Missale Romanum 1957 - POST PENTECOSTEN


DOMINICA DECIMA QUINTA

POST PENTECOSTEN

Semiduplex



Introitus Ps. 85, 1 et 2-3
INCLÍNA, Dómine, aurem tuam ad me, et exáudi me: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te: miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die. Ps. ibid., 4 Laetífica ánimam servi tui: quia ad te, Dómine, ánimam meam levávi. V/. Glória Patri.


Oratio


ECCLÉSIAM tuam, Dómine, miserátio continuáta múndet et múniat: et quia sine te non potest salva consístere: tuo semper múnere gubernétur. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas.

Gal. 5, 25-26 ; 6, 1-10


FRATRES: Si spíritu vívimus, spíritu et ambulémus. Non efficiámur inánis glóriae cúpidi, ínvicem provocántes, ínvicem invidéntes. Fratres, et si praeoccupátus fúerit homo in áliquo delícto, vos, qui spirituáles estis, hujúsmodi instrúite in spíritu lenitátis, consíderans teípsum, ne et tu tentéris. Alter altérius ónera portáte, et sic adimplébitis legem Christi. Nam si quis exístimat se áliquid esse, cum nihil sit, ipse se sedúcit. Opus autem suum probet unusquísque, et sic in semetípso tantum glóriam habébit, et non in áltero. Unusquísque enim onus suum portábit. Commúnicet autem is, qui catechizátur verbo, ei, qui se catechízat, in ómnibus bonis. Nolíte erráre: Deus non irridétur. Quae enim semináverit homo, haec et metet. Quóniam qui séminat in carne sua, de carne et metet corruptiónem: qui autem séminat in spíritu, de spíritu metet vitam aetérnam. Bonum autem faciéntes, non deficiámus: témpore enim suo metémus, non deficiéntes. Ergo dum tempus habémus, operémur bonum ad omnes, máxime autem ad domésticos fídei.


Graduale Ps. 91, 2-3 Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. V/. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 94, 3 Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnem terram. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 7, 11-16


IN illo témpore: Ibat Jesus in civitátem, quae vocátur Naim: et ibant cum eo discípuli ejus, et turba copiósa. Cum autem appropinquáret portae civitátis, ecce defúnctus efferebátur fílius únicus matris suae: et haec vídua erat: et turba civitátis multa cum illa. Quam cum vidísset Dóminus, misericórdia motus super eam, dixit illi: Noli flere. Et accéssit, et tétigit lóculum. (Hi autem, qui portábant, stetérunt). Et ait: Adoléscens, tibi dico, surge. Et resédit qui erat mórtuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae. Accépit autem omnes timor: et magnificábant Deum, dicéntes: Quia prophéta magnus surréxit in nobis: et quia Deus visitávit plebem suam.


Credo.


Offertorium Ps. 39, 2, 3 et 4 Exspéctans exspectávi Dóminum, et respéxit me: et exaudívit deprecatiónem meam: et immísit in os meum cánticum novum, hymnum Deo nostro.


Secreta


TUA nos, Dómine, sacraménta custódiant: et contra diabólicos semper tueántur incúrsus. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Joann. 6, 52 Panis, quem ego dédero, caro mea est pro saéculi vita.


Postcommunio


MENTES nostras, et córpora possídeat, quaésumus, Dómine, doni caeléstis operátio: ut non noster sensus in nobis, sed júgiter ejus praevéniat efféctus. Per Dóminum.



DOMINICA DECIMA SEXTA

POST PENTECOSTEN

Semiduplex



Introitus Ps. 85, 3 et 5
MISERÉRE mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die: quia tu, Dómine, suávis ac mitis es, et copiósus in misericórdia ómnibus invocántibus te. Ps. ibid., 1 Inclína, Dómine, aurem tuam mihi, et exáudi me: quóniam inops et pauper sum ego. V/. Glória Patri.


Oratio


TUA nos, quaésumus, Dómine, grátia semper et praevéniat et sequátur: ac bonis opéribus júgiter praestet esse inténtos. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.

Ephes. 3, 13-21


FRATRES: Obsecro vos, ne deficiátis in tribulatiónibus meis pro vobis: quae est glória vestra. Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in caelis et in terra nominátur, ut det vobis secúndum divítias glóriae suae, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem, Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti et fundáti, ut possítis comprehéndere cum ómnibus sanctis, quae sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas, et profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiae caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei. Ei autem, qui potens est ómnia fácere superabundánter quam pétimus, aut intellígimus, secúndum virtútem, quae operátur in nobis: ipsi glória in E cclésia, et in Christo Jesu, in omnes generatiónes saéculi saeculórum. Amen.


