Codex Iuris Canonici 1917 2013

CAPUT III : De notario, cancellario et advocatis.

2013
p.1 Processibus sive apostolicis sive ab Ordinario loci iure proprio instruendis assistere debet notarius seu actuarius.

p.2 Notarius apud Sacram Congregationem debet esse e numero Protonotariorum participantium.

2014 Religiosi fungi valide nequeunt munere notarii, nisi ex necessitate; in causis autem propriae religionis semper excluduntur.

2015 In processibus ab Ordinario loci instruendis extra Urbem, notarii munere fungi potest ipsemet Curiae notarius; in Urbe notarii munere fungatur Protonotarius Sacrae Congregationis, eoque absente, notarius Vicariatus Urbis.

2016 Notario dari potest adiutor seu, ut aiunt, adiunctus qui ei auxilium praestet in conferendis transumptis cum actis originalibus, et exemplaribus cum documentis quae ex autographis in bibliothecis, tabulariis, etc., servatis transcribantur.

2017 Notarius adiunctus et cancellarius Sacrae Congregationis debent esse sacerdotes, integrae famae et omni exceptione maiores; cancellarius vero sit praeterea laurea in iure canonico donatus.

2018 Advocati et procuratores in causis beatificationis et canonizationis apud Sacram Congregationem debent esse potiti laurea in iure canonico et saltem licentia in sacra theologia, et fecerint oportet tirocinium penes aliquem ex advocatis Sacrae eiusdem Congregationis vel penes ipsum fidei Subpromotorem generalem; pro advocatis insuper requiritur legitimus titulus advocati rotalis.

TITULUS XXIII: De probationibus in his processibus adhibendis.

CAPUT I : De probationibus generatim.

2019 In his causis probationes debent esse omnino plenae; nec aliae sunt admittendae, nisi quae ex testibus et ex documentis eruantur.

2020
p.1 Ad probandum nunquam Servo Dei cultum fuisse praestitum, quatuor saltem testes sunt necessarii.

p.2 Ad probandam famam virtutum, martyrii ac miraculorum, octo saltem testes requiruntur, qui singulares esse possunt singularitate, ut aiunt, adminiculativa; praeterea duo saltem testes ex officio vocandi sunt.

p.3 Ad probandas virtutes vel martyrium, requiruntur testes de visu et contestes: historica monumenta adminiculum tantum praestare possunt.

p.4 Si habeantur in processu apostolico testes ex auditu a videntibus et in informativo testes de visu, possunt ii omnes coniungi in linea probationis.

p.5 Si vero adsint in informativo testes de visu et in apostolico testes tantummodo ex auditu auditus, hi habent vim adminiculi, magis vel minus gravis pro prudenti iudicum aestimatione; et tunc tantum ad ulteriora, idest ad miraculorum disceptationem, procedi potest, cum ex horum omnium testium coniunctione talis habeatur probatio quae viro prudenti de re gravi iudicaturo fidem factura sit et auctoritatem.

p.6 In causis tamen antiquis per viam non cultus procedentibus, in quibus deficiunt oculati testes vel ex auditu a videntibus, et in causis procedentibus per viam casus excepti, virtutes et martyrium probari poterunt per testes ex auditu atque ex publica fama, quae annulatam, uti aiunt, traditionem ex auditu constituat, et per documenta coaeva vel monumenta uti authentica recognita.

p.7 Denique miracula semper probanda sunt per testes de visu et contestes.

2021 Cultus immemorabilis probatur per autentica monumenta, quae constitutioni Urbaniane, an. 1634 promulgatae, centum annorum spatio antecedant vel illo saeculo perdurante sint edita, dummodo facta referant quae saltem centum ante annos contigerint una cum populi traditione nunquam interrupta.

2022 Longissimi temporis cultus a Sede Apostolica permissus per documenta coaeva probatur.

CAPUT II : De testibus et peritis.

2023 In processibus beatificationis omnes Christifideles, salvo praescripto CIS 2027, p2, n.1, tenentur, licet non vocati, ea in Ecclesiae notitiam perferre, quae contra virtutem aut miracula aut martyrium Servi Dei facere ipsis videantur.

2024 Tanquam testes vocandi in primis sunt a promotore fidei, etsi a postulatore non inducti, ii omnes qui cum Servo Dei familiaritatem vel consuetudinem habuerunt.

