Denzinger 756

Alexandre III, Ep. (fragm.) ad Pontium episc. Claromont. (?),

tp. incerto

757 398 Si quis sane puerum ter in aqua immerserit in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen, et non dixerit: 'Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen', non est puer baptizatus (al.: Si quis - sane puerum tunc merserit dicendo: 'In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti': si non dixerit: 'Ego te baptizo', talis immersio non potest dici baptismus).

758 399 De quibus dubium est, an baptizati fuerint, baptizantur his verbis praemissis: 'Si baptizatus es, non te baptizo; sed, si nondum baptizatus es, ego te baptizo, etc.'


Conc. (oecum. XI) Latran III, 5 - 19 (22)? Mart. 1179

751 400 Cap. 10. Monachi non pretio recipiantur in monasterio... Si quis autem exactus pro sua receptione aliquid dederit, ad sacros ordines non ascendat. Is autem, qui acceperit, officii sui privatione mulctetur.

401 Cap. 27. Sicut ait beatus LEO, 'licet ecclesiastica disciplina, sacerdotali contenta iudicio, cruentas non efficiat ultiones : catholicorum tamen principum constitutionibus adiuvatur, ut saepe quaerant homines salutare remedium, dum corporale super se metuunt evenire supplicium'. Eapropter, quia in Gasconia, Albegesio et partibus Tolosanis et aliis locis ita haereticorum, quos alii Catharos, alii Patarenos, alii Publicanos, alii aliis nominibus vocant, invaluit damnata perversitas, ut iam non in occulto, sicut aliqui, nequitiam suam exerceant, sed suum errorem publice manifestent et ad suum consensum simplices attrahant et infirmos: eos et defensores et receptatores eorum anathemati decernimus subiacere, et sub anathemate prohibemus, ne quis eos in domibus vel in terra sua tenere vel fovere vel negotiationem cum eis exercere praesumat.


Conc. Veronense (Lucius III), exeunte Oct.-init. Nov. 1184

760 omnem haeresim, quocumque nomine censeatur, per huius Constitutionis seriem auctoritate apostolica condemnamus: In primis ergo Catharos et Patarinos et eos qui se Humiliatos vel Pauperes de Lugduno, falso nomine, mentiuntur, Passaginos, Iosepinos, Arnaldistas, perpetuo decernimus anathemati subiacere.

761 402 Et quoniam nonnulli sub specie pietatis... auctoritatem sibi vindicant praedicandi..., omnes, qui vel prohibiti vel non missi, praeter auctoritatem ab Apostolica Sede vel episcopo loci susceptam publice vel privatim praedicare praesumpserint, et universos, qui de sacramento corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi vel de baptismate seu de peccatorum confessione, matrimonio vel reliquis ecclesiasticis sacramentis aliter sentire aut docere non metuunt, quam sacrosancta Romana Ecclesia praedicat et observat, et generaliter quoscumque eadem Romana Ecclesia vel singuli episcopi per dioeceses suas cum consilio clericorum, vel clerici ipsi, Sede vacante, cum consilio, si oportuerit, vicinorum episcoporum haereticos iudicaverint, pari vinculo perpetui anathematis innodamus.


Lucius III, Ep. 'Dilectae in Christo' ad Simonem episc.

Meldensem (Meaux), tp. incerto

762 ... Priorissa et conventus de Colonantia a Sede Apostolica quaesierunt, si iuvenis quidam, conversus earum, genitalibus destitutus, in pre sbyterum possit de permissione canonum ordinari. Nos itaque in hoc articulo distinctionem volentes canonicam observari, fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus inquiras diligentius veritatem, si ab hostibus sectus fuerit vel a medicis aut nesciens carnis vitio reluctari ipse sibi manum iniecerit. Priores enim admittunt canones (cf. DSS 128a), si alias idoneus fuerit, tertium velut homicidam sui statuunt puniendum.


Urbain III, Ep. 'Consuluit nos' ad presbyterum Brixiensem,

tp. incerto

764 403 Consuluit nos tua devotio, an ille in iudicio animarum quasi usurarius debeat iudicari, qui non alias mutuo traditurus, eo proposito mutuam pecuniam credit, ut, licet omni conventione cessante, plus tamen sorte recipiat; et utrum eodem reatu criminis involvatur, qui ut vulgo dicitur, non aliter parabolam iuramenti concedit, donec, quamvis sine exactione, emolumentum aliquod inde percipiat; et an negotiator poena consimili debeat condemnari, qui merces suas longe maiore pretio distrahit, si ad solutionem faciendam prolixioris temporis dilatio prorogetur, quam si ei in continenti pretium persolvatur. Verum quia, quid in his casibus tenendum sit, ex evangelio Lucae manifeste cognoscitur, in quo dicitur: Date mutuum, nihil inde sperantes (cf. Lc 6,35): huiusmodi homines pro intentione lucri, quam habent, cum omnis usura et superabundantia prohibeatur in lege, iudicandi sunt male agere, et ad ea, quae taliter sunt accepta, restituenda in animarum iudicio efficaciter inducendi.


Innocent III, Ep. 'Cum apud sedem' ad Ymbertum archiep.

