Missale Romanum 1957 - Sabbato


Oratio S. Ambrosii ante Missam

Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI, 3 Octobris 1936.

AD mensam dulcíssimi convívii tui, pie Dómine Jesu Christe, ego peccátor de própriis meis méritis nihil praesúmens, sed de tua confídens misericórdia et bonitáte, accédere véreor et contremísco. Nam cor et corpus hábeo multis crimínibus maculátum, mentem et linguam non caute custodítam. Ergo, o pia Déitas, o treménda majéstas, ego miser, inter angústias deprehénsus, ad te fontem misericórdiae recúrro, ad te festíno sanándus, sub tuam protectiónem fúgio ; et, quem júdicem sustinére néqueo, salvatórem habére suspíro. Tibi, Dómine, plagas meas osténdo, tibi verecúndiam meam détego. Scio peccáta mea multa et magna, pro quibus tímeo: spero in misericórdias tuas, quarum non est númerus. Réspice ergo in me óculis misercórdiae tuae, Dómine Jesu Christe, Rex aetérne, Deus et homo, crucifíxus propter hóminem. Exáudi me sperántem in te: miserére mei pleni misériis et peccátis, tu qui fontem miseratiónis numquam manáre cessábis. Salve, salutáris víctima, pro me et omni humáno génere in patíbulo crucis obláta. Salve, nóbilis et pretióse sanguis, de vulnéribus crucifíxi Dómini mei Jesu Christi prófluens, et peccáta totíus mundi ábluens. Recordáre, Dómine, creatúrae tuae, quam tuo sánguine redemísti. Paénitet me peccásse, cúpio emendáre quod feci. Aufer ergo a me, clementíssime Pater, omnes iniquitátes et peccáta mea ; ut, purificátus mente et córpore, digne degustáre mérear Sancta sanctórum. Et concéde, ut haec sancta praelibátio córporis et sánguinis tui, quam ego indígnus súmere inténdo, sit peccatórum meórum remíssio, sit delictórum perfécta purgátio, sit túrpium cogitatiónum effugátio ac bonórum sénsuum regenerátio, operúmque tibi placéntium salúbris efficácia, ánimae quoque et córporis contra inimicórum meórum insídias firmíssima tuítio. Amen.


Oratio S. Thomae Aquinatis

Indulgentia trium annorum ; plenaria, dummodo quotidiana orationis recitatio in integrum mensem producta fuerit, et praeterea sacramentalis confessio, alicujus ecclesiae vel publici oratorii visitatio et ad mentem Summi Pontificis preces additae fuerint. Pius Pp. XI, 10 Decembris 1936.

OMNÍPOTENS sempitérne Deus, ecce accédo ad sacraméntum unigéniti Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi ; accédo tamquam infírmus ad médicum vitae, immúndus ad fontem misericórdiae, caecus ad lumen claritátis aetérnae, pauper et egénus ad Dóminum caeli et terrae. Rogo ergo imménsae largitátis tuae abundántiam, quátenus meam curáre dignéris infirmitátem, laváre foeditátem, illumináre caecitátem, ditáre paupertátem, vestíre nuditátem ; ut panem Angelórum, Regem regum et Dóminum dominántium, tanta suscípiam reveréntia et humilitáte, tanta contritióne et devotióne, tanta puritáte et fide, tali propósito et intentióne, sicut éxpedit salúti ánimae meae. Da mihi, quaeso, Domínici córporis et sánguinis non solum suscípere sacraméntum, sed étiam rem et virtútem sacraménti. O mitíssime Deus, da mihi corpus unigéniti Fílii tui, Dómini nostri, Jesu Christi, quod traxit de Vírgine María, sic suscípere, ut córpori suo mýstico mérear incoporári, et inter ejus membra connumerári. O amantíssime Pater, concéde mihi diléctum Fílium tuum, quem nunc velátum in via suscípere propóno, reveláta tandem fácie perpétuo contemplári: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia saécula saeculórum. Amen.


Oratio ad B. Mariam Virg. ante Missam

Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI, 3 Octobris 1936.

O MATER pietátis et misericórdiae, beatíssima Virgo María, ego miser et indígnus peccátor ad te confúgio toto corde et afféctu ; et precor pietátem tuam, ut, sicut dulcíssimo Fílio tuo in cruce pendénti astitísti, ita et mihi, mísero peccatóri, et sacerdótibus ómnibus, hic et in tota sancta Ecclésia hódie offeréntibus, cleménter assístere dignéris, ut, tua grátia adjúti, dignam et acceptábilem hóstiam in conspéctu summae et indivíduae Trinitátis offérre valeámus. Amen.


Preces ad S. Joseph

Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI, 3 Octobris 1936.

