum fundente, se purificat: deinde vino et aqua abluit pollices et indices super Calicem, quos abstergit Purificatorio, interim dicens: Corpus tuum, Dómine, quod sumpsi, etc. Ablutionem sumit, et extergit os et Calicem Purificatorio: quo facto Purificatorium extendit super Calicem et desuper Patenam ac super Patenam parvam Pallam ; et, plicato Corporali, quod reponit in Bursam, cooperit Calicem Velo, et Bursam desuper ponit, et collocat in medio Altaris, ut in principio Missae.
6 Si qui sunt communicandi in Missa, Sacerdos post sumptionem Sanguinis, antequam se purificet, facta genuflexione, ponat particulas consecratas in Pyxide, vel, si pauci sint communicandi, super Patenam, nisi a principio positae fuerint in Pyxide seu alio Calice. Interim minister ante eos extendit linteum seu velum album, et pro eis facit Confessionem, dicens: Confíteor Deo, etc. Tum Sacerdos iterum genuflectit, et manibus junctis vertens se ad populum in cornu Evangelii, dicit: Misereátur vestri, et Indulgéntiam, absolutiónem, et remissiónem peccatórum vestrórum, etc., et manu dextera facit signum Crucis super eos. Postea genuflectens, accipit manu sinistra Pyxidem seu Patenam cum Sacramento, dextera vero sumit unam particulam, quam inter pollicem et indicem tenet aliquantulum elevatam super Pyxidem seu Patenam, e t conversus ad communicandos in medio Altaris, dicit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi. Deinde dicit: Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea. Quibus verbis tertio repetitis, accedit ad eorum dexteram, hoc est, ad latus Epistolae, et unicuique porrigit Sacramentum faciens cum eo signum Crucis super Pyxidem vel Patenam, et simul dicens: Corpus Dómini nostri Jesu Christi custódiat ánimam tuam in vitam aetérnam. Amen. Omnibus communicatis, revertitur ad Altare, nihil dicens: et non dat eis benedictionem, quia illam daturus est in fine Missae. Si particulae positae erant super Corporale, extergit illud cum Patena, et si qua in eo fuerint fragmenta, in Calicem immittit. Deinde dicit secreto: Quod ore súmpsimus, Dómine, etc., et se purificat, dicens: Corpus tuum, Dómine, quod sumpsi, etc., et alia facit ut supra. Minister autem dextera manu tenens vas cum vino et aqua, sinistra vero mappulam, aliquanto post Sacerdotem eis porrigit purificationem, et mappulam ad os abstergendum.
7 Si in Altari remaneant particulae in Calice, seu in alio vase usque ad finem Missae, serventur ea, quae in Feria V Cenae Domini praescribuntur circa finem Missae.
8 In Missa solemni Diaconus stans retro post Celebrantem cum in Oratione Dominica dicitur: Et dimítte nobis débita nostra, facta ibidem genuflexione, vadit ad dexteram Celebrantis, et Subdiaconus circa finem Orationis Dominicae, facta itidem genuflexione, revertitur ad Altare, et stans in cornu Epistolae porrigit Patena m Diacono, qui eam discooperit, et Purificatorio abstergens dat Celebranti, illius manum osculando, et quando opus est, discooperit et cooperit Calicem, et cum Celebrante adorat. Subdiaconus, reddita Patena et deposito Velo, quod ab humeris ejus pendebat, genuflectit, et descendit retro post Celebrantem, et cum dicitur: Pax Dómini, iterum genuflectens, accedit ad sinistram Celebrantis, et simul dicunt: Agnus Dei. Deinde facta ibidem Sacramento genuflexione, redit post Celebrantem. Diaconus vero a dextris genuflexus exspectat pacem: et cum Celebrans osculatur Altare, ipse se erigens simul osculatur illud extra Corporale, et a Celebrante dicente: Pax tecum, complexus accipit pacem sinistris genis sibi invicem appropinquantibus, et ei respondet: Et cum spíritu tuo. Postea iterum Sacramento in Altari adorato, vertit se ad Subdiaconum retro post Celebrantem, et similiter dat ei pacem. Subdiaconus accepta pace a Diacono et facta Altari genuflexione, comitatus ab Acolytho vadit ad Chorum, et dat pacem primo cuj usque ordinis, dignioribus prius, deinde minus dignis ; et reversus ad Altare, facta genuflexione, dat pacem Acolytho qui ipsum comitaverat, qui et aliis Acolythis circa Altare dat pacem: deinde Subdiaconus vadit ad dexteram Celebrantis, et quando opus est, discooperit Calicem, accipit ampullam vini, et infundit, quando Celebrans vult purificare. Diaconus post datam pacem Subdiacono vadit ad librum: et, dum Celebrans se communicat, stant ipse et Subdiaconus profunde inclinati versus Altare.
9 In Missa Pontificali, Assistens accipit et defert pacem, ut in Caeremoniali habetur. Si in Missa solemni fiat Communio, omnia serventur, ut supra, sed prius communicet Diaconum et Subdiaconum, deinde alios per ordinem: et Diaconus purificationem eis ministret. Interim a Choro cantatur Antiphona quae dicitur Communio.


