Missale Romanum 1957 - BEATAE MARIAE VIRGINIS


Die 21 Martii

S. BENEDICTI

Abbatis


Duplex majus



Missa Os justi, de Communi Abbatum.


Oratio
C


INTERCÉSSIO nos, quaésumus, Dómine, beáti Benedícti Abbátis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur. Per Dóminum.

Et, in Missis non conventualibus, fit Commemoratio Feriae, juxta Rubricas.


Secreta
C


SACRIS altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus Benedíctus Abbas, quaésumus, in salútem nobis proveníre depóscat. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Feriae, ut supra.


Postcommunio
C


PRÓTEGAT nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus Benedíctus Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Feriae, ut supra ; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.



Die 24 Martii

S. GABRIELIS

Archangeli


Duplex majus



Introitus Ps. 102, 20
BENEDÍCITE Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. Ps. ibid., 1 Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quae intra me sunt, nómini sancto ejus. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui inter céteros Angelos, ad annuntiándum incarnatiónis tuae mystérium, Gabriélem Archángelum elegísti: concéde propítius ; ut, qui festum ejus celebrámus in terris, ipsíus patrocínium sentiámus in caelis: Qui vivis.

Et, in Missis non conventualibus, fit Commemoratio Feriae, juxta Rubricas.


Léctio Daniélis Prophétae.

Dan. 9, 21-26


IN diébus illis: Ecce vir Gábriel, quem víderam in visióne a princípio, cito volans tétigit me in témpore sacrifícii vespertíni. Et dócuit me, et locútus est mihi, dixítque: Dániel, nunc egréssus sum ut docérem te, et intellígeres. Ab exórdio precum tuárum egréssus est sermo: ego autem veni ut indicárem tibi, quia vir desideriórum es: tu ergo animadvérte sermónem, et intéllige visiónem. Septuagínta hebdómades abbreviátae sunt super pópulum tuum, et super urbem sanctam tuam ut consummétur praevaricátio, et finem accípiat peccátum, et deleátur iníquitas, et adducátur justítia sempitérna, et impleátur vísio, et prophetía, et ungátur Sanctus sanctórum. Scito ergo, et animadvérte: Ab éxitu sermónis, ut íterum aedificétur Jerúsalem, usque ad Christum ducem, hebdómades septem, et hebdómades sexagínta duae erunt: et rursum aedificábitur platéa, et muri in angústia témporum. Et post hebdómades sexagínta duas occidétur Christus: et non erit ejus pópulus, qui eum negatúrus est. Et civitátem et sanctuárium dissipábit pópulus cum duce ventúro: et finis ejus vástitas, et post finem belli statúta desolátio.


Graduale Ps. 102, 20 et 1 Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus. V/. Bénedic, ánima mea, Dóminum, et ómnia interióra mea nomen sanctum ejus.
Tractus Luc. 1, 28, 42, 31 et 35 Ave, María, grátia plena: Dóminus tecum. V/. Benedícta tu in muliéribus: et benedíctus fruct us ventris tui. V/. Ecce concípies et páries Fílium, et vocábis nomen ejus Emmánuel. V/. Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. V/. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei.



In Missis votivis ante Septuagesimam vel post Pentecosten, Graduale ut supra, sed, omisso Tractu, dicitur:

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 102, 21 Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus. Allelúja.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja, allelúja. V/. Ps. 103, 4 Qui facit Angelos suos spíritus: et minístros suos flammam ignis. Allelúja. V/. Luc. 1, 28 Ave, María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 1, 26-38


IN illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilaéae, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quae cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris ejus: et regnábit in domo Jacob in aetérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco ? Et respóndens Angelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce Elísabeth cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.


Credo.


Offertorium Apoc. 8, 3 et 4 Stetit Angelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua, et data sunt ei incénsa multa: et ascéndit fumus arómatum in conspéctu Dei.


Secreta


ACCÉPTUM fiat in conspéctu tuo, Dómine, nostrae servitútis munus, et beáti Archángeli Gabriélis orátio: ut, qui a nobis venerátur in terris, sit apud te pro nobis advocátus in caelis. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Feriae, ut supra.


Communio Dan. 3, 58 Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dícite, et superexaltáte eum in saécula.


Postcommunio


CÓRPORIS tui et sánguinis sumptis mystériis, tuam, Dómine Deus noster, deprecámur cleméntiam: ut, sicut Gabriéle nuntiánte, incarnatiónem tuam cognóvimus ; ita, ipso adjuvánte, incarnatiónis ejúsdem benefícia consequámur: Qui vivis.