O FELÍCEM virum, beátum Joseph, cui datum est Deum, quem multi reges voluérunt vidére et non vidérunt, audíre et non audiérunt, non solum vidére et audíre, sed portáre, deosculári, vestíre et custodíre !
V/. Ora pro nobis, beáte Joseph.
R/. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

Orémus


DEUS, qui dedísti nobis regále sacerdótium: praesta, quaésumus ; ut, sicut beátus Joseph unigénitum Fílium tuum, natum ex María Vírgine, suis mánibus reverénter tractáre méruit et portáre, ita nos fácias cum cordis mundítia et óperis innocéntia tuis sanctis altáribus deservíre, ut sacrosánctum Fílii tui corpus et sánguinem hódie digne sumámus, et in futúro saéculo praémium habére mereámur aetérnum. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. Amen.


Oratio ad omnes Angelos et Sanctos

Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI, 3 Octobris 1936.

ANGELI, Archángeli, Throni, Dominatiónes, Principátus, Potestátes, Virtútes caelórum, Chérubim atque Séraphim, omnes Sancti et Sanctae Dei, praesértim Patróni mei, intercédere dignémini pro me, ut hoc sacrifícium Deo omnipoténti digne váleam offérre, ad laudem et glóriam nóminis sui et ad utilitátem meam totiúsque Ecclésiae suae sanctae. Amen.


Oratio ad Sanctum

in cujus honorem Missa celebratur

Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI, 3 Octobris 1936.

O SANCTE N., ecce ego miser peccátor, de tuis méritis confísus, óffero nunc sacratíssimum sacraméntum córporis et sánguinis Dómini nostri Jesu Christi pro tuo honóre et glória. Precor te humíliter et devóte, ut pro me hódie intercédere dignéris, ut tantum sacrifícium digne et acceptabíliter offérre váleam, ut eum tecum et cum ómnibus eléctis ejus aeternáliter laudáre, atque cum eo regnáre váleam: Qui vivit et regnat in saécula saeculórum. Amen.


Formula intentionis ante Missam

Indulgentia quingentorum dierum. Pius Pp. XI, 12 Julii 1935.

EGO volo celebráre Missam, et confícere corpus et sánguinem Dómini nostri Jesu Christi, juxta ritum sanctae Románae Ecclésiae, ad laudem omnipoténtis Dei totiúsque Cúriae triumphántis, ad utlitátem meam totiúsque Cúriae militántis, pro ómnibus qui se commendavérunt oratiónibus meis, in génere et in spécie, et pro felíci statu sanctae Románae Ecclésiae. Amen.

GÁUDIUM cum pace, ememdatiónem vitae, spátium verae paeniténtiae, grátiam et consolatiónem Sancti Spíritus, perseverántiam in bonis opéribus, tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.





ORATIONES

DICENDAE CUM SACERDOS INDUITUR

SACERDOTALIBUS PARAMENTIS

Indulgentia centum dierum pro singulis orationibus. Pius Pp. XII, 14 Januarii 1940.

Cum lavat manus, dicat:


DA, Dómine, virtútem mánibus meis ad abstergéndam omnem máculam ; ut sine pollutióne mentis et córporis váleam tibi servíre.

Ad Amictum, dum ponitur super caput, dicat:


IMPÓNE, Dómine, cápiti meo gáleam salútis, ad expugnándos diabólicos incúrsus.

Ad Albam, cum ea induitur:


DEÁLBA me, Dómine, et munda cor meum ; ut, in sánguine Agni dealbátus, gáudiis pérfruar sempitérnis.

Ad Cingulum, dum se cingit:


PRAECÍNGE me, Dómine, cíngulo puritátis, et exstíngue in lumbis meis humórem libídinis ; ut máneat in me virtus continéntiae et castitátis.

Ad Manipulum, dum imponitur brachio sinistro:


MÉREAR, Dómine, portáre manípulum fletus et dolóris ; ut cum exsultatióne recípiam mercédem labóris.

Ad Stolam, dum imponitur collo:


REDDE mihi, Dómine, stolam immortalitátis quam pérdidi in praevaricatióne primi paréntis: et, quamvis indígnus accédo ad tuum sacrum mystérium, mérear tamen gáudium sempitérnum.

Ad Casulam, cum assumitur:


DÓMINE, qui dixísti: Jugum meum suáve est et onus meum leve: fac, ut istud portáre sic váleam, quod cónsequar tuam grátiam. Amen.



ORATIONES

DICENDAE AB EPISCOPO

QUANDO IN PONTIFICALIBUS CELEBRAT

Indulgentia centum dierum pro singulis orationibus. Pius Pp. XII, 14 Januarii 1940.

Ad Caligas:


CÁLCEA, Dómine, pedes meos in praeparatiónem evangélii pacis, et prótege me in velaménto alárum tuárum.

Cum exuitur Cappa:


EXUE me, Dómine, véterem hóminem cum móribus et áctibus suis: et índue me novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in justítia, et sanctitáte veritátis.

Cum lavat manus:


DA, Dómine, virtútem mánibus meis ad abstergéndam omnem máculam immúndam ; ut sine pollutióne mentis et córporis váleam tibi servíre.

