1990 Codex Orientalis 471

5 DE INSTITUTIONE SODALIUM ET DE DISCIPLINA MONASTICA


471
Can. 471 -
1. Modus institutionis sodalium in typico ita determinetur, ut ad vitam sanctitatis plenius assequendam permanenter excitentur necnon ut ipsorum ingenii dotes evolvantur studio sacrae doctrinae et acquisitione humanae culturae pro temporum necessitatibus et sic aptiores evadant in exercitio artium atque operum, quae a monasterio legitime assumuntur.
2. Institutio monachorum, qui ad ordines sacros destinantur, praeterea fieri debet secundum rationem institutionis clericorum, de qua in
can. 330 , in ipso monasterio, si sedem studiorum ad normam can. 340 , p1 instructam habet, aut sub ductu probati moderatoris in alio seminario vel instituto studiorum superiorum ab auctoritate ecclesiastica approbato.


472
Can. 472 - Superior monasterii sui iuris ad normam typici dare potest suis sodalibus a votis perpetuis litteras dimissorias ad sacram ordinationem; hae litterae mittendae sunt Episcopo eparchiali loci, ubi monasterium, etiam dependens, situm est vel, si de monasterio stauropegiaco agitur, Episcopo a Patriarcha designato.


473
Can. 473 -
1. In singulis monasteriis laudes divinae cottidie celebrentur ad normam typici et legitimarum consuetudinum; item omnibus diebus celebretur Divina Liturgia eis exceptis, qui praescriptis librorum liturgicorum excipiuntur.
2. Curent Superiores monasteriorum, ut omnes sodales ad normam typici:
- 1) legitime non impediti cottidie laudibus divinis atque Divinae Liturgiae, quoties celebratur, participent, contemplationi rerum divinarum vacent et in alia pietatis exercitia sedulo incumbant;
- 2) libere ac frequenter ad patres spirituales et confessarios accedere possint;
- 3) quotannis per aliquot dies recessui spirituali vacent.


474
Can. 474 -
1. Sodales monasteriorum frequenter ad normam typici sacramentum paenitentiae suscipiant.
2. Firmo typico, quod confessionem suadet apud determinatos confessarios, omnes sodales monasterii sacramentum paenitentiae suscipere possunt a quocumque sacerdote facultate hoc sacramentum ministrandi praedito firma disciplina monastica.


475
Can. 475 -
1. In singulis monasteriis plures pro sodalium numero patres spirituales et confessarii designentur ab ipso Superiore monasterii, si de presbyteris-monachis eiusdem monasterii agitur, qui facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praediti sunt, secus vero ab Hierarcha loci audito Superiore monasterii sui iuris, qui praevie communitatem, cuius interest, consulere debet.
2. Pro monasteriis, in quibus presbyteri-monachi non sunt, Hierarcha loci eodem modo designet sacerdotem, cuius est regulariter in monasterio Divinam Liturgiam celebrare et verbum Dei praedicare firmo
can. 612 , p2.


476
Can. 476 -
Sodales monasterii tam intra quam extra monasterium habitum monasticum a proprio typico praescriptum induant.


477
Can. 477 -
1. In monasterio servetur clausura modo in typico praescripto, salvo iure Superioris per modum actus et gravi de causa in partes clausurae obnoxias admittendi personas alterius sexus praeter illas, quae secundum typicum clausuram ingredi possunt.
2. Partes monasterii clausurae obnoxiae manifesto indicentur.
3. Clausurae fines accurate praescribere aut iusta de causa mutare est Superioris monasterii sui iuris de consensu sui consilii atque certiore facto Episcopo eparchiali.


478
Can. 478 -
Superior monasterii potest permittere, ut sodales extra monasterium degant ad tempus in typico determinatum; ad absentiam vero, quae unum annum excedit, nisi causa studiorum vel infirmitatis intercedit, requiritur licentia auctoritatis, cui monasterium subiectum est.


479
Can. 479 -
Si de iudicio Hierarchae loci auxilium monasteriorum ad institutionem catecheticam populi necessarium est, omnes Superiores ab eodem Hierarcha requisiti debent per se vel per alios illam populo tradere in propriis ecclesiis.


