Denzinger 1492

Paul III, Breve 'Pastorale officium' ad archiep. Tolet.,

29 mai 1537

1495 Ad Nostrum siquidem pervenit auditum, quod ... Carolus (V) Romanorum imperator... ad reprimendos eos, qui cupiditate aestuantes contra humanum genus inhumanum gerunt animum, publico edicto omnibus sibi subiectis prohibuit, ut quisquam Occidentales aut Meridionales Indos in servitutem redigere aut eos bonis suis privare praesumat. Hos igitur attendentes Indos ipsos, licet extra gremium Ecclesiae exsistant, non tamen sua libertate aut rerum suarum dominio privatos vel privandos esse, cum homines ideoque fidei et salutis capaces sint, non servitute delendos, sed praedicationibus et exemplis ad vitam invitandos fore, ac praeterea Nos talium impiorum tam nefarios ausus reprimere et ne iniuriis et damnis exasperati ad Christi fidem amplectendam duriores efficiantur providere cupientes circumspectioni tuae ... mandamus, quatenus... universis et singulis uniuscuiusque dignitatis... exsistentibus sub excommunicationis latae sententiae poena ... districtius inhibeas, ne praefatos Indos quomodolibet in servitutem redigere aut eos bonis suis spoliare quoquomodo praesumant.


Paul III, Const. 'Altitudo divini consilii', 1 juin 1537

1497 Super eorum (Indorum Occidentalium) vero matrimonium hoc observandum decernimus, ut, qui ante conversionem plures iuxta eorum mores habebant uxores, et non recordantur quam primo acceperint, conversi ad fidem, unam ex illis accipiant, quam voluerint, et cum ea matrimonium contrahant per verba de praesenti, ut moris est; qui vero recordantur, quam primo acceperint, aliis dimissis, eam retineant.


Conc. (oecum. XIX) de Trente; Sessio III, 4 février 1546;

Decretum de Symbolo fidei

1500 782 Haec sacrosancta oecumenica et generalis Tridentina Synodus, in Spiritu Sancto legitime congregata, in ea praesidentibus eisdem tribus Apostolicae Sedis legatis, magnitudinem rerum tractandarum considerans, praesertim earum, quae duobus illis capitibus de exstirpandis haeresibus et moribus reformandis continentur, quorum causa praecipue est congregata, ... Symbolum fidei, quo sancta Romana Ecclesia utitur, tamquam principium illud, in quo omnes, qui fidem Christi profitentur, necessario conveniunt, ac fundamentum firmum et unicum, contra quod portae inferi numquam praevalebunt (cf. Mt 16,18), totidem verbis, quibus in omnibus ecclesiis legitur, exprimendum esse censuit. (Sequitur Symbolum 'Nicaeno- Constantinopolitanum' : DS 150).


Concile de Trente (XIXeme oecum.), Decretum de libris sacris et

de traditionibus recipendis, 8 avril 1546

1501 783 Sacrosancta oecumenica et generalis Tridentina Synodus, in Spiritu Sancto legitime congregata, ... hoc sibi perpetuo ante oculos proponens, ut sublatis erroribus puritas ipsa Evangelii in Ecclesia conservetur, quod promissum ante per Prophetas in Scripturis sanctis Dominus noster Jesus Christus Dei Filius proprio ore primum promulgavit, deinde per suos Apostolos tamquam fontem omnis salutaris veritatis et morum disciplinae 'omni creaturae praedicari' (Mc 16.15) jussit; perspiciensque, hanc veritatem et disciplinam contineri in libris scriptis et sine scripto traditionibus, quae ab ipsius Christi ore ab Apostolis acceptae, aut ab ipsis Apostolis Spiritu Sancto dictante quasi per manus traditae ad nos usque pervenerunt, orthodoxorum Patrum exempla secuta, omnes libros tam Veteris quam Novi Testamenti, cum utriusque Unus Deus sit auctor, nec non traditiones ipsas, tum ad fidem, tum ad mores pertinentes, tamquam vel oretenus a Christo, vel a Spiritu Sancto dictatas et continua successione in Ecclesia catholica conservatas, pari pietatis affectu ac reverentia suscipit et veneratur. Sacrorum vero librorum indicem huic decreto adscribendum censuit, ne cui dubitatio suboriri possit, quinam sint, qui ab ipsa Synodo suscipiuntur. Sunt vero infra scripti.