Graduale Ps. 101, 16-17 Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terrae glóriam tuam. V/. Quóniam aedificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 97, 1 Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit Dóminus. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 14, 1-11


IN illo témpore: Cum intráret Jesus in domum cujúsdam príncipis pharisaeórum sábbato manducáre panem, et ipsi observábant eum. Et ecce homo quidam hydrópicus erat ante illum. Et respóndens Jesus dixit ad legisperítos et pharisaéos, dicens: Si licet sábbato curáre ? At illi tacuérunt. Ipse vero apprehénsum sanávit eum, ac dimísit. Et respóndens ad illos, dixit: Cujus vestrum ásinus, aut bos in púteum cadet, et non contínuo éxtrahet illum die sábbati ? Et non póterant ad haec respóndere illi. Dicébat autem et ad invitátos parábolam, inténdens quómodo primos accúbitus elígerent, dicens ad illos: Cum invitátus fúeris ad núptias, non discúmbas in primo loco, ne forte honorátior te sit invitátus ab illo, et véniens is, qui te et illum vocávit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incípias cum rubóre novíssimum locum tenére. Sed cum vocátus fúeris, vade, recúmbe in novíssimo loco: ut, cum vénerit qui te invitávit, dicat tibi: Amíce, ascénde supérius. Tunc erit tibi glória coram simul discumbéntibus: quia omnis, qui se exáltat, humiliábitur: et qui se humíliat, exaltábitur.


Credo.


Offertorium Ps. 39, 14 et 15 Dómine, in auxílium meum réspice: confundántur et revereántur, qui quaerunt ánimam meam, ut áuferant eam: Dómine, in auxílium meum réspice.


Secreta


MUNDA nos, quaésumus, Dómine, sacrifícii praeséntis efféctu: et pérfice miserátus in nobis: ut ejus mereámur esse partícipes. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Ps. 70, 16-17 et 18 Dómine, memorábor justítiae tuae solíus: Deus, docuísti me a juventúte mea: et usque in senéctam et sénium, Deus, ne derelínquas me.


Postcommunio


PURÍFICA quaésumus, Dómine, mentes nostras benígnus, et rénova caeléstibus sacraméntis: ut consequénter et córporum praesens páriter, et futúrum capiámus auxílium. Per Dóminum.



DOMINICA DECIMA SEPTIMA

POST PENTECOSTEN

Semiduplex



Introitus Ps. 118, 137 et 124
JUSTUS es, Dómine, et rectum judícium tuum: fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam. Ps. ibid., 1 Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. V/. Glória Patri.


Oratio


DA, quaésumus, Dómine, pópulo tuo diabólica vitáre contágia: et te solum Deum pura mente sectári. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.

Ephes. 4, 1-6


FRATRES: Obsecro vos ego vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, cum omni humilitáte, et mansuetúdine, cum patiéntia, supportántes ínvicem in caritáte, sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis. Unum corpus, et unus spíritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestrae. Unus Dóminus, una fides, unum baptísma. Unus Deus, et Pater ómnium, qui est super omnes, et per ómnia, et in ómnibus nobis. Qui est benedíctus in saécula saeculórum. Amen.


Graduale Ps. 32, 12 et 6 Beáta gens, cujus est Dóminus Deus eórum: pópulus, quem elégit Dóminus in hereditátem sibi. V/. Verbo Dómini caeli firmáti sunt: et spíritu oris ejus omnis virtus eórum.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 101, 2 Dómine, exáudi oratiónem meam, et clamor meus ad te pervéniat. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 22, 34-46


IN illo témpore: Accessérunt ad Jesum pharisaéi: et interrogávit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: Magíster, quod est mandátum magnum in lege ? Ait illi Jesus: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota ánima tua, et in tota mente tua. Hoc est máximum et primum mandátum. Secúndum autem símile est huic: Díliges próximum tuum, sicut teípsum. In his duóbus mandátis univérsa lex pendet, et prophétae. Congregátis autem pharisaéis, interrogávit eos Jesus, dicens: Quid vobis vidétur de Christo ? cujus fílius est ? Dicunt ei: David. Ait illis: Quómodo ergo David in spíritu vocat eum Dóminum, dicens: Dixit Dóminus Dómino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum ? Si ergo David vocat eum Dóminum, quómodo fílius ejus est ? Et nemo póterat ei respondére verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum ámplius interrogáre.


Credo.


Offertorium Dan. 9, 17, 18 et 19 Orávi Deum meum ego Dániel, dicens: Exáudi, Dómine, preces servi tui: illúmina fáciem tuam super sanctuárium tuum: et propítius inténde pópulum istum, super quem invocátum est nomen tuum, Deus.


