Missale Romanum 1957 - DE EPIPHANIA DOMINI


PRAEFATIO

DE QUADRAGESIMA

V/. Per ómnia saécula saeculórum.
R/. Amen.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et justum est.

VERE dignum et justum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Qui corporáli jejúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris, et praémia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Caeli caelorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:

SANCTUS, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.



PRAEFATIO

DE SANCTA CRUCE

V/. Per ómnia saécula saeculórum.
R/. Amen.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et justum est.

VERE dignum et justum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Caeli caelorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:

SANCTUS, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.



PRAEFATIO PASCHALIS

In Missa Sabbati sancti dicitur: in hac potíssimum nocte ; a die autem Paschae usque ad Sabbatum in Albis inclusive, etiam in Missa Litaniarum majorum, quae infra Octavam Paschatis cum Commemoratione ejusdem celebretur: in hac potíssimum die ; alias, et in Missa insuper Litaniarum majorum, quae infra Octavam Paschatis, sine hujus Commemoratione, celebretur: in hoc potíssimum.

V/. Per ómnia saécula saeculórum.
R/. Amen.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et justum est.

VERE dignum et justum est, aequum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore, sed in hac potíssimum die (vel in hoc potíssimum) gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit, et vitam resurgéndo reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes:

SANCTUS, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

Infra Actionem Communicántes et Hanc ígitur propria, ut infra in Canone.
Sic dicitur a Sabbato sancto usque ad Sabbatum in Albis inclusive in omnibus Missis, quae de Octava celebrentur, aut cum ejus Commemoratione habeantur. Sed in Missa Sabbati sancti infra Actionem dicitur: et noctem sacratíssimam celebrántes.



PRAEFATIO

DE ASCENSIONE DOMINI

V/. Per ómnia saécula saeculórum.
R/. Amen.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et justum est.

VERE dignum et justum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Qui post resurrectiónem suam ómnibus discípulis suis maniféstus appáruit, et ipsis cernéntibus est elevátus in caelum, ut nos divinitátis suae tribúeret esse partícipes. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes:

SANCTUS, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

Infra Actionem Communicántes proprium, ut infra in Canone.
Et dicitur per totam Octavam in omnibus Missis, quae de Octava vel de Dominica infra Octavam celebrentur, aut cum utriusque vel alterutrius Commemoratione habeantur.



PRAEFATIO

DE SACRATISSIMO CORDE JESU

V/. Per ómnia saécula saeculórum.
R/. Amen.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et justum est.

VERE dignum et justum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Qui Unigénitum tuum in cruce pendéntem láncea mílitis transfígi voluísti, ut apértum Cor, divínae largitátis sacrárium, torréntes nobis fúnderet miseratiónis et grátiae, et quod amóre nostri flagráre numquam déstitit, piis esset réquies et paeniténtibus patéret salútis refúgium. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes:

SANCTUS, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.



PRAEFATIO

DE D. N. JESU CHRISTO REGE

V/. Per ómnia saécula saeculórum.
R/. Amen.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et justum est.

VERE dignum et justum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Qui unigénitum Fílium tuum Dóminum nostrum Jesum Christum, Sacerdótem aetérnum et universórum Regem, óleo exsultatiónis unxísti: ut, seípsum in ara crucis, hóstiam immaculátam et pacíficam ófferens, redemptiónis humánae sacraménta perágeret: et suo subjéctis império ómnibus creatúris, aetérnum et universále regnum imménsae tuae tráderet Majestáti: regnum veritátis et vitae ; regnum sanctitátis et grátiae ; regnum justítiae, amóris et pacis. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes:

SANCTUS, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.



PRAEFATIO

DE SPIRITU SANCTO

V/. Per ómnia saécula saeculórum.
R/. Amen.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et justum est.

