II-II (Drioux 1852) Qu.154 a.4

ARTICULUS IV. — utrum in tactibus et osculis consistat peccatum mortale ?


Ad quartum sic proceditur.

Objections: 1. Videtur quod in tactibus et osculis non consistat peccatum mortale. Apostolus enim ad Ephes. v, 3, dicit : Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos; subdit autem, aut turpitudo, Glossa (interlin. vetus Ms.) ut in osculis et amplexibus; aut stultiloquium, ut blanda verba; aut. scurrilitas, quae à stultis curialitas dicitur, id est, jocularitas : postea autem subdit : Hoc enim scitote intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Ubi non replicat de turpitudine, sicut nec de stulti- loquio aut scurrilitate. Ergo ista non sunt peccata mortalia.

2. Praeterea, fornicatio dicitur esse peccatum mortale ex hoc quod per eam impeditur bonum prolis generandae et educanda?. Sed ad hoc nihil operantur oscula et tactus, sive amplexus. Ergo in his non contingit esse peccatum mortale.

3. Praeterea, illa quae secundùm se sunt peccata mortalia, nunquam possunt benè fieri. Sed oscula et tactus, et hujusmodi possunt quandoque fieri absque peccato. Ergo non sunt secundùm se peccata mortalia.

Sed contra, minus est aspectus libidinosus quam tactus, amplexus vel osculum. Sed aspectus libidinosus est peccatum mortale, secundùm illud Mt 5,28 : Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. Ergo multo magis osculum libidinosum et alia hujusmodi sunt peccata mortalia.

Praeterea, Cyprianus ad Pomponium de Virginitate, lib. i, epist. 11, circa med., dicit : Certè ipse concubitus, ipse amplexus, ipsa confabulatio, et osculatio, et conjacentium duorum turpis et foeda dormitio, quantùm dedecoris et criminis sit, confitetur I Ergo per praedicta homo fit reus criminis, id est, peccati mortalis.

CONCLUSIO. — Tactus et oscula, quanquam secundùm suam speciem non sint mortalia peccata, ut tamen libidinosa sunt, inter mortalia numerantur.

Réponse Respondeo dicendum quod aliquid dicitur esse peccatum mortale dupliciter : uno modo secundùm speciem suam : et hoc modo osculum, amplexus , vel tactus, secundùm suam rationem non nominant peccatum mortale : possunt enim haec absque libidine fieri vel propter consuetudinem patriae, vel propter aliquam necessitatem aut rationabilem causam. Alio modo dicitur aliquid esse peccatum mortale ex sua causa; sicut ille qui dat eleemosynam, ut aliquem inducat ad haeresim, mortaliter peccat propter intentionem corruptam. Dictum est autem supra, I12", quaest. lxxiv, art. 7 et 8, quod consensus in delectationem peccati mortalis est peccatum mortale, et non solùm consensus in actum. Et ideo cùm fornicatio sit peccatum mortale, et multo magis aliae luxuriae species, consequens est quod consensus in delectationem talis peccati sit peccatum mortale, et non solùm consensus in actum. Et ideo cùm oscula et amplexus hujus- modi propter delectationem hujusmodi fiant, consequens est quod sint peccata mortalia; et sic solùm dicuntur libidinosa. Unde hujusmodi, secundùm quod libidinosa sunt, sunt peccata mortalia.

Solutions: 1. Ad primum ergo dicendum quod Apostolus ideo non resumit illa tria, quia non habent nomen peccati, nisi secundùm quod ordinantur ad praecedentia.

2. Ad secundum dicendum quod oscula et tactus, quamvis secundùm se non impediant bonum prolis humanae, procedunt tamen ex libidine, quae est radix hujusmodi impedimenti ; et ex hoc habent rationem peccati mortalis.

Ad tertium dicendum quod ratio illa concludit quod hujusmodi non sunt peccata secundùm suam speciem.


ARTICULUS V. — utrum pollutio nocturna sit peccatum?

Ad quintum sic proceditur.

Objections: 1. Videtur quod nocturna pollutio sit peccatum. Meritum enim et demeritum habent fieri circa idem. Sed dormiens potest mereri ; sicut patet de Salomone, qui dormiens à Domino donum sapientiae impetravit, ut dicitur 1R 3, et III. Parai, i. Ergo in dormiendo potest aliquis demereri : et ita videtur quod nocturna pollutio sit peccatum.

