Codex Iuris Canonici 1917 1914

CAPUT II : De gratuito patrocinio, aut expensarum iudicialium demunitione.

1914 Pauperes, si in totum impares sint expensis iudicialibus sustinendis, ius habent ad gratuitum patrocinium; si ex parte tantum, ad expensarum deminutionem.

1915
p.1 Qui exemptionem ab expensis vel earum deminutionem assequi vult, eam a iudice postulare debet, dato supplici libello, allatisque documentis quibus quae conditio sit postulantis quaeve eius rei familiaris copia demonstret; praeterea probare debet se non futilem neque temerariam causam agere.

p.2 Iudex postulationem nec admittat nec reiiciat, nisi requisitis, si opus sit, notitiis etiam secretis quibus statum rei familiaris ipsius postulantis compertum habere possit auditoque promotore iustitiae; imo concessam potest etiam revocare, si in decursu processus assertam paupertatem non adesse compertum habuerit.

1916
p.1 Ad gratuitum pauperum patrocinium iudex in singulis causis eligat aliquem ex advocatis in suo foro approbatum, qui ab hoc munere explendo, nisi ex causa iudici probata, sese subducere nequit, secus a iudice congrua poena, etiam suspensionis ab officio, plecti potest.

p.2 Deficientibus advocatis, iudex Ordinarium loci roget ut aliam idoneam personam, si opus sit, designet ad pauperis patrocinium suscipiendum.

TITULUS XVII : De exsecutione sententiae.

1917
p.1 Sententia quae transiit in rem iudicatam, exsecutioni mandari potest.

p.2 Iudex tamen potest sententiae, quae nondum transiit in rem iudicatam, provisoriam exsecutionem iubere:
n1) Si agatur de provisionibus seu praestationibus ad necessariam sustentationem ordinatis;
n2) Si alia gravis urgeat necessitas, ita tamen ut, concessa provisoria exsecutione, per cautiones, fideiiussiones aut pignora satis consultum sit indemnitati alterius partis casu quo exsecutio revocanda sit.

1918 Non antea exsecutioni locus esse poterit, quam exsecutorium iudicis decretum habeatur quo scilicet edicatur sententiam ipsam exsecutioni mandari debere; quod decretum pro diversa causarum natura vel in ipso sententiae tenore includatur vel separatim edatur.

1919 Si sententiae exsecutio praeviam rationum redditionem exigat, causa incidens habetur, ab illo ipso iudice, servatis de iure servandis, decidenda, qui tulit sententiam exsecutioni mandandam.

1920
p.1 Sententiam exsecutioni mandare debet per se vel per alium Ordinarius loci in quo sententia primi gradus lata est.

p.2 Quod si hic renuat vel negligat, parte cuius interest instante vel etiam ex officio, exsecutio spectat ad iudicem appellationis.

p.3 Inter religiosos exsecutio sententiae spectat ad Superiorem, qui definitivam sententiam tulit aut iudicem delegavit.

1921
p.1 Exsecutor, nisi quid eius arbitrio in ipso sententiae tenore fuerit permissum, debet sententiam ipsam, secundum obvium verborum sensum, exsecutioni mandare.

p.2 Licet ei videre de exceptionibus circa modum et vim exsecutionis, non autem de merito causae; quod si habeat aliunde compertum sententiam esse manifeste iniustam, abstineat ab exsecutione, et partem ad eum qui exsecutionem commisit, remittat.

1922
p.1 Quod attinet ad reales actiones, adiudicata actori re aliqua, haec actori tradenda est statim ac res iudicata habetur.

p.2 Quod vero attinet ad actiones personales, cum reus damnatus est ad rem mobilem praestandam, vel ad solvendam pecuniam, vel ad aliud dandum aut faciendum, quadrimestre conceditur pro implenda obligatione.

p.3 Iudex potest terminum praescriptum vel reducere vel protrahere, ita tamen ut neque infra bimestre coaretetur, neque semestre excedat.

1923
p.1 In exsecutione peragenda exsecutor caveat ut quam minimum damnato noceatur, eaque de causa incipiat exsecutionem a distrahendis rebus quae minus ei necessariae sunt, salvis semper quae eius victui vel industriae deserviunt; et si agatur de clerico, salva honesta eiusdem sustentatione ad normam
CIS 122.

p.2 Ad exsecutionem privationis beneficii iudex ne procedat contra clericum qui Sanctam Sedem adierit; sed si agatur de beneficio, cui adnexa sit animarum cura, Ordinarius provideat per designationem vicarii substituti.