XI - De Communione, et Orationibus

post Communionem dicendis

CELEBRANTE purificato, dum Calicem collocat in Altari, liber Missalis defertur per ministrum ad cornu Epistolae, et collocatur ut in Introitu. Ipse autem minister genuflectit juxta cornu Evangelii, ut in principio Missae. Deinde Celebrans, stans junctis manibus, legit Antiphonam quae dicitur Communio ; qua lecta, junctis itidem manibus ante pectus, vadit ad medium Altaris, et eo osculato, vertit se ad populum a manu sinistra ad dexteram, et dicit: Dóminus vobíscum, et per eamdem viam redit ad librum, dicit Orationes post Communionem, eisdem modo, numero et ordine, ut supra dictae sunt Collectae. Quibus finitis, claudit librum, et jungens manus ante pectus, revertitur ad medium Altaris, ubi eo osculato, vertit se ad populum, et dicit, ut supra: Dóminus vobíscum, quo dicto, stans junctis manibus ante pectus versus populum, dicit, si dicendum est: Ite, Missa est, et per eamdem viam revertitur ad Altare. Si vero non sit dicendum, dicto Dóminus vobíscum, revertitur eodem modo per eamdem viam ad medium Altaris, ubi stans versus ad illud, junctis ante pectus manibus, dicit: Benedicámus Dómino. In Missis autem Defunctorum eodem modo stans versus Altare, dicit: Requiéscant in pace.
2 In Quadragesima autem a Feria IV Cinerum usque ad Feriam IV Majoris Hebdomadae in feriali Officio, postquam Celebrans dixit Orationes post Communionem cum suis solitis conclusionibus, antequam dicat: Dóminus vobiscum, stans in eodem loco ante librum dicit: Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo, caput inclinans, et extensis manibus, subjungit eadem voce Orationem super populum, ibidem positam, qua finita, osculatur Altare, et vertens se ad populum dicit: Dóminus vobíscum, et alia ut supra.
3 In Missa solemni Diaconus defert librum Missalis ad cornu Epistolae, deinde vadit retro post Celebrantem, Subdiaconus vero vadit ad cornu Evangelii, ubi Calicem mundat, aptat cum Purificatorio, Patena et Palla cooperit, plicat Corporale, reponit in Bursam, et illam ponit super Calicem coopertum Ve lo, quem collocat in Altari, vel super Credentia ut prius: postea redit ad locum suum retro post Diaconum: qui cum dicit: Ite, Missa est, cum Celebrante vertit se ad populum: et in Quadragesima, dicto per Cetebrantem Orémus, Diaconus in cornu Epistolae vertens se ad populum, junctis manibus dicit ut supra: Humiliáte, etc. ; quo dicto vertit se versus Altare a tergo Celebrantis, et Celebrans dicit Orationem super populum.


