I pars (Drioux 1852) Qu.119 a.1

ARTICULUS II. — utrum semen sit de superfluo alimenti (1).


(1) Nous reproduisons cet article en latin, pour que notre oeuvre soit complète.

Objections: 1.. Ad secundum sic proceditur. 1. Videtur quod semen non sit de superfluo alimenti, sed de substantia generantis. Dicit enim Damascenus (lib. i orta. Fid., cap. 8, à med.) quod generatio est opus naturae ex substantia generantis producens illud quod generatur. Sed id quod generatur, generatur ex semine. Ergo semen est de substantia generantis.

2.. Praeterea , secundum hoc filius assimilatur patri, quod ab eo aliquid accipit. Sed si semen, ex quo aliquid generatur, sit de superfluo alimenti, nihil acciperet aliquis ab avo, et praecedentibus, in quibus hoc alimentum nullo modo fuit. Ergo non assimi-laretur aliquis avo et praecedentibus magis quam aliis hominibus.

3.. Praeterea, alimentum hominis generantis quandoque est ex carnibus bovis, vel porci, et aliorum hujusmodi. Si igitur semen esset de superfluo alimenti, homo generatus ex semine majorem affinitatem haberet cum bove et porco quam cum patre, et aliis consanguineis.

4.. Praeterea, Augustinus dicit (10 Super Gen. ad litt., cap. 20) quod nos fuimus in Adam non solum secundum seminalem rationem, sed etiam secundum corpulenlam substantiam. Hoc autem non esset, si semen esset ex superfluo alimenti. Ergo semen non est ex superfluo alimenti.


Mais c'est le contraire, Sed contra est quod Philosophus probat multipliciter in lib. i de Gen. animal., cap. 19, quod semen est superfluum alimenti.

CONCLUSION: Respondeo dicendum quod ista quaestio aliqualiter dependet ex praemissis (art. praec. et quaest. cxvm,art. 1). Si enim in natura humana est virtus ad communicandum suam formam materiae alienae, non solum in alio, sed etiam in ipso ; manifestum est quod alimentum, quod est in principio dissimile, in fine fit simile per formam communicatam. Est autem naturalis ordo ut aliquid gradatim de potentia reducatur in actum. Et ideo in his quae generantur, invenimus quod primum unumquodque est imperfectum, et postea perficitur. Manifestum est autem quod commune se habet ad proprium et determinatum, ut imperfectum ad perfectum : et ideo videmus quod in generatione animalis prius generatur animal quam homo vel equus. Sic igitur et ipsum alimentum primo quidem accipit quamdam virtutem communem respectu omnium partium corporis, et in fine determinatur ad hanc partem vel ad illam.

Non autem est possibile quod accipiatur pro semine id quod iam conversum est in substantiam membrorum per quamdam resolutionem : quia illud resolutum, si non retinere! naturam ejus à quo resolvitur, tunc jam esset recedens à natura generantis, quasi in via corruptionis existens ; et sic non haberet virtutem convertendi aliud in similem naturam. Si vero retineret naturam ejus à quo resolvitur, tunc esset contractum ad determinatam partem, et non haberet virtutem movendi ad naturam totius, sed solum ad naturam partis : nisi forte quis dicat quod esset resolutum ab omnibus partibus corporis, et quod retineat naturam omnium partium ; et sic semen esset quasi quoddam parvum animal in actu; et gcueratio animalis ex animali non esset nisi per divisionem, sicut Iutum generatur ex luto, et sicut accidit in animalibus quae decisa vivunt. Hoc autem est inconveniens. Relinquitur ergo quod semen non sit decisum ab eo quod erat actu totum, sed magis in potentia in totum, habens virtutem ad productionem totius corporis derivatam ab anima generantis, ut supra dictum est (art. praec).

Hoc autem quod est in potentia ad totum, est illud quod generatur ex alimento, antequam convertatur in substantiam membrorum ; et ideo ex hoc semen accipitur. Et secundum hoc virtus nutritiva dicitur deservire generativae; quia id quod est conversum per virtutem nutrilivam, accipitur à virtute generativâ ut semen. Et hujus signum ponit Philosophus (lib. i deGener.anim., cap. 18), quod animalia magni corporis, quae indigent multo nutrimento, sunt pauci seminis secundum quantilatem sui corporis, et paucae generationes, et similiter homines pingues sunt pauci seminis propter eamdem causam.


Solutions: 1. Ad primum ergo dicendum quod generatio est de substantia generantis in animalibus etplantis, in quantum semen habet virtutem ex forma generantis, et in quantum est in potentia ad substantiam ipsius.

2. Ad secundum dicendum quod assimilatio generantis ad genitum non fit propter materiam, sed propter formam agentis, quod generat sibi simile. Unde non oportet, ad hoc quod aliquis assimiletur avo, quod materia corporalis seminis fuerit in avo, sed quod sit in semine aliqua virtus derivata ab avo, mediante parte.

3. Et similiter dicendum est ad tertium : nam affinitas non attenditur secundum materiam, sed magis secundum derivationem formae.

4. Ad quartum dicendum quod verbum Augustini non est sic intelligendum, quod in Adam actu fuerit aut seminalis ratio hujus hominis propinqua, aut corpulenta ejus substantia. Sed utrumque fuit iu Adam secundum originem. Nam et materia corporalis, quae ministrata est à matre, quam vocant corpulentam substantiam, derivatur originaliter ab Adam; et similiter virtus activa existens in sr virtus activa existens in semine patris, quae est hujus hominis propinqua ratio seminalis. Sed Christus dicitur fuisse in Adam secundum corpulentam substantiam, sed non secundxim seminalem rationem; quia materia corporis ejus, quae ministrata est à Matre Virgine, derivata est ab Adam ; sed virtus activa non est derivata ab Adam, quia corpus ejus non est formatum per virtutem virilis seminis, sed operatione Spiritus sancti; talis enim partus decebat eum qui est super omnia benedictus Deus in secula seculorum. Amen.





I pars (Drioux 1852) Qu.119 a.1