2. Praeterea, quicumque habet usum rationis potest peccare. Sed in dormiendo aliquis habet usum rationis, quia frequenter aliquis in somnis ratiocinatur, et praeeligit unum alteri, consentiens, vel dissentiens. Ergo in dormiendo potest aliquis peccare : et ita propter somnum nocturna pollutio non impeditur quin sit peccatum, cum ex genere actus sit peccatum.

3. Praeterea, frustra increpatur et instruitur qui non potest agere secundùm rationem, vel contra rationem. Sed homo in somnis instruitur à Deo, et increpatur, secundùm illud .Iob, xxxiii, 15 : Per somnium in visione nocturna, quando sopor solet occupare homines, tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit discipliné. Ergo in somnis potest aliquis agere se- cundum rationem, vel contra rationem, quod est benè agere vel peccare : et sic videtur quod nocturna pollutio sit peccatum.

Sed contra est quod Augustinus dicit 12 super Gen. ad litter., cap. 15, in med. : Ipsa phantasia, quae fit in cogitatione sermocinante, cum ita expressa fuerit in visione somniant is, ut inter illam et veram commixtionem corporum non discernatur, continuo movetur caro, et sequitur quod eum motum sequi solet, ciim hoc tam sine peccato fiat, quam sine peccato à vigilantibus dicitur, quod ut diceretur, sine dubio cogitatum est.

CONCLUSIO. — Pollutio nocturna pro ratione causae unde oritur, vel culpabilis, vel non culpabilis existit.

Réponse Respondeo dicendum quod nocturna pollutio dupliciter potest considerari : uno modo secundùm se, et hoc modo non habet rationem peccati. Omne enim peccatum dependet ex judicio rationis , quia etiam primus motus sensualitatis non habet quod sit peccatum, nisi in quantum judicio rationis reprimi potest : et ideo, sublato judicio rationis, tollitur ratio peccati. In dormiendo autem ratio non habet liberum judicium. Nullus enim est dormiens qui non intendat aliquibus similitudinibus phantasmatum, velut rebus ipsis, ut patet ex his quae in primo dicta sunt, quest. lxxxiv, art. 8. Et ideo id quod agit homo dormiens, qui non habet liberum judicium rationis, non imputatur ei ad culpam, sicut nec illud quod agit furiosus aut amens. Alio modo potest considerari nocturna pollutio per comparationem ad suam causam quae potest esse triplex : una quidem corporalis; cum enim humor seminalis superabundat in corpore, vel cum facta est humoris resolutio vel per nimiam calefactionem corporis, vel per quamcumque aliam commotionem, somniat dormiens ea quae pertinent ad expulsionem hujusmodi humoris abundantis vel resoluti; sicut etiam contingit quando natura gravatur ex aliqua alia superfluitate : ita quod quandoque formantur in imaginatione phantasmata pertinentia ad emissionem talium superflui- tatum. Si igitur superabundantia talis humoris sit ex causa culpabili (putà cum causata est ex superfluitate cibi vel potus), tunc nocturna pollutio habet rationem culpae ex sua causa. Si autem superabundantia vel resolutio talis humoris non sit ex aliqua causa culpabili, tunc nocturna pollutio non est culpabilis nec in se, nec in sua causa. — Alia vero causa nocturnae pollutionis potest esse animalis et interlor; putà cùm ex cogitatione praecedenti contingit aliquem dormientem pollui. Cogitatio autem quae in vigilia praecéssit, quandoque est pure speculativa, putà cum aliquis causâ disputationis cogitat de peccatis carnalibus; quandoque autem est cum aliqua affectione vel concupiscentiae, vel horroris. Contingit autem magis pollutio nocturna ex cogitatione carnálium vitiórum, quae fuit cum concupiscentia talium delectationum ; quia ex hoc remanet quoddam vestigium et inclinatio in anima-, ita quod dormiens facilius inducitur in sua imaginatione ad assentiendum actibus ex quibus sequitur pollutio. Et secundùm hoc Philosophus dicit in i Ethic. cap. ult., à med., quod in quantum paulatim pertranseunt quidam motus à vigilantibus ad dormientes, meliora sunt ph antasmata studiosorum quam quorumlibet; et Augustinus dicit, 12 super Gen. ad litt., cap. 15, ad fin., quôd propter bonam animae affectionem quaedam ejus merita etiam in somnis darent. Et sic patet quod nocturna pollutio habet rationem culpae ex parte suae causae. Quandoque tamen contingit quod, ex praecedenti cogitatione carnálium actuum, etiam speculativa, vel si sit cum horrore, sequitur in somnis pollutio; et tunc non habet rationem culpae nec in se, nec in sua causà. — Tertia vero causa est spiritualis extrinseca, putà cùm ex opera- tione daemonis commoventur phantasmata dormientis in ordine ad talem effectum. Et hoc quidem quandoque est cum peccato praecedenti, scilicet ne- gligentiâ praeparandi se contra daemonis illusiones: unde et in sero cantatur:

Hostemque nostrum comprime, Ne polluantur corpora.