1924 Exsecutor utatur prius monitis et praeceptis erga reluctantem; ad poenas autem spirituales et ad censuras ne deveniat, nisi ex necessitate et gradatim.


SECTIO II : DE PECULIARIBUS NORMIS IN CERTIS QUIBUSDAM IUDICIIS SERVANDIS.


TITULUS XVIII : De modis evitandi iudicium contentiosum.

CAPUT I : De transactione.

1925
p.1 Cum valde optandum sit ut lites inter fideles evitentur, iudex exhortationes adhibeat, ut cum aliqua contentiosa controversia quae privatum eorum bonum respiciat, ei proponitur iudicii forma dirimenda, per transactionem, si qua concordiae spes affulgeat, lis componatur.

p.2 Huic officio iudex satisfacere poterit sive antequam partes in iudicium vocentur, sive cum primum iudicio steterint, sive denique quocunque tempore et efficacius et opportunius id tentari posse existimaverit.

p.3 Convenit tamen dignitati iudicantis ne ipse per se, regulariter saltem, hoc negotium suscipiat tractandum, sed ut illud alicui sacerdoti, praesertim ex iudicibus synodalibus, committat.

1926 In transactione serventur normae statutae a legibus civilibus loci in quo transactio initur, nisi iuri divino vel ecclesiastico adversentur et salvo praescripto canonum qui sequuntur.

1927
p.1 Transactio fieri valide nequit sive in causa criminali, sive in contentiosa in qua agitur vel de matrimonio dissolvendo, vel de materia beneficiaria, cum de ipso beneficii titulo disceptatur, nisi legitima accedat auctoritas, nec de rebus spiritualibus quotiescunque interveniat solutio rei temporalis.

p.2 Sed si quaestio fiat de bonis temporalibus ecclesiasticis et de iis rebus quae, etsi spiritualibus sunt adnexae, seorsum tamen a spiritualibus considerari queunt, transactio fieri potest, servatis tamen, si materia id postulet, sollemnitatibus a iure statutis pro alienatione rerum ecclesiasticarum.

1928
p.1 Effectus transactionis ad exitum feliciter perductae dicitur compositio seu concordia.

p.2 Expensarum, quas transactio postulaverit, nisi aliud expresse cautum sit, utraque pars dimidium solvat.

CAPUT II : De compromisso in arbitros.

1929 Ad evitandas iudiciales contentiones, partes possunt quoque inire conventionem, qua controversia committatur iudicio unius vel plurium qui ad normam iuris quaestionem dirimant, vel de bono et aequo negotium pertractent et transigant; illi arbitri, isti arbitratores proprio nomine appellantur.

1930 Praescripta CIS 1926 CIS 1927 etiam compromisso in arbitros applicentur.

1931 Prohibentur ab arbitri munere valide gerendo laici in causis ecclesiasticis, excommunicati et infames post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam; religiosi vero munus arbitri ne suscipiant sine venia Superioris.

1932 Si nec in transactionem nec in compromissum in arbitros vel arbitratores partes consentire velint, controversia dirimenda erit per formale iudicium ad normam Sectionis Primae.

TITULUS XIX : De iudicio criminali.

1933 p.1 Delicta quae cadunt sub criminali iudicio sunt delicta publica.

p.2 Excipiuntur delicta plectenda sanctionibus poenalibus de quibus in
CIS 2168-2194.

p.3 In delictis mixti fori Ordinarii regulariter ne procedant cum reus laicus est et civilis magistratus, in reum animadvertens, publico bono satis consulit.

p.4 Poenitentia, remedium poenale, excommunicatio, suspensio, interdictum, dummodo delictum certum sit, infligi possunt etiam per modum praecepti extra iudicium.

CAPUT I : De accusatoria actione et denuntiatione.

1934 Actio seu accusatio criminalis uni promotori iustitiae, ceteris omnibus exclusis reservatur.

1935
p.1 Quilibet tamen fidelium semper potest delictum alterius denuntiare ad satisfactionem petendam vel damnum sibi resarciendum, vel etiam studio iustitiae ad alicuius scandali vel mali reparationem.

p.2 Imo obligatio denuntiationis urget quotiescunque ad id quis adigitur sive lege vel peculiari legitimo praecepto, sive ex ipsa naturali lege ob fidei vel religionis periculum vel aliud imminens publicum malum.