Arelat., 15 juillet 1198

766 404 Consuluisti nos, utrum mutus et surdus alicui possint matrimonialiter copulari. Ad quod fraternitati tuae taliter respondemus, quod, cum prohibitorium sit edictum de matrimonio contrahendo, ut quicunque non prohibetur, per consequentiam admittatur, et sufficiat ad matrimonium solus consensus illorum, de quorum quarumque coniunctionibus agitur: videtur, quod, si talis velit contrahere, sibi non possit vel debeat denegari, cum, quod verbis non potest, signis valeat declarare.


Innocent III, Ep. 'Ex parte tua' ad episc. Mutinensem, a. 1200

776 404 In matrimoniis de cetero contrahendis illud te volumus observare, ut, postquam inter legitimas personas consensus legitimus intervenerit de praesenti, qui sufficit in talibus iuxta canonicas sanctiones et, si solus defuerit, cetera, etiam cum ipso coitu celebrata, frustrantur si personae iunctae legitime cum aliis postea de facto contrahant, quod prius de iure factum fuerat, non poterit irritari.


Innocent III, Ep. 'Sicut universitatis' ad Acerbum consulem

Florentinum, 30 octobre 1198

767 Sicut universitatis conditor Deus duo magna luminaria in firmamento caeli constituit, luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, sic ad firmamentum universalis Ecclesiae, quae caeli nomine nuncupatur, duas magnas instituit dignitates: maiorem, quae quasi diebus animabus praeesset, et minorem, quae quasi noctibus praeesset corporibus, quae sunt pontificalis auctoritas et regalis potestas. Porro sicut luna lumen suum a sole sortitur, quae revera minor est illo quantitate simul et qualitate, situ pariter et effectu, sic regalis potestas ab auctoritate pontificali suae sortitur dignitatis splendorem; cuius conspectui quanto magis inhaeret, tanto maiori lumine decoratur, et quo plus ab eius elongatur aspecto, eo plus deficit (al. vitiose: proficit) in splendore.


Innocent III, Ep. 'Quanto te magis' ad Ugonem episc.

Ferrariensem, 1 mai 1199

768 405 Tua fraternitas intimavit, quod altero coniugum ad haeresim transeunte, qui relinquitur, ad secunda vota desiderat convolare et filios procreare, quod utrum possit fieri de iure, per tuas Nos duxisti litteras consulendos. Nos igitur consultationi tuae de communi fratrum Nostrorum consilio respondentes distinguimus, licet quidam praedecessor noster (scl. Caelestinus III) sensisse aliter videatur, an ex duobus infidelibus alter ad fidem catholicam convertatur, vel ex duobus fidelibus alter labatur in haeresim vel decidat in gentilitatis errorem. Si enim alter infidelium coniugum ad fidem catholicam convertatur, altero vel nullo modo, vel saltem non sine blasphemia divini nominis, vel ut eum pertrahat ad mortale peccatum, ei cohabitare volente: qui relinquitur, ad secunda, si voluerit, vota transibit; et in hoc casu intelligimus, quod ait Apostolus: 'Si infidelis discedit, discedat: frater enim vel soror non est servituti subiectus in huiusmodi' (cf. 1Co 7,15). Et canonem etiam, in quo dicitur: Quod 'contumelia creatoris solvit ius matrimonii circa eum, qui relinquitur'.

769 406 Si vero alter fidelium coniugum vel labatur in haeresim vel transeat ad gentilitatis errorem, non credimus, quod in hoc casu is qui relinquitur, vivente altero possit ad secundas nuptias convolare licet in hoc casu maior appareat contumelia creatoris. Nam etsi matrimonium verum quidem inter infideles exsistat, non tamen est ratum: inter fideles autem verum quidem et ratum exsistit: quia sacramentum fidei, quod semel est admissum, numquam amittitur, sed ratum efficit coniugii sacramentum, ut ipsum in coniugibus illo durante perduret.


Innocent III, Ep. 'Cum ex iniuncto' ad Metenses (Metz),

12 juillet 1199

770 (Significavit Nobis episcopus Metensis,) quod tam in dioecesi quam urbe Metensi laicorum et mulierum multitudo non modica, tracta quodammodo desiderio Scripturarum, Evangelia, Epistolas Pauli, Psalterium, Moralia, Iob et plures alios libros sibi fecit in Gallico sermone transferri; ... (quo vero factum est,) ut secretis conventionibus talia inter se laici et mulieres eructare praesumant et sibi invicem praedicare: qui etiam aspernantur eorum consortium, qui se similibus non immiscent ... Quidam etiam ex eis simplicitatem sacerdotum suorum fastidiunt; et cum ipsis per eos verbum salutis proponitur, se melius habere in libellis suis et prudentius se posse id eloqui, submurmurant in occulto. Licet autem desiderium intelligendi divinas Scripturas et secundum eas studium adhortandi reprehendendum non sit, sed potius commendandum, in eo tamen apparent merito arguendi, quod tales occulta conventicula sua celebrant, officium sibi praedicationis usurpant, sacerdotum simplicitatem eludunt et eorum consortium aspernantur qui talibus non inhaerent.... Deus enim ... in tantum odit opera tenebrarum, ut (Apostolis) ... praeceperit dicens: 'Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine...' (Mt 10, 27); per hoc manifeste denuntians, quod evangelica praedicatio non in occultis conventiculis, sicut haeretici faciunt, sed in ecclesia iuxta morem catholicum est publice proponenda. ...