Et fit Commemoratio Feriae, ut supra ; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.



Die 25 Martii

IN ANNUNTIATIONE

BEATAE MARIAE VIRGINIS

Duplex I classis



* Hodie in Choro post Tertiam dicitur Missa conventualis de Festo, et extra Chorum post Nonam legitur Missa de Feria ; de qua tamen prohibentur Missae privatae.


Introitus Ps. 44, 13, 15 et 16
VULTUM tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi vírgines post eam: próximae ejus adducéntur tibi in laetítia et exsultatióne. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid., 2 Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui de beátae Maríae Vírginis útero Verbum tuum, Angelo nuntiánte, carnem suscípere voluísti: praesta supplícibus tuis ; ut, qui vere eam Genitrícem Dei crédimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur. Per eúmdem Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae in Missis non conventualibus, juxta Rubricas.


Léctio Isaíae Prophétae.

Isai. 7, 10-15


IN diébus illis: Locútus est Dóminus ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Dómino Deo tuo in profúndum inférni, sive in excélsum supra. Et dixit Achaz: Non petam, et non tentábo Dóminum. Et dixit: Audíte ergo domus David: Numquid parum vobis est, moléstos esse homínibus, quia molésti estis et Deo meo ? Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce virgo concípiet, et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel. Butýrum et mel cómedet, ut sciat reprobáre malum, et elígere bonum.


Graduale Ps. 44, 3 et 5 Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in aetérnum. V/. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Tractus Ibid., 11 et 12 Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex spéciem tuam. V/. Ibid., 13 et 10 Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: fíliae regum in honóre tuo. V/. Ibid., 15-16 Adducéntur Regi vírgines post eam: próximae ejus afferéntur tibi. V/. Adducéntur in laetítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regis.

Tempore Paschali, omissis Graduali et Tractu, dicitur:

Allelúja, allelúja. V/. Luc. 1, 28 Ave, María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja. V/. Num. 17, 8 Virga Jesse flóruit: Virgo Deum et hóminem génuit: pacem Deus réddidit, in se reconcílians ima summis. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 1, 26-38


IN illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilaéae, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quae cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris ejus: et regnábit in domo Jacob in aetérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco ? Et respóndens Angelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce Elísabeth cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.


Credo.


Offertorium Luc. 1, 28 et 42 Ave, María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui . (T. P. Allelúja.)


Secreta


IN méntibus nostris, quaésumus, Dómine, verae fídei sacraménta confírma: ut, qui concéptum de Vírgine Deum verum et hóminem confitémur ; per ejus salutíferae resurrectiónis poténtiam, ad aetérnam mereámur perveníre laetítiam. Per eúmdem Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra.


Praefatio de beata Maria Virgine Et te in Annuntiatióne.


Communio Isai. 7, 14 Ecce virgo concípiet, et páriet fílium: et vocábitur nomen ejus Emmánuel. (T. P. Allelúja.)


Postcommunio


GRÁTIAM tuam, quaésumus, Dómine, méntibus nostris infúnde: ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus ; per passiónem ejus et Crucem, ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per eúmdem Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra ; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.



Die 27 Martii

S. JOANNIS DAMASCENI

Confessoris et Ecclesiae Doctoris


Duplex



Introitus Ps. 72, 24
TENUÍSTI manum déxteram meam: et in voluntáte tua deduxísti me, et cum glória suscepísti me. Ps. ibid., 1 Quam bonus Israël Deus his, qui recto sunt corde ! V/. Glória Patri.


Oratio


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui ad cultum sacrárum imáginum asseréndum, beátum Joánnem caelésti doctrína et admirábili spíritus fortitúdine imbuísti: concéde nobis ejus intercessióne et exémplo ; ut, quorum cólimus imágines, virtútes imitémur et patrocínia sentiámus. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae in Missis non conventualibus, juxta Rubricas.


Léctio libri Sapiéntiae.