1936 Denuntiatio scriptis a denuntiante subsignatis vel oretenus fieri debet loci Ordinario vel cancellario Curiae vel vicariis foraneis vel parochis, a quibus tamen, si viva voce facta fuerit scriptis est consignanda et statim ad Ordinarium deferenda.

1937 Qui delictum denuntiat debet promotori iustitiae adiumenta suppeditare ad eiusdem delicti probationem.

1938 p.1 In causa iniuriarum aut diffamationis, ut actio criminalis instituatur, requiritur praevia denuntiatio aut querela partis laesae.

p.2 Sed si agatur de iniuria aut diffamatione gravi, clerico vel religioso, praesertim in dignitate constituto, illata, aut quam clericus vel religiosus alii intulerit, actio criminalis institui potest etiam ex officio.

CAPUT II : De inquisitione.

1939
p.1 Si delictum nec notorium sit nec omnino certum, sed innotuerit sive ex rumore et publica fama, sive ex denuntiatione, sive ex querela damni, sive ex inquisitione generali ab Ordinario facta, sive alia quavis ratione, antequam quis citetur ad respondendum de delicto, inquisitio specialis est praemittenda ut constet an et quo fundamento innitatur imputatio.
p.2 Huic regulae locus est sive agatur de irroganda poena vindicativa vel censura, sive de ferenda sententia declaratoria poenae vel censurae in quam quis inciderit.

1940 Haec inquisitio, quamvis ab ipso loci Ordinario peragi possit, ex generali tamen regula committenda est alicui ex iudicibus synodalibus, nisi eidem Ordinario ex peculiari ratione alii committenda videatur.

1941
p.1 Inquisitor delegetur non ad universitatem causarum, sed toties quoties et ad unam causam.

p.2 Inquisitor tenetur iisdem obligationibus quibus iudices ordinarii, ac praesertim praestare debet iusiurandum de secreto servando deque officio fideliter implendo et abstinere ab accipiendis muneribus ad normam
CIS 1621-1624.

p.3 Inquisitor nequit in eadem causa iudicem agere.

1942
p.1 Prudenti Ordinarii iudicio committitur statuere quandonam ea, quae praesto sunt argumenta, sufficiant ad inquisitionem instituendam.

p.2 Nihili faciendae sunt denuntiationes quae ab inimico manifesto, aut ab homine vili et indigno proveniunt, vel anonymae iis adiunctis iisque aliis elementis carentes, quae accusationem forte probabilem reddant.

1943 Inquisitio secreta semper esse debet, et cautissime ducenda, ne rumor delicti diffundatur, neve bonum cuiusquam nomen in discrimen vocetur.

1944
p.1 Ad finem suum assequendum potest inquisitor aliquos, quos de re edoctos censeat, ad se accire et interrogare sub iureiurando veritatis dicendae et secreti servandi.

p.2 In eorum examine servet inquisitor, quantum fieri potest et natura inquisitionis patitur, regulas statutas in
CIS 1770-1781.

1945 Inquisitor, antequam inquisitionem claudat, potest promotoris iustitiae consilium exquirere quoties in aliquam difficultatem inciderit, et cum eo acta communicare.

1946
p.1 Expleta inquisitione, inquisitor, addito suffragio suo, omnia referat ad Ordinarium.

p.2 Ordinarius vel de eius speciali mandato officialis suo decreto iubeat ut:
n1) Si appareat denuntiationem solido fundamento esse destitutam, id declaretur in actis et acta ipsa in secreto Curiae archivo reponantur;
n2) Si indicia criminis habeantur, sed nondum sufficientia ad accusatoriam actionem instituendam, acta in eodem archivo serventur et invigiletur interim moribus imputati, qui pro prudenti Ordinarii iudicio erit opportune super re audiendus, et, si casus ferat, monendus ad normam
CIS 2307;
n3) Si denique certa vel saltem probabilia et sufficientia ad accusationem instituendam argumenta praesto sint, citetur reus ad comparendum et procedatur ad ulteriora ad normam canonum qui sequuntur.

CAPUT III : De correptione delinquentis.

1947 Si reus interrogatus delictum confiteatur, Ordinarius, loco criminalis iudicii, utatur correptione iudiciali si eidem locus sit.

1948 Correptio iudicialis locum habere nequit:
n1) In delictis quae poenam secumferunt excommunicationis specialissimo vel speciali modo Sedi Apostolicae reservatae, aut privationis beneficii, infamiae, depositionis aut degradationis;
n2) Quando agitur de ferenda sententia declaratoria poenae vindicativae vel censurae in quam quis inciderit;
n3) Quando Ordinarius existimet eam non sufficere reparationi scandali et restitutioni iustitiae.