771 Arcana vero fidei sacramenta non sunt passim omnibus exponenda, cum non passim ab omnibus possint intelligi, sed eis tantum qui ea fideli possunt concipere intellectu. Propter quod simplicioribus inquit Apostolus: 'Quasi parvulis in Christo lac potum dedi vobis, non escam' (I Cor 3, 2). ... Tanta est enim divinae Scripturae profunditas, ut non solum simplices et illiterati, sed etiam prudentes et docti non plene sufficiant ad ipsius intelligentiam indagandam. Propter quod dicit Scriptura: 'Quia multi defecerunt scrutantes scrutinio' (Ps 63, 7). Unde recte fuit olim in lege divina statutum, ut bestia, quae montem (Sinai) tetigerit, lapidetur (cf. Hebr 12, 20; Ex 19, 12 s), ne videlicet simplex aliquis vel et indoctus praesumat ad sublimitatem Scripturae sacrae pertingere vel eam aliis praedicare. Scriptum est enim: 'Altiora te ne quaesieris' (Eccli 3, 22). Propter quod dicit Apostolus: 'Non plus sapere quam oporteat sapere, sed sapere ad sobrietatem' (Rom 12, 3). Sicut enim multa sunt membra corporis, omnia vero membra non eundem actum habent, ita multi sunt ordines in Ecclesia, sed non omnes idem habent officium, quia secundum Apostolum 'alios quidem Dominus dedit apostolos, alios prophetas, alios autem doctores etc.' (Ep 4,11). Cum igitur doctorum ordo sit quasi praecipuus in Ecclesia, non debet sibi quisquam indifferenter praedicationis officium usurpare.


Innocent III, Const. 'Licet perfidia Iudaeorum',

15 septembre 1199

772 Licet perfidia Iudaeorum sit multipliciter improbanda, quia tamen per eos fides nostra veraciter comprobatur, non sunt a fidelibus graviter opprimendi ... Sicut ergo Iudaeis non debet esse licentia in synagogis suis, ultra quam permissum est lege, praesumere, ita in his, quae sunt illis concessa, nullum debent praeiudicium sustinere. Nos ergo, licet in sua magis velint duritia perdurare quam vaticinia prophetarum et Legis arcana (al.: prophetarum verba et suarum Scripturarum arcana) cognoscere atque ad christianae fidei notitiam pervenire, quia tamen Nostrae postulant defensionis auxilium, ex christianae pietatis mansuetudine, praedecessorum Nostrorum fel. mem. Calixti (II.), Eugenii (III.), Alexandri (III.), Clementis (III.) et Caelestini (III.) Romanorum Pontificum vestigiis inhaerentes, ipsorum petitionem admittimus eisque protectionis Nostrae clypeum indulgemus.

773 Statuimus enim (etiam), ut nullus Christianus invitos vel nolentes eos ad baptismum per violentiam venire compellat; sed si eorum quilibet sponte ad Christianos fidei causa confugerit, postquam voluntas eius fuerit patefacta, sine qualibet efficiatur calumnia Christianus. Veram quippe christianitatis fidem habere non creditur, qui ad Christianorum baptisma non spontaneus sed invitus cognoscitur pervenire. Nullus etiam Christianus sine potestatis terrae iudicio personas eorum nequiter laedere vel res eorum violenter auferre praesumat aut bonas quas hactenus in ea, in qua habitant regione, habuerint consuetudines immutare. Praeterea, in festivitatum suarum celebratione quisquam fustibus vel lapidibus eos ullatenus non perturbet, nec aliquis ab eis indebita (coacta) servitia exigere vel extorquere contendat nisi ea quae ipsi praeteritis facere temporibus consueverunt. Ad haec, malorum hominum pravitati et avaritiae obviantes, decernimus, ut nemo coemeterium Iudaeorum mutilare audeat vel minuere, sive obtentu pecuniae corpora effodere iam humata.... (Excommunicantur ii, qui hoc decretum violant.) Eos autem dumtaxat huius protectionis praesidio volumus communiri, qui nihil machinari praesumpserint in subversionem fidei christianae.


Innocent III, Ep. 'Apostolicae Sedis primatus' ad (Iohannem)