Ad Amictum:


IMPÓNE, Dómine, gáleam salútis in cápite meo ad expugnándas omnes diabólicas fraudes, inimicórum ómnium versútias superándo.

Ad Albam:


DEÁLBA me, Dómine, et a delícto meo munda me: ut cum his, qui stolas suas dealbavérunt in sánguine Agni, gáudiis pérfruar sempitérnis.

Ad Cingulum:


PRAECÍNGE me, Dómine, cíngulo fídei et virtúte castitátis lumbos meos, et exstíngue in eis humórem libídinis ; ut júgiter máneat in me vigor totíus castitátis.

Cum accipit Crucem pectoralem:


MUNÍRE dignéris me, Dómine Jesu Christe, ab ómnibus insídiis inimicórum ómnium, signo sanctíssimae Crucis tuae: ac concédere dignéris mihi indígno servo tuo, ut sicut hanc Crucem, Sanctórum tuórum relíquiis refértam, ante pectus meum téneo, sic semper mente retíneam et memóriam passiónis, et sanctórum victórias Mártyrum.

Ad Stolam:


REDDE mihi, Dómine, óbsecro, stolam immortalitátis, quam pérdidi in praevaricatióne primi paréntis: et, quamvis indígnus accédere praesúmo ad tuum sacrum mystérium cum hoc ornaménto, praesta, ut in eódem in perpétuum mérear laetári.

Ad Tunicellam:


TÚNICA jucunditátis et induménto laetítiae índuat me Dóminus.

Ad Dalmaticam:


INDUE me, Dómine, induménto salútis et vestiménto laetítiae ; et dalmática justítiae circúmda me semper.

Ad Chirothecas:


CIRCÚMDA, Dómine, manus meas mundítia novi hóminis, qui de caelo descéndit: ut, quemádmodum Jacob diléctus tuus, pellículis hoedórum opértis mánibus, patérnam benedictiónem, obláto patri cibo potúque gratíssimo, impetrávit ; sic et obláta per manus nostras salutáris hóstia, grátiae tuae benedictiónem mérear. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui in similitúdinem carnis peccáti pro nobis óbtulit semetípsum.

Ad Planetam:


DÓMINE, qui dixísti: Jugum meum suáve est et onus meum leve: praesta, ut illud portáre sic váleam, quod possim cónsequi tuam grátiam.

Ad Mitram:


MITRAM, Dómine, et salútis gáleam impóne cápiti meo ; ut contra antíqui hostis omniúmque inimicórum meórum insídias inoffénsus evádam.

Ad Anulum:


CORDIS et córporis mei, Dómine, dígitos virtúte decóra, et septifórmis Spíritus sanctificatióne circúmda.

Ad Manipulum:


MÉREAR, precor, Dómine, manípulum portáre mente flébili ; ut cum exsultatióne portiónem accípiam cum justis.



ORATIONES

DICENDAE AB EPISCOPO

QUANDO PRIVATE CELEBRAT

Indulgentia centum dierum pro singulis orationibus. Pius Pp. XII, 14 Januarii 1940.

Cum exuitur Cappa:


EXUE me, Dómine, véterem hóminem cum móribus et áctibus suis: et índue me novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in justítia, et sanctitáte veritátis.

Cum manus lavat:


DA, Dómine, virtútem mánibus meis ad abstergéndam omnem máculam immúndam ; ut sine pollutióne mentis et córporis váleam tibi servíre.

Ad Amictum:


IMPÓNE, Dómine, cápiti meo gáleam salútis ad expugnándos diabólicos incúrsus.

Ad Albam:


DEÁLBA me, Dómine, et munda cor meum ; ut in sánguine Agni dealbátus, gáudiis pérfruar sempitérnis.

Ad Cingulum:


PRAECÍNGE me, Dómine, cíngulo puritátis, et exstíngue in lumbis meis humórem libídinis ; ut máneat in me virtus continéntiae et castitátis.

Cum accipit Crucem pectoralem:


MUNÍRE dignéris me, Dómine Jesu Christe, ab ómnibus insídiis inimicórum ómnium, signo sanctíssimae Crucis tuae: ac concédere dignéris mihi indígno servo tuo, ut sicut hanc Crucem, Sanctórum tuórum relíquiis refértam, ante pectus meum téneo, sic semper mente retíneam et memóriam passiónis, et sanctórum victórias Mártyrum.

Ad Stolam:


REDDE mihi, Dómine, óbsecro, stolam immortalitátis, quam pérdidi in praevaricatióne primi paréntis ; et, quamvis indígnus accédere praesúmo ad tuum sacrum mystérium cum hoc ornaménto, praesta, ut in eódem in perpétuum mérear laetári.

Ad Planetam:


DÓMINE, qui dixísti: Jugum meum suáve est, et onus meum leve: praesta, ut illud portáre sic váleam, quod possim cónsequi tuam grátiam.