Sap. 10, 10-17


JUSTUM dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum: honestávit illum in labóribus, et complévit labóres illíus. In fraude circumveniéntium illum áffuit illi, et honéstum fecit illum. Custodívit illum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum, et certámen forte dedit illi, ut vínceret, et sciret, quóniam ómnium poténtior est sapiéntia. Haec vénditum justum non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum: descendítque cum illo in fóveam, et in vínculis non derelíquit illum, donec afférret illi sceptrum regni, et poténtiam advérsus eos, qui eum deprimébant: et mendáces osténdit, qui maculavérunt illum, et dedit illi claritátem aetérnam. Haec pópulum justum, et semen sine queréla liberávit a natiónibus, quae illum deprimébant. Intrávit in ánimam servi Dei, et stetit contra reges horréndos in porténtis et signis. Et réddidit justis mercédem labórum suórum.


Graduale Ps. 17, 33 et 35 Deus, qui praecínxit me virtúte: et pósuit immaculátam viam meam. V/. Qui docet manus meas ad praélium: et posuísti, ut arcum aéreum, bráchia mea.
Tractus Ibid., 38, 39 et 50 Pérsequar inimícos meos, et comprehéndam illos. V/. Confríngam illos, nec póterunt stare: cadent subtus pedes meos. V/. Proptérea confitébor in natiónibus, Dómine, et nómini tuo psalmum dicam.


In Missis votivis ante Septuagesimam vel post Pentecosten, Graduale ut supra, sed, omisso Tractu, dicitur:

Allelúja, allelúja. V/. Dedísti mihi protectiónem salútis tuae: et déxtera tua suscépit me. Allelúja.

Tempore autem Paschali, omissis Graduali et Tractu, dicitur:

Allelúja , allelúja. V/. 1 Reg. 25, 26 et 28 Dóminus salvávit manum tuam tibi: quia praélia Dómini tu praeliáris. Allelúja. V/. Ps. 143, 1 Benedíctus Dóminus Deus meus, qui docet manus meas ad praélium, et dígitos meos ad bellum. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 6, 6-11


IN illo témpore: Factum est et in álio sábbato, ut intráret Jesus in synagógam, et docéret. Et erat ibi homo, et manus ejus déxtera erat árida. Observábant autem scribae et pharisaéi, si in sábbato curáret: ut invenírent unde accusárent eum. Ipse vero sciébat cogitatiónes eórum. Et ait hómini, qui habébat manum áridam: Surge, et sta in médium. Et surgens stetit. Ait autem ad illos Jesus: Intérrogo vos si licet sábbatis benefácere, an male: ánimam salvam fácere, an pérdere ? Et circumspéctis ómnibus dixit hómini: Exténde manum tuam. Et exténdit: et restitúta est manus ejus. Ipsi autem repléti sunt insipiéntia, et colloquebántur ad ínvicem, quidnam fácerent Jesu.


Credo.


Offertorium Job 14, 7 Lignum habet spem, si praecísum fúerit, rursum viréscit, et rami ejus púllulant.


Secreta


UT, quae tibi, Dómine, offérimus, dona tuo sint digna conspéctu: beáti Joánnis et Sanctórum, quos ejus ópera expósitos in templis cólimus, pia suffragátio conspíret. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra.


Communio Ps. 36, 17 Bráchia peccatórum conteréntur, confírmat autem justos Dóminus.


Postcommunio


SÚMPTA nos, quaésumus, Dómine, dona caeléstibus armis tueántur: et beáti Joánnis patrocínia circúmdent, Sanctórum unánimi suffrágio cumuláta ; quorum imágines evícit in Ecclésia esse venerándas. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra ; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.



Die 28 Martii

S. JOANNIS A CAPISTRANO

Confessoris


Semiduplex



Introitus Habac. 3, 18-19
EGO autem in Dómino gaudébo: et exsultábo in Deo Jesu meo: Deus Dóminus fortitúdo mea. Ps. 80, 2 Exsultáte Deo adjutóri nostro, jubiláte Deo Jacob. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui per beátum Joánnem fidéles tuos in virtúte sanctíssimi nóminis Jesu de crucis inimícis triumpháre fecísti: praesta, quaésumus ; ut, spirituálium hóstium, ejus intercessióne, superátis insídiis, corónam justítiae a te accípere mereámur. Per eúmdem Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae in Missis non conventualibus, juxta Rubricas.


Léctio libri Sapiéntiae.

Sap. 10, 10-14


JUSTUM dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum: honestávit illum in labóribus, et complévit labóres illíus. In fraude circumveniéntium illum áffuit illi, et honéstum fecit illum. Custodívit illum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum, et certámen forte dedit illi, ut vínceret, et sciret, quóniam ómnium poténtior est sapiéntia. Haec vénditum justum non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum: descendítque cum illo in fóveam, et in vínculis non derelíquit illum.