VERE dignum et justum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Qui ascéndens super omnes caelos, sedénsque ad déxteram tuam, promíssum Spíritum Sanctum (hodiérna die) in fílios adoptiónis effúdit. Quaprópter profúsis gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae Virtútes, atque angélicae Potestátes, hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes:

SANCTUS, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

Infra Actionem Communicántes et Hanc ígitur propria, ut infra in Canone.
Et dicitur tantum a Vigilia Pentecostes usque ad sequens Sabbatum inclusive in omnibus Missis, quae de Vigilia vel de Octava celebrentur, aut cum alterutrius Commemoratione habeantur.



PRAEFATIO

DE SANCTISSIMA TRINITATE

V/. Per ómnia saécula saeculórum.
R/. Amen.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et justum est.

VERE dignum et justum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo, et Spíritu Sancto, unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónae, sed in uníus Trinitáte substántiae. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto, sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne verae sempiternaéque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur aequálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre quotídie, una voce dicéntes:

SANCTUS, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.



PRAEFATIO

DE BEATA MARIA VIRGINE

Dicitur vel Et te in Annuntiatióne, vel Visitatióne, vel Assumptióne, vel Nativitáte, vel Praesentatióne, secundum denominationem Festi.
In Missis vero de Conceptione immaculata dicitur: Et te in Conceptióne immaculáta.
In Missis de Septem Doloribus dicitur: Et te in Transfixióne.
In Festo de Monte Carmelo dicitur: Et te in Commemoratióne.
In omnibus aliis Festis beatae Mariae Virginis dicitur: Et te in Festivitáte.
In Missa sanctae Mariae in Sabbato et in Missis votivis in quibus speciale Mysterium non sit exprimendum, dicitur: Et te in Veneratióne.

V/. Per ómnia saécula saeculórum.
R/. Amen.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et justum est.

VERE dignum et justum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Et te in *** beátae Maríae semper Vírginis collaudáre, benedícere et praedicáre. Quae et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et virginitátis glória permanénte, lumen aetérnum mundo effúdit, Jesum Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Caeli caelorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:

SANCTUS, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.



PRAEFATIO

DE S. JOSEPH SPONSO B. M. V.

In Missis votivis dicitur: Et te in Veneratióne.

V/. Per ómnia saécula saeculórum.
R/. Amen.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et justum est.

VERE dignum et justum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Et te in Festivitáte beáti Joseph débitis magnificáre praecóniis, benedícere et praedicáre. Qui et vir justus, a te Deíparae Vírgini Sponsus est datus: et fidélis servus ac prudens, super Famíliam tuam est constitútus: ut Unigénitum tuum, Sancti Spíritus obumbratióne concéptum, patérna vice custodíret, Jesum Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Caeli caelorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:

SANCTUS, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.



PRAEFATIO

DE APOSTOLIS

V/. Per ómnia saécula saeculórum.
R/. Amen.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et justum est.

VERE dignum et justum est, aequum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor aetérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos, contínua protectióne custódias: Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti praeésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes:

SANCTUS, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.



PRAEFATIO COMMUNIS

V/. Per ómnia saécula saeculórum.
R/. Amen.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et justum est.

VERE dignum et justum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Caeli caelorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:

SANCTUS, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.



PRAEFATIO DEFUNCTORUM

V/. Per ómnia saécula saeculórum.
R/. Amen.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et justum est.

VERE dignum et justum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. In quo nobis spes beátae resurrectiónis effúlsit, ut quos contrístat certa moriéndi condítio, eósdem consolétur futúrae immortalitátis promíssio. Tuis enim fidélibus, Dómine, vita mutátur, non tóllitur, et, dissolúta terréstris hujus incolátus domo, aetérna in caelis habitátio comparátur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes:

SANCTUS, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.