1949
p.1 Correptioni locus esse potest semel et iterum, non autem tertio contra eundem reum.

p.2 Quare si post alteram correptionem reus idem delictum commiserit, criminale iudicium instrui aut inceptum continuari debet ad normam
CIS 1954 seq.

1950 Intra fines CIS 1947 CIS 1948 potest correptio ab Ordinario adhiberi non solum antequam gradus fiat ad formale iudicium, sed etiam eo incepto ante conclusionem in causa; ac tunc quidem iudicium suspenditur, nisi tamen prosequendum idcirco sit quia correptio in irritum cesserit.

1951
p.1 Correptio adhiberi etiam potest; cum interposita fuit querela damni ex delicto.

p.2 Quo in casu Ordinarius potest de bono et aequo, partibus consentientibus, videre et dirimere quaestionem de damno.

p.3 Sed si censuerit quaestionem de damno difficulter de bono et aequo posse definiri, licet ipsi, remissa ordini iudiciario solutione huius quaestionis, per correptionem consulere reparationi scandali et emendationi delinquentis.

1952
p.1 Correptio iudicialis, praeter monita salutaria, debet plerumque coniuncta habere quaedam opportuna remedia, aut poenitentiarum vel piorum operum praescriptionem, quae valeant ad publicam reparationem laesae iustitiae aut scandali.

p.2 Salutaria remedia, poenitentiae, pia opera reo praescribenda, mitiora et leviora esse debent iis, quae in criminali iudicio per sententiam condemnatoriam ipsi infligi possent et deberent.

1953 Correptio censetur inutiliter adhibita, si reus remedia, poenitentias et pia opera sibi praescripta non acceptet aut acceptata non exsequatur.

CAPUT IV : De instructione processus criminalis et de rei constitutione.

1954 Si correptio iudicialis vel insufficiens sit ad reparationem scandali et restitutionem iustitiae vel adhiberi nequeat quia reus delictum denegat, vel inutiliter adhibita fuerit, Episcopus, aut officialis, de eius speciali mandato, praecipiat ut acta inquisitionis tradantur promotori iustitiae.

1955 Promotor statim conficiat accusationis libellum eumque exhibeat iudici secundum normas in Sectione Prima statutas.

1956 In delictis gravioribus, si Ordinarius censeat cum fidelium offensione imputatum ministrare sacris aut officio aliquo spirituali ecclesiastico vel pio fungi aut ad sacram Synaxim publice accedere, potest, audito promotore iustitiae, eum a sacro ministerio, ab illorum officiorum exercitio, vel etiam a publica sacrae Synaxis participatione prohibere ad normam CIS 2222, p2.

1957 Pariter si iudex censeat accusatum posse testibus timorem incutere aut eos subornare, aut alio modo iustitiae cursum impedire, potest, audito promotore iustitiae, decreto suo mandare, ut ille ad tempus deserat oppidum vel paroeciam quandam, vel etiam ut secedat in praefinitum locum ibique sub peculiari vigilantia maneat.

1958Decreta de quibus in CIS 1956 CIS 1957 ferri nequeunt, nisi reo citato et comparente vel contumaci, sive post primam eius auditionem seu constitutum, sive postea in decursu processus; et contra eadem non datur iuris remedium.

1959 In reliquis serventur regulae in Sectione Prima huius Libri traditae et in inflictione poenarum sanctiones in Libro Quinto statutae.

TITULUS XX : De causis matrimonialibus.

CAPUT I : De foro competenti.

1960 Causae matrimoniales inter baptizatos iure proprio et exclusivo ad iudicem ecclesiasticum spectant.

1961 Causae de effectibus matrimonii mere civilibus, si principaliter agantur, pertinent ad civilem magistratum ad normam CIS 1016; sed si incidenter et accessorie, possunt etiam a iudice ecclesiastico ex propria potestate cognosci ac definiri.

1962 Causas matrimoniales ad eos spectantes de quibus in CIS 1557, p1, n.1, illa Sacra Congregatio vel illud Tribunal aut specialis ea Commissio exclusive cognoscet, cui eas toties quoties Summus Pontifex delegaverit; causas dispensationis super matrimonio rato et non consummato, Sacra Congregatio de disciplina Sacramentorum; causas vero quae referuntur ad privilegium Paulinum, Sacra Congregatio S. Officii.