patriarcham C'polit., 12 novembre 1199

774 Apostolicae Sedis primatus, quem non homo, sed Deus, immo verius Deus homo constituit, multis quidem et evangelicis et apostolicis testimoniis comprobatur, a quibus postmodum constitutiones canonicae processerunt, concorditer asserentes sacrosanctam Ecclesiam in beato Petro Apostolorum principe consecratam quasi magistram et matrem ceteris praeeminere. Hic enim ... audire promeruit: 'Tu es Petrus ... tibi dabo claves regni caelorum' (Mt 16, 18 s). Nam licet primum et praecipuum Ecclesiae fundamentum sit unigenitus Dei Filius Jesus Christus, iuxta quod dicit Apostolus 'Quia fundamentum positum est, praeter quod aliud poni non potest, quod est Christus Jesus' (l Cor 3, 11), secundum tamen et secundarium Ecclesiae fundamentum est Petrus, etsi non tempore primus, auctoritate tamen praecipuus inter ceteros, de quibus Paulus Apostolus inquit: 'Iam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum' (Eph 2, 20). ... Huius etiam primatum Veritas per se ipsam expressit, cum inquit ad eum: 'Tu vocaberis Cephas' (Io 1, 42): quod etsi 'Petrus' interpretetur, 'caput' tamen exponitur, ut sicut caput inter cetera membra corporis, velut in quo viget plenitudo sensuum, obtinet principatum, sic et Petrus inter Apostolos et successores ipsius inter universos Ecclesiarum praelatos praerogativa praecellerent dignitatis, vocatis sic ceteris in partem sollicitudinis, ut nihil eis de potestatis plenitudine deperiret. Huic Dominus oves suas pascendas vocabulo tertio repetito commisit, ut alienus a grege dominico censeatur, qui eum etiam in successoribus suis noluerit habere pastorem. Non enim inter has et illas oves distinxit, sed simpliciter inquit: 'Pasce oves meas' (Jo 21, 17), ut omnes omnino intelligantur ei esse commissae. ... (Explicando allegorice Jo 21, 7:) Cum enim mare mundum designet (juxta Ps 103, 25), per hoc, quod Petrus se misit in mare, privilegium expressit pontificii singularis, per quod universum orbem susceperat gubernandum, ceteris Apostolis ut vehiculo navis contentis, cum nulli eorum universus fuerit orbis commissus, sed singulis singulae provinciae vel Ecclesiae potius deputatae. (Simile argumentum allegoricum deducitur ex Mt 14, 28 ss:) Per hoc quod Petrus super aquas maris incessit, super universos populos se potestatem accepisse monstravit.

775 Pro eo Dominus se orasse fatetur...: 'Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos' (Lc 22, 32), ex hoc innuens manifeste, quod successores ipsius a fide catholica nullo umquam tempore deviarent, sed revocarent magis alios et confirmarent etiam haesitantes, per hoc sic ei confirmandi alios potestatem indulgens, ut aliis necessitatem imponeret obsequendi. ... Huic praeterea dictum ... legisti: 'Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis' (Mt 16, 19). Quod si omnibus etiam Apostolis simul dictum esse reperias, non tamen aliis sine ipso, sed ipsi sine aliis attributam esse cognosces ligandi et solvendi a Domino facultatem, ut quod non alii sine ipso, ipse sine aliis posset ex privilegio sibi collato a Domino et concessa plenitudine potestatis...: Ipse (Petrus vidit) ... vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis in terram de caelo submitti, quod omnia quadrupedia et serpentia terrae ac caeli volatilia continebat (Act 10, 9 ss). ... Et vox ad eum est facta secundo: 'Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris'. Per quod innuitur manifeste, quod Petrus praelatus fuerit populis universis, cum vas illud orbem, et universitas contentorum in eo universas significet tam Iudaeorum quam gentium nationes. ...


Innocent III, Ep. 'Gaudemus in Domino' ad episc. Tiberiadensem,

initio 1201

777 407 Utrum pagani uxores accipientes in secundo ve1 tertio vel ulteriore gradu sibi coniunctas sic coniuncti debeant post conversionem suam insimul remanere vel ab invicem separari, edoceri per scriptum Apostolicum postulasti. Super quo fraternitati tuae taliter respondemus, quod, cum sacramentum coniugii apud fideles et infideles exsistat, quemadmodum ostendit Apostolus dicens: 'Si quis frater infidelem habet uxorem, et haec consentit habitare cum eo, non illam dimittat' (cf. I Cor 7, 12); et in praemissis gradibus a paganis quoad eos matrimonium licite sit contractum, qui constitutionibus canonicis non arctantur (Quid enim ad nos, secundum Apostolum eundem, 'de his, quae foris sunt, iudicare?' (cf I Cor 5, 12)): in favorem praesertim christianae religionis et fidei, a cuius perceptione per uxores se deseri timentes viri possunt facile revocari, fideles huiusmodi matrimonialiter copulati libere possunt et licite remanere coniuncti, cum per sacramentum baptismi non solvantur coniugia, sed crimina dimittantur.

778 408 Quia vero pagani circa plures insimul feminas affectum dividunt coniugalem, utrum post conversionem omnes, vel quam ex omnibus retinere valeant, non immerito dubitatur. Verum absonum hoc videtur et inimicum fidei christianae, cum ab initio una costa in unam feminam sit conversa, et Scriptura divina testetur, quod 'propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una' (Eph 5, 31; Gn 2, 24; cf. Mt 19, 5); non dixit 'tres vel plures', sed duo: nec dixit: 'adhaerebit uxoribus', sed uxori. Nec ulli unquam licuit insimul plures uxores habere, nisi cui fuit divina revelatione concessum, quae mos quandoque, interdum etiam fas censetur, per quam sicut Iacob a mendacio, Israelitae a furto, et Samson ab homicidio, sic et Patriarchae et alii viri iusti, qui plures leguntur simul habuisse uxores, ab adulterio excusantur. Sane veridica haec sententia probatur etiam de testimonio Veritatis testantis in Evangelio: 'Quicunque dimiserit uxorem suam (, nisi) ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur' (Mt 19, 9; cf. Mc 10, 11). Si ergo uxore dimissa duci alia de iure non potest, fortius et ipsa retenta per quod evidenter apparet, pluralitatem in utroque sexu, cum non ad imparia judicentur circa matrimonium, reprobandam.