Secreta


MAJESTÁTEM tuam, Dómine, supplíciter deprecámur: ut haec sancta, quae gérimus, et a praetéritis nos delíctis éxuant, et futúris. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Ps. 75, 12-13 Vovéte, et réddite Dómino Deo vestro omnes, qui in circúitu ejus affértis múnera: terríbili, et ei qui aufert spíritum príncipum: terríbili apud omnes reges terrae.


Postcommunio


SANCTIFICATIÓNIBUS tuis, omnípotens Deus, et vítia nostra curéntur, et remédia nobis aetérna provéniant. Per Dóminum.



FERIA QUARTA

QUATUOR TEMPORUM SEPTEMBRIS

Simplex


Statio ad S. Mariam majorem



Introitus Ps. 80, 2, 3, 4 et 5
EXSULTÁTE Deo adjutóri nostro: jubiláte Deo Jacob: súmite psalmum jucúndum cum cíthara: cánite in inítio mensis tuba, quia praecéptum in Israël est, et judícium Deo Jacob. Ps. ibid., 6 Testimónium in Joseph pósuit illud, cum exíret de terra AEgýpti: linguam, quam non nóverat, audívit. V/. Glória Patri.


Post Kýrie, eléison, dicitur: Orémus. Flectámus génua.
R/. Leváte.

Oratio


MISERICÓRDIAE tuae remédiis, quaésumus, Dómine, fragílitas nostra subsístat: ut, quae sua conditióne attéritur, tua cleméntia reparétur. Per Dóminum.


Léctio Amos Prophétae.

Amos 9, 13-15


HAEC dicit Dóminus Deus: Ecce dies véniunt: et comprehéndet arátor messórem, et calcátor uvae mitténtem semen: et stillábunt montes dulcédinem, et omnes colles culti erunt. Et convértam captivitátem pópuli mei Israël: et aedificábunt civitátes desértas, et inhabitábunt: et plantábunt víneas, et bibent vinum eárum: et fácient hortos, et cómedent fructus eórum. Et plantábo eos super humum suam: et non evéllam eos ultra de terra sua, quam dedi eis: dicit Dóminus Deus tuus.


Graduale Ps. 112, 5-7 Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat: et humília réspicit in caelo et in terra ? V/. Súscitans a terra ínopem, et de stércore érigens páuperem.


Hic dicitur V/. Dóminus vobíscum, sine Flectámus génua.

Orémus Oratio
PRAESTA, quaésumus, Dómine, famíliae tuae supplicánti: ut, dum a cibis corporálibus se ábstinet, a vítiis quoque mente jejúnet. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio libri Esdrae.

Neh. vel 2 Esdr. 8, 1-10


IN diébus illis: Congregátus est omnis pópulus quasi vir unus ad platéam, quae est ante portam aquárum: et dixérunt Esdrae scribae, ut afférret librum legis Móysi, quam praecéperat Dóminus Israéli. Attulit ergo Esdras sacérdos legem coram multitúdine virórum et mulíerum, cunctísque qui póterant intellígere, in die prima mensis séptimi. Et legit in eo apérte in platéa, quae erat ante portam aquárum, de mane usque ad médiam diem, in conspéctu virórum, et mulíerum, et sapiéntium: et aures omnis pópuli erant eréctae ad librum. Stetit autem Esdras scriba super gradum lígneum, quem fécerat ad loquéndum. Et apéruit librum coram omni pópulo: super univérsum quippe pópulum eminébat: et cum aperuísset eum, stetit omnis pópulus. Et benedíxit Esdras Dómino Deo magno: et respóndit omnis pópulus: Amen, Amen: élevans manus suas: et incurváti sunt, et adoravérunt Deum proni in terram. Porro levítae siléntium faciébant in pópulo ad audiéndam legem: pópulus autem stabat in gradu suo. Et legérunt in libro legis Dei distíncte, et apérte ad intelligéndum: et intellexérunt cum legerétur. Dixit autem Nehemías, et Esdras sacérdos et scriba, et levítae interpretántes univérso pópulo: Dies sanctificátus est Dómino Deo nostro, nolíte lugére, et nolíte flere. Et dixit eis: Ite, comédite pínguia, et bíbite mulsum, et míttite partes his, qui non praeparavérunt sibi: quia sanctus dies Dómini est, et nolíte contristári: gáudium étenim Dómini est fortitúdo nostra.