480
Can. 480 -
In ecclesia monasterii paroecia erigi non potest nec monachi parochi nominari possunt sine consensu Patriarchae intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, aut in ceteris casibus Sedis Apostolicae.



6 DE EREMITIS


481
Can. 481 - Eremita est sodalis monasterii sui iuris, qui in coelestium contemplatione se totum collocat et ab hominibus mundoque ex toto segregatur.


482
Can. 482 - Ad vitam eremiticam legitime aggrediendam requiritur, ut sodalis licentiam Superioris monasterii sui iuris, ad quod pertinet, de consensu eius consilii obtinuerit et saltem sex annos a die perpetuae professionis computandos vitam in monasterio peregerit.


483
Can. 483 -
Locus, ubi eremita vivit, sit a Superiore monasterii designatus atque speciali modo a saeculo et a ceteris partibus monasterii segregatus; si vero locus extra saepta monasterii invenitur, requiritur insuper consensus scripto datus Episcopi eparchialis.


484
Can. 484 -
Eremita a Superiore monasterii dependet atque canonibus de monachis et typico monasterii obligatur, quatenus cum vita eremitica componi possunt.


485
Can. 485 -
Superior monasterii sui iuris potest de consensu sui consilii imponere finem vitae eremiticae iusta de causa, etiam invito eremita.



7 DE MONASTERIO STAUROPEGIACO


486
Can. 486 -
1. Patriarcha gravi de causa, consulto Episcopo eparchiali atque de consensu Synodi permanentis potest in ipso actu erectionis monasterio sui iuris statum monasterii stauropegiaci concedere.
2. Monasterium stauropegiacum Patriarchae immediate subiectum est ita, ut ipse solus eadem iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis circa monasterium, sodales eidem ascriptos necnon personas, quae diu noctuque in monasterio degunt; ceterae vero personae monasterio addictae immediate et exclusive Patriarchae subduntur in eis solummodo, quae ad eorum munus vel officium spectant.



8 DE TRANSITU AD ALIUD MONASTERIUM


487
Can. 487 -
1. Sodalis non potest transire a monasterio sui iuris ad aliud eiusdem confoederationis sine consensu scripto dato Praesidis confoederationis.
2. Ad transitum a monasterio non confoederato ad aliud monasterium eidem auctoritati subiectum requiritur consensus eiusdem auctoritatis; si vero monasterium, ad quod transitus fit, alii auctoritati subiectum est, requiritur etiam consensus huius auctoritatis.
3. Patriarcha, Episcopus eparchialis et Praeses confoederationis hunc consensum dare non possunt nisi consulto Superiore monasterii sui iuris, a quo transitus fit.
4. Ad validitatem transitus ad monasterium alterius Ecclesiae sui iuris requiritur insuper consensus Sedis Apostolicae.
5. Transitus fit admissione a Superiore novi monasterii sui iuris de consensu Synaxis concessa.


488
Can. 488 -
1. Transiens ad aliud monasterium sui iuris eiusdem confoederationis nec novitiatum peragit nec novam professionem emittit et a die transitus amittit iura et solvitur ab obligationibus prioris monasterii, alterius iura et obligationes suscipit et, si clericus est, eidem etiam ut clericus ascribitur.
2. Transiens a monasterio sui iuris ad aliud monasterium sui iuris ad nullam vel ad diversam confoederationem pertinens servet praescripta typici monasterii, ad quod fit transitus, circa obligationem peragendi novitiatum et emittendi professionem; si vero in typico de re non cavetur, nec novitiatum peragit nec novam professionem emittit, sed effectus transitus locum habent a die, quo transitus fit, nisi Superior monasterii ab eo exigit, ut aliquod tempus non ultra annum experimenti causa in monasterio transigat; transacto experimenti tempore aut a Superiore de consensu sui consilii vel Synaxis ad normam typici stabiliter novo monasterio ascribatur aut ad pristinum monasterium redeat.
3. In transitu a monasterio sui iuris ad ordinem vel congregationem serventur congrua congruis referendo
cann. 544-545 .
4. Monasterium sui iuris, a quo sodalis discedit, bona servat, quae ipsius sodalis ratione iam ei quaesita sunt; quod spectat ad dotem, ea debetur sine fructibus iam maturis a die transitus monasterio, ad quod transitus fit.