Graduale Ps. 21, 24-25 Qui timétis Dóminum, laudáte eum: univérsum semen Jacob, glorificáte eum. V/. Tímeat eum omne semen Israël: quóniam non sprevit neque despéxit deprecatiónem páuperis.
Tractus Exodi 15, 2 et 3 Fortitúdo mea, et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem: iste Deus meus, et glorificábo eum. V/. Dóminus quasi vir pugnátor, omnípotens nomen ejus. V/. Judith 16, 3 Dóminus cónterens bella: Dóminus nomen est illi.


In Missis votivis ante Septuagesimam vel post Pentecosten, Graduale ut supra, sed, omisso Tractu, dicitur:

Allelúja , allelúja. V/. Ps. 58, 17 Ego autem cantábo fortitúdinem tuam: et exsultábo mane misericórdiam tuam. Allelúja.

Tempore autem Paschali, omissis Graduali et Tractu, dicitur:

Allelúja , allelúja. V/. Ps. 58, 17 Ego autem cantábo fortitúdinem tuam: et exsultábo mane misericórdiam tuam. Allelúja. V/. Quia factus es suscéptor meus, et refúgium meum in die tribulatiónis meae. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 9, 1-6


IN illo témpore: Convocátis Jesus duódecim Apóstolis, dedit illis virtútem et potestátem super ómnia daemónia, et ut languóres curárent. Et misit illos praedicáre regnum Dei, et sanáre infírmos. Et ait ad illos: Nihil tuléritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecúniam, neque duas túnicas habeátis. Et in quamcúmque domum intravéritis, ibi manéte, et inde ne exeátis. Et quicúmque non recéperint vos: exeúntes de civitáte illa, étiam púlverem pedum vestrórum excútite in testimónium supra illos. Egréssi autem circuíbant per castélla, evangelizántes et curántes ubíque.


Offertorium Eccli. 46, 6 Invocávit Altíssimum poténtem in oppugnándo inimícos úndique, et audívit illum magnus et sanctus Deus.


Secreta


SACRIFÍCIUM, Dómine, quod immolámus, placátus inténde: ut, intercedénte beáto Joánne Confessóre tuo, ad conteréndas inimicórum insídias nos in tuae protectiónis securitáte constítuat. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra.


Communio Sap. 10, 20 Decantavérunt, Dómine, nomen sanctum tuum, et victrícem manum tuam laudavérunt.


Postcommunio


REPLÉTI alimónia caelésti et spirituáli póculo recreáti, quaésumus, omnípotens Deus: ut, intercedénte beáto Joánne Confessóre tuo, nos ab hoste malígno deféndas, et Ecclésiam tuam perpétua pace custódias. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra ; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.



Feria VI

post Dominicam Passionis

SEPTEM DOLORUM B. V. M.

Duplex majus



Introitus Joann. 19, 25
STABANT juxta Crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus María Cléophae, et Salóme, et María Magdaléne. Ibid., 26-27 Múlier, ecce fílius tuus: dixit Jesus ; ad discípulum autem: Ecce mater tua. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, in cujus passióne, secúndum Simeónis prophetíam, dulcíssimam ánimam gloriósae Vírginis et Matris Maríae dolóris gládius pertransívit: concéde propítius ; ut, qui transfixiónem ejus et passiónem venerándo recólimus, gloriósis méritis et précibus ómnium Sanctórum Cruci fidéliter astántium intercedéntibus, passiónis tuae efféctum felícem consequámur: Qui vivis.

Et, in Missis non conventualibus, fit Commemoratio Feriae, juxta Rubricas.

Oratio


CÓRDIBUS nostris, quaésumus, Dómine, grátiam tuam benígnus infúnde: ut peccáta nostra castigatióne voluntária cohibéntes, temporáliter pótius macerémur, quam supplíciis deputémur aetérnis. Per Dóminum.


In Missis votivis dicatur sequens

Oratio


INTERVÉNIAT pro nobis, quaésumus, Dómine Jesu Christe: nunc, et in hora mortis nostrae, apud tuam cleméntiam beáta Virgo María Mater tua ; cujus sacratíssimam ánimam in hora tuae passiónis dolóris gládius pertransívit: Qui vivis.



Léctio libri Judith.