Ad Manipulum:


MÉREAR, precor, Dómine, manípulum portáre mente flébili ; ut cum exsultatióne portiónem accípiam cum justis.




GRATIARUM ACTIO

POST MISSAM



Quilibet Sacerdos, ex concessione Pii Pp. XI sub die 3 Octobris 1936, lucrari potest: Indulgentiam quinque annorum, si, post Missam celebratam, recitet Canticum Trium puerorum et Psalmum 150 cum adnexa Antiphona, Versiculis et Orémus, ut infra ; plenariam, si per integrum mensem praedictas preces quotidie recitaverit, accedente sacramentali confessione et oratione ad mentem Summi Pontificis.

Ant. Trium puerórum * cantémus hymnum, quem cantábant sancti in camíno ignis, benedicéntes Dóminum. (T. P. Allelúja.)
Quae Antiphona in Duplicibus tantum duplicatur.

Canticum trium Puerorum

Dan. 3, 57-88 et 56


BENEDÍCITE, ómnia ópera Dómini, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in saécula.
Benedícite, Angeli Dómini, Dómino: * benedícite, caeli, Dómino.
Benedícite, aquae omnes, quae super caelos sunt, Dómino: * benedícite, omnes virtútes Dómini, Dómino.
Benedícite, sol et luna, Dómino: * benedícite, stellae caeli, Dómino.
Benedícite, omnis imber et ros, Dómino: * benedícite, omnes spíritus Dei, Dómino.
Benedícite, ignis et aestus, Dómino: * benedícite, frigus et aestus, Dómino.
Benedícite, rores et pruína, Dómino: * benedícite, gelu et frigus, Dómino.
Benedícite, glácies et nives, Dómino: * benedícite, noctes et dies, Dómino.
Benedícite, lux et ténebrae, Dómino: * benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
Benedícat terra Dóminum: * laudet et superexáltet eum in saécula.
Benedícite, montes et colles, Dómino: * benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
Benedícite, fontes, Dómino: * benedícite, mária et flúmina, Dómino.
Benedícite, cete, et ómnia, quae movéntur in aquis, Dómino: * benedícite, omnes vólucres caeli, Dómino.
Benedícite, omnes béstiae et pécora, Dómino: * benedícite, fílii hóminum, Dómino.
Benedícat Israël Dóminum: * laudet et superexáltet eum in saécula.
Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino: * benedícite, servi Dómini, Dómino.
Benedícite, spíritus et ánimae justórum, Dómino: * benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
Benedícite, Ananía, Azaría, Mísaël, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in saécula.
Benedicámus, Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu: * laudémus et superexaltémus eum in saécula.
Benedíctus es, Dómine, in firmaménto caeli, * et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in saécula.
* Hic non dicitur Glória Patri, neque Amen.

Psalmus 150


LAUDÁTE Dóminum in sanctis ejus: * laudáte eum in firmaménto virtútis ejus.
Laudáte eum in virtútibus ejus: * laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis ejus.
Laudáte eum in sono tubae: * laudáte eum in psaltério, et cíthara.
Laudáte eum in týmpano, et choro: * laudáte eum in chordis, et órgano.
Laudáte eum in cýmbalis benesonántibus: laudáte eum in cýmbalis jubilatiónis: * omnis spíritus laudet Dóminum.
Glória Patri.

Ant. Trium puerórum cantémus hymnum, quem cantábant sancti in camíno ignis, benedicéntes Dóminum. (T. P. Allelúja.)

Postea Sacerdos dicit:

Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater noster.
V/. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
R/. Sed líbera nos a malo.
V/. Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua.
R/. Et sancti tui benedícant tibi.
V/. Exsultábunt sancti in glória.
R/. Laetabúntur in cubílibus suis.
V/. Non nobis, Dómine, non nobis.
R/. Sed nómini tuo da glóriam.
V/. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R/. Et clamor meus ad te véniat.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus.


DEUS, qui tribus púeris mitigásti flammas ígnium: concéde propítius ; ut nos fámulos tuos non exúrat flamma vitiórum.

ACTIÓNES nostras, quaésumus, Dómine, aspirándo praéveni, et adjuvándo proséquere: ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incípiat, et per te coepta finiátur.

DA nobis, qu aé sumus, Dómine, vitiórum nostrórum flammas exstínguere: qui beáto Lauréntio tribuísti tormentórum suórum incéndia superáre. Per Christum Dóminum nostrum. R/. Amen.



ORATIONES

PRO OPPORTUNITATE SACERDOTIS DICENDAE

Oratio S. Thomae Aquinatis

Indulgentia trium annorum ; plenaria, oratione quotidie in integrum mensem pie reiterata et additis sacramentali confessione, alicujus ecclesiae vel publici oratorii visitatione et precibus ad Summi Pontificis mentem. Pius Pp. XI, 22 Novembris 1934.