2025
p.1 Omnes de quibus in
CIS 2023 CIS 2024, nisi iam tanquam testes se inductos sciverint, dare litteras debent ad proprium Ordinarium, quibus utrum consuetudinem cum Servo Dei habuerint, an aliquod factum peculiare aperiendum cognoscant et quodnam illud sit, breviter exponant; Ordinarius vero has litteras promotori fidei transmittendas curet.

p.2 Religiosi vel religiosae litteras eiusmodi, sigillo clausas, immediate et directe ad Ordinarium aut fidei promotorem transmittant, vel confessario tradant qui illas quamprimum ad Ordinarium vel promotorem fidei deferendas curet.

p.3 Illitterati rem parocho exponant, qui ad Ordinarium vel promotorem fidei eam referat.

2026 Superiores religiosi gravi obligatione tenentur curandi ut omnes subditi, qui debent, accedant ad deponendum, quos tamen nec directe nec indirecte impellant ad testandum in unum potius quam in alium sensum.

2027
p.1 Admittuntur ut testes consanguinei, affines, familiares, haeretici quoque et infideles.

p.2 Admitti nequeunt:
n1) Confessarius ad normam
CIS 1757, p3, n.2;
n2) Postulator, advocatus aut procurator in causa, durante munere; si vero munus penitus dimiserint, admittuntur, sed adminiculum tantum suppeditare possunt;
n3) Qui munere iudicis aliquando in causa functi sunt.

2028
p.1 Medici a curatione, quicunque ii sint, cum de miraculis agitur, tanquam testes sunt inducendi.

p.2 Quod si renuerint se tribunali sistere, curet iudex nt saltem scriptam et iuratam relationem de morbo eiusque processu conficiant actis inserendam, vel eorum sententia per interpositam personam excipiatur, deinde examini subiiciendam.

2029 Testes in sua testificatione propriae scientiae causam reddere debent circa ea quae asserunt; secus eorum testimonium nihili faciendum est.

2030 Ad probandam famam sanctitatis vel martyrii Servi Dei qui pertinuerit ad aliquam religionem, dimidia saltem pars testium debent esse extranei.

2031 Cum peritorum opera est necessaria:
n1) Periti sint saltem duo, quorum alter alteri sit ignotus, salvo praescripto n. 4;
n2) Deputentur a tribunali per maiorem suffraiorum partem, audito fidei promotore, vel, si penes Sacram Congregationem operam suam praestare debeant, a Cardinali Ponente, audito fidei generali Promotore; semper autem excludi debent qui in causa testis munere functi sunt;
n3) Postulator certior ne fiat quinam periti fuerint designati; et ipsimet periti de sua designatione secretum servent;
n4) Periti seorsum singuli ad peritiam deveniant, nisi ex iusta causa iudex, assentiente promotore fidei, permittat ut ii simul peritiam instituant;
n5) Singuli relationem peritiae a se confectae scripto tradant; sed deinde seorsum interrogentur, etsi peritiam simul confecerint.

CAPUT III : De documentis processui inserendis.

2032
p.1 Documenta, quibus postulator innititur, integra exhibenda sunt tribunali.

p.2 Sed alia quoque documenta poterit a postulatore tribunal exigere, quae ad veritatem detegendam conferre eidem tribunali videantur.

2033
p.1 Testimonia extraiudicialia scripto consignata sive ab iis quos postulator in processu interrogari curaverit circa virtutes et martyrium Servi Dei, sive ab aliis quos postulator interrogandos proposuerit, etsi in processibus afferantur, recenseri tamen nequeunt inter documenta quae in iudicio de Servi Dei sanctitate vel martyrio vim probativam habent.

p.2 Nec elogia funebria et necrologia illico post mortem Servi Dei exarata vel typis edita legitimam probationem constituunt.

p.3 Multoque minus testimonia virorum quamvis illustrium circa virtutes et opera Servi Dei non sponte, sed amicorum precibus, eo adhuc vivente, scripto tradita.

2034 Qui documenta exhibent, debent declarare eorum originem et authenticitatem.

2035
p.1 Historiae non habent vim documentorum, nisi documentis innixae in processu exhibitis.

p.2 Si qui magnae auctoritatis viri his documentis usi sint eaque probaverint, eorum testimonium afferri debet tantum ad confirmandam documentorum authenticitatem et auctoritatem.

2036
p.1 Documenta historica sive manu scripta, sive typis impressa, quibus postulator Servi Dei virtutes aut cultus eidem praestiti antiquitatem eiusque non interruptam continuationem probare intendit, inserantur in processum et cum ipso transmittantur ad Sacram Congregationem et a viris peritis examinentur.

p.2 At si quod ex his in bibliotheca vel tabulario asservetur, unde deduci nequeat, eius exemplar scriptum vel photographice redditum exhibeatur cum testificatione scripto reddita a notario tribunalis de eius authenticitate.

p.3 Si ne id quidem fieri possit, res deferatur ad Sacram Congregationem, quae peritos designet ut ea recognoscant ubi asservantur.

TITULUS XXIV : De processu beatificationis Servorum Dei

per viam non cultus.