1963
p.1 Quare nullus iudex inferior potest processum in causis dispensationis super rato instruere, nisi Sedes Apostolica facultatem eidem fecerit.

p.2 Si tamen iudex competens auctoritate propria iudicium peregerit de matrimonio nullo ex capite impotentiae et ex eo, non impotentiae, sed nondum consummati matrimonii emerserit probatio, omnia acta ad Sacram Congregationem transmittantur, quae iis uti poterit ad sententiam super rato et non consummato ferendam.

1964 In aliis causis matrimonialibus iudex competens est iudex loci in quo matrimonium celebratum est aut in quo pars conventa vel, si una sit acatholica, pars catholica domicilium vel quasi-domicilium habet.

1965 . 1965. Si matrimonium accusatur ex defectu consensus, curet ante omnia iudex ut monitionibus opportunis partem, cuius consensus deesse affirmatur, ad consensum renovandum inducat; si ex defectu formae substantialis vel ex impedimento dirimenti quod dispensari potest et solet, partes inducere studeat ad consensum in forma legitima renovandum vel ad dispensationem petendam.

CAPUT II : De tribunali constituendo.

1966 Firmo praescripto CIS 1576, p1, n.1, unicus est iudex instructor in inquisitione pro dispensatione super matrimonio rato et non consummato.

1967 Sive agatur de nullitate matrimonii, sive de probandis inconsummatione et causis ad dispensandum super rato, citari debet defensor vinculi matrimonialis, ad normam CIS 1586.

1968 Defensoris vinculi est:
n1) Examini partium, testium et peritorum adesse; exhibere iudici interrogatoria clausa et obsignata, in actu examinis a iudice aperienda, et partibus aut testibus proponenda; novas interrogationes, ab examine emergentes, iudici suggerere;
n2) Articulos a partibus propositos perpendere, eisque, quatenus opus sit, contradicere; documenta a partibus exhibita recognoscere;
n3) Animadversiones contra matrimonii nullitatem ac probationes pro validitate aut pro consummatione matrimonii scribere et allegare, eaque omnia deducere, quae ad matrimonium tuendum utilia censuerit.

1969 Defensori vinculi ius esto:
n1) Semper et quolibet causae momento acta processus, etsi nondum publicati, invisere; novos terminos ad scripta perficienda flagitare, prudenti iudicis arbitrio prorogandos;
n2) De omnibus probationibus vel allegationibus ita certiorem fieri, ut contradicendi facultate uti possit;
n3) Petere ut alii testes inducantur vel iidem iterum examini subiiciantur, processu etiam absoluto vel publicato, novasque animadversiones edere;
n4) Exigere ut alia acta, quae ipse suggesserit, conficiantur, nisi tribunal unanimi suffragio dissentiat.

CAPUT III : De iure accusandi matrimonium et postulandi dispensationem super rato.

1970 Tribunal collegiale nullam causam matrimonialem cognoscere vel definire potest, nisi regularis accusatio vel iure facta petitio praecesserit.

1971
p.1 Habiles ad accusandum sunt:
n1) Coniuges, in omnibus causis separationis et nullitatis, nisi ipsi fuerint impedimenti causa;
n2) Promotor iustitiae in impedimentis natura sua publicis.

p.2 Reliqui omnes, etsi consanguinei, non habent ius matrimonia accusandi, sed tantummodo nullitatem matrimonii Ordinario vel promotori iustitiae denuntiandi.

1972 Matrimonium, quod, utroque coniuge vivente, non fuerit accusatum, post mortem alterutrius vel utriusque coniugis ita praesumitur validum fuisse, ut contra hanc praesumptionem non admittatur probatio, nisi incidenter oriatur quaestio.

1973 Soli coniuges ius habent petendi dispensationem super matrimonio rato et non consummato.

CAPUT IV : De probationibus.

ART. I. De testibus.

1974 Consanguinei et affines de quibus in CIS 1757, p3, n.3, habentur testes habiles in causis suorum propinquorum.

1975
p.1 In causis impotentiae vel inconsummationis, nisi de impotentia vel inconsummatione aliunde certo constet, debet uterque coniux testes, qui septimae manus audiunt, inducere, sanguine aut affinitate sibi coniunctos, sin minus vicinos bonae famae, aut alioquin de re edoctos, qui iurare possint de ipsorum coniugum probitate, et praesertim de veracitate circa rem in controversiam deductam; quibus iudex ad normam
CIS 1759, p3 alios testes potest ex officio adiungere.

p.2 Testimonium septimae manus est argumentum credibilitatis quod robur addit depositionibus coniugum; sed vim plenae probationis non obtinet, nisi aliis adminiculis aut argumentis fulciatur.