Quandoque vero est absque omni culpa hominis,ex sola nequitia daemonis; sicut in Oblationibus Patrum, collât, xxii, cap. 6, legitur de quodam , qui semper in diebus festis pollutionem nocturnam patiebatur, hoc diabolo procurante, ut impediretur à sacra communione. Sic igitur patet quod nocturna pollutio nunquam est peccatum, sed quandoque est sequela peccati praecedentis.

Solutions: 1. Ad primum ergo dicendum quod Salomon non meruit in dormiendo sapientiam à Deo; sed fuit signum praecedentis desiderii, propter quod dicitur talis petitio Deo placuisse, ut Augustinus dicit 12, super G en. ad litt., cap. 25, in fin.

2. Ad secundum dicendum quèd secundùm quod vires sensitivae interlores magis vel minùs opprimuntur à somno propter vaporis turbulentiam vel puritatem, secundùm hoc usus rationis magis vel minùs impeditur in dormiendo. Semper tamen quantùm ad aliquid impeditur, ut non possit omnino liberum judicium habere, ut in prima parte dictum est, quaest. Lxxxiv, art. 8. Et ideo non imputatur ei ad culpam quod tunc agit.

3. Ad tertium dicendum quod apprehensio rationis non ita impeditur in somno, sicut ejus judicium, quod perficitur per conversionem ad sensibilia, quae sunt prima principia cogitationis humanae. Et ideo nihil prohibet hominem secundùm rationem apprehendere aliquid de novo in dormiendo vel ex ipsis reliquiis praecedentium cogitationum et phantasmatibus oblatis, vel etiam ex revelatione divina, aut immissione angeli boni vel maii.

ARTICULUS VI. — utrum stuprum debeat poni una species luxuriae ?


Ad sextum sic proceditur.

Objections: 1. Videtur quod stuprum non debeat poni una species luxuriae. Stuprum enim importat illicitam virginum defloratio- nem, ut habetur in Decretis 36, quaest. 1 (in appendice Grat. ad cap. Lex illa). Sed hoc potest esse soluti cum soluta; quod pertinet ad fornicationem. Ergo stuprum non debet poni species luxuriae à fornicatione distincta.

2. Praeterea, Ambrosius dicit in lib. de Patriarchis (seu lib. i de Abraham, cap. 4, inter princ. et med.) : Nemo sibi blandiatur de legibus hominum : omne stuprum adulterium est. Sed specierum ex opposito diversarum una non continetur sub alia. Cùm ergo adulterium ponatur species luxuriae, videtur quod stuprum species luxuriae poni non debeat.

3. Praeterea, inferre alicui injuriam videtur magis ad injustitiam quam ad luxuriam pertinere. Sed ille qui stuprum committit injuriam facit alteri, scilicet patri puellae quam corrumpit, qui potest ad animum suum injuriam revocare, et agere actione iniuriarum contra stupratorem. Ergo stuprum non debet poni species luxuriae.

Sed contra est quod stuprum propriè consistit in actu venereo quo virgo defloratur (1). Cum igitur luxuria propriè sit circa venerea, videtur quod stuprum sit species luxuriae.

CONCLUSIO. — Stuprum quod illicitum virginum sub cura parentum existen- tium violationem importat, determinata luxuriae species est, ab aliis diversa.

Réponse Respondeo dicendum quod ubi circa materiam alicujus vitii occurrit ali-

(1) Soto, Navarre, Sanchsz, Lessius, Henno et plusieurs autres théologiens demandent que l'on ait ajouté à ce crime la violence et ils la délinis- sent violenta virginis defloralio. Saint Bona venture, saint Antonin, Bannès, Cajétan, Sylvius, Bonacina sont du sentiment de saint Thoma*.

qua specialis deformitas, ibi debet poni determinata species illius vitii. Luxuria autem est peccatum circa venerea existens, ut supra dictum est, quaest. praec., art. 1 et 4. In virgine autem sub custodia patris existente quaedam deformitas specialis occurrit, si corrumpatur : tum ex parte puellae, quae ex hoc quod violatur, nulla pactione conjugali praecedente, et impeditur à legitimo matrimonio consequendo, et ponitur in via meretri- candi, à quo retrahebatur, ne signaculum virginitatis amitteret : tum etiam ex parte patris, qui de ejus custodia sollicitudinem gerit, secundùm illud Eccli. xlii, 2 : Super filiam luxuriosam confirma'custodiam, ne quando faciat le in opprobrium venire inimicis. Et ideo manifestum est quod stuprum, quod importat illicitam virginum deflorationem sub cura parentum existentium, est determinata luxuriae species (1).