9 DE EXCLAUSTRATIONE ET DE DISCESSU A MONASTERIO


489
Can. 489 -
1. Indultum exclaustrationis a monasterio sui iuris nonnisi sodali a votis perpetuis concedere potest ad petitionem ipsius sodalis auctoritas, cui monasterium subiectum est, audito Superiore monasterii sui iuris una cum suo consilio.
2. Episcopus eparchialis hoc indultum nonnisi ad triennium concedere potest.


490
Can. 490 -
Petente Superiore monasterii sui iuris de consensu sui consilii exclaustratio imponi potest ab auctoritate, cui monasterium subiectum est, gravi de causa servata aequitate et caritate.


491
Can. 491 - Sodalis exclaustratus manet votis ligatus atque ceteris obligationibus professionis monasticae, quae cum suo statu componi possunt, adhuc tenetur; habitum monasticum debet deponere; perdurante tempore exclaustrationis caret voce activa et passiva; Episcopo eparchiali loci, ubi commoratur, loco Superioris proprii monasterii subditus est etiam vi voti oboedientiae.


492
Can. 492 -
1. Sodalis a votis perpetuis indultum discedendi a monasterio et redeundi ad vitam saecularem ne petat nisi gravissimis de causis coram Domino perpensis; petitionem suam deferat Superiori monasterii sui iuris, qui eam una cum voto suo suique consilii ad Sedem Apostolicam mittat.
2. Huiusmodi indultum Sedi Apostolicae reservatur.


493
Can. 493 -
1. Indultum discedendi a monasterio et redeundi ad vitam saecularem legitime concessum et sodali intimatum, nisi in actu intimationis ab ipso sodali reiectum est, ipso iure secumfert dispensationem a votis necnon ab omnibus obligationibus ex professione ortis, non vero ab illis ordini sacro adnexis, si sodalis in ordine sacro constitutus est.
2. Si sodalis, qui a monasterio discessit et ad vitam saecularem rediit, in monasterium rursus recipitur, novitiatum ac professionem instaurat, perinde ac si numquam vitae religiosae addictus esset.


494
Can. 494 -
1. Monachus a votis perpetuis et in ordine sacro constitutus, si indultum discedendi a monasterio et redeundi ad saeculum obtinuit, non potest ordines sacros exercere, donec Episcopum eparchialem benevolum receptorem invenerit.
2. Episcopus eparchialis eum recipere potest sive absolute sive experimenti causa ad quinquennium; in primo casu monachus est ipso iure eparchiae ascriptus, in altero vero exacto quinquennio, nisi antea expresse dimissus est.


495
Can. 495 -
Sodalis, qui post emissam professionem monasterium illegitime deseruit, debet sine mora ad monasterium redire; Superiores debent eum sollicite requirere et, si vera paenitentia motus redit, suscipere; secus vero ad normam iuris puniatur vel etiam dimittatur.


496
Can. 496 -
1. Qui perdurante professione temporaria gravi de causa a monasterio discedere et ad vitam saecularem redire vult, petitionem suam Superiori monasterii sui iuris deferat.
2. Superior hanc petitionem una cum voto suo suique consilii ad Episcopum eparchialem mittat, cuius est, etsi de monasteriis iuris pontificii agitur, hoc in casu indultum discedendi a monasterio et ad vitam saecularem redeundi concedere, nisi ius particulare id pro monasteriis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitis Patriarchae reservat.



10 DE DIMISSIONE MONACHORUM


497
Can. 497 -
1. Ipso iure dimissus a monasterio habendus est sodalis qui:
- 1) fidem catholicam publice abiecit;
- 2) matrimonium celebravit vel etiam civiliter tantum attentavit.
2. His in casibus Superior monasterii sui iuris consulto suo consilio sine mora collectis probationibus declarationem facti emittat, ut iuridice constet de dimissione, atque quam primum de re auctoritatem, cui monasterium immediate subiectum est, certiorem faciat.