Graduale Ps. 32, 12 et 6 Beáta gens, cujus est Dóminus Deus eórum: pópulus, quem elégit Dóminus in hereditátem sibi. V/. Verbo Dómini caeli firmáti sunt: et spíritu oris ejus omnis virtus eórum.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.

Marc. 9, 16-28


IN illo témpore: Respóndens unus de turba, dixit ad Jesum: Magíster, áttuli fílium meum ad te, habéntem spíritum mutum: qui ubicúmque eum apprehénderit, allídit illum, et spumat, et stridet déntibus, et aréscit: et dixi discípulis tuis, ut ejícerent illum, et non potuérunt. Qui respóndens eis, dixit: O generátio incrédula, quámdiu apud vos ero ? quámdiu vos pátiar ? Afférte illum ad me. Et attulérunt eum. Et cum vidísset eum, statim spíritus conturbávit illum: et elísus in terram, volutabátur spumans. Et interrogávit patrem ejus: Quantum témporis est, ex quo ei hoc áccidit ? At ille ait: Ab infántia: et frequénter eum in ignem, et in aquas misit, ut eum pérderet. Sed si quid potes, ádjuva nos, misértus nostri. Jesus autem ait illi: Si potes crédere, ómnia possibília sunt credénti. Et contínuo exclámans pater púeri, cum lácrimis ajébat: Credo, Dómine: ádjuva incredulitátem meam. Et cum vidéret Jesus concurréntem turbam, comminátus est spirítui immúndo, dicens illi: Surde et mute spíritus, ego praecípio tibi, exi ab eo: et ámplius ne intróëas in eum. Et exclámans, et multum discérpens eum, éxiit ab eo, et factus est sicut mórtuus, ita ut multi dícerent: Quia mórtuus est. Jesus autem tenens manum ejus, elevávit eum, et surréxit. Et cum introísset in domum, discípuli ejus secréto interrogábant eum: Quare nos non potúimus ejícere eum ? Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exíre, nisi in oratióne et jejúnio.


Offertorium Ps. 118, 47 et 48 Meditábor in mandátis tuis, quae diléxi valde: et levábo manus meas ad mandáta tua, quae diléxi.


Secreta


HAEC hóstia, Dómine, quaésumus, emúndet nostra delícta: et ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora, mentésque sanctíficet. Per Dóminum.


Communio 2 Esdr. 8, 10 Comédite pínguia, et bíbite mulsum, et míttite partes his, qui non praeparavérunt sibi: sanctus enim dies Dómini est, nolíte contristári: gáudium étenim Dómini est fortitúdo nostra.


Postcommunio


SUMÉNTES, Dómine, dona caeléstia, supplíciter deprecámur: ut, quae sédula servitúte donánte te gérimus, dignis sénsibus tuo múnere capiámus. Per Dóminum.



FERIA SEXTA

QUATUOR TEMPORUM SEPTEMBRIS

Simplex


Statio ad Ss. duodecim Apostolos



Introitus Ps. 104, 3-4
LAETÉTUR cor quaeréntium Dóminum: quaérite Dóminum, et confirmámini: quaérite fáciem ejus semper. Ps. ibid., 1 Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: annuntiáte inter gentes ópera ejus. V/. Glória Patri.


Oratio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut observatiónes sacras ánnua devotióne recoléntes, et córpore tibi placeámus, et mente. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Osée Prophétae.

Osee 14, 2-10


HAEC dicit Dóminus Deus: Convértere Israël ad Dóminum Deum tuum: quóniam corruísti in iniquitáte tua. Tóllite vobíscum verba, et convertímini ad Dóminum, dícite ei: Omnem aufer iniquitátem, et áccipe bonum: et reddémus vítulos labiórum nostrórum. Assur non salvábit nos, super equum non ascendémus, nec dicémus ultra: Dii nostri ópera mánuum nostrárum: quia ejus, qui in te est, miseréberis pupílli. Sanábo contritiónes eórum, díligam eos spontánee: quia avérsus est furor meus ab eis. Ero quasi ros, Israël germinábit sicut lílium, et erúmpet radix ejus ut Líbani. Ibunt rami ejus, et erit quasi olíva glória ejus: et odor ejus ut Líbani. Converténtur sedéntes in umbra ejus: vivent trítico, et germinábunt quasi vínea: memoriále ejus sicut vinum Líbani. Ephraïm quid mihi ultra idóla ? ego exáudiam, et dírigam eum ego ut abíetem viréntem: ex me fructus tuus invéntus est. Quis sápiens, et intélliget ista ? intélligens, et sciet haec ? quia rectae viae Dómini, et justi ambulábunt in eis: praevaricatóres vero córruent in eis.