CANON MISSAE



Finita Praefatione, Sacerdos extendens, elevans aliquantulum et jungens manus, elevansque ad caelum oculos, et statim demittens, profunde inclinatus ante Altare, manibus super eo positis, dicit:


TE ÍGITUR, clementíssime Pater, per Jesum Christum, Fílium tuum Dóminum nostrum, súpplices rogámus ac pétimus, Osculatur Altare et, junctis manibus ante pectus, dicit: uti accépta hábeas et benedícas, Signat ter super Hostiam et Calicem simul, dicens: haec + dona, haec + múnera, haec + sancta sacrifícia illibáta, Extensis manibus prosequitur: in primis, quae tibi offérimus pro Ecclésia tua sancta cathólica: quam pacificáre, custodíre, adunáre et régere dignéris toto orbe terrárum: una cum fámulo tuo Papa nostro N. et Antístite nostro N. et ómnibus orthodóxis, atque cathólicae et apostólicae fídei cultóribus.


Commemoratio pro vivis


MEMÉNTO, Dómine, famulórum famularúmque tuárum N. et N. Jungit m anus, orat aliquantulum pro quibus orare intendit: deinde manibus extensis prosequitur: et ómnium circumstántium, quorum tibi fides cógnita est et nota devótio, pro quibus tibi offérimus: vel qui tibi ófferunt hoc sacrifícium laudis, pro se suísque ómnibus: pro redemptióne animárum suárum, pro spe salútis, et incolumitátis suae: tibíque reddunt vota sua aetérno Deo, vivo et vero.

Communicántes proprium, ut infra.


Infra Actionem


COMMUNICÁNTES, et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Vírginis Maríae, Genitrícis Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréae, Jacóbi, Joánnis, Thomae, Jacóbi, Philíppi, Bartholomaéi, Matthaéi, Simónis et Thaddaéi: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Joánnis et Pauli, Cosmae et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum ; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuae muniámur auxílio. Jungit manus. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. Amen.

Hanc ígitur proprium, ut infra.


Tenens manus expansas super oblata, dicit:


HANC ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quaésumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aetérna damnatióne nos éripi, et in electórum tuórum júbeas grege numerári. Jungit manus. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


QUAM oblatiónem tu, Deus, in ómnibus, quaésumus, Signat ter super oblata, bene+díctam, ad+scríptam, ra+tam, rationábilem, acceptabilémque fácere dignéris: Signat semel super Hostiam, ut nobis Cor+pus, et semel super Calicem, et San+guis fiat dilectíssimi Fílii tui Jungit manus, Dómini nostri Jesu Christi.





INFRA ACTIONEM


In Nativitate Domini et per Octavam dicitur:


COMMUNICÁNTES, et diem (noctem) sacratíssimum (-am) celebrántes, quo (qua) beátae Maríae intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem: sed et memóriam venerántes, in primis ejúsdem gloriósae semper Vírginis Maríae, Genitrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi: *


In Epiphania Domini dicitur:


COMMUNICÁNTES, et diem sacratíssimum celebrántes, quo Unigénitus tuus in tua tecum glória coaetérnus, in veritáte carnis nostrae visibíliter corporális appáruit: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Vírginis Maríae, Genitrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi: *


A Sabbato sancto usque ad Sabbatum in Albis

dicitur:


COMMUNICÁNTES, et diem (noctem) sacratíssimum (-am) celebrántes Resurrectiónis Dómini nostri Jesu Christi secúndum carnem: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Vírginis Maríae, Genitrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi: *


In Ascensione Domini dicitur:


COMMUNICÁNTES, et diem sacratíssimum celebrántes, quo Dóminus noster, unigénitus Fílius tuus, unítam sibi fragilitátis nostrae substántiam, in glóriae tuae déxtera collocávit: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Vírginis Maríae, Genitrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi: *


A Vigilia Pentecostes

usque ad sequens Sabbatum inclusive dicitur:


COMMUNICÁNTES, et diem sacratíssimum Pentecóstes celebrántes, quo Spíritus Sanctus Apóstolis innúmeris linguis appáruit: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Vírginis Maríae, Genitrícis Dei et Dómini nostri Jesu Christi: *

* sed et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréae, Jacóbi, Joánnis, Thomae, Jacóbi, Philíppi, Bartholomaéi, Matthaéi, Simónis et Thaddaéi: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Joánnis et Pauli, Cosmae et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum ; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuae muniámur auxílio. Jungit manus. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. Amen.