Solutions: 1. Ad primum ergo dicendum quod quamvis virgo sit soluta à vinculo matrimonii, non tamen est soluta à patris potestate. Habet etiam speciale impedimentum fornicarii concubitûs virginitatis signum, quod non debet nisi per matrimonium auferri. Unde stuprum non est fornicatio simplex, sed fornicatio est concubitus qui fit cum meretricibus, id est, mulieribus jam corruptis, ut patet per Glossam interl., II. ad Cor. 42, super illud : Et non egerunt poenitentiam super immunditia et fornicatione, etc.

2. Ad secundum dicendum quod Ambrosius ibi aliter accipit stuprum, prout scilicet communiter accipitur pro omni peccato luxuriae. Unde stuprum ibi nominat concubitum viri conjugati cum quacumque alia muliere praeter uxorem : quod patet ex hoc quod subdit : Nec viro licet quod mulieri non licet. Et hoc modo etiam accipitur Num. v, 13, ubi dicitur : Si latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro, etc.

3. Ad tertium dicendum quod nihil prohibet unum peccatum ex adjunc- tione alterius deformius fieri. Fit autem deformius peccatum luxuriae ex peccato injustitiae, quia videtur concupiscentia esse inordinatior, quae à delectabili non abstinet, ut injuriam vitet. Habet autem duplicem injuriam annexam : unam quidem ex parte virginis, quam etsi non vi corrumpat, tamen eam seducit; et sic tenetur ei satisfacere. Unde dicitur Exod. xxii, 46 : « Si seduxerit quis virginem nondum desponsatam dormieritque cum eâ, dotabit eam, et habebit eam uxorem. Si » autem « pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis quam virgines accipere consueverunt. » Aliam vero injuriam facit patri puellae : unde et ei secundùm legem tenetur ad poenam. Dicitur enim Deut. 22 , 28 : « Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad iudicium venerit, dabit qui dormivit cum eâ, patri puellae quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem : et quia humiliavit illam, non poterit dimittere eam cunctis diebus vitae suae; » et hoc ideo ne videatur ludibrium fecisse, ut Augustinus dicit in lib. QQ. in Deuteron., quaest. xxxiv.

ARTICULUS VII. — utrum raptus sit species luxuriae distincta a stupro?


necessario in confessione explicanda, sed venialem duntaxat.

(1) Probabilius videtur, ait Billuart, stuprum virsinis ultro consentientis, non supeiaddere for- incationi simplici malitiam mortalem, quae sit

Ad septimum sic proceditur.

Objections: 1. Videtur quod raptus non sit species luxuriae distincta à stupro. Dicit enim Isidorus in lib. v Etymol., cap. 26, ante med., quod stuprum, id est, raptus, propriè est illicitus coitus à cor- rumpendo dictus : unde et qui raptu potitur, stupro fruitur. Ergo videtur quod raptus non debeat poni species luxuriae à stupro distincta.

2. Praeterea, raptus videtur quamdam violentiam importare, dicitur enim in Decretis 36 quaest. i (in append. Grat. ad cap. Lex illa) quod raptus committitur, cùm puella violenter à domo patris obducitur, ut corrupta in uxorem habeatur. Sed hoc quod violentia alicui inferatur, per accidens se habet ad luxuriam, quae per se respicit delectationem concubitus. Ergo videtur quod raptus non debeat poni determinata species luxuriae stupro distincta.

3. Praeterea, peccatum luxuriae per matrimonium cohibetur: dicitur enim I. ad Corinth. vu, 2 : Propter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat. Sed raptus impedit matrimonium sequens : dicitur enim in concilio Meldensi : (habetur cap. Placuit, 36, quaest. ii) : « Placuit ut hi qui rapiunt » feminas, vel furantur, vel seducunt, eas nullatenùs habeant uxores, » quamvis eas postmodum nuptialiter cum consensu parentum suorum » susceperint. » Ergo raptus non est determinata species luxuriae.