498
Can. 498 -
1. Sodalis, qui causa est imminentis et gravissimi sive exterioris scandali sive erga monasterium damni, a Superiore monasterii sui iuris de consensu eius consilii statim ex monasterio eici potest habitu monastico statim deposito.
2. Superior monasterii sui iuris, si casus fert, curet, ut processus dimissionis ad normam iuris promoveatur, aut rem auctoritati, cui monasterium subiectum est, deferat.
3. Sodalis ex monasterio eiectus, qui in ordine sacro constitutus est, ab exercitio ordinis sacri prohibetur, nisi auctoritas, cui monasterium subiectum est, aliter decernit.


499
Can. 499 -
Perdurante professione temporaria sodalis dimitti potest a Superiore monasterii sui iuris de consensu eius consilii secundum
can. 552 , p2-3, sed dimissio, ut valeat, confirmari debet ab Episcopo eparchiali vel, si ius particulare ita fert pro monasteriis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitis, a Patriarcha.


500
Can. 500 -
1. Ad dimittendum sodalem a votis perpetuis firmo
can. 497 competens est Praeses confoederationis monasticae vel Superior monasterii sui iuris non confoederati, uterque de consensu sui consilii, quod in casu simul cum Superiore praeside ex quinque saltem membris ad validitatem constare debet ita, ut, si desunt vel absunt ordinarii consiliarii, alii ad normam typici vel statutorum confoederationis advocentur; suffragatio autem secreto fieri debet.
2. Ad dimissionem valide decernendam praeter alias condiciones in typico forte statutas requiritur, ut:
- 1) causae dimissionis sint graves, culpabiles et iuridice comprobatae una cum defectu emendationis;
- 2) dimissioni praecesserint, nisi natura causae dimissionis id excludit, duae monitiones cum formali comminatione dimissionis, quae in cassum cesserunt;
- 3) causae dimissionis sodali scripto manifestatae sint data ei post singulas monitiones plena opportunitate se defendendi; 4. tempus utile in typico statutum ab ultima monitione elapsum sit.
3. Responsiones sodalis scripto datae alligantur actis, quae eis, de quibus in p1 submittenda sunt.
4. Decretum dimissionis exsecutioni mandari non potest, nisi est ab auctoritate, cui monasterium subiectum est, approbatum.


501
Can. 501 -
1. Decretum dimissionis quam primum sodali, cuius interest, intimetur.
2. Sodalis vero potest adversus decretum dimissionis intra quindecim dies cum effectu suspensivo sive recursum interponere sive, nisi decretum dimissionis a Sede Apostolica confirmatum est, postulare, ut causa via iudiciali tractetur.
3. De recursu adversus decretum dimissionis videt Sedes Apostolica vel, si de sodali agitur, qui domicilium intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis habet, Patriarcha.
4. Si vero causa via iudiciali tractanda est, de ea videt tribunal auctoritatis immediate superioris ei, qui decretum dimissionis confirmavit; Superior vero, qui decretum dimissionis tulit, acta in re collecta tradat eidem tribunali et procedatur secundum canones de iudicio poenali appellatione remota.


502
Can. 502 - Legitima dimissione, ea exclusa, de qua in
can. 497 , ipso iure cessant omnia vincula necnon obligationes ex professione monastica orta et, si sodalis in ordine sacro constitutus est, servari debet can. 494 .


503
Can. 503 -
1. Qui a monasterio legitime discedit vel ab eo legitime dimissus est, nihil ab eo repetere potest ob quamlibet operam in eo praestitam.
2. Monasterium tamen aequitatem et caritatem servet erga sodalem, qui ab eo separatur.



ART III DE ORDINIBUS ET CONGREGATIONIBUS


504
Can. 504 -
1. Ordo est societas ab auctoritate competenti ecclesiastica erecta, in qua sodales, etsi non sunt monachi, professionem emittunt, quae professioni monasticae aequiparatur.
2. Congregatio est societas ab auctoritate competenti ecclesiastica erecta, in qua sodales professionem emittunt cum tribus votis publicis oboedientiae, castitatis et paupertatis, quae tamen professioni monasticae non aequiparatur, sed propriam vim habet ad normam iuris.