2037
p.1 Personae quae in processu, sive a locorum Ordinariis iure proprio sive a delegatis Sedis Apostolicae instruendo, partem habent, scilicet iudices, promotor fidei ac sub-promotores, notarius et adiunctus debent, initio uniuscuiusque processus, secundum formulam a Sacra Congregatione praescriptam, iusiurandum praestare de munere fideliter adimplendo, de secreto servando usque ad processus publicationem et de donis cuiusvis generis non accipiendis.

p.2 Ordinarius, etsi partes iudicis non agat, tenetur tamen praestare iusiurandum de secreto servando.

p.3 Praeterquam quod de secreto servando, iurare praeterea debent testes, nemine excepto aut dispensato, de veritate dicenda, antequam interrogentur, de veritate dictorum, post factam interrogationem; periti, interpretes, revisores et scriba, de munere bene adimplendo, antequam peritiam, conversionem de uno sermone in alium, revisionem, transcriptionem peragant; de munere bene adimpleto, post peractam peritiam, conversionem, transcriptionem, revisionem. Etiam cursor seu nuntius iusiurandum praestet de officio fideliter obeundo.

p.4 Postulatores ac vice-postulatores praestare debent iusiurandum calumniae, idest iurent se veritatem per totum processum dicturos nullaque fraude usuros.

p.5 Penes Sacram Congregationem, quod ad iusiurandum attinet, servetur lex eiusdem propria.

CAPUT I : De processibus a loci Ordinario iure proprio instruendis.

2038
p.1 Ad introductionem causae beatificationis Servi Dei, a Sede Apostolica obtinendam, debet prius iure constare de puritate doctrinae in eius scriptis, de eiusdem fama sanctitatis, virtutum et miraculorum vel martyrii, de absentia cuiuslibet obstaculi quod peremptorium videatur; mox vero de cultu publico eidem non praestito.

p.2 Quare ad preces postulatoris Ordinarius, si petitionem admittendam esse existimaverit, debet:
n1) Scripta Servi Dei perquirere;
n2) Processum informativum instruere super fama sanctitatis, virtutum in genere vel martyrii, causae martyrii et miraculorum;
3n) Processum instruere super non cultu.

2039
p.1 Ad haec competens est Ordinarius loci in quo Servus Dei supremum diem obiit, aut miracula contigerunt; qui tamen non debet ipse per se iudicium instruere, si sit de gente Servi Dei.

p.2 Cum antiquus exstat processus super fama sanctitatis vel martyrii ante annos triginta confectus, sed causa, antequam a Sede Apostolica obtineret legitimam introductionem, qualibet de causa fuerit intermissa, ad eosdem Ordinarios eorumve successores pertinet processum informativum conficere super continuatione famae sanctitatis vel martyrii.

2040
p.1 Tribunal constare debet praeside, qui est ipsemet Ordinarius per se vel per sacerdotem ad hoc delegatum, et in hoc altero casu duobus aliis iudicibus ab eodem Ordinario eligendis inter iudices synodales.

p.2 Ordinarius per decretum designet tribunalis praesidem, sive hoc munus sibi reservet, sive delegatum cum duobus aliis iudicibus nominet; eodemque decreto nominet fidei promotorem et notarium.

2041
p.1 Sessiones tribunalis pro excipiendo iureiurando et examine testium habeantur diurno, quoad fieri potest, tempore et in loco sacro.

p.2 Post unamquamque sessionem acta causae claudi et iudicis sigillo obsignari debent, non aperienda, nisi in sequenti sessione, postquam iudex sigillum integrum et intactum recognoverit; si sigillum integrum et intactum non inveniatur, iudex rem deferat ad Sacram Congregationem.

ART. I. De perquisitione seciptorum Servi Dei.

2042 Nomine scriptorum veniunt non modo opera inedita Servi Dei, sed etiam quae iam typis fuerint impressa; item conciones, epistolae, diaria, autobiographiae, quidquid denique vel ipse per se, vel aliena manu exaraverit.

2043
p.1 Ordinarius per publicum edictum in singulis paroeciis, si fieri potest, vulgandum vel alio opportuniore modo scripta Servi Dei ab omnibus penes quos exstent ad tribunal deferri iubeat, et praescripta can.2023-2025 in memoriam revocet atque urgeat.

p.2 Si vero agatur de causa Servi Dei ad religionem aliquam pertinentis, vulgari praeterea debet edictum in singulis eiusdem religionis domibus; et Superiores gravi obligatione tenentur curandi ut haec publicatio fiat, habita expressa mentione praescripti
CIS 2025, p2, itemque ut omnes subditi qui habeant, scripta remittant.

p.3 Munus est promotoris fidei instare ut edictum publicetur etiam in aliis locis ubi spes sit fore ut aliquis inveniatur qui scriptum aliquod penes se habeat.