XII - De Benedictione in fine Missae,

et Evangelio sancti Joannis

DICTO Ite, Missa est, vel Benedicámus Dómino, ut supra, Celebrans ante medium Altaris stans junctis manibus super eo, et capite inclinato, dicit secreto: Pláceat tibi, sancta Trínitas, etc. Quo dicto, extensis manibus hinc inde super Altare positis, ipsum in medio osculatur: tum erigens se, adhuc stans versus illud, elevat ad caelum oculos et manus, quas extendit et jungit, caputque Cruci inclinans, dicit voce intelligibili: Benedícat vos omnípotens Deus, et junctis manibus, ac demissis ad terram oculis, vertens se ad p opulum a sinistro latere ad dexterum, extensa manu dextera, junctisque digitis, et manu sinistra infra pectus posita, semel benedicit populo dicens: Pater, et Fílius, + et Spíritus Sanctus. R/. Amen ; et circulum perficiens accedit ad cornu Evangelii, ubi dicto Dóminus vobíscum, et R/. Et cum spíritu tuo, pollice dextero signans primum signo Crucis Altare, seu librum in principio Evangelii, deinde frontem, os et pectus, dicit: Inítium sancti Evangélii secúndum Joánnem, vel Sequéntia sancti Evangélii, ut dictum est in Rubricis generalibus, et R/. Glória tibi, Dómine, junctis manibus legit Evangelium: In princípio, vel aliud ut convenit. Cum dicit: Et Verbum caro factum est, genuflectit versus cornu Evangelii, et surgens prosequitur ut prius: quo finito, minister stans a parte Epistolae respondet: Deo grátias.
2 Si Celebrans in Altari vertit faciem ad populum, non vertit se, sed stans ut erat, benedicit populo, ut supra, in medio Altaris ; deinde accedit ad cornu Evangelii, et dicit Evangelium S Joannis.
3 Si celebravit coram Summo Pontifice, Cardinale et Legato Sedis Apostolicae, vel Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo in Provincia, Civitate, vel Dioecesi sua exsistente, Celebrans dicto Pláceat tibi, sancta Trínitas, etc., dicit: Benedícat vos omnípotens Deus, et convertens se ad Summum Pontificem genuflexus, ad Cardinalem vero, et Legatum, vel alium ex supradictis Praelatis, capite inclinato, quasi licentiam benedicendi petens, prosequitur: Pater, et Fílius, + et Spíritus Sanctus, benedicens adstantes a parte ubi non adest Pontifex, Cardinalis, Legatus aut Praelatus praedicti. Si autem celebravit coram Patriarcha, Archiepiscopo, et Episcopo extra eorum Provinciam, Civitatem, vel Dioecesim constitutis, eis absque alio respectu, ut ceteris qui intersunt, more consueto benedicit.
4 Si autem celebravit pro Defunctis, dicto Pláceat tibi, sancta Trínitas, ut supra, et osculato Altari, accedit ad cornu Evangelii, et dicit Evangelium S. Joannis, praetermissa benedictione, quae in Missis Defunctorum non datur.
5 Finito Evangelio in fine Missae, si celebravit coram Summo Pontifice, Cardinale, et Legato Sedis Apostolicae, vel Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo, convertit se ad illum coram quo ex praedictis celebravit, et facit reverentiam convenientem. Si non celebravit coram aliquo praedictorum, hujusmodi reverentiam praetermittit.
6 Quibus omnibus absolutis, exstinguuntur per ministrum candelae: interim Sacerdos accipit sinistra Calicem, dexteram ponens super Bursam, ne aliquid cadat, descendit ante infimum gradum Altaris, e t, ibi in medio vertens se ad illud, se profunde inclinat (vel, si in eo est Tabernaculum sanctissimi Sacramenti, genuflectit) ; et, facta reverentia, accipit Biretum a ministro, caput cooperit, ac praecedente eodem ministro, eo modo quo venerat, redit ad Sacristiam, interim dicens Antiphonam Trium puerórum et Canticum Benedícite. Si vero sit dimissurus paramenta apud Altare ubi celebravit, finito Evangelio praedicto, ibidem illis se exuit, et dicit Antiphonam Trium puerórum cum Cantico et aliis Orationibus, ut suo loco ponuntur.
7 In Missa solemni Celebrans, eadem voce et modo quo in Missis privatis, semel tantum benedicit populo, nisi sit Episcopus, vel Abbas, ut infra: et dicto Evangelio secundum Joannem, vel alio, ut supra, ministrante Subdiacono librum, si opus est, discedit cum ministris ordine et modo quo venerat.
8 Episcopus autem, vel Abbas, ter benedicit populo, etiam in Missis privatis, ut in Caeremoniali habetur.