505
Can. 505 -
1. Ordo est iuris pontificii, si a Sede Apostolica erectus aut per eiusdem decretum ut talis agnitus est; iuris patriarchalis vero, si a Patriarcha erectus decretum agnitionis Sedis Apostolicae consecutus non est.
2. Congregatio est:
- 1) iuris pontificii, si a Sede Apostolica erecta aut per eiusdem decretum ut talis agnita est;
- 2) iuris patriarchalis, si a Patriarcha erecta aut per eiusdem decretum ut talis agnita est nec decretum agnitionis Sedis Apostolicae consecuta est;
- 3) iuris eparchialis, si ab Episcopo eparchiali erecta decretum agnitionis Sedis Apostolicae vel Patriarchae consecuta non est.
3. Ordo vel congregatio est clericalis, si ratione finis seu propositi a fundatore intenti vel vi legitimae consuetudinis sub moderamine est presbyterorum, ministeria ordini sacro propria assumit et ut talis ab auctoritate ecclesiastica agnoscitur.



1 DE ERECTIONE ET DE SUPPRESSIONE ORDINIS, CONGREGATIONIS,

PROVINCIAE, DOMUS


506
Can. 506 -
1. Episcopus eparchialis erigere potest tantum congregationes; sed eas ne erigat nisi consulta Sede Apostolica et insuper intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis nisi consulto Patriarcha.
2. Patriarcha erigere potest ordines et congregationes de consensu Synodi permanentis atque Sede Apostolica consulta.
3. Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis congregatio iuris eparchialis, quae in plures eparchias eiusdem territorii diffusa est, fieri potest iuris patriarchalis decreto Patriarchae consultis eis, quorum interest, et de consensu Synodi permanentis.


507
Can. 507 -
1. Ordo, etiam iuris patriarchalis, legitime erectus, etsi ex una tantum domo constat, supprimi non potest nisi a Sede Apostolica, cui etiam reservatur de bonis suppressi ordinis statuere salva offerentium voluntate.
2. Congregationem iuris patriarchalis vel eparchialis legitime erectam, etsi ex una tantum domo constat, supprimere potest praeter Sedem Apostolicam Patriarcha intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, consultis eis, quorum interest, et de consensu Synodi permanentis necnon Sedis Apostolicae.


508
Can. 508 -
1. Provincia indicat partem eiusdem ordinis vel congregationis ex pluribus domibus constantem, quam Superior maior immediate regit.
2. Ordinem vel congregationem in provincias dividere, provincias coniungere, aliter circumscribere vel supprimere novasque erigere, pertinet ad auctoritatem a statutis ordinis vel congregationis determinatam.
3. De bonis suppressae provinciae statuere salva iustitia et offerentium voluntate spectat, nisi statuta aliter cavent, ad Synaxim generalem vel urgente necessitate ad Superiorem generalem de consensu sui consilii.


509
Can. 509 -
1. Ordo vel congregatio domum valide erigere non potest nisi de consensu scripto dato Episcopi eparchialis; si agitur de erigenda prima domo ordinis vel congregationis iuris patriarchalis in aliqua eparchia, requiritur intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis consensus Patriarchae vel in ceteris casibus Sedis Apostolicae.
2. Quae dicuntur in
can. 437 , valent etiam de domibus ordinum et congregationum.


510
Can. 510 -
Domus ordinis vel congregationis valide supprimi non potest nisi consulto Episcopo eparchiali; suppressio vero unicae domus ordinis vel congregationis eidem auctoritati reservatur, cuius est secundum
can. 507 ipsum ordinem vel congregationem supprimere.



2 DE SUPERIORIBUS, DE SYNAXIBUS ET DE OECONOMIS IN ORDINIBUS ET

CONGREGATIONIBUS


511
Can. 511 -
1. In ordinibus et congregationibus Superiores et Synaxes eam potestatem habent, quae iure communi et statutis determinatur.
2. In ordinibus et congregationibus clericalibus iuris pontificii vel patriarchalis autem Superiores et Synaxes insuper habent potestatem regiminis pro foro externo et interno ad normam statutorum.


512
Can. 512 -
1. Synaxis generalis, quae superior auctoritas ad normam statutorum est, efformetur ita, ut totum ordinem vel congregationem repraesentans verum signum eiusdem unitatis in caritate fiat.
2. Non solum provinciae et domus, sed etiam omnis sodalis optata sua modo in statutis determinato Synaxi generali libere mittere potest.