Tenens manus expansas super oblata, dicit:


(Extra Paschatem et Pentecosten)


HANC ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quaésumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aetérna damnatióne nos éripi, et in electórum tuórum júbeas grege numerári. Jungit manus. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


A Sabbato sancto usque ad Sabbatum in Albis inclusive et a Vigilia Pentecostes usque ad sequens Sabbatum inclusive dicitur:


HANC ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quam tibi offérimus pro his quoque, quos regeneráre dignátus es ex aqua et Spíritu Sancto, tríbuens eis remissiónem ómnium peccatórum, quaésumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aetérna damnatióne nos éripi, et in electórum tuórum júbeas grege numerári. Jungit manus. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


QUAM oblatiónem tu, Deus, in ómnibus, quaésumus, Signat ter super oblata, bene+díctam, ad+scríptam, ra+tam, rationábilem, acceptabilémque fácere dignéris: Signat semel super Hostiam, ut nobis Cor+pus, et semel super Calicem, et San+guis fiat dilectíssimi Fílii tui Jungit manus, Dómini nostri Jesu Christi.




QUI prídie quam paterétur, Accipit Hostiam, accépit panem in sanctas ac venerábiles manus suas, Elevat oculos ad caelum, et elevátis óculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipoténtem, Caput inclinat, tibi grátias agens, Signat super Hostiam, bene+díxit, fregit, dedítque discípulis suis, dicens: Accípite, et manducáte ex hoc omnes.

Tenens ambabus manibus Hostiam inter indices et pollices, profert verba consecrationis secrete, distincte, et attente super Hostiam, et simul super omnes, si pl ures sint consecrandae.

Hoc est enim Corpus meum.


Quibus verbis prolatis, statim Hostiam consecratam genuflexus adorat: surgit, ostendit populo, reponit super Corporale, et genuflexus iterum adorat: nec amplius pollices et indices disjungit, nisi quando Hostia tractanda est, usque ad ablutionem digitorum. Tunc, detecto Calice, dicit:

SÍMILI modo, postquam cenátum est, Ambabus manibus accipit Calicem, accípiens et hunc praeclárum Cálicem in sanctas ac venerábiles manus suas: item Caput inclinat, tibi grátias agens, Sinistra tenens Calicem, dextera signat super eum, bene+díxit, dedítque discípulis suis, dicens: Accípite, et bíbite ex eo omnes.

Profert verba consecrationis super Calicem, attente, continuate, et secrete, tenens illum parum elevatum.

Hic est enim Calix

Sánguinis mei,

novi et aetérni testaménti:

mystérium fídei:

qui pro vobis et pro multis

effundétur

in remissiónem peccatórum.


Quibus verbis prolatis, deponit Calicem super Corporale, et dicens secrete:

Haec quotiescúmque fecéritis, in mei memóriam faciétis.

Genuflexus adorat: surgit, ostendit populo, deponit, cooperit, et genuflexus iterum adorat. Deinde disjunctis manibus dicit:

UNDE et mémores, Dómine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, ejúsdem Christi Fílii tui Dómini nostri tam beátae passiónis, nec non et ab ínferis resurrectiónis, sed et in caelos gloriósae ascensiónis: offérimus praeclárae majestáti tuae de tuis donis ac datis, Jungit manus, et signat ter super Hostiam, et Calicem simul, dicens: hóstiam + puram, hóstiam + sanctam, hóstiam + immaculátam, Signat semel super Hostiam, dicens: Panem + sanctum vitae aetérnae, et semel super Calicem, dicens: et Cálicem + salútis perpétuae.