ART. II. De inspectione corporali.

1976 In causis impotentiae aut inconsummationis requiritur inspectio corporis utriusque vel alterutrius coniugis per peritos facienda, nisi ex adiunctis inutilis evidenter appareat.

1977 In peritis eligendis, praeter normas in CIS 1792-1805 datas, serventur praescripta canonum qui sequuntur.

1978 Ad periti munus ne admittantur qui coniuges privatim inspexerint circa factum cui innititur petitio declarationis nullitatis vel inconsummationis; licet tamen hos tanquam testes inducere.

1979
p.1 Ad inspiciendum virum, duo periti medici ex officio deputari debent.

p.2 Ad mulierem vero inspiciendam duae obstetrices, quae legitimum peritiae testimonium habeant, ex officio designentur; nisi maluerit mulier a duobus medicis ex officio pariter designandis inspici vel id Ordinarius necessarium habuerit.

p.3 Corporalis mulieris inspectio fieri debet, servatis plene christianae modestiae regulis et adstante semper honesta matrona ex officio designanda.

1980 p.1 Mulieris inspectionem obstetrices vel periti, seorsum singuli, exsequi debent.

p.2 Singuli medici vel obstetrices singulas relationes conficiant, intra terminum a iudice praefinitum tradendas.

p.3 Potest iudex relationes ab obstetricibus confectas examini alicuius periti medici subiicere, si id opportunum existimaverit.

1981 Peracta relatione, periti, obstetrices ac matrona, seorsum singuli, a iudice interrogentur, secundum articulos a vinculi defensore antea concinnatos quibus ipsi, praestito iuramento, respondeant.

1982 Etiam in causis defectus consensus ob amentiam, requiratur suliragium peritorum, qui infirmum, si casus ferat, eiusve acta quae amentiae suspicionem ingerunt, examinent secundum artis praecepta; insuper uti testes audiri debent periti qui infirmum antea visitaverint.

CAPUT V : De publicatione processus, conclusione in causa et sententia.

1983
p.1 Publicato processu fas adhuc est partibus novos testes, ad normam tamen
CIS 1786, super diversis articulis inducere.

p.2 Si vero testes iam excussi super iisdem articulis antea propositis denuo audiendi sint, servetur praescriptum CIS 1781, integro iure defensoris vinculi opportunas proponendi exceptiones.

1984
p.1 Defensor vinculi ius habet ut in allegando, petendo et respondendo tam in scriptis quam in defensione orali, audiatur postremus.

p.2 Quare tribunal ad definitivam sententiam ne deveniat, nisi prius vinculi defensor interrogatus declaraverit sibi nihil deducendum vel inquirendum superesse.

p.3 Si vero ante praefinitum a iudice iudicii diem defensor nihil deduxerit, praesumitur eum nihil iam deducendum habere.

1985 In causis quae spectant ad dispensationem matrimonii rati et non consummati, iudex instructor neque ad publicationem processus neque ad sententiam super ipsa inconsummatione et causis ad dispensandum deveniat, sed omnia acta una cum voto scripto Episcopi et defensoris vinculi transmittat ad Sedem Apostolicam.

CAPUT VI : De appellationibus.

1986 A prima sententia, quae matrimonii nullitatem declaraverit, vinculi defensor, intra legitimum tempus, ad superius tribunal provocare debet; et si negligat officium suum implere, compellatur auctoritate iudicis.

1987 Post secundam sententiam, quae matrimonii nullitatem confirmaverit, si defensor vinculi in gradu appellationis pro sua conscientia non crediderit esse appellandum, ius coniugibus est, decem diebus a sententiae denuntiatione elapsis, novas nuptias contrahendi.

1988 Decreta matrimonii nullitate, Ordinarius loci curare debet, ut de ea mentio fiat in baptismorum et matrimoniorum regestis, ubi matrimonii celebratio consignata invenitur.

1989 Cum sententiae in causis matrimonialibus nunquam transeant in rem iudicatam, causae ipsae, si nova argumenta praesto sint, retractari semper poterunt, firmo praescripto CIS 1903.

CAPUT VII : De casibus exceptis a regulis hucusque traditis.