513
Can. 513 -
1. Ut sodales ad officium Superioris valide nominentur aut eligantur, requiritur congruum tempus post professionem perpetuam a statutis determinandum, quod, si de Superioribus maioribus agitur, debet esse saltem decennium a prima professione computandum.
2. Si de Superiore generali agitur, praeterea ad validitatem requiritur, ut annos triginta quinque expleverit.


514
Can. 514 -
1. Superiores ad tempus determinatum et conveniens temporis spatium constituantur, nisi pro Superiore generali aliud ferunt statuta.
2. Possunt tamen antequam tempus determinatum elapsum est ab officio amoveri vel ad aliud transferri ob causas et secundum modum a statutis determinata.
3. In statutis aptis normis provideatur, ne sodales diutius sine intermissione Superiores sint.


515
Can. 515 -
1. Superior generalis electione designetur ad normam statutorum.
2. Ceteri Superiores ad normam statutorum designentur, ita tamen, ut, si eliguntur, confirmatione Superioris maioris competentis indigeant; si vero nominantur, apta consultatio praecedat.
3. In electionibus sedulo serventur
can. 947 -can. 960 necnon can. 445 .


516
Can. 516 -
1. Sint pro administratione bonorum temporalium in ordinibus et congregationibus oeconomi: oeconomus generalis, qui bona totius ordinis vel congregationis administret, oeconomus provincialis, qui provinciae, oeconomus localis, qui singularum domorum; qui omnes officio suo fungantur sub moderamine Superioris.
2. Oeconomi generalis et oeconomi provincialis officium implere Superior maior ipse non potest; officium vero oeconomi localis, etsi melius ab officio Superioris distinguitur, componi tamen cum eo potest, si necessitas id exigit.
3. Si de modo oeconomos designandi statuta silent, ii a Superiore maiore de consensu sui consilii nominentur.



3 DE ADMISSIONE IN ORDINES ET CONGREGATIONES ET DE NOVITIATU


517
Can. 517 -
1. Aetas ad validam admissionem in novitiatum ordinis vel congregationis requisita est decimus septimus annus expletus; circa cetera requisita ad admissionem in novitiatum serventur
can. 448 , c. 450 , c. 452 et c. 454 .
2. Ad novitiatum instituti religiosi alterius Ecclesiae sui iuris nemo licite admitti potest sine licentia Sedis Apostolicae, nisi de candidato agitur, qui destinatus est provinciae vel domui, de qua in c. 432 , propriae Ecclesiae.


518
Can. 518 -
Antequam candidatus ad novitiatum admittitur, sit congruenter praeparatus sub speciali cura probati sodalis per tempus et secundum modum a statutis determinatum.


519
Can. 519 -
Ius admittendi candidatos ad novitiatum pertinet ad Superiores maiores ad normam statutorum servato
can. 453 , p2 et 3.


520
Can. 520 -
Novitiatus incipit modo a statutis praescripto.


521
Can. 521 - Sedis novitiatus erectio, translatio et suppressio fit per decretum Superioris generalis de consensu eius consilii.


522
Can. 522 -
1. Novitiatus ut validus sit, peragi debet in domo, in qua est sedes novitiatus; in casibus specialibus et ad modum exceptionis ex concessione Superioris generalis de consensu eius consilii novitiatus peragi potest in alia eiusdem ordinis vel congregationis domo sub moderamine alicuius probati sodalis, qui vices magistri novitiorum gerit.
2. Superior maior permittere potest, ut novitiorum coetus per certum temporis spatium in alia proprii ordinis vel congregationis domo a se designata commoretur.


523
Can. 523 -
1. Ad validitatem novitiatus requiritur, ut annum integrum et continuum complectatur; absentia vero tribus mensibus sive continuis sive intermissis brevior validitatem non afficit, sed tempus deficiens, si quindecim dies superat, suppleri debet, etsi exercitationibus apostolicis ad novitiorum institutionem perficiendam deditum erat.
2. Si longius tempus novitiatus in statutis praescribitur, illud non requiritur, ut valeat professio.