779 408 Qui autem secundum ritum suum legitimam repudiavit uxorem, cum tale repudium Veritas in Evangelio reprobaverit, numquam ea vivente licite poterit aliam, etiam ad fidem Christi conversus, habere, nisi post conversionem ipsius illa renuat cohabitare cum ipso, aut etiamsi consentiat, non tamen absque contumelia creatoris, vel ut eum pertrahat ad mortale peccatum, in quo casu restitutionem petenti, quamvis de iniusta spoliatione constaret, restitutio negaretur: quia secundum Apostolum frater aut soror non est in huiusmodi subiectus servituti (cf. I Cor 7, 15). Quod si conversum ad fidem et illa conversa sequatur, antequam propter causas praedictas legitimam ille ducat uxorem, eam recipere compelletur. Quamvis quoque secundum evangelicam veritatem, qui duxerit dimissam, moechatur (Mt 19, 9): non tamen dimissor poterit obicere fornicationem dimissae, pro eo, quod nupsit alii post repudium, nisi alias fuerit fornicata.


Innocent III, Ep. 'Ex parte tua' ad Andream archiep. Lund, 12

janvier 1206

786 409 Nos nolentes a praedecessorum Nostrorum vestigiis in hoc articulo subito declinare, qui respondere consulti, antequam matrimonium sit per carnalem copulam consummatum, licere alteri coniugum, reliquo etiam inconsulto, ad religionem transire, ita quod reliquus extunc legitime poterit alteri copulari: hoc ipsum tibi consulimus observandum.


Innocent III, Ep. 'Maiores Ecclesiae causas' ad Ymbertum

archiep. Arelat., exeunte a. 1201

780 410 ... Asserunt enim, parvulis inutiliter baptisma conferri... Respondemus, quod baptisma circumcisione successit... Unde, sicut anima circumcisi de populo suo non peribat (Gn 17,14), sic, qui ex aqua fuerit et Spiritu sancto renatus, regni caelorum introiturn obtinebit (Jo 3, 5) ... Etsi originalis culpa remittebatur per circumcisionis mysterium, et damnationis periculum vitabatur, non tamen perveniebatur ad regnum caelorum, quod usque ad mortem Christi fuit omnibus obseratum; sed per sacramentum baptismi Christi sanguine rubricati culpa remittitur, et ad regnum caelorum etiam pervenitur, cuius ianuam Christi sanguis fidelibus suis misericorditer reseravit. Absit enim, ut universi parvuli pereant, quorum quotidie tanta multitudo moritur quin et ipsis rnisericors Deus, qui neminem vult perire, aliquod remedium procuraverit ad salutem ... Quod opponentes inducunt, fidem aut caritatem aliasque virtutes parvulis, utpote non consentientibus, non infundi, a plerisque non conceditur absolute..., aliis asserentibus per virtutem baptismi parvulis quidem culpam remitti, sed gratiam non conferri; nonnullis vero dicentibus, et dimitti peccatum, et virtutes infundi, habentibus illas quoad habitum (cf. DS 904), non quoad usum, donec perveniant ad aetatem adultam.... Dicimus distinguendum, quod peccatum est duplex: originale scilicet et actuale: originale, quod absque consensu contrahitur, et actuale, quod committitur cum consensu. Originale igitur, quod sine consensu contrahitur, sine consensu per vim remittitur sacramenti; actuale vero, quod cum consensu contrahitur, sine consensu minime relaxatur.... Poena originalis peccati est carentia visionis Dei, actualis vero poena peccati est gehennae perpetuae cruciatus...

781 411 Id est religioni christianae contrarium, ut semper invitus et penitus contradicens ad recipiendam et servandam Christianitatem aliquis compellatur. Propter quod inter invitum et invitum, coactum et coactum alii non absurde distinguunt, quod is, qui terroribus atque suppliciis violenter attrahitur, et, ne detrimentum incurrat, baptismi suscipit sacramentum, talis quidem sicut et is, qui ficte ad baptismum accedit, characterem suscipit Christianitatis impressum et ipse tamquam conditionaliter volens, licet absolute non velit, cogendus est ad observantiam fidei christianae.... Ille vero, qui numquam consentit, sed penitus contradicit, nec rem nec characterem suscipit sacramenti, quia plus est expresse contradicere, quam minime consentire: sicut nec ille notam alicuius reatus incurrit, qui contradicens penitus et reclamans thurificare idolis cogitur violenter. Dormientes autem et amentes, si prius quam amentiam incurrerent aut dormirent, in contradictione persisterent: quia in eis intelligitur contradictionis propositum perdurare, etsi fuerint sic immersi, characterem non suscipiunt sacramenti; secus autem si prius catechumeni exstitissent et habuissent propositum baptizandi; unde tales in necessitatis articulo consuevit Ecclesia baptizare. Tunc ergo characterem sacramentalis imprimit operatio, cum obicem voluntatis contrariae non invenit obsistentem.