XII I - De his quae omittuntur in Missa

pro Defunctis

IN Missa pro Defunctis ante Confessionem non dicitur Psalmus Júdica me, Deus, sed, pronuntiata Antiphona: Introíbo ad altáre Dei, et responso a ministro: Ad Deum, qui laetíficat, etc., dicitur V/. Adjutórium nostrum, et Confessio, cum reliquis ut supra. Cum Celebrans ad Altare incipit Introitum, non signat se, sed, manu dextera extensa, facit signum Crucis super librum, quasi aliquem benedicens. Non dicitur: Glória Patri, sed post Psalmum repetitur: Réquiem aetérnam ; nec dicitur Glória in excélsis, nec Allelúja, nec Jube, Dómine, benedícere, nec Dóminus sit in corde meo ; nec osculatur librum in fine. Non dicitur Credo, non benedicitur aqua in Calicem fundenda ; dicitur tamen Oratio: Deus, qui humánae substántiae, etc., Cum lavat manus, in fine Psalmi Lavábo inter innocéntes, non dicitur Glória Patri. Ad Agnus Dei non dicitur: miserére nobis, cujus loco dicitur: dona eis réquiem ; nec tertio: dona nobis pacem, cujus loco dicitur: dona eis réquiem sempitérnam ; neque percutitur pectus. Non dicitur prima Oratio ante Communionem, scilicet: Dómine Jesu Christe, qui dixísti Apóstolis tuis, etc., nec datur pax. In fine non dicitur: Ite, Missa est, nec Benedicámus Dómino, sed: Requiéscant in pace. Et non dat ur Benedictio: sed dicto Pláceat, et osculato Altari, dicitur, ut supra: In princípio erat Verbum, etc. Alia omnia ut in aliis Missis.
2 In Missa solemni non incensatur Altare ad Introitum, et Subdiaconus, finita Epistola, non osculatur manum Celebrantis, nec benedicitur: Diaconus non petit benedictionem, nec osculatur Celebrantis manum: non tenentur luminaria ad Evangelium, nec portatur incensum, sed duo tantum Acolythi sine candelabris stant unus a dextris et alter a sinistris Subdiaconi tenentis libr um Evangeliorum. Non incensatur liber, nec in fine Celebrans: nec defertur liber Evangeliorum osculandus. Oblata et Altare incensantur ut supra: incensatur solus Celebrans, et non incensantur alii. Subdiaconus non tenet Patenam post Celebrantem ; sed tempore elevationis Sacramenti genuflexus in cornu Epistolae, illud incensat. Ministri cum aliquid porrigunt Celebranti, in hac Missa non osculantur ejus manum, neque rem quae porrigitur.
3 Si distribuendae sunt candelae, distribuantur post Epistolam, et accendantur ad Evangelium, ad elevationem Sacramenti, et post Missam, dum fit Absolutio. Si habendus est sermo, habeatur, finita Missa, ante Absolutionem.
4 Finita Missa, si facienda est Absolutio, Celebrans retrahit se ad cornu Epistolae, ubi exuitur Casula, et, d eposito Manipulo, accipit Pluviale nigrum. Subdiaconus medius inter duos Acolythos cum candelabris accensis defert Crucem, sicut in Processionibus, praecedentibus duobus aliis Acolythis, uno cum thuribulo et navicula incensi, alio cum vase aquae benedictae et aspersorio: sequitur Celebrans, facta prius Altari reverentia, et Diaconus a sinistris ejus. Subdiaconus cum Cruce sistit se ad pedes tumuli, seu lecticae mortuorum contra Altare, medius inter dictos Acolythos tenentes luminaria: Celebrans vero ex alia parte in capite loci inter Altare et tumulum, aliquantulum versus cornu Epistolae, ita ut Crucem Subdiaconi respiciat: a sinistris ejus Diaconus, et prope eum alii duo Acolythi deferentes thuribulum et vas aquae benedictae. Tunc, Acolytho seu Clerico tenente librum, absolute dicit Orationem Non intres, ut infra suo loco post Missas Defunctorum notatur, quae tamen Oratio omittitur si non sit praesens Defuncti cadaver. Deinde cantatur R/. Líbera me, Dómine, et circa illius finem Celebrans ponit incensum in thuribulum, benedicens illud more solito, ministrante Diacono navicalam: et finito Kýrie, eléison, incipit intelligibili voce: Pater noster, et secreto prosequendo reliqua, accipit aspersorium de manu Diaconi, et facta Altari reverentia, comitante eodem Diacono a dexteris, et tenente fimbriam anteriorem Pluvialis, circuiens tumulum, aspergit illum aqua benedicta, ter a parte dextera, et ter a sinistra. Cum transit ante Crucem, profunde se inclinat, Diaconus vero genuflectit: postea de manu ejusdem Diaconi accip it thuribulum, et eodem modo quo asperserat, incensat. Et rediens ad pristinum locum, Diacono tenente librum, junctis manibus dicit Versus et Orationem, ut eodem loco notatur. Post Orationem autem, faciens Crucem manu dextera supra tumulum, dicit Versum Réquiem aetérnam et, dicto per Cantores Requiéscat in pace et R/. Amen, subjungit Versum Anima ejus, ut ibidem notatur. Tunc inchoat Antiphonam Si iniquitátes, et cum clero recitans Psalmum De profúndis, praecedente Cruce, redit cum aliis ad Sacristiam. Ibi, a b omnibus repetita Antiphona, Sacerdos, antequam paramentis exuatur, dicit Preces, quae item post Missas Defunctorum infra habentur. Antiphona tamen Si iniquitátes et Psalmus cum Precibus non dicuntur, si absolutio facta fuerit pro omnibus Defunctis.



DE DEFECTIBUS


Missale Romanum 1957 - VI I - De Offertorio, et aliis usque ad Canonem