1502 784 Testamenti Veteris: Quinque Moisis, id est Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium; Iosue, Iudicum, Ruth, quatuor Regum, duo Paralipomenon, Esdrae primus et secundus, qui dicitur Nehemias, Tobias, Iudith, Esther, Iob, Psalterium Davidicum centum quinquaginta psalmorum, Parabolae, Ecclesiastes, Canticum Canticorum, Sapientia, Ecclesiasticus, Isaias, Ieremias cum Baruch, Ezechiel, Daniel, duodecim Prophetae minores, id est Osea, Ioel, Amos, Abdias, Ionas, Michaeas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Malachias; duo Machabaeorum primus et secundus.

1503 784 Testamenti Novi: Quatuor Evangelia, secundum Matthaeum, Marcum, Lucam, loannem; Actus Apostolorum a Luca Evangelista conscripti, quatuordecim epistolae Pauli Apostoli, ad Romanos, duae ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses, duae ad Thessalonicenses, duae ad Timotheum, ad Titum, ad Philemonem, ad Hebraeos; Petri Apostoli duae, Ioannis Apostoli tres, Jacobi Apostoli una, Judae Apostoli una, et Apocalypsis Joannis Apostoli.

1504 784 Si quis autem libros ipsos integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia catholica legi consueverunt et in veteri vulgata latina editione habentur, pro sacris et canonicis non susceperit, et traditiones praedictas sciens et prudens contempserit: anathema sit.

1505 784 Omnes itaque intelligant, quo ordine et via ipsa Synodus post iactum fidei confessionis fundamentum sit progressura, et quibus potissimum testimoniis ac praesidiis in confirmandis dogmatibus et instaurandis in Ecclesia moribus sit usura.


1506 785 Insuper eadem sacrosancta Synodus considerans, non parum utilitatis accedere posse Ecclesiae Dei, si ex omnibus latinis editionibus, quae circumferuntur sacrorum librorum, quaenam pro authentica habenda sit, innotescat: statuit et declarat, ut haec ipsa vetus et vulgata editio, quae longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata est, in publicis lectionibus, disputationibus praedicationibus et expositionibus pro authentica habeatur et quod nemo illam reicere quovis praetextu audeat vel praesumat (cf. DS 3825).

1507 786 Praeterea ad coercenda petulantia ingenia decernit, ut nemo, suae prudentiae innixus, in rebus fidei et morum, ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium, sacram Scripturam ad suos sensus contorquens, contra eum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum sanctarum, aut etiam contra unanimem consensum Patrum ipsam Scripturam sacram interpretari audeat, etiamsi hujusmodi interpretationes nullo umquam tempore in lucem edendae forent...

1508 786 Sed et impressoribus modum in hac parte, ut par est, imponere volens... statuit, ut posthac sacra Scriptura, potissimum vero haec ipsa vetus et Vulgata editio quam emendatissime imprimatur, nullique liceat imprimere vel imprimi facere quosvis libros de rebus sacris sine nomine auctoris, neque illos in futurum vendere aut etiam apud se retinere, nisi primum examinati probatique fuerint ab Ordinario...


Conc. (oecum. XIX) de Trente; Sessio V, 17 juin 1546;

Decretum de peccato originali

1510 787 Ut fides nostra catholica, 'sine qua impossibile est placere Deo' (He 11,6), purgatis erroribus in sua sinceritate integra et illibata permaneat, et ne populus christianus 'omni vento doctrinae circumferatur' (Ep 4,14), cum serpens ille antiquus, humani generis perpetuus hostis, inter plurima mala, quibus Ecclesia Dei his nostris temporibus perturbatur, etiam de peccato originali eiusque remedio non solum nova, sed etiam vetera dissidia excitaverit: sacrosancta oecumenica et generalis Tridentina Synodus... iam ad revocandos errantes et nutantes confirmandos accedere volens, sacrarum Scripturarum et sanctorum Patrum ac probatissimorum conciliorum testimonia et ipsius Ecclesiae iudicium et consensum secuta, haec de ipso peccato originali statuit, fatetur ac declarat:

1511 788 1. Si quis non confitetur, primum hominem Adam, cum mandatum Dei in paradiso fuisset transgressus, statim sanctitatem et iustitiam, in qua constitutus fuerat, amisisse incurrisseque per offensam praevaricationis huiusmodi iram et indignationem Dei atque ideo mortem, quam antea illi comminatus fuerat Deus, et cum morte captivitatem sub eius potestate, 'qui mortis' deinde 'habuit imperium' (He 2,14), hoc est diaboli, 'totumque Adam per illam praevaricationis offensam secundum corpus et animam in deterius commutatum fuisse' (cf. DS 371): anathema sit.