Graduale Ps. 89, 13 et 1 Convértere, Dómine, aliquántulum, et deprecáre super servos tuos. V/. Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne et progénie.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 7, 36-50


IN illo témpore: Rogábat Jesum quidam de pharisaéis, ut manducáret cum illo. Et ingréssus domum pharisaéi, discúbuit. Et ecce múlier, quae erat in civitáte peccátrix, ut cognóvit, quod accubuísset in domo pharisaéi, áttulit alabástrum unguénti: et stans retro secus pedes ejus, lácrimis coepit rigáre pedes ejus, et capíllis cápitis sui tergébat, et osculabátur pedes ejus, et unguénto unguébat. Videns autem pharisaéus, qui vocáverat eum, ait intra se, dicens: Hic si esset prophéta, sciret útique, quae et qualis est múlier, quae tangit eum: quia peccátrix est. Et respóndens Jesus, dixit ad illum: Simon, hábeo tibi áliquid dícere. At ille ait: Magíster, dic. Duo debitóres erant cuídam feneratóri: unus debébat denários quingéntos, et álius quinquagínta. Non habéntibus illis unde rédderent, donávit utrísque. Quis ergo eum plus díligit ? Respóndens Simon, dixit: AEstimo quia is, cui plus donávit. At ille dixit ei: Recte judicásti. Et convérsus ad mulíerem, dixit Simóni: Vides hanc mulíerem ? Intrávi in domum tuam, aquam pédibus meis non dedísti: haec autem lácrimis rigávit pedes meos, et capíllis suis tersit. Osculum mihi non dedísti: haec autem, ex quo intrávit, non cessávit osculári pedes meos. Oleo caput meum non unxísti: haec autem unguénto unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: Remittúntur ei peccáta multa, quóniam diléxit multum. Cui autem minus dimíttitur, minus díligit. Dixit autem ad illam: Remittúntur tibi peccáta. Et coepérunt, qui simul accumbébant, dicere intra se: quis est hic, qui étiam peccáta dimíttit ? Dixit autem ad mulíerem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.


Offertorium Ps. 102, 2 et 5 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes ejus: et renovábitur, sicut áquilae, juvéntus tua.


Secreta


ACCÉPTA tibi sint, Dómine, quaésumus, nostri dona jejúnii: quae et expiándo nos tua grátia dignos effíciant, et ad sempitérna promíssa perdúcant. Per Dóminum.


Communio Ps. 118, 22 et 24 Aufer a me oppróbrium et contémptum, quia mandáta tua exquisívi, Dómine: nam et testimónia tua meditátio mea est.


Postcommunio


QUSUMUS, omnípotens Deus: ut de percéptis munéribus grátias exhibéntes, benefícia potióra sumámus. Per Dóminum.



SABBATO

QUATUOR TEMPORUM SEPTEMBRIS

Simplex


Statio ad S. Petrum



Introitus Ps. 94, 6-7
VENÍTE, adorémus Deum, et procidámus ante Dóminum, plorémus ante eum, qui fecit nos: quia ipse est Dóminus Deus noster. Ps. ibid., 1 Veníte, exsultémus Dómino: jubilémus Deo, salutári nostro. V/. Glória Patri.


Post Kýrie, eléison, dicitur: Orémus. Flectámus génua.
R/. Leváte.

Oratio


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui per continéntiam salutárem corpóribus medéris et méntibus: majestátem tuam súpplices exorámus ; ut pia jejunántium deprecatióne placátus, et praeséntia nobis subsídia tríbuas, et futúra. Per Dóminum.


Léctio libri Levítici.

Levit. 23, 26-32


IN diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Décimo die mensis hujus séptimi, dies expiatiónum erit celebérrimus, et vocábitur sanctus: affligetísque ánimas vestras in eo, et offerétis holocáustum Dómino. Omne opus servíle non faciétis in témpore diéi hujus: quia dies propitiatiónis est, ut propitiétur vobis Dóminus Deus vester. Omnis ánima, quae afflícta non fúerit die hac, períbit de pópulis suis: et quae óperis quídpiam fécerit, delébo eam de pópulo suo. Nihil ergo óperis faciétis in eo: legítimum sempitérnum erit vobis in cunctis generatiónibus, et habitatiónibus vestris. Sábbatum requietiónis est, affligétis ánimas vestras die nono mensis: a véspera usque ad vésperam celebrábitis sábbata vestra: dicit Dóminus omnípotens.


Graduale Ps. 78, 9 et 10 Propítius esto, Dómine, peccátis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum ? V/. Adjuva nos, Deus salutáris noster: et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos.