Judith 13, 22 et 23-25


BENEDÍXIT te Dóminus in virtúte sua, quia per te ad níhilum redégit inimícos nostros. Benedícta es tu fília a Dómino Deo excélso, prae ómnibus muliéribus super terram. Benedíctus Dóminus, qui creávit caelum et terram: quia hódie nomen tuum ita magnificávit, ut non recédat laus tua de ore hóminum, qui mémores fúerint virtútis Dómini in aetérnum, pro quibus non pepercísti ánimae tuae propter angústias et tribulatiónem géneris tui, sed subvenísti ruínae ante conspéctum Dei nostri.


Graduale Dolorósa et lacrimábilis es, Virgo María, stans juxta Crucem Dómini Jesu Fílii tui Redemptóris. V/. Virgo Dei Génitrix, quem totus non capit orbis, hoc Crucis fert supplícium, auctor vitae factus homo.
Tractus Stabat sancta María, caeli Regína, et mundi Dómina, juxta Crucem Dómini nostri Jesu Christi dolorósa. V/. Thren. 1, 12 O vos omnes, qui transítis per viam, atténdite, et vidéte, si est dolor sicut dolor meus.



In Missis votivis per Annum:

Graduale Dolorósa et lacrimábilis es, Virgo María, stans juxta Crucem Dómini Jesu Fílii tui Redemptóris. V/. Virgo Dei Génitrix, quem totus non capit orbis, hoc Crucis fert supplícium, auctor vitae factus homo.
Allelúja , allelúja. V/. Stabat sancta María, caeli Regína, et mundi Dómina, juxta Crucem Dómini nostri Jesu Christi dolorósa. Allelúja.

In Missis votivis Tempore Paschali:

Allelúja , allelúja. V/. Stabat sancta María, caeli Regína, et mundi Dómina, juxta Crucem Dómini nostri Jesu Christi dolorósa. Allelúja. V/. Thren. 1, 12 O vos omnes, qui transítis per viam, atténdite, et vidéte, si est dolor sicut dolor meus. Allelúja.



Sequentia

in Missis votivis omittenda

STABAT Mater dolorósa
Juxta Crucem lacrimósa,
Dum pendébat Fílius.
Cujus ánimam geméntem
Contristátam et doléntem,
Pertransívit gládius.
O quam tristis et afflícta
Fuit illa benedícta
Mater Unigéniti !
Quae maerébat, et dolébat,
Pia Mater, dum vidébat
Nati poenas íncliti.
Quis est homo, qui non fleret,
Matrem Christi si vidéret
In tanto supplício ?
Quis non posset contristári,
Christi Matrem contemplári
Doléntem cum Fílio ?
Pro peccátis suae gentis
Vidit Jesum in torméntis,
Et flagéllis súbditum.
Vidit suum dulcem natum
Moriéndo desolátum,
Dum emísit spíritum.
Eja Mater, fons amóris,
Me sentíre vim dolóris
Fac, ut tecum lúgeam.
Fac, ut árdeat cor meum
In amándo Christum Deum,
Ut sibi compláceam.
Sancta Mater, istud agas,
Crucifíxi fige plagas
Cordi meo válide.
Tui nati vulneráti,
Tam dignáti pro me pati,
Poenas mecum dívide.
Fac me tecum pie flere,
Crucifíxo condolére,
Donec ego víxero.
Juxta Crucem tecum stare,
Et me tibi sociáre
In planctu desídero.
Virgo vírginum praeclára,
Mihi jam non sis amára:
Fac me tecum plángere.
Fac, ut portem Christi mortem,
Passiónis fac consórtem,
Et plagas recólere.
Fac me plagis vulnerári,
Fac me Cruce inebriári,
Et cruóre Fílii.
Flammis ne urar succénsus,
Per te, Virgo, sim defénsus
In die judícii.
Christe, cum sit hinc exíre,
Da per Matrem me veníre
Ad palmam victóriae.
Quando corpus moriétur,
Fac, ut ánimae donétur
Paradísi glória. Amen.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 19, 25-27


IN illo témpore: Stabant juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus María Cléophae, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri suae: Múlier, ecce fílius tuus. Deínde dicit discípulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.


Credo.


Offertorium Jer. 18, 20 Recordáre, Virgo Mater Dei, dum stéteris in conspéctu Dómini, ut loquáris pro nobis bona, et ut avértat indignatiónem suam a nobis.