Innocent III, Ep. 'Cum Marthae circa' ad Iohannem quondam

archiep. Lugdun., 29. Nov. 1202

782 414 Quaesivisti siquidem, quis formae (al.: quae sit forma) verborum, quam ipse Christus expressit, cum in corpus et sanguinem suum panem transsubstantiavit et vinum, (cum) illud in canone Missae, quo Ecclesia utitur generalis, adiecerit, quod nullus Evangelistarum legitur expressisse... In canone Missae sermo iste videlicet 'mysterium fidei' verbis ipsi(u)s interpositus invenitur. ... Sane multa tam de verbis quam de factis dominicis invenimus ab Evangelistis omissa, quae Apostoli vel supplevisse verbo vel facto expressisse leguntur. ... Ex eo autem verbo, de quo movit tua fraternitas quaestionem, videlicet 'mysterium fidei', munimentum erroris quidam trahere putaverunt, dicentes in sacramento altaris non esse corporis Christi et sanguinis veritatem, sed imaginem tantum, et speciem et figuram, pro eo, quod Scriptura interdum commemorat, id, quod in altari suscipitur, esse sacramentum et mysterium et exemplum. Sed tales ex eo laqueum erroris incurrunt, quod nec auctoritates Scripturae convenienter intelligunt, nec sacramenta Dei suscipiunt reverenter, Scripturas et virtutem Dei pariter nescientes (cf. Mt 22, 29). ... Dicitur tamen 'mysterium fidei', quoniam et aliud ibi creditur, quam cernatur, et aliud cernitur, quam credatur. Cernitur enim species panis et vini, et creditur veritas carnis et sanguinis Christi, ac virtus unitatis et caritatis. ...

783 415 Distinguendum est tamen subtiliter inter tria, quae sunt in hoc sacramento discreta, videlicet formam visibilem, veritatem corporis et virtutem spiritualem. Forma est panis et vini, veritas carnis et sanguinis, virtus unitatis et caritatis. Primum est 'sacramentum et non res'. Secundum est 'sacramentum et res'. Tertium est 'res et non sacramentum'. Sed primum est sacramentum geminae rei. Secundum autem est sacramentum unius, et alterius res exsistit. Tertium vero est res gemini sacramenti. Credimus igitur, quod formam verborum, sicut in canone reperitur, et a Christo Apostoli, et ab ipsis eorum acceperint successores. ...

784 416 Quaesivisti etiam, utrum aqua cum vino in sanguinem convertatur. Super hoc autem opiniones apud scholasticos variantur. Aliquibus enim videtur, quod, cum de latere Christi duo praecipua fluxerint sacramenta, redemptionis in sanguine ac regenerationis in aqua, in illa duc vinum et aqua, quae commiscentur in calice, divina virtute mutantur. ... Alii vero tenent, quod aqua cum vino transsubstantiatur in sanguinem, cum in vinum transeat mixta vino. ... Praeterea potest dici, quod aqua non transit in sanguinem, sed remanet prioris vini accidentibus circumfusa.... Illud autem est nefarium opinari, quod quidam dicere praesumpserunt, aquam videlicet in phlegma converti. ... Verum inter opiniones praedictas illa probabilior iudicatur, quae asserit, aquam cum vino in sanguinem transmutari. (cf. DS 798).


Innocent III, Ep. 'Cum venisset' ad Basilium archiep.

Trinovitanum (Trnovo Bulgar.) 25. Febr. 1204

785 419 Per frontis chrismationem manus impositio designatur, quae alio nomine dicitur confirmatio, quia per eam Spiritus Sanctus ad augmentum datur et robur. Unde cum ceteras unctiones simplex sacerdos vel presbyter valeat exhibere, hanc non nisi summus sacerdos, i. e. episcopus, debet conferre, quia de solis Apostolis legitur, quorum vicarii sunt episcopi, quod per manus impositionem Spiritum Sanctum dabant (cf. Act 8, 14 ss).


Innocent III, Ep. 'Non ut apponeres' ad Thoriam archiep.

Nidrosiensem (Trondheim in Norvegia), 1. Mart. 1206

787 412 Postulasti, utrum parvuli sint pro Christianis habendi, quos, in articulo mortis constitutos, propter aquae penuriam et absentiam sacerdotis, aliquorum simplicitas in caput ac pectus ac inter scapulas pro baptismo salivae conspersione linivit. Respondemus, quod cum in baptismo duo semper, videlicet 'verbum et elementum', necessario requirantur, iuxta quod de verbo Veritas ait: Euntes in mundum etc. (Mc 16, 15; cf. Mt 28, 19), eademque dicat de elemento: Nisi quis etc. (Jo 3, 5), dubitare non debes, illos verum non habere baptismum, in quibus non solum utrumque praedictorum, sed eorum alterum est omissum.