Extensis manibus prosequitur:


SUPRA quae propítio ac seréno vultu respícere dignéris ; et accépta habére, sícuti accépta habére dignátus es múnera púeri tui justi Abel, et sacrifícium Patriárchae nostri Abrahae: et quod tibi óbtulit summus sacérdos tuus Melchísedech, sanctum sacrifícium, immaculátam hóstiam.


Profunde inclinatus, junctis manibus, et super Altare positis, dicit:

SÚPPLICES te rogámus, omnípotens Deus: jube haec perférri per manus sancti Angeli tui in sublíme altáre tuum, in conspéctu divínae majestátis tuae: ut quoquot Osculatur Altare, ex hac altáris participatióne sacrosánctum Fílii tui Jungit manus, et signat semel super Hostiam, et semel super Calicem, Cor+pus, et Sán+guinem sumpsérimus, Seipsum signat, dicens: omni benedictióne caelésti et grátia repleámur. Jungit manus. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. Amen.


Commemoratio pro defunctis


MEMÉNTO étiam, Dómine, famulórum famularúmque tuárum N. et N., qui nos praecessérunt cum signo fídei, et dórmiunt in somno pacis.
Jungit manus, orat aliquantulum pro iis defunctis, pro quibus orare intendit, deinde extensis manibus prosequitur:
Ipsis, Dómine, et ómnibus in Christo quiescéntibus, locum refrigérii, lucis et pacis ut indúlgeas, deprecámur. Jungit manus, et caput inclinat, dicens: Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. Amen.


Manu dextera percutit sibi pectus, elata aliquantulum voce dicens:

NOBIS quoque peccatóribus Extensis manibus ut prius, secrete prosequitur: fámulis tuis, de multitúdine miseratiónum tuárum sperántibus, partem áliquam et societátem donáre dignéris, cum tuis sanctis Apóstolis et Martýribus: cum Joánne, Stéphano, Matthía, Bárnaba, Ignátio, Alexándro, Marcellíno, Petro, Felicitáte, Perpétua, Agatha, Lúcia, Agnéte, Caecília, Anastásia, et ómnibus Sanctis tuis: intra quorum nos consórtium, non aestimátor mériti, sed véniae, quaésumus, largítor a dmítte. Jungit manus. Per Christum Dóminum nostrum.


PER quem haec ómnia, Dómine, semper bona creas, Signat ter super Hostiam, et Calicem simul, dicens: sanctí+ficas, viví+ficas, bene+dícis, et praestas nobis.


Discooperit Calicem, genuflectit, accipit Hostiam inter pollicem et indicem manus dexterae: et tenens sinistra Calicem, cum Hostia signat ter a labio ad labium Calicis, dicens:

PER ip+sum, et cum ip+so, et in ip+so Cum ipsa Hostia signat bis inter se et Calicem, dicens: est tibi Deo Patri + omnipoténti, in unitáte Spíritus + Sancti, Elevans parum Calicem cum Hostia, dicit: omnis honor et glória

Reponit Hostiam, Calicem Palla cooperit, genuflectit, surgit, et dicit intelligibili voce, vel cantat:

PER ómnia saécula saeculórum. R/. Amen.


Jungit manus


ORÉMUS: Praecéptis salutáribus móniti, et divína institutióne formáti, audémus dícere:

Extendit manus


PATER noster, qui es in caelis: Sanctificétur nomen tuum: Advéniat regnum tuum: Fiat volúntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: Et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. Et ne nos indúcas in tentatiónem. R/. Sed líbera nos a malo.

Sacerdos secrete dicit: Amen.

* Sequens cantus dicitur in Festis Simplicibus, in diebus Ferialibus, in Missis votivis quae non sint pro re gravi et publica simul causa, et in Missis Defunctorum.