1512 789 2. 'Si quis Adae praevaricationem sibi soli et non eius propagini asserit nocuisse', acceptam a Deo sanctitatem et iustitiam, quam perdidit sibi soli et non nobis etiam eum perdidisse; aut inquinatum illum per inoboedientiae peccatum 'mortem' et poenas 'corporis tantum in omne genus humanum transfudisse, non autem et peccatum, quod mors est animae': an. s. 'cum contradicat Apostolo dicenti: 'Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt' (Rm 5,12: cf. DS 372).

1513 790 3. Si quis hoc Adae peccatum, quod origine unum est et propagatione, non imitatione transfusum omnibus inest unicuique proprium, vel per humanae naturae vires, vel per aliud remedium asserit tolli, quam per meritum unius mediatoris Domini nostri Jesu Christi (cf DS 1340), qui nos Deo reconciliavit in sanguine suo, "factus nobis justitia, sanctificatio et redemptio" (1Co 1,30); aut negat, ipsum Christi Jesu meritum per baptismi sacramentum, in forma Ecclesiae rite collatum, tam adultis quam parvulis applicari: an. s. Quia "non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri" (Ac 4,12). Unde illa vox: "Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi" (cf Jn 1,29). Et illa: "Quicumque baptizati estis, Christum induistis" (Ga 3,27).

1514 791 4. "Si quis parvulos recentes ab uteris matrum baptizandis negat", etiam si fuerint a baptizatis parentibus orti, "aut dicit, in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod regenerationis lavacro necesse sit expiari" ad vitam aeternam consequendam, "unde fit consequens, ut in eis forma baptismatis in remissionem peccatorum non vera, sed falsa intelligatur: an. s. Quoniam non aliter intelligendum est id, quod dicit Apostolus: 'per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt' (Rm 5,12), nisi quemadmodum ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei, ex traditione Apostolorum, "etiam parvuli, qui nihil peccatorum in semetipsis adhuc committere potuerunt, ideo in remissionem peccatorum veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione contraxerunt" (cf D.102). "Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei" (Jn 3,5).

1515 792 5. Si quis per Iesu Christi Domini nostri gratiam, quae in baptismate confertur, reatum originalis peccati remitti negat, aut etiam asserit non tolli totum id, quod veram et propriam peccati rationem habet, sed illud dicit tantum radi aut non imputari : an. s. In renatis enim nihil odit Deus, quia 'nihil est damnationis iis, qui vere consepulti sunt cum Christo per baptisma in mortem' (Rm 6,4), qui 'non secundum carnem ambulant' (Rm 8,1), sed veterem hominem exuentes et novum, qui secundum Deum 'creatus est, induentes' (cf: Ep 4,22ss; Col 3,9s), innocentes, immaculati, puri, innoxii ac Deo dilecti filii effecti sunt, 'heredes quidem Dei, coheredes autem Christi' (Rm 8,17), ita ut nihil prorsus eos ab ingressu caeli remoretur. Manere autem in baptizatis concupiscentiam vel fomitem, haec sancta Synodus fatetur et sentit; quae cum ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus et viriliter per Christi Iesu gratiam repugnantibus non valet. Quin immo 'qui legitime certaverit, coronabitur' (2Tm 2,5). Hanc concupiscentiam, quam aliquando Apostolus 'peccatum' (cf. Rm 6,12ss; Rm 7,7 Rm 7,14-20) appellat, sancta Synodus declarat, Ecclesiam catholicam numquam intellexisse, peccatum appellari, quod vere et proprie in renatis peccatum sit, sed quia ex peccato est et ad peccatum inclinat. Si quis autem contrarium senserit: an. s.