Innocent III, Ep. 'Debitum officii pontificalis' ad Bertoldum

(sive Bertrandum) episc. Metensem, 28. Aug. 1206

788 413 Sane ... intimasti, quod quidam Iudaeus in mortis articulo constitutus, cum inter Iudaeos tantum exsisteret, in aquam seipsum immersit dicendo: 'Ego baptizo me in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti (, Amen)'. Nunc autem quaeris, utrum idem Iudaeus in devotione christianae fidei perseverans debeat baptizari. Nos autem ... respondemus, quod, cum inter baptizantem et baptizatum debeat esse discretio, sicut ex verbis Domini colligitur evidenter, dicentis Apostolis: (Ite,) baptizate omnes gentes ... (cf: Mt 28, 19), memoratus Iudaeus est denuo ab alio baptizandus, ut ostendatur, quod alius est, qui baptizatur, et alius, qui baptizat ... Quamvis, si talis continuo decessisset, ad (caelestem) patriam protinus evolasset propter sacramenti fidem, etsi non propter fidei sacramentum.


Innocent III, Ep. 'De homine qui' ad rectores fraternitatis

Romanae, 22. Sept. 1208

789 418 Quaesivistis (enim) a Nobis, quid de incauto presbytero videatur, qui cum se sciat in mortali crimine constitutum, missarum sollemnia, quae non potest propter necessitatem quamlibet intermittere, propter sui facinoris conscientiam dubitat celebrare ... peractisque ceteris circumstantiis missam celebrare se fingit, et suppressis verbis, quibus conficitur corpus Christi, panem et vinum tantummodo pure sumit. ... Cum ergo falsa sint abicienda remedia, quae veris sunt periculis graviora: licet is, qui pro sui criminis conscientia reputat se indignum, ab huiusmodi sacramento reverenter debeat abstinere ac ideo peccet graviter, si se ingerat irreverenter ad illud, gravius tamen procul dubio videtur offendere, qui sic fraudulenter illud praesumpserit simulare; cum ille culpam vitando, dum facit, in solius misericordis Dei manum incidat iste vero culpam faciendo, dum vitat, non solum Deo, cui non veretur illudere, sed et populo, quem decipit, se adstringat.


Innocent III, Ep. " Ejus exemplo " à l'archevêque de Tarragone,

18 décembre 1208; Profession de foi prescrite aux Vaudois

790 420-421 Pateat omnibus fidelibus, quod ego Durandus de Osca (Valdesius) ... et omnes fratres nostri (mei) corde credimus fide intelligimus, ore confitemur et simplicibus verbis affirmamus: Patrem et Filium et Spiritum Sanctum tres personas esse, unum Deum totamque (deitatisl Trinitatem coessentialem et consubstantialem et coaeternalem et (co-)omnipotentem, et singulas quasque in Trinitate personas plenum Deum (et totas tres personas unum Deum), sicut in " Credo in Deum " (Symh. Apost. *30), in " Credo in unum Deum " (Symb. C'pol. *150) et in " Quicumque vult " (Symb. ps.-Athan. *75s) continetur. - Patrem quoque et Filium et Spiritum Sanctum unum Deum, de quo nobis sermo, esse creatorem, factorem, gubernatorem et (loco congruo et tempore) dispositorem omnium corporalium et spiritualium (-!), visibilium et invisibilium, (caelestium et aerarium, aquaticarum et terrenarum) corde credimus et ore confitemur. Novi et Veteris Testamenti (, id est Legis Moysi et Prophetarum et Apostolorum) unum eundemque (et Deum) auctorem credimus esse Deum (-!), qui in Trinitate, ut dictum est, permanens, de nihilo (-!) cuncta (omnia) creavit; Johannemque Baptistam ab eo (ipso) missum esse sanctum et iustum et in utero matris suae Spiritu Sancto repletum.

791 422 Incarnationem divinitatis non in Patre neque in Spiritu Sancto factam, sed in Filio tantum, corde credimus et ore confitemur; ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, Deus veus ex Patre, esset in humanitate hominis filius (et) homo verus ex matre, veram carnem habens ex visceribus matris et animam humanam rationabilem, simul (in eo) utriusque naturae, id est Deus et homo, una persona, unus Filius, unus Christus, unus Deus cum Patre et Spiritu Sancto, omnium auctor et rector, natus ex virgine Maria vera carnis nativitate; manducavit et bibit, dormivit et fatigatus ex itinere quievit, (qui)passus est vera carnis suae passione, (et) mortuus (est) vera corporis sui morte, et resurrexit vera carnis suae resurrectione et vera animae ad corpus (-!) resumptione; in qua postquam manducavit et bibit, ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris et in eadem venturus est judicare vivos et mortuos (corde credimus...).

792 423 Corde credimus et ore confitemur (-!) unam Ecclesiam non haereticorum, sed sanctam Romanam (-!) catholicam, (sanctam,) apostolicam (et immaculatam), extra quam neminem salvari credimus.

793 424 Sacramenta quoque, quae in ea celebrantur, inaestimabili atque invisibili virtute Spiritus Sancti cooperante, licet a peccatore sacerdote ministrentur, dum Ecclesia eum recipit, in nullo reprobamus, nec ecclesiasticis officiis vel benedictionibus ab eo celebratis detrahimus, sed benevolo animo tamquam a iustissimo amplectimur, quia non nocet malitia episcopi vel presbyteri neque ad baptismum infantis neque ad Eucharistiam consecrandam nec ad cetera ecclesiastica officia subditis celebrata (-! ).