1990 Cum ex certo et authentico documento, quod nulli contradictioni vel exceptioni obnoxium sit, constiterit de exsistentia impedimenti disparitatis cultus, ordinis, voti sollemnis castitatis, ligaminis, consanguinitatis, affinitatis aut cognationis spiritualis, simulque pari certitudine apparuerit dispensationem super his impedimentis datam non esse, hisce in casibus, praetermissis sollemnitatibus hucusque recensitis, poterit Ordinarius, citatis partibus, matrimonii nullitatem declarare, cum interventu tamen defensoris vinculi.

1991 Adversus hanc declarationem defensor vinculi, si prudenter existimaverit impedimenta de quibus in CIS 1990 non esse certa aut dispensationem super eisdem probabiliter intercessisse, provocare tenetur ad iudicem secundae instantiae, ad quem acta sunt transmittenda quique scripto monendus est agi de casu excepto.

1992 Iudex alterius instantiae, cum solo interventu defensoris vinculi, decernet eodem modo de quo in CIS 1990, utrum sententia sit confirmanda, an potius procedendum in causa sit ad ordinarium tramitem iuris; quo in casu eam remittit ad tribunal primae instantiae.

TITULUS XXI : De causis contra sacram ordinationem.

1993Can .1993.
p.1 In causis quibus impugnantur obligationes ex sacra ordinatione contractae vel ipsa sacrae ordinationis validitas, libellus mitti debet ad Sacram Congregationem de disciplina Sacramentorum vel, si ordinatio impugnetur ob defectum substantialem sacri ritus, ad Sacram Congregationem S. Officii; et Sacra Congregatio definit utrum causa iudiciario ordine an disciplinae tramite sit pertractanda.

p.2 Si primum, Sacra Congregatio causam remittit ad tribunal dioecesis quae clerico propria fuit tempore sacrae ordinationis, vel, si sacra ordinatio impugnetur ob defectum substantialem sacri ritus, ad tribunal dioecesis in qua ordinatio peracta fuit; pro gradibus vero appellationis standum praescripto
CIS 1594-1601.

p.3 Si alterum, ipsamet Sacra Congregatio quaestionem dirimit, praevio processu informativo peracto a tribunali Curiae competentis.

1994
p.1 Validitatem sacrae ordinationis accusare valet clericus peraeque ac Ordinarius cui clericus subsit vel in cuius dioecesi ordinatus sit.

p.2 Solus clericus, qui existimet se ex sacra ordinatione obligationes ordini adnexas non contraxisse, potest declarationem nullitatis onerum petere.

1995 Ea omnia, quae tum in Sectione Prima huius Partis, tum in peculiari titulo de processu in causis matrimonialibus sunt dicta, servari etiam debent, congrua congruis referendo, in causis contra sacram ordinationem.

1996 Defensor vinculi sacrae ordinationis iisdem gaudet iuribus iisdemque tenetur officiis quibus defensor vinculi matrimonialis.

1997 Quamvis actio instituta fuerit non super ipsamet sacrae ordinationis nullitate, sed super obligationibus tantum ex ipsa sacra ordinatione exsurgentibus, nihilominus clericus est ad cautelam ab exercitio ordinum prohibendus.

1998
p.1 Ut clericus liber sit ab obligationibus quae a vinculo ordinationis manant, requiruntur duae sententiae conformes.

p.2 Quod ad appellationem attinet, in his causis serventur praescripta
CIS 1986-1989 de causis matrimonialibus.


PARS SECUNDA : DE CAUSIS BEATIFICATIONIS SERVORUM DEI ET CANONIZATIONIS BEATORUM.

1999
p.1 Causae beatificationis Servorum Dei et canonizationis Beatorum unius Sanctae Sedis iudicio reservantur.

p.2 Ad normam
CIS 253, p.3 una Sacrorum Rituum Congregatio in his causis competens est.

p.3 Ordinarii locorum, iure proprio, possunt ea tantum quae in canonibus qui sequuntur eisdem expresse demandantur.

2000
p.1 Causae huiusmodi duplici possunt procedere via, scilicet vel ordinaria non cultus vel extraordinaria casus excepti seu cultus.

p.2 Per ordinariam viam proceditur, quando, antequam ad discussionem super virtutibus deveniatur, probari intenditur nullum publicum cultum Servo Dei fuisse praestitum vel, si quando per abusum praestitus fuerit, sublatum fuisse; per extraordinariam vero cum probari intenditur aliquem Dei Servum in possessione publici et ecclesiastici cultus versari.