Orémus. Flectámus génua.
R/. Leváte.

Oratio


DA nobis, quaésumus, omnípotens Deus: ut jejunándo, tua grátia satiémur ; et abstinéndo, cunctis efficiámur hóstibus fortióres: Per Dóminum.


Léctio libri Levítici.

Levit. 23, 39-43


IN diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: A quintodécimo die mensis séptimi, quando congregavéritis omnes fructus terrae vestrae, celebrábitis férias Dómini septem diébus: die primo et die octávo erit sábbatum, id est réquies. Sumetísque vobis die primo fructus árboris pulchérrimae, spatulásque palmárum, et ramos ligni densárum fróndium, et sálices de torrénte, et laetabímini coram Dómino Deo vestro. Celebrabitísque sollemnitátem ejus septem diébus per annum: legítimum sempitérnum erit in generatiónibus vestris. Mense séptimo festa celebrábitis, et habitábitis in umbráculis septem diébus. Omnis, qui de génere est Israël, manébit in tabernáculis: ut discant pósteri vestri, quod in tabernáculis habitáre fécerim fílios Israël, cum edúcerem eos de terra AEgýpti. Ego Dóminus Deus vester.


Graduale Ps. 83, 10 et 9 Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice super servos tuos. V/. Dómine Deus virtútum, exáudi preces servórum tuórum.


Orémus. Flectámus génua.
R/. Leváte.

Oratio


TUÉRE, quaésumus, Dómine, famíliam tuam: ut salútis aetérnae remédia, quae te inspiránte requírimus, te largiénte consequámur. Per Dóminum.


Léctio Michaéae Prophétae.

Mich. 7, 14, 16 et 18-20


DÓMINE Deus noster, pasce pópulum tuum in virga tua, gregem hereditátis tuae, habitántes solos in saltu, juxta dies antíquos. Vidébunt gentes, et confundéntur super omni fortitúdine sua. Quis Deus símilis tui, qui aufers iniquitátem, et transis peccátum reliquiárum hereditátis tuae ? Non immíttet ultra furórem suum, quóniam volens misericórdiam est. Revertétur, et miserébitur nostri: depónet iniquitátes nostras, et projíciet in profúndum maris ómnia peccáta nostra. Dabis veritátem Jacob, misericórdiam Abraham: quae jurásti pátribus nostris a diébus antíquis: Dómine Deus noster.


Graduale Ps. 89, 13 et 1 Convértere, Dómine, aliquántulum, et deprecáre super servos tuos. V/. Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne et progénie.


Orémus. Flectámus génua.
R/. Leváte.

Oratio


PRAESTA, quaésumus, Dómine, sic nos ab épulis abstinére carnálibus: ut a vítiis irruéntibus páriter jejunémus. Per Dóminum.


Léctio Zacharíae Prophétae.

Zach. 8, 14-19


IN diébus illis: Factum est verbum Dómini ad me dicens: Haec dicit Dóminus exercítuum: Sicut cogitávi, ut afflígerem vos, cum ad iracúndiam provocássent patres vestri me, dicit Dóminus, et non sum misértus: sic convérsus cogitávi in diébus istis, ut benefáciam dómui Juda et Jerúsalem: nolíte timére. Haec sunt ergo verba, quae faciétis: Loquímini veritátem, unusquísque cum próximo suo: veritátem, et judícium pacis judicáte in portis vestris. Et unusquísque malum contra amícum suum ne cogitétis in córdibus vestris: et juraméntum mendax ne diligátis: ómnia enim haec sunt, quae odi, dicit Dóminus. Et factum est verbum Dómini exercítuum ad me, dicens: Haec dicit Dóminus exercítuum: Jejúnium quarti, et jejúnium quinti, et jejúnium séptimi, et jejúnium décimi erit dómui Juda in gáudium, et laetítiam, et in solemnitátes praecláras: veritátem tantum, et pacem dilígite: dicit Dóminus exercítuum.


Graduale Ps. 140, 2 Dirigátur orátio mea, sicut incénsum in conspéctu tuo, Dómine. V/. Elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.


Orémus. Flectámus génua.
R/. Leváte.

Oratio


UT nobis, Dómine, tríbuis solémne tibi deférre jejúnium: sic nobis, quaésumus, indulgéntiae praesta subsídium. Per Dóminum.


Léctio Daniélis Prophétae.