794 424 Approbamus ergo baptismum infantium, qui (ut) si defuncti fuerint post baptismum, antequam peccata committant, fatemur eos salvari et credimus; et (-!) in baptismate (vero) omnia peccata, tam illud originale peccatum contractum quam illa, quae voluntarie com missa sunt, dimitti credimus. - Confirmationem (quoque) ab episcopo factam, id est impositionem manuum, sanctam et venerande esse accipiendam (venerandam accipiendam esse) censemus. - Sacrificium, id est panem et vinum, post consecrationem esse verum (-!) corpus et verum (-!) sanguinem Domini nostri (-!) Jesu Christi, firmiter et indubitanter corde puro (-!) credimus et simpliciter verbis fidelibus (-!) affirmamus, in quo nihil a bono maius nec a malo minus perfici credimus (perficitur) sacerdote; quia non in merito consecrantis, sed in verbo efficitur Creatoris et in virtute Spiritus Sancti. Unde firmiter credimus et confitemur, quod quantumcumque quilibet honestus, religiosus, sanctus et prudens sit, non potest nec debet Eucharistiam consecrare nec altaris Sacrificium conficere, nisi sit presbyter, a visibili et tangibili episcopo regulariter ordinatus. Ad quod officium tria sunt, ut credimus, necessaria : scilicet certa persona, id est presbyter ab episcopo, ut praediximus, ad illud proprie officium constitutus, et illa sollemnia verba, quae a sanctis Patribus in canone sunt expressa, et fidelis intentio proferentis; ideoque firmiter credimus et fatemur, quod quicumque sine proecedenti ordinatione episcopali, ut praediximus, credit et contendit, se posse sacrificium Eucharistiae facere, haereticus est et perditionis Core et suorum complicum est particeps atque consors (Nm 16), et ab omni sancta Romana Ecclesia segregandus (-!). - Peccatoribus vere (corde) paenitentibus (et ore confitentibus et opere secundum Scripturas satisfacientibus) veniam concedi a Deo credimus (a Deo posse consequi concedimus) et eis libentissime communicamus. - Unctionem infirmorum cum oleo consecrato veneramur. - Coniugia carnalia esse contrahenda, secundum Apostolum (cf. I Cor 7) non negamus, ordinarie vero contracta disiungere omnino prohibemus. Hominem quoque cum sua coniuge salvari credimus et fatemur (-!), nec etiam secunda et ulteriora (-!) matrimonia condemnamus (damnamus ).

795 425 Carnium perceptionem minime culpamus (-! Vd. infra DS 797). Non condemnamus iuramentum, imo credimus puro corde, quod cum veritate et iudicio et iustitia licitum sit iurare (-!). (Additum a. 1210: De potestate saeculari asserimus, quod sine peccato mortali potest iudicium sanguinis exercere, dummodo ad inferendam vindictam non odio, sed iudicio, non incaute, sed consulte procedat ).

796 426 Praedicationem necessariam valde et laudabilem esse credimus, tamen ex auctoritate vel licentia Summi Pontificis vel praelatorum permissione illam credimus exercendam. In omnibus vero locis, ubi manifeste haeretici manent et Deum et fidem sanctae Romanae Ecclesiae abdicant et blasphemant, credimus, quod disputando et exhortando modis onmibus secundum Deum debeamus illos confundere et eis verbo Dominico, veluti Christi et Ecclesiae adversariis, fronte usque ad mortem libera contraire (-!). Ordines vero ecclesiasticos et omne quod in sancta Romana (-!) Ecclesia sancitum legitur aut canitur, humiliter collaudamus et fideliter veneramur.

797 427 Diabolum non per condicionem, sed per arbitrium malum factum esse credimus. (Carnium perceptionem minime culpamus. ) Corde credimus et ore confitemur huius carnis quam (circum)gestamus, et non alterius, resurrectionem. Iudicium quoque per Jesum Christum (-! ) futurum et singulos pro iis quae in hac carne gesserunt, recepturos vel poenas vel praemia, firmiter credimus et affirmamus Eleemosynas (et) sacrificium ceteraque beneficia fidelibus posse prodesse defunctis credimus (non dubitamus). (Et quia fides secundum Iacobum Apostolum " sine operibus mortua est " (Jac 2, 17), saeculo abrenuntiavimus. et quae habebamus, velut a Domino consultum est, pauperibus erogavimus et pauperes esse decrevimus, ita ut de crastino solliciti es5e non curamus (Mt 6, 34), nec aurum nec argentum vel aliquid tale praeter victum et vestitum quotidianum a quoquam accepturi sumus. Consilia quoque evangelica velut praecepta servare proposuimus.) Remanentes (autem) in saeculo et sua possidentes, eleemosynas et cetera beneficia ex rebus suis agentes praecepta Domini servantes salvari (eos omnino) fatemur et credimus. Decimas, primitias et oblationes ex praecepto Domini credimus clericis persolvendas (-!) (Quapropter discretionem vestram omnino deposci mus, quod si forte contigerit aliquos venire ad vestras partes, dicentes se esse ex nobis, si hanc fidem non habuerint, ipsos ex nostris non fore pro certo sciatis.)



Denzinger 756