Secreta


OFFÉRIMUS tibi preces et hóstias, Dómine Jesu Christe, humíliter supplicántes: ut, qui Transfixiónem dulcíssimi spíritus beátae Maríae Matris tuae précibus recensémus ; suo, suorúmque sub Cruce Sanctórum consórtium multiplicáto piíssimo intervéntu, méritis mortis tuae, méritum cum beátis habeámus: Qui vivis.

Pro Feria

Secreta


PRAESTA nobis, miséricors Deus: ut digne tuis servíre semper altáribus mereámur ; et eórum perpétua participatióne salvári. Per Dóminum.


Praefatio de beata Maria Virgine Et te in Transfixióne.


Communio Felíces sensus beátae Maríae Vírginis, qui sine morte meruérunt martýrii palmam sub Cruce Dómini.


Postcommunio


SACRIFÍCIA, quae súmpsimus, Dómine Jesu Christe, Transfixiónem Matris tuae et Vírginis devóte celebrántes: nobis ímpetrent apud cleméntiam tuam omnis boni salutáris efféctum: Qui vivis.

Pro Feria

Postcommunio


SUMPTI sacrifícii, Dómine, perpétua nos tuítio non derelínquat: et nóxia semper a nobis cuncta depéllat. Per Dóminum.


Deinde legitur Evangelium Feriae in fine, juxta Rubricas.



FESTA APRILIS


* Tempore Paschali, a Feria II post Dominicam in Albis usque ad Vigiliam Ascensionis inclusive, in omnibus Missis de Officio Semiduplici vel Simplici et in Missis votivis, quae pro re gravi et publica simul causa non sint, dicu ntur, juxta Rubricas, Orationes pro diversitate Temporum assignatae, nempe 2a de sancta Maria Concéde, et 3a contra persecutores Ecclesiae, vel pro Papa.



Die 2 Aprilis

S. FRANCISCI DE PAULA

Confessoris


Duplex



Introitus Ps. 91, 13-14
JUSTUS ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid., 2 Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, humílium celsitúdo, qui beátum Francíscum Confessórem Sanctórum tuórum glória sublimásti: tríbue, quaésumus ; ut, ejus méritis et imitatióne, promíssa humílibus praémia felíciter consequámur. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae in Missis non conventualibus.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.

Phil. 3, 7-12


FRATRES: Quae mihi fuérunt lucra, haec arbitrátus sum propter Christum detriménta. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntem sciéntiam Jesu Christi Dómini mei: propter quem ómnia detriméntum feci, et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam, et invéniar in illo, non habens meam justítiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi Jesu: quae ex Deo est justítia in fide, ad cognoscéndum illum, et virtútem resurrectiónis ejus, et societátem passiónum illíus: configurátus morti ejus: si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quae est ex mórtuis: non quod jam accéperim, aut jam perféctus sim: sequor autem, si quo modo comprehéndam, in quo et comprehénsus sum a Christo Jesu.


Graduale Ps. 36, 30-31 Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. V/. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Tractus Ps. 111, 1-3 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V/. Glória et divítiae in domo ejus: et justítia ejus manet in saéculum saéculi.

Tempore Paschali, omissis Graduali et Tractu, dicitur:

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 111, 1 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja. V/. Osee 14, 6 Justus germinábit sicut lílium: et florébit in aetérnum ante Dóminum. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 12, 32-34


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quae possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in caelis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.


Offertorium Ps. 20, 2-3 In virtúte tua, Dómine, laetábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimae ejus tribuísti ei. (T. P. Allelúja.)


Secreta


HAEC dona devótae plebis, Dómine, quibus tua cumulámus altária, beáti Francísci méritis tibi grata, nobísque salutária, te miseránte, reddántur. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra.


Communio Matth. 19, 28 et 29 Amen dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia, et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam aetérnam possidébitis. (T. P. Allelúja.)


Postcommunio


SUMPTA, Dómine, sacraménta caeléstia: beáto Francísco Confessóre tuo intercedénte, precámur ; ut et temporális vitae subsídia nobis cónferant, et aetérnae. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra ; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.



Die 4 Aprilis

S. ISIDORI

Episcopi, Confessoris et Ecclesiae Doctoris


Duplex



Missa In médio, de Communi Doctorum, et dicitur Credo.