1516 792 6. Declarat tamen haec ipsa sancta Synodus, non esse suae intentionis, comprehendere in hoc decreto, ubi de peccato originali agitur, beatam et immaculatam Virginem Mariam Dei genitricem, sed observandas esse constitutiones felicis recordationis Sixti Papae IV, sub poenis in eis constitutionibus contentis, quas innovat (DS 1400, 1425s).


Conc. (oecum. XIX) de Trente; Sessio VI, 13 janvier 1547;

Decretum de iustificatione

1520 792a Cum hoc tempore, non sine multarum animarum iactura et gravi ecclesiasticae unitatis detrimento, erronea quaedam disseminata sit de iustificatione doctrina: ad laudem et gloriam omnipotentis Dei, Ecclesiae tranquillitatem et animarum salutem sacrosancta oecumenica et generalis Tridentina synodus ... exponere intendit omnibus Christifidelibus veram sanamque doctrinam ipsius iustificationis, quam 'sol iustitiae' (Mal 4,2) Christus Iesus, 'fidei nostrae auctor et consummator' (cf. Hebr 12,2), docuit, Apostoli tradiderunt et catholica Ecclesia Spiritu Sancto suggerente, perpetuo retinuit; districtius inhibendo, ne deinceps audeat quisquam aliter credere, praedicare aut docere, quam praesenti decreto statuitur ac declaratur.

1521 793 Primum declarat sancta Synodus, ad iustificationis doctrinam probe et sincere intelligendam oportere, ut unusquisque agnoscat et fateatur, quod, cum omnes homines in praevaricatione Adae innocentiam perdidissent (Rm 5,12 1Co 15,22; cf. DS 239), 'facti immundi' (Is 64,6) et (ut Apostolus inquit) 'natura filii irae' (Ep 2,3), quemadmodum in decreto de peccato originali exposuit, usque adeo 'servi erant peccati' (Rm 6,20) et sub potestate diaboli ac mortis, ut non modo gentes per vim naturae (can. 1), sed ne Iudaei quidem per ipsam etiam litteram Legis Moysi inde liberari aut surgere possent, tametsi in eis liberum arbitrium minime exstinctum (can. 5) esset, viribus licet attenuatum et inclinatum (cf. DS 378).

1522 794 Cap.2. "De dispensatione et mysterio adventus Christi" -
Quo factum est, ut caelestis Pater, "Pater misericordiarum et Deus totius consolationis" (
2Co 1,3), Christum Jesum (can. 1) Filium suum, et ante Legem et Legis tempore multis sanctis Patribus declaratum ac promissum (cf Gn 49,10-18), cum venit beata illa "plenitudo temporis" (Ep 1,10 Ga 4,4), ad homines miserit, ut et Judaeos, qui sub Lege erant, redimeret, et "gentes, quae non sectabantur justitiam, justitiam apprehenderent" (Rm 9,30), atque omnes "adoptionem filiorum reciperent" (Ga 4,5). Hunc, "proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, pro peccatis nostris" (Rm 3,25), "non solum autem pro nostris, sed etiam pro totius mundi" (1Jn 2,2).

1523 795 Cap.3. "Qui per Christum justificantur" - Verum etsi ille "pro omnibus mortuus est" (2Co 5,15), non omnes tamen mortis ejus beneficium recipiunt, sed ii dumtaxat, quibus meritum passionis ejus communicatur. Nam sicut revera homines, nisi ex semine Adae propagati nascerentur, non nascerentur injusti, cum ea propagatione per ipsum, dum concipiuntur, propriam injustitiam contrahant: ita nisi in Christo renascerentur, numquam justificarentur (can. 2 et 10), cum ea renascentia per meritum passionis ejus gratia, qua justi fiunt, illis tribuatur. Pro hoc beneficio Apostolus gratias nos semper agere hortatur Patri, "qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine" (Col 1,12), et eripuit de potestate tenebrarum, transtulitque in regnum Filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum (Col 1,13s).

1524 796 Cap. 4. Quibus verbis iustificationis impii descriptio insinuatur, ut sit translatio ab eo statu, in quo homo nascitur filius primi Adae, in statum gratiae et 'adoptionis filiorum' (Rm 8,15) Dei, per secundum Adam Iesum Christum Salvatorem nostrum; quae quidem translatio post Evangelium promulgatum sine lavacro regenerationis (can. 5 de bapt.) aut eius voto fieri non potest, sicut scriptum est: 'Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei' (Jn 3,5).