GRÁTIAS tibi ago, Dómine sancte, Pater omnípotens, aetérne Deus, qui me peccatórem, indígnum fámulum tuum, nullis meis méritis, sed sola dignatióne misericórdiae tuae satiáre dignátus es pretióso córpore et sánguine Fílii tui, Dómini nostri, Jesu Christi. Et precor, ut haec sancta commúnio non sit mihi reátus ad poenam, sed intercéssio salutáris ad véniam. Sit mihi armatúra fídei, et scutum bonae voluntátis. Sit vitiórum meórum evacuátio, concupiscéntiae et libídinis exterminátio, caritátis et patiéntiae, humilitátis et obediéntiae, omniúmque virtútum augmentátio: contra insídias inimicórum ómnium, tam visibílium quam invisibílium, firma defénsio: mótuum meórum, tam carnálium quam spirituálium, perfécta quietátio: in te uno ac vero Deo firma adhaésio ; atque finis mei felix consummátio. Et precor te ut ad illud ineffábile convívium me peccatórem perdúcere dignéris, ubi tu, cum Fílio tuo et Spíritu Sancto, sanctis tuis es lux vera, satiétas plena, gáudium sempitérnum, jucúnditas consummáta et felícitas perfécta. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. Amen.


Alia Oratio

Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI, 3 Octobris 1936.

TRANSFÍGE, dulcíssime Dómine Jesu, medúllas et víscera ánimae meae suavíssimo ac salubérrimo amóris tui vúlnere, vera serenáque et apostólica sanctíssima caritáte, ut lángueat et liquefíat ánima mea solo semper amóre et desidério tui ; te concupíscat et defíciat in átria tua, cúpiat dissólvi et esse tecum. Da ut ánima mea te esúriat, panem Angelórum, refectiónem animárum sanctárum ; panem nostrum quotidiánum, supersubstantiálem, habéntem omnem dulcédinem et sapórem et omne delectaméntum suavitátis. Te, in quem desíderant Angeli prospícere, semper esúriat et cómedat cor meum, et dulcédine sapóris tui repleántur víscera ánimae meae ; te semper sítiat fontem vitae, fontem sapiéntiae et sciéntiae, fontem aetérni lúminis, torréntem voluptátis, ubertátem domus Dei. Te semper ámbiat, te quaerat, te invéniat, ad te tendat, ad te pervéniat, te meditétur, te loquátur, et ómnia operétur in laudem et glóriam nóminis tui, cum humilitáte et discretióne, cum dilectióne, et delectatióne, cum facilitáte et afféctu, cum perseverántia usque in finem ; ut tu sis solus semper spes mea, tota fidúcia mea, divítiae meae, delectátio mea, jucúnditas mea, gáudium meum, quies et tranquíllitas mea, pax mea, suávitas mea, odor meus, dulcédo mea, cibus meus, reféctio mea, refúgium meum, auxílium meum, sapiéntia mea, pórtio mea, posséssio mea, thesáurus meus, in quo fixa et firma et immobíliter semper sit radicáta mens mea et cor meum. Amen.


Rhythmus Sancti Thomae Aquinatis

Indulgentia quinque annorum toties quoties ; septem annorum, si rhythmus vel ejusdem postrema tantum stropha coram Ssmo Eucharistiae Sacramento recitatus fuerit ; plenar ia suetis conditionibus, quotidiana rhythmi recitatione in integrum mensem producta. Pius Pp. XI, 12 Martii 1936 et Pius Pp. XII, 12 Julii 1941.

ADÓRO te devóte, latens Déitas,
Quae sub his figúris vere látitas:
Tibi se cor meum totum súbjicit,
Quia, te contémplans, totum déficit.

Visus, tactus, gustus in te fállitur,
Sed audítu solo tuto créditur:
Credo quidquid dixit Dei Fílius,
Nil hoc verbo Veritátis vérius.

In cruce latébat sola Déitas,
At hic latet simul et humánitas ;
Ambo tamen credens atque cónfitens,
Peto quod petívit latro poenitens.

Plagas, sicut Thomas, non intúeor,
Deum tamen meum te confíteor:
Fac me tibi semper magis crédere,
In te spem habére, te dilígere.

O memoriále mortis Dómini,
Panis vivus, vitam praestans hómini,
Praesta meae menti de te vívere
Et te illi semper dulce sápere.

Pie pellicáne, Jesu Dómine,
Me immúndum munda tuo sánguine,
Cujus una stilla salvum fácere
Totum mundum quit ab omni scélere.

Jesu, quem velátum nunc aspício,
Oro, fiat illud quod tam sítio ;
Ut, te reveláta cernens fácie,
Visu sim beátus tuae glóriae. Amen.


Aspirationes ad Ssmum Redemptorem

Indulgentia septem annorum, si Sacerdos post Missam invocationes pie recitaverit ; trecentorum dierum toties quoties ; plenaria suetis conditionibus, dummodo quotidie per integrum mensem invocationum recitatio devote peracta fuerit. Pius Pp. IX, 9 Januarii 1854.