(…)


Deinde manu dextera accipit inter indicem et medium digitos Patenam, quam tenens super Altare erectam, dicit secrete:

LÍBERA nos, quaésumus, Dómine, ab ómnibus malis, praetéritis, praeséntibus, et futúris: et intercedénte beáta et gloriósa semper Vírgine Dei Genitríce María, cum beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, atque Andréa, et ómnibus Sanctis, Signat se cum Patena a fronte ad pectus, da propítius pacem in diébus nostris: Patenam osculatur, ut, ope misericórdiae tuae adjúti, et a peccáto simus semper líberi, et ab omni perturbatióne secúri.
Submittit Patenam Hostiae, discooperit Calicem, genuflectit, surg it, accipit Hostiam, et eam super Calicem tenens utraque manu, frangit per medium, dicens:
Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum.
Et mediam partem, quam in dextera manu tenet, ponit super Patenam. Deinde ex parte, quae in sinistra remanserat, frangit particulam, dicens:
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus.

Aliam mediam partem, quam in sinistra manu habet, adjungit mediae super Patenam positae, et particulam parvam dextera retinens super Calicem, quem sinistra per nodum infra cuppam tenet, dicit intelligibili voce vel cantat:

PER ómnia saécula saeculórum. R/. Amen.



Cum ipsa particula signat ter super Calicem, dicens:

PAX + Dómini sit + semper vobís+cum. R/. Et cum spíritu tuo.


Particulam ipsam immittit in Calicem, dicens secrete:

HAEC commíxtio et consecrátio Córporis et Sánguinis Dómini nostri Jesu Christi, fiat accipiéntibus nobis in vitam aetérnam. Amen.


Cooperit Calicem, genuflectit, surgit, et inclinatus Sacramento, junctis manibus, et ter pectus percutiens, intelligibili voce dicit:

AGNUS Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: dona nobis pacem.

In Missis Defunctorum non dicitur miserére nobis, sed ejus loco dona eis réquiem, et in tertio additur sempitérnam.


Deinde, junctis manibus super Altare, inclinatus dicit secrete sequentes Orationes:

DÓMINE Jesu Christe, qui dixísti Apóstolis tuis: Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis: ne respícias peccáta mea, sed fidem Ecclésiae tuae ; eámque secúndum voluntátem tuam pacificáre et coadunáre dignéris: Qui vivis et regnas Deus per ómnia saécula saeculórum. Amen.


Si danda est pax, osculatur Altare, et dans pacem, dicit: Pax tecum. R/. Et cum spíritu tuo.


In Missis Defunctorum non datur pax, neque dicitur praecedens Oratio.


DÓMINE Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntáte Patris, cooperánte Spíritu Sancto, per mortem tuam mundum vivificásti: líbera me per hoc sacrosánctum Corpus et Sánguinem tuum ab ómnibus iniquitátibus meis, et univérsis malis: et fac me tuis semper inhaerére mandátis, et a te numquam separári permíttas: Qui cum eódem Deo Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas Deus in saécula saeculórum. Amen.


PERCÉPTIO Córporis tui, Dómine Jesu Christe, quod ego indígnus súmere praesúmo, non mihi provéniat in judícium et condemnatiónem ; sed pro tua pietáte prosit mihi ad tutaméntum mentis et córporis, et ad medélam percipiéndam: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia saécula saeculórum. Amen.


Genuflectit, surgit, et dicit:

PANEM caeléstem accípiam, et nomen Dómini invocábo.


Deinde parum inclinatus, accipit ambas partes Hostiae inter pollicem et indicem sinistrae manus, et Patenam inter eumdem indicem et medium supponit, et dextera tribus vicibus percutiens pectus, elata aliquantulum voce, ter dicit devote et humiliter:

DÓMINE, non sum dignus, Et secrete prosequitur: ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.


Postea dextera se signans cum Hostia super Patenam, dicit:

CORPUS Dómini nostri Jesu Christi custódiat ánimam meam in vitam aetérnam. Amen.