Oratio
C


DEUS, qui pópulo tuo aetérnae salútis beátum Isidórum minístrum tribuísti: praesta, quaésumus ; ut, quem Doctórem vitae habúimus in terris, intercessórem habére mereámur in caelis. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae in Missis non conventualibus.


Secreta
C


SANCTI Isidóri Pontíficis tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quae et múnera nostra concíliet ; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra.


Postcommunio
C


UT nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Isidórus Póntifex tuus et Doctor egrégius, quaésumus, precátor accédat. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra ; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.



Die 5 Aprilis

S. VINCENTII FERRERII

Confessoris


Duplex



Missa Os justi, de Communi Confessoris non Pontificis 1 loco, praeter Orationem sequentem.


Oratio
P


DEUS, qui Ecclésiam tuam beáti Vincéntii Confessóris tui méritis et praedicatióne illustráre dignátus es: concéde nobis fámulis tuis ; ut et ipsíus instruámur exémplis, et ab ómnibus ejus patrocínio liberémur advérsis. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae in Missis non conventualibus.


Secreta
C


LAUDIS tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et praeséntibus éxui malis confídimus, et futúris. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra.


Postcommunio
C


REFÉCTI cibo potúque caelésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus haec commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra ; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.



Die 11 Aprilis

S. LEONIS I

Papae, Confessoris et Ecclesiae Doctoris


Duplex



Missa Si díligis me, de Communi Summorum Pontificum, et dicitur Credo.


Oratio
C


GREGEM tuum, Pastor aetérne, placátus inténde: et per beátum Leónem Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi ; quem totíus Ecclésiae praestitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae in Missis non conventualibus.


Secreta
C


OBLÁTIS munéribus, quaésumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra.


Postcommunio
C


REFECTIÓNE sancta enutrítam gubérna, quaésumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat, et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra ; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.



Die 13 Aprilis

S. HERMENEGILDI

Martyris


Semiduplex



Extra Tempus Paschale



Missa In virtúte, de Communi unius Martyris 3 loco, cum Orationibus et Evangelio ut in Missa sequenti.
Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae in Missis non conventualibus ; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.


Tempore Paschali



Introitus Ps. 63, 3
PROTEXÍSTI me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 2 Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui beátum Hermenegíldum Mártyrem tuum caelésti regno terrénum postpónere docuísti: da, quaésumus, nobis ; ejus exémplo cadúca despícere, atque aetérna sectári. Per Dóminum.


Léctio libri Sapiéntiae.

Sap. 5, 1-5


STABUNT justi in magna constántia advérsus eos, qui se angustiavérunt, et qui abstulérunt labóres eórum. Vidéntes turbabúntur timóre horríbili, et mirabúntur in subitatióne insperátae salútis, dicéntes intra se, paeniténtiam agéntes, et prae angústia spíritus geméntes: Hi sunt, quos habúimus aliquándo in derísum et in similitúdinem impropérii. Nos insensáti vitam illórum aestimabámus insániam, et finem illórum sine honóre: ecce quómodo computáti sunt inter fílios Dei, et inter sanctos sors illórum est.


Allelúja, allelúja. V/. Ps. 88, 6 Confitebúntur caeli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja. Ps. 20, 4 Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 14, 26-33


IN illo témpore: Dixit Jesus turbis: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxórem, et fílios, et fratres, et soróres, adhuc autem et ánimam suam, non potest meus esse discípulus. Et qui non bájulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discípulus. Quis enim ex vobis volens turrim aedificáre, non prius sedens cómputat sumptus, qui necessárii sunt, si hábeat ad perficiéndum ; ne, posteáquam posúerit fundaméntum, et non potúerit perfícere, omnes, qui vident, incípiant illúdere ei, dicentes: Quia hic homo coepit aedificáre, et non pótuit consummáre ? Aut quis rex itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat, si possit cum decem míllibus occúrrere ei, qui cum vigínti míllibus venit ad se ? Alióquin, adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens, rogat ea, quae pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus, quae póssidet, non potest meus esse discípulus.


Offertorium Ps. 88, 6 Confitebúntur caeli mirabília tua, Dómine: et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.


Secreta


MUNÉRIBUS nostris, quaésumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et caeléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.


Communio Ps. 63, 11 Laetábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.


Postcommunio


DA, quaésumus, Dómine Deus noster: ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum temporáli gratulámur offício ; ita perpétuo laetémur aspéctu. Per Dóminum.



Missale Romanum 1957 - BEATAE MARIAE VIRGINIS