ANIMA Christi, sanctífica me. Corpus Christi, salve me. Sanguis Christi, inébria me. Aqua láteris Christi, lava me. Pássio Christi, confórta me. O bone Jesu, exáudi me. Intra tua vúlnera abscónde me. Ne permíttas me separári a te. Ab hoste malígno defénde me. In hora mortis meae voca me. Et jube me veníre ad te, ut cum sanctis tuis laudem te in saécula saeculórum. Amen.


Oblatio sui

Indulgentia trium annorum ; plenaria suetis conditionibus, si quotidie per integrum mensem actus oblationis devote recitatus fuerit. Pius Pp. XI, 4 Decembris 1932.

SÚSCIPE, Dómine, univérsam meam libertátem. Accipe memóriam, intelléctum atque voluntátem omnem. Quidquid hábeo vel possídeo, mihi largítus es: id tibi totum restítuo, ac tuae prorsus voluntáti trado gubernándum. Amórem tui solum cum grátia tua mihi dones, et dives sum satis, nec áliud quidquam ultra posco.


Oratio ad D. N. J. C. Crucifixum

Indulgentia decem annorum ; plenaria recitantibus post Missam coram Jesu Christi Crucifixi imagine et orantibus ad mentem Summi Pontificis. Pius Pp. XI, 2 Februarii 1934.

EN EGO, o bone et dulcíssime Jesu, ante conspéctum tuum génibus me provólvo, ac máximo ánimi ardóre te oro atque obtéstor, ut meum in cor vívidos fídei, spei et caritátis sensus, atque veram peccatórum meórum paeniténtiam, éaque emendándi firmíssimam voluntátem velis imprímere ; dum magno ánimi afféctu et dolóre tua quinque vúlnera mecum ipse consídero ac mente contémplor, illud prae óculis habens, quod jam in ore ponébat tuo David Prophéta de te, o bone Jesu: Fodérunt manus meas et pedes meos: dinumeravérunt ómnia ossa mea. Ps. 21, 17-18.


Alia Oratio

Indulgentia trium annorum. Pius Pp. IX, 11 Decembris 1846. Insuper hanc Orationem recitanti flexis genibus, nisi impediatur, conceditur remissio defectuum et culparum in celebratione Missae ex humana fragilitate contractarum. Pius Pp. X, 29 Augusti 1912.

OBSECRO te, dulcíssime Dómine Jesu Christe, ut pássio tua sit mihi virtus, qua múniar, prótegar atque deféndar ; vúlnera tua sint mihi cibus potúsque, quibus pascar, inébrier atque delécter ; aspérsio sánguinis tui sit mihi ablútio ómnium delictórum meórum ; mors tua sit mihi vita indefíciens, crux tua sit mihi glória sempitérna. In his sit mihi reféctio, exsultátio, sánitas et dulcédo cordis mei: Qui vivis et regnas in saécula saeculórum. Amen.


Oratio ad B. Mariam Virginem

Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI, 3 Octobris 1936.

O MARÍA, Virgo et Mater sanctíssima, ecce suscépi dilectíssimum Fílium tuum, quem immaculáto útero tuo concepísti, genuísti, lactásti, atque suavíssimis ampléxibus strinxísti. Ecce, cujus aspéctu laetabáris et ómnibus delíciis replebáris, illum ipsum tibi humíliter et amánter repraesénto et óffero, tuis bráchiis constringéndum, tuo corde amándum, sanctissimaéque Trinitáti in suprémum latríae cultum, pro tui ipsíus honóre et glória et pro meis totiúsque mundi necessitátibus, offeréndum. Rogo ergo te, piíssima Mater, ímpetra mihi véniam ómnium peccatórum meórum, uberémque grátiam ipsi deínceps fidélius serviéndi, ac dénique grátiam finálem, ut eum tecum laudáre possim per ómnia saécula saeculórum. Amen.


Oratio ad S. Joseph

Indulgentia trium annorum toties quoties ; septem annorum singulis mensis Martii diebus necnon qualibet anni feria quarta ; plenaria suetis co nditionibus, oratione quotidie per integrum mensem pia mente iterata. Pius Pp. XI, 18 Maji 1936 et Pius Pp. XII, 10 Martii 1941.

VÍRGINUM custos et pater, sancte Joseph, cujus fidéli custódiae ipsa Innocéntia Christus Jesus et Virgo vírginum María commíssa fuit ; te per hoc utrúmque caríssimum pignus Jesum et Maríam óbsecro et obtéstor, ut me, ab omni immundítia praeservátum, mente incontamináta, puro corde et casto córpore Jesu et Maríae semper fácias castíssime famulári. Amen.


Oratio ad Sanctum in cujus honorem Missa celebrata est

Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI, 3 Octobris 1936.

SANCTE N., in cujus honórem incruéntum córporis et sánguinis Christi sacrifícium óbtuli, fac, tua poténti apud Deum intercessióne, ut, usu hujus mystérii, passiónis et mortis ejúsdem Christi Salvatóris nostri mérita cónsequar, ac, cum illíus frequentatióne, contínuo crescat meae salútis efféctus. Amen.