Et se inclinans, reverenter sumit ambas partes Hostiae: quibus sumptis, deponit Patenam super Corporale, et erigens se jungit manus, et quiescit aliquantulum in meditatione Ssmi Sacramenti. Deinde discooperit Calicem, genuflectit, colligit fragmenta, si quae sint, extergit Patenam super Calicem, interim dicens:

QUID retríbuam Dómino pro ómnibus quae retríbuit mihi ? Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo. Laudans invocábo Dóminum, et ab inimícis meis salvus ero.


Accipit Calicem manu dextera, et eo se signans, dicit:

SANGUIS Dómini nostri Jesu Christi custódiat ánimam meam in vitam aetérnam. Amen.


Et sinistra supponens Patenam Calici, reverenter sumit totum Sanguinem cum particula. Quo sumpto, si qui sunt communicandi, eos communicet, antequam se purificet.



(ORDO ADMINISTRANDI SACRAM COMMUNIONEM

INTRA MISSAM

Sacerdos, facta genuflexione, ponit particulas in pyxide, vel, si pauci sint communicandi, super patenam, nisi a principio positae fuerint in pyxide seu alio calice. Interim minister ante eos extendit linteum seu velum album, et pro eis facit confessionem, dicens:

CONFÍTEOR Deo omnipoténti, beátae Maríae semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Joánni Baptístae, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et tibi, pater: quia peccávi nimis, cogitatióne, verbo, et ópere: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Joánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et te, pater, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.

Sacerdos genuflectit, surgit, et manibus junctis ante pectus, vertit se ad populum (advertens ne terga vertat Sacramento) , et in cornu Evangelii dicit:

MISEREÁTUR vestri omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis vestris, perdúcat vos ad vitam aetérnam. R/. Amen.

Et addit:

INDULGÉNTIAM, absolutiónem et remissiónem peccatórum vestrórum tríbuat vobis omnípotens et miséricors Dóminus. R/. Amen.

Dicens Indulgéntiam, etc., manu dextera in formam crucis signat communicandos.

Deinde ad Altare se convertit, genuflectit, manu sinistra pyxidem prehendit ; dextera vero sumit unam particulam, quam inter pollicem et indicem tenet aliquantulum elevatam super pyxidem: conversusque ad populum in medio Altaris dicit clara voce:

ECCE Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi.

Mox subdit:

DÓMINE, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.

Quod iterum ac tertio repetit. Postea ad communicandos accedit, incipiens a ministris Altaris, si velint communicare: quibus porrigens Eucharistiam, et faciens cum particula signum crucis, dicit:

CORPUS Dómini nostri Jesu Christi custódiat ánimam tuam in vitam aetérnam. Amen.

Finita communione, revertitur ad Altare, nihil dicens.



)Postea dicit:

QUOD ore súmpsimus, Dómine, pura mente capiámus: et de múnere temporáli fiat nobis remédium sempitérnum.


Interim porrigit Calicem ministro, qui infundit in eo parum vini, quo se purificat: deinde prosequitur:

CORPUS tuum, Dómine, quod sumpsi, et Sanguis, quem potávi, adhaéreat viscéribus meis: et praesta ; ut in me non remáneat scélerum mácula, quem pura et sancta refecérunt sacraménta: Qui vivis et regnas in saécula saeculórum. Amen.

Abluit et extergit digitos, ac sumit ablutionem ; extergit os et Calicem, quem, plicato Corporali, operit et collocat in Altari ut prius: deinde prosequitur Missam.


(Dicta Antiphona ad Communionem, osculatur Altare, et versus ad populum dicit:

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

Deinde, reversus ad Altare, dicit: Orémus.



)Dicto, post ultimam Orationem,

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo,

dicit pro Missae qualitate, vel

ITE, Missa est,


vel,

BENEDICÁMUS Dómino.


R/. Deo grátias.