2044
p.1 Ordinarius non solum ad instantiam postulatoris, sed etiam ex officio scripta Servi Dei diligenter perquirat.

p.2 Quando scripta in aliena dioecesi reperiuntur, iudex roget Ordinarium illius dioecesis, ut ea ipse perquirat ad normam iuris et ad se una cum actis transmittat.

2045
p.1 Si qui ex possessoribus autographa retinere cupiant, horum apographum authenticum ipse notarius conficiendum curet, ad Sacram Congregationem una cum processu transmittendum.

p.2 Quod attinet ad scripta in bibliotheca aut tabulario asservata, standum praescripto
CIS 2036, p2-3.

2046 Notarius diligenter describat tum scriptorum numerum et qualitatem, tum acta omnia perquisitionis ipsorum; quae acta debent praeterea ab Ordinario vel ab eius delegato et promotore fidei subscribi ac Ordinarii sigillo muniri.

2047
p.1 Postulator iusiurandum coram Ordinario emittat de scriptorum perquisitione a se diligenter facienda, et postea de eadem diligenter peracta.

p.2 Si agatur de Serva Dei quae ad aliquam religionem pertinuerit, suprema religionis Moderatrix vel Antistita monasterii iusiurandum pariter praestet se diligentem scriptorum perquisitionem peregisse, omnia quae possidebat Servae Dei scripta tradidisse, neque sibi constare aliquam ex suis subditis aliasve personas eiusdem Servae Dei scripta adhuc retinere.

2048 Si agatur de causa alicuius martyris, perquisitio scriptorum fieri etiam potest post signatam commissionem introductionis causae apud Sacram Congregationem, secundum instructiones a Promotore generali fidei ea de re dandas.

ART. II. De processu informativo.

2049 Processus informativus per Ordinarios instruitur; et si inchoatus non fuerit intra triginta annos a morte Servi Dei, ut ad ulteriora procedi possit, probari debet nullam in casu fraudem vel dolum aut culpabilem negligentiam adfuisse.

2050
p.1 In testium excussione super fama sanctitatis, martyrii et miraculorum serventur praescripta
CIS 2019 CIS 2020.

p.2 Non est necesse ut constet in specie de virtutibus, martyrio, miraculis, sed sufficit ut probetur fama in genere, spontanea, non arte aut diligentia humana procurata, orta ab honestis et gravibus personis, continua, in dies acta et vigens in praesenti apud maiorem partem populi.

p.3 Praemissis generalibus quaestionibus ad normam CIS 1774, testibus quaestio in primis a iudice proponatur quid nempe de vita, virtutibus, miraculis aut martyrio Servi Dei ad eorum notitiam pervenerit et quomodo haec noverint et an sciant de eisdem esse publicam famam, et deinde interrogandi sunt super interrogatoriis a promotore fidei confectis et super articulis a postulatore exhibitis.

2051 Absolvi nequit processus informativus nisi prius promotor fidei omnes ad se remissas litteras, de quibus in CIS 2025, expenderit eique constiterit examinatos fuisse eos de quibus in CIS 2023-2025.

2052 Tribunal cum iudicaverit probationes omnes sive per testium examen sive per documentorum exhibitionem fuisse collectas et scripta omnia Servi Dei, quae haberi poterant, in actis esse, audito promotore fidei, moneat postulatorem ut, si alia habeat, offerat intra certum temporis spatium, quo elapso, processui finis imponitur.

2053 Iubente iudice et non contradicente promotore fidei, notarius publicet processum; qui scribae a tribunali designato transcribendus tradatur.

2054 Exemplar processus, seu, ut aiunt, transumptum, sicut acta archetypa, manu transcribantur.

2055 Absoluto transumpto, fiat eius collatio cum archetypo a notario et ab eius adiuncto, praesentibus uno ex iudicibus et promotore fidei; qua collatione expleta, ad authenticitatem transumpti probandam tum notarius tum iudex et promotor fidei subscriptione sua et sigillo transumptum communiant.

2056
p.1 Absoluta collatione, archetypum clauditur et sigillis munitur in archivo Curiae diligenter asservandum et nunquam aperiendum sine venia Sedis Apostolicae.

p.2 Transumptum vero clauditur et obsignatur sigillo Ordinarii atque hac de re notarius instrumentum in duplici exemplari conficit, alterum Romam transmittendum, alterum in archivo Curiae asservandum.

ART. III. De processu super non cultu.

2057 Tribunal praeter testes inductos a postulatore, duos alios ex officio inducat omnesque interroget num Servo Dei cultus publicus fuerit unquam praestitus.