PROPRIUM


DE TEMPORE





DOMINICA I ADVENTUS

I classis Semiduplex


Statio ad S. Mariam majorem



Introitus Ps. 24, 1-3
AD te levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur. Ps. ibid., 4 Vias tuas, Dómine, demónstra mihi: et sémitas tuas édoce me. V/. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saécula saeculórum. Amen.
Quo finito, repetitur Ad te levávi usque ad Psalmum.

* Hic modus repetendi Introitum servatur per totum annum.

* Non dicitur Glória in excélsis in Missis de Tempore ab hac Dominica usque ad Vigiliam Nativitatis Domini inclusive.


Orémus. Oratio
EXCITA, quaésumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut ab imminéntibus peccatórum nostrórum perículis, te mereámur protegénte éripi, te liberánte salvári: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus: per ómnia saécula saeculórum. R/. Amen.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Romános.

Rom. 13, 11-14


FRATRES: Sciéntes, quia hora est jam nos de somno súrgere. Nunc enim própior est nostra salus, quam cum credídimus. Nox praecéssit, dies autem appropinquávit. Abjiciámus ergo ópera tenebrárum, et induámur arma lucis. Sicut in die honéste ambulémus: non in comessatiónibus, et ebrietátibus, non in cubílibus, et impudicítiis, non in contentióne et aemulatióne: sed induímini Dóminum Jesum Christum.


Graduale Ps. 24, 3 et 4 Univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur, Dómine. V/. Vias tuas, Dómine, notas fac mihi: et sémitas tuas édoce me.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 84, 8 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: et salutáre tuum da nobis. Allelúja.

* In Feriis Adventus, quando per hebdomadam resumitur Missa de Dominica, non dicitur Allelúja nec Versus sequens, sed tantum Graduale.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 21, 25-33


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressúra géntium prae confusióne sónitus maris, et flúctuum: arescéntibus homínibus prae timóre et exspectatióne, quae supervénient univérso orbi: nam virtútes caelórum movebúntur. Et tunc vidébunt Fílium hóminis veniéntem in nube cum potestáte magna, et majestáte. His autem fíeri incipiéntibus, respícite, et leváte cápita vestra: quóniam appropínquat redémptio vestra. Et dixit illis similitúdinem: Vidéte ficúlneam, et omnes árbores: cum prodúcunt jam ex se fructum, scitis quóniam prope est aestas. Ita et vos, cum vidéritis haec fíeri, scitóte quóniam prope est regnum Dei. Amen dico vobis, quia non praeteríbit generátio haec, donec ómnia fiant. Caelum et terra transíbunt: verba autem mea non transíbunt.


Credo, quod dicitur in omnibus Dominicis per totum annum, tam occurrentibus quam anticipatis, vel, etiam quoad Officium, repositis ; non dicitur autem in diebus ferialibus, quando resumitur Missa Dominicae praecedentis.


Offertorium Ps. 24, 1-3 Ad te levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.


Secreta


HAEC sacra nos, Dómine, poténti virtúte mundátos, ad suum fáciant purióres veníre princípium. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus: per ómnia saécula saeculórum. R/. Amen.


* Praefatio de Sanctissima Trinitate: quae dicitur in Dominicis, etiam Sabbato anticipatis, Praefationem propriam vel de Tempore assignatam non habentibus, juxta Rubricas ; non vero in diebus ferialibus, quando resumitur Missa Dominicae, sed tunc dicitur Praefatio communis, nisi facienda sit aliqua Commemoratio, quae Praefationem propriam exigat, juxta Rubricas.
In Missis tamen de Tempore Adventus numquam dicitur Praefatio de beata Maria Virgine.


Communio Ps. 84, 13 Dóminus dabit benignitátem: et terra nostra dabit fructum suum.


Postcommunio


SUSCIPIÁMUS, Dómine, misericórdiam tuam in médio templi tui: ut reparatiónis nostrae ventúra solémnia cóngruis honóribus praecedámus. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus: per ómnia saécula saeculórum. R/. Amen.


* Dicitur Benedicámus Dómino. Et sic servatur, quoties omissum fuerit Glória in excélsis ; secus autem dicitur Ite, Missa est.

* Per totum annum, si dicenda sit infra hebdomadam Missa de Feria, resumitur Missa Dominicae praecedentis, nisi propria Missa assignetur ; et similiter sumuntur Orationes de Dominica, quando de Feria, quae Missam propriam non habeat, facienda sit Commemoratio juxta Rubricas.