In Missis Defunctorum dicit: V/. Requiéscant in pace. R/. Amen.

I. Tempore Paschali, hoc est a Missa Sabbati sancti usque ad Sabbatum in Albis inclusive in Missis de Tempore

ITE, Missa est, allelúja, allelúja.


(R/. Deo grátias, allelúja, allelúja.


)II. In Festis Solemnibus

Ite, Missa est.


III. In Festis Duplicibus

Ite, Missa est.


IV. In Missis beatae Mariae Virginis

Ite, Missa est.


V. In Dominicis infra annum, in Festis Semiduplicibus et infra Octavas, quae non sint beatae Mariae Virginis

Ite, Missa est.


VI. In Festis Simplicibus

Ite, Missa est.


VII. In Dominicis tempore Adventus, Quadragesimae et Passionis

Benedicámus Dómino.


VIII. In omnibus Feriis extra Tempus Paschale, in Litaniis majoribus et minoribus, in Vigiliis communibus item extra Tempus Paschale, atque, si omissum fuerit Glória in excélsis, in Missis votivis, quae pro re gravi et publica simul causa non sint

Benedicámus Dómino.


IX. In Dominicis Septuagesimae, Sexagesimae et Quinquagesimae

Benedicámus Dómino.


X. In Vigilia Nativitatis Domini, etiamsi in Dominica occurrat, in Festo Ss. Innocen tium et in Missis votivis pro re gravi et publica simul causa, quando non dicitur Glória in excélsis.

Benedicámus Dómino.


XI. In Missis Defunctorum

Requiéscant in pace.


Dicto Ite, Missa est, vel Benedicámus Dómino, Sacerdos inclinat se ante medium Altaris, et manibus junctis super illud, dicit secrete:

PLÁCEAT tibi, sancta Trínitas, obséquium servitútis meae: et praesta ; ut sacrifícium, quod óculis tuae majestátis indígnus óbtuli, tibi sit acceptábile, mihíque et ómnibus, pro quibus illud óbtuli, sit, te miseránte, propitiábile. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Deinde osculatur Altare: et elevatis oculis, extendens, elevans et jungens manus, caputque Cruci inclinans, dicit:

BENEDÍCAT vos omnípotens Deus, et versus ad populum, semel tantum benedicens, etiam in Missis solemnibus, prosequitur: Pater, et Fílius, + et Spíritus Sanctus. R/. Amen.


In Missa Pontificali ter benedicitur, ut in Pontificali habetur.


Deinde Sacerdos in cornu Evangelii, junctis manibus dicit:

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.


Et signans signo Crucis primum Altare, vel librum, deinde se in fronte, ore et pectore, dicit:

+ Inítium sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Vel si aliud Evangelium legendum sit:

Sequéntia sancti Evangélii, etc.

R/. Glória tibi, Dómine.

Junctis manibus prosequitur:

Joann. 1, 1-14


IN princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in princípio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est ni hil, quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat lux hóminum: et lux in ténebris lucet, et ténebrae eam non comprehendérunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joánnes. Hic venit in testimónium, ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine. Erat lux vera, quae illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. In própria venit, et sui eum non recepérunt. Quotquot autem recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, his, qui credunt in nómine ejus: qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt. Genuflectit dicens: Et Verbum caro factum est, Et surgens prosequitur: et habitávit in nobis: et vídimus glóriam ejus, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiae et veritátis.

R/. Deo grátias.


In Missis Defunctorum non datur benedictio, sed dicto Requiéscant in pace, dicit: Pláceat tibi, sancta Trínitas ; deinde, osculato Altari, legit Evangelium sancti Joannis.


Finito Evangelio sancti Joannis, discedens ab Altari, pro gratiarum actione dicit Antiphonam Trium puerórum, cum reliquis, ut habetur in principio Missalis.




Missale Romanum 1957 - DE EPIPHANIA DOMINI