2058 Tribunal adeat praeterea et diligenter inspiciat sepulcrum Servi Dei, cubiculum in quo habitavit vel obiit, et si qua sint alia loca ubi cultus signa adesse merito quis suspicari possit.

2059 Si in processus decursu non levia habeantur indicia cultus interea Servo Dei praestiti, munus esto promotoris fidei instare ut ulterior inquisitio hac de re peragatur.

2060 Tribunal debet sententia definire utrum cultus Servo Dei fuerit praestitus, necne.

ART. IV. De transmissione processus scriptorum Servi Dei, processus informativi et de non cultu ad Sacram Congregationem.

2061 Ordinarius statim ac expleverit perquisitionem scriptorum, ea Romam una cum processiculo mittat diligentiarum, idest cum iuridica relatione diligentiarum quibus in perquirendis scriptis usus est.

2062 Si post perquisitionem scriptorum Servi Dei alia in decursu causae reperiantur, ea statim ad Sacram Congregationem transmittenda sunt, nec ad ulteriora procedi potest, nisi prius revisa fuerint.

2063
p.1 Transumptum processus informativi Ordinarius postulatori tradat ad Sacram Congregationem transmittendum.

p.2 Una cum transumpto mittat quoque litteras tum iudicum ad Sacram Congregationem tum promotoris fidei ad Promotorem fidei generalem, ut Sacra Congregatio certior fiat tum de fide testibus praestanda tum de omnibus actis legitime absolutis.

p.3 Transmittat quoque Ordinarius descriptionem formae sigilli, quo transumptum obsignavit, vel eiusdem sigilli exemplar.

2064 Item Ordinarius expletum processum de non cultu ad Sacram Congregationem per postulatorem transmittat.

Caput II : De causae introductione apnd Sacram Congregationem.

ART. I. De revisione scriptorum.

2065 Statim ac scripta Servi Dei Romam transmissa fuerint, sunt illa quidem examini subiicienda; sed Sacra Congregatio debet opportune investigare utrum, praeter exhibita, alia quoque Servi Dei scripta sive a privatis custodita sive in publicis archivis consignata exstent.

2066
p.1. Revisores scriptorum in singulis causis deligantur a Cardinali Ponente, audito Promotore generali fidei; eorumque nomina secreto serventur.

p.2 Ad hoc munus adsciscantur sacerdotes qui laurea saltem in theologia vel, si religiosi fuerint, aequivalenti titulo sint donati.

2067
p.1 Scripta Servi Dei tradantur a secretario revisoribus ad id munus adscitis ita ut singulorum scriptorum examen fiat a duobus revisoribus, quorum alter alteri sit ignotus.

p.2 Nihil obstat, si scriptorum Servi Dei numerus ingens sit, quominus ea in plures partes dividantur, quarum unaquaeque distinctis revisoribus tradatur.

2068
p.1 Iudicium revisorum debet referre num in scriptis aliquid habeatur quod fidei ac bonis moribus adversetur, et edocere generali quadam ratione quaenam indoles, quinam virtutum habitus vel defectus ex scriptis appareant propria fuisse Servi Dei.

p.2 Hoc iudicium revisores scripto proferant, argumentis et rationibus suffultum.

2069 Si quando iudicia revisorum discrepent, designetur ad normam CIS 2066 tertius revisor, qui munus suum eodem modo expleat.

2070 Promotor generalis fidei obiectiones ex scriptis Servi Dei ac revisorum iudicio desumptas, si quas habeat, Patribus Cardinalibus discutiendas proponat.

2071 Si quid in scriptis Servi Dei fidei non omnino consonum contineri certo fuerit demonstratum aut aliquid habeatur quod in praesenti fidelium offensioni esse possit, Romanus Pontifex, audito Patrum Cardinalium voto et perpensis omnibus casus circumstantiis, decidit num ad ulteriora procedi possit.

2072 Favorabile Romani Pontificis iudicium non secumfert scriptorum approbationem, neque impedit quominus Promotor generalis fidei et consultores possint aut debeant in discussione virtutum obiectiones ex scriptis Servi Dei desumptas proponere.

ART. II. De discussione processus informativi.

2073 Processus informativus ab Ordinario confectus et Romam transmissus, postquam sigillorum integritas recognita fuerit a Protonotario Sacrae Congregationis, si nihil obstet, accedente Romani Pontificis speciali decreto, aperiatur coram Cardinali Praefecto Sacrae Congregationis qui eum cancellario transcribendum committat.

2074 Cardinalis Ponens curet ut, si opus sit, per interpretem probatum versio processus in Urbe fiat, quae postea revisoris examini subiiciatur.