Cap. 5. "De necessitate praeparationis ad justificationem in adultis, et unde sit"

1525 797 Declarat praeterea, ipsius justificationis exordium in adultis a Dei per Christum Jesum praeveniente gratia (can.3) sumendum esse, hoc est, ab ejus vocatione, qua nullis eorum existentibus meritis vocantur, ut qui per peccata a Deo aversi erant, per ejus excitantem atque adjuvantem gratiam ad convertendum se ad suam ipsorum justificationem, eidem gratiae libere (can. 4 et 5) assentiendo et cooperando, disponantur, ita ut, tangente Deo cor hominis per Spiritus Sancti illuminationem, neque homo ipse nihil omnino agat, inspirationem illam recipiens, quippe qui illam et abicere potest, neque tamen sine gratia Dei movere se ad justitiam coram illo libera sua voluntate possit (can.3). Unde in sacris Litteris cum dicitur: "Convertimini ad me, et ego convertar ad vos" (Za 1,3), libertatis nostrae admonemur; cum respondemus: "Converte nos, Domine, ad te, et convertemur" (Lm 5,21), Dei nos gratiam praeveniri confitemur.

1526 798 Disponuntur autem ad ipsam iustitiam (can. 7 et 9), dum excitati divina gratia et adiuti, fidem 'ex auditu' (cf. Rm 10,17) concipientes, libere moventur in Deum, credentes, vera esse, quae divinitus revelata et promissa sunt (can. 12-14), atque illud in primis, a Deo iustificari impium per gratiam eius, 'per redemptionem, quae est in Christo Iesu' (Rm 3,24), et dum, peccatores se esse intelligentes, a divinae iustitiae timore, quo utiliter concutiuntur (can. 8), ad considerandam Dei misericordiam se convertendo, in spem eriguntur, fidentes, Deum sibi propter Christum propitium fore, illumque tamquam omnis iustitiae fontem diligere incipiunt ac propterea moventur adversus peccata per odium aliquod et detestationem (can. 9), hoc est, per eam paenitentiam, quam ante baptismum agi oportet (cf. Ac 2,38); denique dum proponunt suscipere baptismum, inchoare novam vitam et servare divina mandata.

1527 798 De hac dispositione scriptum est: 'Accedentem ad Deum oportet credere, quia est et quod inquirentibus se remunerator sit' (He 11,6), et 'Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua' (Mt 9,2 Mc 2,5), et: 'Timor Domini expellit peccatum' (Si 1,27), et: 'Paenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Spiritus Sancti' (Ac 2,38), et: 'Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare quaecumque mandavi vobis' (Mt 28,19), denique: 'Praeparate corda vestra Domino' (1S 7,3).

1528 799 Cap.7. "Quid sit justificatio impii, et quae ejus causae". - Hanc dispositionem seu praeparationem justificatio ipsa consequitur, quae non est sola peccatorum remissio (can. 11), sed et sanctificatio et renovatio interioris hominis per voluntariam susceptionem gratiae et donorum, unde homo ex injusto fit justus et ex inimico amicus, ut sit "heres secundum spem vitae aeternae" (Tt 3,7).

1529 799 Hujus justificationis causae sunt: finalis quidem gloria Dei et Christi ac vita aeterna; efficiens vero misericors Deus, qui gratuito abluit et sanctificat (1Co 6,11) signans et ungens Spiritu promissionis Sancto, qui est pignus hereditatis nostrae (cf Ep 1,13s); meritoria autem dilectissimus Unigenitus suus, Dominus noster Jesus Cristus, qui "cum essemus inimici" (cf Rm 5,10), "propter nimiam caritatem, qua dilexit nos" (Ep 2,4), sua sanctissima passione in ligno crucis nobis justificationem meruit (can. 10), et pro nobis Deo Patri satisfecit; instrumentalis item sacramentum baptismi, quod est "sacramentum fidei", sine qua nulli unquam contigit justificatio. demum unica formalis causa est "Justitia Dei, non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit" (can. 10 et 11), qua videlicet ab eo donati renovamur spiritu mentis nostrae, et non modo reputamur, sed vere justi nominamur et sumus, justitiam in nobis recipientes unusquisque suam, secundum mensuram, quam "Spiritus Sanctus partitur singulis prout vult" (1Co 12,11), et secundum propriam cujusque dispositionem et cooperationem.