Dan. 3, 47-51


IN diébus illis: Angelus Dómini descéndit cum Azaría, et sóciis ejus in fornácem: et excússit flammam ignis de fornáce, et fecit médium fornácis quasi ventum roris flantem. Flamma autem effundebátur super fornácem cúbitis quadragínta novem: et erúpit, et incéndit quos réperit juxta fornácem de Chaldaéis minístros regis, qui eam incendébant. Et non tétigit eos omníno ignis, neque contristávit, nec quidquam moléstiae íntulit. Tunc hi tres quasi ex uno ore laudábant, et glorificábant, et benedicébant Deum in fornáce, dicéntes:

Hic non respondetur Deo grátias.


Hymnus Dan. ibid., 52-56
BENEDÍCTUS es, Dómine Deus patrum nostrórum. Et laudábilis et gloriósus in saécula.
Et benedíctum nomen glóriae tuae, quod est sanctum. Et laudábile et gloriósum in saécula.
Benedíctus es in templo sancto glóriae tuae. Et laudábilis et gloriósus in saécula.
Benedíctus es super thronum sanctum regni tui. Et laudábilis et gloriósus in saécula.
Benedíctus es super sceptrum divinitátis tuae. Et laudábilis et gloriósus in saécula.
Benedíctus es, qui sedes super Chérubim, íntuens abýssos. Et laudábilis et gloriósus in saécula.
Benedíctus es, qui ámbulas super pennas ventórum et super undas maris. Et laudábilis et gloriósus in saécula.
Benedícant te omnes Angeli et Sancti tui. Et laudent te et gloríficent in saécula.
Benedícant te caeli, terra, mare et ómnia quae in eis sunt. Et laudent te et gloríficent in saécula.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Et laudábili et glorióso in saécula.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in saécula saeculórum. Amen. Et laudábili et glorióso in saécula.
Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum. Et laudábilis et gloriósus in saécula.


Hic dicitur V/. Dóminus vobíscum, sine Flectámus génua.

Orémus Oratio
DEUS, qui tribus púeris mitigásti flammas ígnium: concéde propítius ; ut nos fámulos tuos non exúrat flamma vitiórum. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Hebraéos.

Hebr. 9, 2-12


FRATRES: Tabernáculum factum est primum, in quo erant candelábra, et mensa, et proposítio panum, quae dícitur Sancta. Post velaméntum autem secúndum, tabernáculum, quod dícitur Sancta sanctórum: áureum habens thuríbulum, et arcam testaménti circumtéctam ex omni parte auro, in qua urna áurea habens manna, et virga Aaron, quae frondúerat, et tábulae testémenti, supérque eam erant Chérubim glóriae obumbrántia propitiatórium: de quibus non est modo dicéndum per síngula. His vero ita compósitis ; in prióri quidem tabernáculo semper introíbant sacerdótes, sacrificiórum offícia consummántes: in secúndo autem semel in anno solus póntifex, non sine sánguine, quem offert pro sua et pópuli ignorántia: hoc significánte Spíritu Sancto, nondum propalátam esse sanctórum viam, adhuc prióre tabernáculo habénte statum. Quae parábola est témporis instántis: juxta quam múnera, et hóstiae offerúntur, quae non possunt juxta consciéntiam perféctum fácere serviéntem, solúmmodo in cibis, et in pótibus, et váriis baptismátibus, et justítiis carnis usque ad tempus correctiónis impósitis. Christus autem assístens póntifex futurórum bonórum, per ámplius et perféctius tabernáculum non manufáctum, id est, non hujus creatiónis ; neque per sánguinem hircórum aut vitulórum, sed per próprium sánguinem introívit semel in Sancta, aetérna redemptióne invénta.


Tractus Ps. 116, 1-2 Laudáte Dóminum, omnes gentes: et collaudáte eum, omnes pópuli. V/. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini manet in aetérnum.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 13, 6-17


IN illo témpore: Dicébat Jesus turbis hanc similitúdinem: Arborem fici habébat quidam plantátam in vínea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invénit. Dixit autem ad cultórem víneae: Ecce anni tres sunt ex quo vénio quaerens fructum in ficúlnea hac, et non invénio: succíde ergo illam: ut quid étiam terram óccupat ? At ille respóndens, dicit illi: Dómine, dimítte illam et hoc anno, usque dum fódiam circa illam, et mittam stércora: et si quidem fécerit fructum: sin autem, in futúrum succídes eam. Erat autem docens in synagóga eórum sábbatis. Et ecce múlier, quae habébat spíritum infirmitátis annis decem et octo: et erat inclináta, nec omníno póterat sursum respícere. Quam cum vidéret Jesus, vocávit eam ad se, et ait illi: Múlier, dimíssa es ab infirmitáte tua. Et impósuit illi manus, et conféstim erécta est, et glorificábat Deum. Respóndens autem archisynagógus, indígnans quia sábbato curásset Jesus, dicébat turbae: Sex dies sunt, in quibus opórtet operári: in his ergo veníte, et curámini, et non in die sábbati. Respóndens autem ad illum Dóminus, dixit: Hypócritae, unusquísque vestrum sábbato non solvit bovem suum, aut ásinum a praesépio, et ducit adaquáre ? Hanc autem fíliam Abrahae, quam alligávit sátanas, ecce decem et octo annis, non opórtuit solvi a vínculo isto die sábbati ? Et cum haec díceret, erubescébant omnes adversárii ejus: et omnis pópulus gaudébat in univérsis, quae glorióse fiébant ab eo.