524
Can. 524 -
1. Novitiorum institutioni praeficiendus est ut magister ad normam statutorum sodalis prudentia, caritate, pietate, scientia et status religiosi observantia praestans, decem saltem annos professus et, si de ordine vel congregatione clericali agitur, in ordine presbyteratus constitutus.
2. Magistro, si opus est, cooperatores dentur, qui in omnibus ei subsint circa moderamen novitiatus et institutionem novitiorum.
3. Solius magistri est consulere novitiorum institutioni et ad ipsum solum novitiatus moderamen spectat ita, ut nemini liceat his se quovis praetextu immiscere exceptis illis Superioribus, quibus id a statutis permittitur, ac visitatoribus; ad disciplinam religiosam vero totius domus quod attinet, magister, quemadmodum et novitii, Superiori subditus est.
4. Novitius potestati magistri ac Superiorum subest eisque oboedire tenetur.


525
Can. 525 -
1. Ea, quae praescribuntur in
can. 459-461 , valent etiam de ordinibus et congregationibus.
2. Antequam professionem temporariam emittit, novitius debet ad totum tempus, quo eadem professione ligatus est, bonorum suorum, quae actu habet et quae ipsi forte postea supervenient, administrationem cedere, cui mavult, et de eorundem usu et usufructu libere disponere.



4 DE PROFESSIONE IN ORDINIBUS ET CONGREGATIONIBUS


526
Can. 526 -
1. Professio temporaria cum tribus votis oboedientiae, castitatis et paupertatis emittatur ad tempus in statutis determinatum.
2. Haec professio ad normam statutorum pluries renovari potest ita tamen, ut complexive numquam ad tempus, quod triennio brevius vel sexennio longius est, extendatur.


527
Can. 527 -
Ad validitatem professionis temporariae requiritur, ut:
1. novitiatus valide peractus sit;
2. novitius admittatur ad professionem a Superiore competenti secundum statuta de consensu sui consilii necnon recipiatur professio ab eodem Superiore per se vel per alium;
3. professio sit expressa nec vi, metu gravi aut dolo emissa vel recepta;
4. cetera ad validitatem professionis in statutis requisita impleantur.


528
Can. 528 -
Sodalis a votis temporariis eadem obligatione ac sodalis a votis perpetuis tenetur observandi statuta; voce activa et passiva caret, nisi aliter in statutis expresse cavetur.


529
Can. 529 -
1. Professio temporaria actus votis contrarios reddit illicitos, sed non invalidos.
2. Haec professio non aufert sodali proprietatem bonorum suorum neque capacitatem alia bona acquirendi; sodali tamen non licet per actum inter vivos dominium bonorum suorum titulo gratioso abdicare.
3. Quidquid autem sodalis a votis temporariis industria sua aut intuitu ordinis vel congregationis acquirit, ipsi ordini vel congregationi acquirit; nisi contrarium legitime probatur, sodalis praesumitur acquirere intuitu ordinis vel congregationis.
4. Cessionem vel dispositionem, de quibus in
can. 525 , p2, sodalis a votis temporariis mutare potest non quidem proprio arbitrio, sed de Superioris maioris consensu, dummodo mutatio saltem de notabili bonorum parte ne fiat in favorem ordinis vel congregationis; per discessum autem ab ordine vel congregatione eiusmodi cessio ac dispositio habere vim desinit.
5. Si sodalis a votis temporariis debita et obligationes contraxit, ipse respondere debet, nisi de Superioris licentia negotium ordinis vel congregationis gessit.
6. Emissa professione temporaria ipso iure vacant quaelibet professi officia.


530
Can. 530 -
In congregationibus sodalis saltem ante professionem perpetuam testamentum, quod etiam in iure civili validum sit, libere condat.


531
Can. 531 - Per professionem perpetuam sodalis statum religiosum definitive assumit, propriam eparchiam amittit ac ordini vel congregationi pleno iure aggregatur.


532
Can. 532 - Ad validitatem professionis perpetuae praeter requisita, de quibus in
can. 464 , requiritur, ut praecesserit professio temporaria ad normam can. 526 .


533
Can. 533 -
In ordinibus professio perpetua professioni perpetuae monasticae aequiparatur, proinde valent de ea
cann. 466-468 .