1530 800 Quamquam enim nemo possit esse justus, nisi cui merita passionis Domini nostri Jesu Christi communicantur, id tamen in hac impii justificatione fit, dum ejusdem sanctissimae passionis merito per Spiritum Sanctum caritas Dei diffunditur in cordibus (cf Rm 5,5) eorum, qui justificantur, atque ipsis inhaeret (can. 11). Unde in ipsa justificatione cum remissione peccatorum haec omnia simul infusa accipit homo per Jesum Christum, cui inseritur: fidem, spem et caritatem.

1531 800 Nam fides, nisi ad eam spes accedat et caritas, neque unit perfecte cum Christo, neque corporis ejus vivum membrum efficit. Qua ratione verissime dicitur, "fidem sine operibus mortuam" (cf Jc 2,17ss) et otiosam esse (can. 19), et "in Christo Jesu neque circumcisionem aliquid valere, neque praeputium,sed fidem quae per caritatem operatur" (Ga 5,6 Ga 6,15). Hanc fidem ante baptismi sacramentum ex Apostolorum traditione catechumeni ab Ecclesia petunt, cum petunt "fidem vitam aeternam praestantem", quam sine spe et caritate fides praestare non potest. unde et statim verbum Christi audiunt: "si vis ad vitam igredi, serva mandata" (Mt 19,17; can. 18-20). Itaque veram et christianma justitiam accipientes, eam ceu primam stolam (cf Lc 15,22) pro illa, quam Adam sua inobedientia sibi et nobis perdidit, per Christum Jesum illis donatam, candidam et immaculatam jubentur statim renati conservare, ut eam perferant ante tribunal Domini nostri Jesu Christi et habeant vitam aeternam.

1532 801 Cum vero Apostolus dicit, justificari hominem " per fidem " (can.9), et " gratis " (Rm 3,22 Rm 3,24), ea verba in eo sensu intelligenda sunt, quem perpetuus Ecclesiae catholicae consensus tenuit et expressit, ut scilicet per fidem ideo justificari dicamur, quia " fides est humanae salutis initium " Rituale Romanum, Ordo Bapt. n.1 fundamentum et radix omnis justificationis, " sine qua impossibile est placere Deo " (He 11,6) et ad filiorum ejus consirtium pervenire; gratis autem justificari ideo dicamur, quia nihil eorum, quae justificationem praecedunt, sive fides, sive opera, ipsam justificationis gratiam promeretur; " si enim gratia est, jam non ex operibus; alioquin (ut idem Apostolus inquit) gratia jam non est gratia " (Rm 11,6).

1533 802 Cap 9. Quamvis autem necessarium sit credere, neque remitti, neque remissa umquam fuisse peccata, nisi gratis divina misericordia propter Christum: nemini tamen fiduciam et certitudinem remissionis peccatorum suorum iactanti et in ea sola quiescenti peccata dimitti vel dimissa esse dicendum est, cum apud haereticos et schismaticos possit esse, immo nostra tempestate sit et magna contra Ecclesiam catholicam contentione praedicetur vana haec et ab omni pietate remota fiducia (can. 12).

1534 802 Sed neque illud asserendum est, oportere eos, qui vere iustificati sunt absque ulla omnino dubitatione apud semetipsos statuere, se esse iustificatos, neminemque a peccatis absolvi ac iustificari, nisi eum, qui certo credat, se absolutum et iustificatum esse, atque hac sola fide absolutionem et iustificationem perfici (can. 14), quasi qui hoc non credit, de Dei promissis deque mortis et resurrectionis Christi efficacia dubitet. Nam sicut nemo pius de Dei misericordia, de Christi merito deque sacramentorum virtute et efficacia dubitare debet: sic quilibet, dum seipsum suamque propriam infirmitatem et indispositionem respicit, de sua gratia formidare et timere potest (can. 13), cum nullus scire valeat certitudine fidei, cui non potest subesse falsum, se gratiam Dei esse consecutum.