2075 Transumptum processus ab Ordinario missum in tabulario Sacrae Congregationis asservetur; eiusque exemplar a cancellario ad iuris praescriptum recognitum postulatori tradatur.

2076
p.1 Advocatus et procurator transumpti vel, si plura sint, omnium transumptorum summarium conficiant et informationem quae summario adnectatur.

p.2 Summario addi debet fides Sub-promotoris generalis fidei testantis summarium ipsum concordare cum actis Sacrae Congregationi exhibitis.

2077 Litterae postulatoriae, quibus personae insigniores in dignitate sive ecclesiastica sive civili constitutae vel personae morales expostulant a Summo Pontifice ut causae beatificationis alicuius Servi Dei manus apponatur, utiliter exhibentur, dummodo sponte et ex propria scientia datae sint.

2078 Si, scriptis perpensis, decretum fuerit ad ulteriora procedi posse, Promotor generalis fidei obiectiones suas exaret contra causae introductionem, quibus respondeat advocatus causae.

2079
p.1 Fidei Promotor generalis obiectionibus ab ipso pro causae introductione concinnandis praemittat sobriam et perspicuam synopsim, quae Servi Dei vitam exhibeat.

p.2 Ad hanc synopsim conscribendam adhibeat non modo documenta in summario relata, sed etiam alia, si qua sint, opportune consulenda.

2080 Obiectiones et responsiones breviter et perspicue, scholastica fere methodo, secundum veteres Sacrae Congregationis consuetudines, exarentur.

2081 Informationes orales non solum ad iudices, sed etiam ad eos omnes qui suffragium ferre debent, tam in isto iudicio quam in ceteris, quae secutura sunt, prohibentur.

2082 Iudicium circa valorem processus informativi ab Ordinario instructi, circa famam sanctitatis vel martyrii et circa absentiam cuiuslibet obstaculi peremptorii profertur a Patribus Cardinalibus in comitiis ordinariis, Cardinali Ponente referente ac proponente dubium:an signanda sit commissio introductionis causae in casu et ad effectum de quo agitur.

2083
p.1 Si Patrum Cardinalium iudicium fuerit favorabile, proponatur Sanctissimo ut signet, si placeat, commissionem introductionis causae.

p.2 Si Sanctissimus commissionem signaverit, Secretarius Sacrae Congregationis hac de re decretum conficiat et publici iuris faciat.

2084
p.1 Edito decreto introductionis causae, Ordinarii nihil ultra circa eam agere possunt sine expressa licentia Sacrae Congregationis.

p.2 Servum Dei, cuius causa introducta tantum est, venerabilis titulo decorari prohibitum est; et caveant postulatores ne occasione introductionis causae quidquam fiat in honorem Servi Dei, quod publicum cultum redoleat.

ART.III. De discussione processus super non cultu.

2085 Signata commissione introductionis causae, a Patribus Cardinalibus in comitiis ordinariis particularibus discutiendum est dubium num confirmanda sit sententia de non cultu ab Ordinario prolata. Si sententia Patrum Cardinalium cultum praestitum fuisse edixerit, eorundem Patrum arbitrio, omnibus circumstantiis attentis, causa suspendatur quousque omnia signa vetiti cultus remota fuerint, et haec obedientia ad certum tempus, ab ipsis Patribus statuendum, fuerit praestita.

20862086.
p.1 Si Ordinarius processum super non cultu nondum confecerit ante causae introductionem, ad eundem processum deveniendum est auctoritate apostolica.

p.2 Ad hunc finem fidei Promotor generalis interrogatoria exaret quae una cum litteris remissorialibus, de quibus in
CIS 2087 seq., a Sacra Congregatione expediuntur ad iudices ab ipsa designatos.

p.3 Quando agitur de martyribus, in quorum causa Ordinarius omiserit processum super non cultu instruere ante causae introductionem, litteris remissorialibus ad conficiendum processum super martyrio et causa martyrii addatur commissio ad colligendas probationes super non cultu una cum peculiaribus interrogatoriis a fidei Promotore generali propositis.

CAPUT III : De processibus apostolicis.

ART. I. De processu apostolico instruendo.

2087
p.1 Edito decreto de non cultu, impetrentur a Summo Pontifice et expediantur a Cardinali Praefecto litterae remissoriales, quas vocant, ad instruendum processum apostolicum tum super fama sanctitatis, miraculorum aut martyrii, tum super virtutibus et miraculis in specie vel super martyrio eiusdemque causa.

p.2 Hi duo processus distincte fiant; sed primus omitti potest, si Cardinali Praefecto et Promotori fidei generali nec necessarium nec opportunum videatur de continuatione famae iterum inquirere.

p.3 Signata commissione et nondum edito decreto de non cultu, si periculum sit ne quidam oculati testes interim deficiant, concedantur statim litterae remissoriales ad instruendum processum apostolicum super virtutibus et miraculis in specie vel super martyrio eiusdemque causa, ne pereant probationes.