* Quum Tempore Adventus, Quadragesimae a die Cinerum inclusive, et Passionis, in Quatuor Temporibus et in Litaniis tam majoribus quam minoribus dicitur Missa de quolibet Festo, aut aliqua ex Missis votivis extra Missam conventualem vel cantatam, semper fit Commemoratio de Feria ; quae etiam fit in Missa conventuali et in Missis cantatis, nisi alia dicatur Missa pariter conventualis vel cantata de Feria. Idem servatur in omnibus Vigiliis ; excepto casu, quo in Vigilia communi vel Duplex I classis agatur vel aliqua ex Missis votivis pr o re gravi et publica simul causa, aut juxta earumdem normas celebretur, quia tunc fit Commemoratio de eadem Vigilia.

* Ab hac die usque ad diem 23 Decembris inclusive, quando dicendae sint, juxta Rubricas, Orationes pro diversitate Temporum assignatae, etiam in Vigiliis et infra Octavas, erunt 2a de S. Maria Deus, qui de beátae, 3a contra persecutores Ecclesiae vel pro Papa ; excepta tamen 2a Oratione, quae, in Missis de beata Maria Virgine, et in iis in quibus de eadem fit Commemoratio, necnon in Missa votiva de Omnibus Sanctis, dicitur de Spiritu Sancto.


DOMINICA II ADVENTUS

II classis Semiduplex


Statio ad S. Crucem in Jerusalem



Introitus Isai. 30, 30
PÓPULUS Sion, ecce Dóminus véniet ad salvándas gentes: et audítam fáciet Dóminus glóriam vocis suae in laetítia cordis vestri. Ps. 79, 2 Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph. V/. Glória Patri.


Oratio


EXCITA, Dómine, corda nostra ad praeparándas Unigéniti tui vias: ut, per ejus advéntum, purificátis tibi méntibus servíre mereámur: Qui tecum vivit.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Romános.

Rom. 15, 4-13


FRATRES: Quaecúmque scripta sunt, ad nostram doctrínam scripta sunt: ut per patiéntiam, et consolatiónem Scripturárum, spem habeámus. Deus autem patiéntiae, et solátii, det vobis idípsum sápere in altérutrum secúndum Jesum Christum: ut unánimes, uno ore honorificétis Deum et Patrem Dómini nostri Jesu Christi. Propter quod suscípite ínvicem, sicut et Christus suscépit vos, in honórem Dei. Dico enim Christum Jesum minístrum fuísse circumcisiónis propter veritátem Dei, ad confirmándas promissiónes patrum: gentes autem super misericórdia honoráre Deum, sicut scriptum est: Proptérea confitébor tibi in géntibus, Dómine, et nómini tuo cantábo. Et íterum dicit: Laetámini, gentes, cum plebe ejus. Et íterum: Laudáte, omnes gentes, Dóminum: et magnificáte eum, omnes pópuli. Et rursus Isaías ait: Erit radix Jesse, et qui exsúrget régere gentes, in eum gentes sperábunt. Deus autem spei répleat vos omni gáudio et pace in credéndo: ut abundétis in spe, et virtúte Spíritus Sáncti.


Graduale Ps. 49, 2-3 et 5 Ex Sion spécies decóris ejus: Deus maniféste véniet. V/. Congregáte illi sanctos ejus, qui ordinavérunt testaméntum ejus super sacrifícia.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 121, 1 Laetátus sum in his, quae dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 11, 2-10


IN illo témpore: Cum audísset Joánnes in vínculis ópera Christi, mittens duos de discípulis suis, ait illi: Tu es, qui ventúrus es, an álium exspectámus ? Et respóndens Jesus, ait illis: Eúntes renuntiáte Joánni, quae audístis, et vidístis. Caeci vident, claudi ámbulant, leprósi mundántur, surdi áudiunt, mórtui resúrgunt, páuperes evangelizántur: et beátus est, qui non fúerit scandalizátus in me. Illis autem abeúntibus, coepit Jesus dícere ad turbas de Joánne: Quid exístis in desértum vidére ? arúndinem vento agitátam ? Sed quid exístis vidére ? hóminem móllibus vestítum ? Ecce qui móllibus vestiúntur, in dómibus regum sunt. Sed quid exístis vidére ? prophétam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophétam. Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce ego mitto Angelum meum ante fáciem tuam, qui praeparábit viam tuam ante te.


Credo.


Offertorium Ps. 84, 7-8 Deus, tu convérsus vivificábis nos, et plebs tua laetábitur in te: osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam, et salutáre tuum da nobis.


Secreta


PLACÁRE, quaésumus, Dómine, humilitátis nostrae précibus et hóstiis: et ubi nulla súppetunt suffrágia meritórum, tuis nobis succúrre praesídiis. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Bar. 5, 5 ; 4, 36 Jerúsalem, surge, et sta in excélso, et vide jucunditátem, quae véniet tibi a Deo tuo.


Postcommunio


REPLÉTI cibo spirituális alimóniae, súpplices te, Dómine, deprecámur: ut hujus participatióne mystérii, dóceas nos terréna despícere et amáre caeléstia. Per Dóminum.



Missale Romanum 1957 - Sabbato