534
Can. 534 -
In congregationibus:
1. effectus canonici professionis perpetuae iidem manent ac in can. 529 de professione temporaria determinantur, nisi aliter iure communi cavetur;
2. Superior maior de consensu sui consilii potest sodali a votis perpetuis id petenti licentiam bona sua cedendi salvis normis prudentiae concedere;
3. Synaxis generalis est in statuta introducere, si opportunum videtur, renuntiationem obligatoriam patrimonii a sodali acquisiti vel acquirendi, quae tamen ante professionem perpetuam fieri non potest.


535
Can. 535 -
1. In emittenda quavis professione serventur praescripta statutorum.
2. Documentum emissae professionis ab ipso sodali et ab eo, qui professionem, etiam ex delegatione, recepit, subscriptum asservetur in archivo ordinis vel congregationis; si de professione perpetua agitur, Superior maior debet de eadem quam primum certiorem facere parochum, apud quem sodalis baptismus adnotatus est.



5 DE INSTITUTIONE SODALIUM ET DE DISCIPLINA RELIGIOSA IN

ORDINIBUS ET CONGREGATIONIBUS


536
Can. 536 -
1. Modus institutionis sodalium servato
can. 471 , p1 determinatur in statutis.
2. Institutio sodalium, qui ad ordines sacros destinantur, praeterea fieri debet secundum rationem institutionis clericorum, de qua in can. 330 , in sede studiorum ordinis vel congregationis a Synaxi generali vel a Superioribus maioribus ad normam statutorum approbata; si vero sedes studiorum propria ad normam can. 340 , p1 haberi non potest, sodales institui debent sub ductu probati moderatoris in alio seminario vel instituto studiorum superiorum ab auctoritate ecclesiastica approbato.


537
Can. 537 -
1. Superiores maiores ad normam statutorum dare possunt litteras dimissorias ad sacram ordinationem sodalibus a votis perpetuis.
2. Episcopus, ad quem Superior litteras dimissorias mittere debet, est Episcopus eparchialis loci, ubi ordinandus domicilium habet; ad alium Episcopum vero, si Episcopus eparchialis licentiam dedit aut est alterius Ecclesiae sui iuris ac ordinandus aut est absens aut denique, si sedes eparchialis vacat et eam regit, qui Episcopus ordinatus non est; de quibus necesse est Episcopo ordinanti in singulis casibus constet authentico curiae eparchialis documento.


538
Can. 538 -
1. In singulis domibus ordinum et congregationum laudes divinae celebrentur ad normam statutorum et legitimarum consuetudinum.
2. Curent Superiores, ut omnes sodales ad normam statutorum ea, quae in
can. 473 , p2 praescribuntur, impleant.
3. Sodales ordinum et congregationum sacramentum paenitentiae frequenter suscipiant et servetur can. 474 , p2.


539
Can. 539 -
1. Superiores curent, ut sodalibus idonei confessarii praesto sint
2. Confessarii in ordinibus et congregationibus clericalibus iuris pontificii vel patriarchalis a Superiore maiore ad normam statutorum designentur; in ceteris casibus vero ab Hierarcha loci audito Superiore, qui praevie communitatem, cuius interest, consulere debet.


540
Can. 540 -
Ad habitum sodalium quod spectat, standum est praescriptis statutorum et extra proprias domus etiam normis Episcopi eparchialis.


541
Can. 541 - Normae circa clausuram in statutis singulorum ordinum et congregationum secundum propriam indolem determinentur firmo iure Superiorum, etiam localium, per modum actus et iusta de causa aliud permittendi.


542
Can. 542 - Curent Superiores, ut sodales a se designati praesertim in eparchia, in qua degunt, si ab Hierarcha loci vel parocho eorum auxilium requiritur ad consulendum necessitatibus christifidelium, illud intra et extra proprias ecclesias salvis instituti indole et disciplina religiosa libenter praestent.


543
Can. 543 -
Sodalis ordinis vel congregationis, qui parochus est, manet votis ligatus atque ceteris suae professionis obligationibus necnon statutis adhuc tenetur, quatenus horum observantia cum sui officii obligationibus consistere potest; ad disciplinam religiosam quod attinet, subest Superiori, in eis vero, quae ad officium parochi spectant, eadem iura et obligationes habet ac ceteri parochi eodemque modo Episcopo eparchiali subest.




1990 Codex Orientalis 471