2088
p.1 Litterae remissoriales dentur ad quinque saltem iudices, in ecclesiastica dignitate, si fieri potest, constitutos.

p.2 Si inter iudices cooptatus fuerit Ordinarius, ipse praesidem agat; secus praeses ab ipsa Sacra Congregatione designatur; expedit autem ut saltem praeses non sit idem ille qui praefuit in informativo processu.

p.3 Si agatur de processu super miraculis, nominetur praeterea unus saltem peritus, qui sessionibus tribunalis adsit et iudicem rogare possit ut necessarias interrogationes testibus proponat ad maiorem assequendam verborum rerumque claritatem.

2089 Litteris remissorialibus addantur peculiares litterae Promotoris generalis fidei, quibus duos sub-promotores designet qui eius nomine processui adsint.

2090 Interrogatoria conficiantur a Promotore generali fidei super obiectionibus in causae introductione agitatis et super testimoniis receptis in processu informativo ad normam CIS 2050, itemque super extraiudicialibus informationibus, quas ipse exquirendas existimaverit, adhibita quoque opera periti, si de miraculis agatur.

2091
p.1 Litterae remissoriales tradantur causae postulatori qui eas ad delegatum praesidem tribunalis transmittendas curet.

p.2 Una simul mittantur ad aliquem ex sub-promotoribus, clausa et non aperienda nisi in actu examinis, interrogatoria, super quibus qui inducentur testes, sint interrogandi.

2092 Iudices delegati, antequam muneris obeundi initium faciant, Ordinario ostendant litteras delegationis, qui debet eisdeni praestare auxilium auctoritatis suae.

2093
p.1 Receptis litteris remissorialibus, praeses tribunalis curet quantocius tribunal convocare et nunquam hanc convocationem differat ultra trimestre, nisi iustum intercedat impedimentum, de quo tamen intra idem tempus Sacram Congregationem monere ne omittat.

p.2 Tribunal in ipsa prima sessione eligat notarium, eius adiunctum, peritum, si casus ferat, et cursorem, ac de eiusmodi electione fidem faciat notarius Curiae.

2094 Quamvis omnes, ad quos remissoriales litterae datae sunt, adesse possint singulis processus apostolici sessionibus, ad validitatem tamen sufficit ut adsint praeses cum duobus iudicibus vel ipso annuente et absente, tres alii iudices, itemque unus ex sub-promotoribus fidei, notarius vel adiunctus.

2095 Processus saltem intra biennium, computandum a die aperitionis litterarum, absolvendus est; quo biennio elapso, cum processus continuari nequeat sine venia Apostolicae Sedis, Sacra Congregatio moneatur de impedimentis ob quae apostolicum mandatum non fuerit ad exitum perductum.

2096 Antequam absolvatur processus apostolicus super virtutibus in specie, fiat a tribunali recognitio iuridica exuviarum Servi Dei secundum praescripta litterarum remissorialium.

2097
p.1 In transcriptione, collatione et Romam transmissione exemplaris actorum originalium serventur quae supra
CIS 2054-2056 CIS 2063 pro informativo processu praescripta sunt.

p.2 Processus exhibeatur, aperiatur et transcribatur apud Sacram Congregationem ad normam CIS 2073-2075.

ART. II. De processus apostolici validitate diiudicanda.

2098 Processu apostolico ad Sacram Congregationem remisso, in primis de eiusdem processus validitate constare debet, simulque ad examen revocetur validitas processus informativi.

20992099. Quare ante disceptationem paretur a causae advocato positio, quae constet:
n1) Informatione qua, productis documentis ad rem necessariis in processu contentis, omnia in eo ad normam iuris peracta fuisse demonstretur;
n2) Animadversionibus Promotoris generalis fidei contra validitatem, cum responsionibus advocati, utrisque ad normam
CIS 2080 exaratis.

2100
p.1 Pro diiudicanda validitate processus habeatur congregatio, praesentibus Cardinali Sacrae Congregationis Praefecto, Cardinali Ponente et aliis tribus eiusdem Sacrae Congregationis Cardinalibus ab ipso Romano Pontifice electis, nec non Secretario, Protonotario Apostolico, Promotore generali fidei et Sub-promotore.

p.2 In congregatione, referente Cardinali Ponente, praelati supradicti suum votum proferunt; et Promotor generalis fidei obiectiones, si quas habet, proponit.

p.3 His omnibus discussis, Patres Cardinales iudicium ferant; quod si fuerit favorabile et a Summo Pontifice confirmatum, decretum de processus validitate fiat.