Offertorium Ps. 87, 2-3 Dómine, Deus salútis meae, in die clamávi, et nocte coram te: intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine.


Secreta


CONCÉDE quaésumus, omnípotens Deus: ut óculis tuae majestátis munus oblátum, et grátiam nobis devotiónis obtíneat, et efféctum beátae perennitátis acquírat. Per Dóminum.


Communio Levit. 23, 41 et 43 Mense séptimo festa celebrábitis, cum in tabernáculis habitáre fécerim fílios Israël, cum edúcerem eos de terra AEgýpti, ego Dóminus Deus vester.


Postcommunio


PERFÍCIANT in nobis, Dómine, quaésumus, tua sacraménta quod cóntinent: ut, quae nunc spécie gérimus, rerum veritáte capiámus. Per Dóminum.



DOMINICA DECIMA OCTAVA

POST PENTECOSTEN

Semiduplex



Introitus Eccli. 36, 18
DA pacem, Dómine, sustinéntibus te, ut prophétae tui fidéles inveniántur: exáudi preces servi tui, et plebis tuae Israël. Ps. 121, 1 Laetátus sum in his, quae dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus. V/. Glória Patri.


Oratio


DÍRIGAT corda nostra, quaésumus, Dómine, tuae miseratiónis operátio: quia tibi sine te placére non póssumus. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.

1 Cor. 1, 4-8


FRATRES: Grátias ago Deo meo semper pro vobis in grátia Dei, quae data est vobis in Christo Jesu: quod in ómnibus dívites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni sciéntia: sicut testimónium Christi confirmátum est in vobis: ita ut nihil vobis desit in ulla grátia, exspectántibus revelatiónem Dómini nostri Jesu Christi, qui et confirmábit vos usque in finem sine crímine, in die advéntus Dómini nostri Jesu Christi.


Graduale Ps. 121, 1 et 7 Laetátus sum in his, quae dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus. V/. Fiat pax in virtúte tua: et abundántia in túrribus tuis.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 101, 16 Timébunt gentes nomen tuum, Dómine: et omnes reges terrae glóriam tuam. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 9, 1-8


IN illo témpore: Ascéndens Jesus in navículam, transfretávit, et venit in civitátem suam. Et ecce offerébant ei paralýticum jacéntem in lecto. Et videns Jesus fidem illórum, dicit paralýtico: Confíde, fili, remittúntur tibi peccáta tua. Et ecce quidam de scribis dixérunt intra se: Hic blasphémat. Et cum vidísset Jesus cogitatiónes eórum, dixit: Ut quid cogitátis mala in córdibus vestris ? Quid est facílius dícere: Dimittúntur tibi peccáta tua, an dícere: Surge, et ámbula ? Ut autem sciátis, quia Fílius hóminis habet potestátem in terra dimitténdi peccáta, tunc ait paralýtico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Et surréxit, et ábiit in domum suam. Vidéntes autem turbae timuérunt, et glorificavérunt Deum, qui dedit potestátem talem homínibus.


Credo.


Offertorium Exodi 24, 4 et 5 Sanctificávit Móyses altáre Dómino, ófferens super illud holocáusta, et ímmolans víctimas: fecit sacrifícium vespertínum in odórem suavitátis Dómino Deo, in conspéctu filiórum Israël.


Secreta


DEUS, qui nos per hujus sacrifícii veneránda commércia, uníus summae divinitátis partícipes éfficis: praesta, quaésumus ; ut, sicut tuam cognóscimus veritátem, sic eam dignis móribus assequámur. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Ps. 95, 8-9 Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: adoráte Dóminum in aula sancta ejus.


Postcommunio


GRÁTIAS tibi reférimus, Dómine, sacro múnere vegetáti: tuam misericórdiam deprecántes ; ut dignos nos ejus participatióne perfícias. Per Dóminum.



Missale Romanum 1957 - POST PENTECOSTEN