1535 803 Cap 10.
Sic ergo iustificati et 'amici Dei' ac 'domestici' (
Jn 15,15 Ep 2,19) facti, 'euntes de virtute in virtutem' (Ps 84,8), 'renovantur (ut Apostolus inquit) de die in diem' (2Co 4,16), hoc est, 'mortificando membra carnis' (Col 3, 5) suae et exhibendo ea arma iustitiae (Rm 6,13-19) in sanctificationem per observationem mandatorum Dei et Ecclesiae: in ipsa iustitia per Christi gratiam accepta, 'cooperante fide bonis operibus' (cf. Jc 2,22), crescunt atque magis iustificantur (can. 24 et 32), sicut scriptum est: 'Qui iustus est, iustificetur adhuc' (Ap 22,11), et iterum: 'Ne verearis usque ad mortem iustificari' (Si 18,22), et rursus: 'videtis, quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum' (Jc 2,24). Hoc vero iustitiae incrementum petit sancta Ecclesia, cum orat: 'Da nobis, Domine, fidei, spei et caritatis augmentum' (Dom. 13 post Pent., or.).

1536 804 Cap. 11. Nemo autem, quantumvis iustificatus, liberum se esse ab observatione mandatorum (can. 20) putare debet; nemo temeraria illa et a Patribus sub anathemate prohibita voce uti, Dei praecepta homini iustificato ad observandum esse impossibilia (can. 18 et 22; cf. DS 397). 'Nam Deus impossibilia non iubet, sed iubendo monet, et facere quod possis, et petere quod non possis', et adiuvat ut possis; 'cuius mandata gravia non sunt' (1Jn 5,3), cuius 'iugum suave est et onus leve' (cf. Mt 11,30). Qui enim sunt filii Dei, Christum diligunt: qui autem diligunt eum, (ut ipsemet testatur) servant sermones eius (Jn 14,23), quod utique cum divino auxilio praestare possunt.

1537 804 - Licet enim in hac mortali vita quantumvis sancti et iusti in levia saltem et quotidiana, quae etiam venialia (can. 23) dicuntur, peccata quandoque cadant, non propterea desinunt esse iusti. Nam iustorum illa vox est et humilis et verax: 'Dimitte nobis debita nostra' (Mt 6,12: cf DS 229s). Quo fit, ut iusti ipsi eo magis se obligatos ad ambulandum in via iustitiae sentire debeant, quo 'liberati iam a peccato, servi autem facti Deo' (cf. Rm 6,22), 'sobrie et iuste et pie viventes' (Tt 2,12), proficere possunt per Christum Iesum, per quem accessum habuerunt in gratiam istam (Rm 5,2). Deus namque sua gratia semel iustificatos 'non deserit, nisi ab eis prius deseratur'.

1538 804 Itaque nemo sibi in sola fide (can. 9 19 20) blandiri debet, putans fide sola se heredem esse constitutum hereditatemque consecuturum, etiamsi Christo non compatiatur, ut et glorificetur (cf. Rm 8,17). Nam et Christus ipse (ut inquit Apostolus), 'cum esset Filius Dei, didicit ex his, quae passus est, oboedientiam, et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae' (He 5,8 s). Propterea Apostolus ipse monet iustificatos dicens: 'Nescitis, quod ii, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum, sic pugno, non quasi aerem verberans, sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar' (1Co 9,24 ss). Item princeps Apostolorum Petrus: 'Satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis; haec enim facientes non peccabitis aliquando' (2P 1,10).

1539 804 - Unde constat, eos orthodoxae religionis doctrinae adversari, qui dicunt, iustum in omni bono opere saltem venialiter peccare (can. 25; cf: DS 1481s), aut (quod intolerabilius est) poenas aeternas mereri; atque etiam eos, qui statuunt, in omnibus operibus iustos peccare, si in illis, suam ipsorum socordiam excitando et sese ad currendum in stadio cohortando, cum hoc, ut in primis glorificetur Deus, mercedem quoque intuentur aeternam (can. 26 31), cum scriptum sit: 'Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas propter retributionem' (Ps 119,112), et de Moyse dicat Apostolus, quod 'aspiciebat in remuneratione(m)' (He 11,26).

1540 805 Nemo quoque, quamdiu in hac mortalitate vivitur, de arcano divinae praedestinationis mysterio usque adeo praesumere debet, ut certo statuat, se omnino esse in numero praedestinatorum (can. 15), quasi verum esset, quod iustificatus aut amplius peccare non possit (can. 23), aut, si peccaverit, certam sibi resipiscentiam promittere debeat. Nam, nisi ex speciali revelatione, sciri non potest, quos Deus sibi elegerit (can. 16 ).