ART. III. De iudicio super heroicitate virtutum in specie vel super martyrio eiusque causa.

2101 Disceptatio virtutum non ante quinquaginta annos a morte Servi Dei inchoanda est.

2102 Tribus congregationibus disceptatur de Servi Dei virtutum heroicitate vel de eius martyrio eiusque causa; scilicet in antepraeparatoria, praeparatoria et generali.

2103
p.1 Praelati officiales et consultores in qualibet congregatione suffragia scripto proferunt.

p.2 Postquam omnes praelati et consultores suffragium suum protulerint tum in congregatione antepraeparatoria tum in praeparatoria, singuli poterunt iterum declarare, antequam dimittatur congregatio, se a suffragio iam lato recedere.

p.3 Conclusiones singulorum suffragiorum scripto mandentur a Secretario et secretae serventur; ipsa vero scripta suffragia Promotori generali fidei tradantur.

2104 In causis confessorum discuti debet dubium: an constet de virtutibus theologalibus Fide, Spe, Caritate tum in Deum tum in proximum, nec non de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia, Fortitudine, earumque adnexis in gradu heroico in casu et ad effectum de quo agitur; in causis vero martyrum: an constet de martyrio eiusque causa et de signis seu miraculis in casu et ad effectum de quo agitur.

2105 Congregatio antepraeparatoria habetur coram Cardinali Ponente una cum praelatis officialibus et consultoribus.

2106 Pro congregatione antepraeparatoria paretur positio quae constet:
n1) Summario ex processu originali desumpto, quod ita conficiatur ut testimonia et documenta integra producantur;
n2) Advocati scriptura, qua ex dictis in summario vita et heroicitas virtutum Servi Dei, vel martyrium eiusque causa paucis illustrentur, omnino et diligentissime distinctis iis, quae tanquam argumenta ad probationem afferuntur et iis quae adducuntur potius tanquam adminiculum et auxilium probationis;
n3) Synopsi Promotoris generalis fidei de qua in
CIS 2079;
n4) Animadversionibus Promotoris generalis fidei et responsionibus advocati;
n5) Votis quae a revisoribus super scriptis Servi Dei conscripta sunt.

2107 Ne fiat gradus a congregatione antepraeparatoria ad praeparatoriam quando duae ex tribus adstantium partibus negativum protulerint suffragium, nisi, re a Cardinali Praefecto ad Romanum Pontificem delata, is aliter faciendum duxerit.

2108 Congregatio praeparatoria habetur ab omnibus Patribus Cardinalibus Sacrae Congregationis, assistentibus praelatis officialibus et consultoribus.

2109 Positio pro congregatione praeparatoria confletur:
n1) Difficultatibus Promotoris generalis fidei;
n2) Difficultatibus quae a consultoribus in suis suffragiis propositae fuerint, si Promotori generali non spernendae videantur;
n3) Responsionibus advocati;
n4) Documentis nuper repertis sive pro causa sive contra causam, cum summariis additionalibus sive ad impugnationem sive ad defensionem.

2110
p.1 In congregatione praeparatoria Patres Cardinales, auditis consultoribus, decernunt num ad ulteriora procedi possit.

p.2 Secretario et Promotori generali fidei, etiam si rogati non fuerint, licet semper interloqui quo magis et quaestio fiat perspicua et facta illustrentur.

2111 Post discussionem res Summo Pontifici deferatur a Cardinali Praefecto qui Sanctissimum certiorem faciat non solum de exitu discussionis, sed etiam de praecipuis rationibus quae hinc inde allatae sunt.

2112 Congregatio generalis habetur coram Sanctissimo, assistentibus Patribus Cardinalibus Sacrae Congregationis, praelatis officialibus et consultoribus.

2113 congregatione generali paratur novissima positio ad normam CIS 2109, cui adiicienda est brevis relatio ex officio confecta eorum omnium quae in causa eousque acta sunt, nempe factum concordatum.

2114 In congregatione generali iudicium an constet de heroicitate virtutum Servi Dei vel de martyrio eiusque causa, ipsi Summo Pontifici reservatur; consultores vero, praelati officiales et Patres Cardinales votum tantum consultivum ferunt.

2115
p.1 Mandante Sanctissimo, exaretur a Secretario Sacrae Congregationis decretum, quo, nomine Summi Pontificis, authentice declaretur Servi Dei virtutes omnes in gradu heroico vel martyrium bene esse probata: quod decretum publicetur tempore et modo a Sanctissimo praescribendis.

p.2 Publicato hoc decreto, Servus Dei nuncupari potest venerabilis; qui tamen titulus nullam publici cultus permissionem importat.


Codex Iuris Canonici 1917 2013