2001
p.1 Causae martyrum sive procedant per viam ordinariam sive per extraordinariam non sunt cumulandae, sed unaquaeque singillatim tractanda est, nisi agatur de martyribus qui in eadem persecutione eodemque loco passi sunt.

p.2 Id extendi quoque debet ad distinctos processus et discussiones quae in iis causis fieri praescribuntur inde a causae introductione usque ad finem.

2002 In canonibus qui sequuntur, nomine Ordinarii non intelligitur Vicarius Generalis, nisi habuerit mandatum speciale.

TITULUS XXII : De nonnullis personis quae in his processibus partem habent.

CAPUT I : De Actore et Postulatore.

2003
p.1 Quivis fidelis vel legitimus Christifidelium coetus ius habet petendi ut causa apud tribunal competens instruatur.

p.2 Si petitio a legitima et competenti Ecclesiae auctoritate admissa fuerit, eo ipso petenti ius est causam legitime promovendi et ad exitum perducendi.

p.3 Loci Ordinarius potest sive ex officio sive ad instantiam causam beatificationis instruere.

2004
p.1 Actor potest agere vel per se vel per procuratorem ad hoc legitime constitutum; mulieres nonnisi per procuratorem.

p.2 Qui apud tribunal competens causam pertractat dicitur postulator.

p.3 Postulator, sive proprio sive alieno nomine agat, debet esse sacerdos vel saecularis vel religiosus, in Urbe fixam habens sedem.

2005 Singuli pro singulis causis postulatores admittuntur: nec alii quam causae postulatori competit ius substituendi sibi per legitimum mandatum alios qui vice-postulatores dicuntur.

2006
p.1 Tum postulator tum vice-postulatores, si ex alius mandato causam agant, antequam ad munus suum exercendum admittantur, debent mandatum tribunali exhibere.

p.2 Mandatum postulatoris exactum sit ad normam
CIS 1659 neque censeatur legitimum nisi cum fuerit a Sacra Congregatione admissum et in eiusdem actis inscriptum; mandatum vero vice-postulatorum debet recognosci et admitti a tribunali in quo munus suum exercent.

2007 Ad postulatoris officium pertinet:
n1) Agere causam apud iudices competentes;
n2) Necessarios sumptus facere; sed pecunia a fidelibus ad causae expensas collecta administrari debet ad normam instructionum Sedis Apostolicae;
n3) Nomina testium et documenta tribunali exhibere;
n4) Conficere et exhibere promotori fidei articulos, super quibus testes in processibus debeant interrogari.

2008 Mandatum postulatoris, si postulator nomine alius agat, finem habet iisdem de causis quibus ad normam iuris mandatum aliorum procuratorum exstinguitur.

CAPUT II : De Cardinali Relatore, Promotoribus fidei et Sub-promotoribus.

2009
p.1 In causis, quae agitantur apud Sacram Congregationem, relatorem seu ponentem agat unus e Patribus Cardinalibus eidem Congregationi adscriptis, a Romano Pontifice designatus.

p.2 Eius officium est causae sibi demandatae peculiare studium impendere et in plenaria seu ordinaria congregatione ea omnia referre, quae sive in favorem causae sive contra eam facere videntur.

2010
p.1 Ad ius tuendum in quolibet processu partem habere debet promotor fidei, qui semper citari debet ad normam can.1587.

p.2 Fidei promotor apud Sacram Congregationem dicitur Promotor generalis fidei, et Assessor Sacrae Congregationis qui eidem assistit, dicitur Sub-promotor generalis fidei.

2011
p.1 Promotor fidei, extra Sacram Congregationem, constitui potest vel ad omnes causas vel ad aliquam causam particularem.

p.2 Promotor fidei generalis et Sub-promotor generalis a Romano Pontifice eliguntur; promotor fidei apud Ordinariorum tribunal, si quidem agatur de processu apostolico, nominatur a Promotore generali et tunc nomen sub-promotoris habet; secus nominetur ab Ordinario ante edictum de quo in
CIS 2043.

2012
p.1 Promotoris fidei est concinnare interrogatoria sobria, mere historica, quae non eo spectent ut certam quandam responsionem ab interrogato eliciant, quaeque apta sint ad veritatem eruendam etiam super articulis a postulatore propositis, eaque iudicibus exhibere sub secreti obligatione.

p.2 Est praeterea eiusdem promotoris instare ut testes ex officio citentur et opportunas promovere exceptiones; sed iudex potest testes, etiam promotore fidei non instante aut renuente, ipso tamen monito, ex officio arcessere.


Codex Iuris Canonici 1917 1914