1541 806 Similiter de perseverantiae munere (can. 16), de quo scriptum est: 'Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit' (Mt 10, 22; 24, 13 ) (quod quidem aliunde haberi non potest, nisi ab eo, qui 'potens est eum, qui stat, statuere' (cf Rom 14, 4), ut perseveranter stet, et eum, qui cadit, restituere), nemo sibi certi aliquid absoluta certitudine polliceatur, tametsi in Dei auxilio firmissimam spem collocare et reponere omnes debent. Deus enim, nisi ipsi illius gratiae defuerint, sicut coepit opus bonum, ita perficiet, operans velle et perficere (Phil 2, 13; can. 22 ). Verumtamen qui se existimant stare, videant, ne cadant (I Cor 10, 12), et cum timore ac tremore salutem suam operentur (Phil 2, 12), in laboribus, in vigiliis, in eleemosynis, in orationibus et oblationibus, in ieiuniis et castitate (cf. 2 Cor 6, 3ss). Formidare enim debent, scientes, quod in spem (cf. I Petr 1, 3) gloriae et nondum in gloriam renati sunt, de pugna, quae superest cum carne, cum mundo, cum diabolo, in qua victores esse non possunt, nisi cum Dei gratia Apostolo obtemperent dicenti: 'Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis' (Rom 8, 12 s).

1542 1542 Qui vero ab accepta iustificationis gratia per peccatum exciderunt, rursus iustificari poterunt (can. 29), cum excitante Deo per paenitentiae sacramentum merito Christi amissam gratiam recuperare procuraverint. Hic enim iustificationis modus est lapsi reparatio, quam 'secundam post naufragium deperditae gratiae tabulam' sancti Patres apte nuncuparunt. Etenim pro iis, qui post baptismum in peccata labuntur, Christus Iesus sacramentum instituit paenitentiae, cum dixit: 'Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt' (Io 20, 22 23).

1543 1543 - Unde docendum est, christiani hominis paenitentiam post lapsum multo aliam esse a baptismati, eaque contineri non modo cessationem a peccatis, et eorum detestationem, aut 'cor contritum et humiliatum' (Ps 50, 19), verum etiam et eorundem sacramentalem confessionem, saltem in voto et suo tempore faciendam, et sacerdotalem absolutionem, itemque satisfactionem per ieiunium, eleemosynas, orationes et alia pia spiritualis vitae exercitia, non quidem pro poena aeterna, quae vel sacramento vel sacramenti voto una cum culpa remittitur sed pro poena temporali (can. 30), quae (ut sacrae Litterae docent) non tota semper, ut in baptismo fit, dimittitur illis, qui gratiae Dei, quam acceperunt, ingrati Spiritum Sanctum contristaverunt (cf. Eph 4, 30) et templum Dei violare (cf. 1 Cor 3,17) non sunt veriti. De qua paenitentia scriptum est: 'Memor esto, unde excideris, age paenitentiam, et prima opera fac' (Apc 2, 5), et iterum: 'Quae secundum Deum tristitia est, paenitentiam in salutem stabilem operatur' (2 Cor 7, 10), et rursus: 'Paenitentiam agite' (Mt 3,2; 4,17), et: 'Facite fructus dignos paenitentiae' (Mt 3, 8).


15. 'Quolibet mortali peccato amitti gratiam, sed non fidem'

1544 808 Adversus etiam hominum quorumdam callida ingenia, qui 'per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium' (Rom 16, 18), asserendum est, non modo infidelitate (can. 27), per quam et ipsa fides amittitur, sed etiam quocumque alio mortali peccato, quamvis non amittatur fides (can. 28), acceptam iustificationis gratiam amitti: divinae legis doctrinam defendendo, quae a regno Dei non solum infideles excludit, sed et fideles quoque 'fornicarios, adulteros, molles, masculorum concubitores, fures, avaros, ebriosos, maledicos, rapaces' (cf. 1 Cor 6,9s), ceterosque omnes, qui letalia committunt peccata, a quibus cum divinae gratiae adiumento abstinere possunt et pro quibus a Christi gratia separantur (can. 27).


Denzinger 1492