4. Praeterea, aliquis potest cognoscere suam sponsam absque peccato luxuriae. Sed raptus potest committi, si aliquis violenter sponsam suam auferat de domo parentum, et eam carnaliter cognoscat. Ergo raptus non debet poni determinata species luxuriae.

Sed contra est quod « raptus est illicitus coitus, » ut Isidorus dicit lib. v Etym., cap. 26, ante med. Sed hoc pertinet ad peccatum luxuriae. Ergo raptus est species luxuriae.

CONCLUSIO. — Raptus est species luxuriae nonnunquam stupro conjuncta, quandoque autem ab eo separata.

Réponse Respondeo dicendum quod raptus, prout nunc de eo loquimur, est species luxuriae : et quandoque quidem in idem concurrit cum stupro ; quandoque autem invenitur raptus sine stupro ; quandoque vero stuprum sine raptu. Concurrunt quidem in idem, quando aliquis violentiam infert ad virginem illicitè deflorandam. Quae quidem violentia quandoque infertur tam ipsi virgini quàm patri ; quandoque autem infertur patri, sed non virgini, putà cùm ipsa consentit ut per violentiam de domo patris abstrahatur. Differt etiam violentia et raptus alio modo, quia quandoque puella violenter abdu- citur à domo parentum, et violenter corrumpitur ; quandoque autem etsi violenter abducatur, non tamen violenter corrumpitur, sed de voluntate virginis, sive corrumpatur fornicario concubitu, sive matrimoniali : quali- tercumque enim violentia adsit, salvatur ratio raptûs. Invenitur autem raptus sine stupro; putà si aliquis rapiat viduam, vel puellam corruptam. Unde Symmachus papa dicit in epist. 5 ad Caesarium, cap. 4, tom. iv Concil. (et habetur cap. Raptores, 36, quaest. ii) : Raptores viduarum vel virginum ob immanitatem facinoris tanti detestamur. Stuprum vero sine raptu invenitur, quando aliquis absque violentiae illatione virginem illicitè déflorât (1).

Solutions: 1. Ad primum ergo dicendum quod, quia raptus plerumque cum stupro in idem concurrit, ideo quandoque unum pro alio ponitur.

2. Ad secundum dicendum quod illatio violentiae videtur procedere ex magnitudine concupiscentiae, ex qua aliquis non refugit periculo se injicere violentiae inferendae.

3. Ad tertium dicendum quod aliter est dicendum de raptu puellarum quae sunt aliis desponsatae, et aliter de raptu illarum quae non sunt aliis desponsatae. Illae enim quae sunt aliis desponsatae, restituendae sunt suis sponsis, qui in eas ex ipsa desponsatione jus habent; illae autem quae non sunt aliis desponsatae, primo restituendae sunt patris potestati ; et tunc de voluntate parentum licitè possunt eas in uxores accipere. Si autem aliter

(U) On peut, d'après saint Thomas, définir le rapt : Vit illata cuicumque persona;, aut ejut pa\ rentibus causd explenda! libidinis.

fiat, illicitè matrimonium contrahitur (1) : tenetur enim qui quamcumque rem rapit, ad ejus restitutionem. Nec tamen raptus dirimit matrimonium jam contractum, etsi impediat contrahendum. Quod autem dicitur in praedicto concilio, dictum est in detestationem illius criminis, et est abrogatum. Unde Hieronymus (habetur cap. Tria, 36, quaest. ii , sed in Hieronymo non occurrit) contrarium dicit: Tria, inquit, « conjugia legitima in Scripturis leguntur. Primum est, virgo casta in virginitate viro data legitime. Secundum » est, virgo in civitate deprehensa à viro, et illi per vim copulata, si voluerit pater ejus, dotabit eam iste vir, quantum judicaverit pater, et dabit » pretium pudicitiae ejus. Tertium autem est, quando aufertur ei, et traditur « alteri de voluntate patris. » Vel potest intelligi de illis quae sunt aliis desponsatae, et maximè per verba de praesenti.

Ad quartum dicendum quod sponsus ex ipsa desponsatione habet aliquod jus in sua sponsa: et ideo quamvis peccet violentiam inferendo, excusatur tamen a crimine raptus. Unde Gelasius papa dicit ( habetur cap. Lex, 36, quaest. i) : Lex illa praeteritorum principum ibi raptum dixit esse commissum, ubi puella, de cujus ante nuptiis nihil actum fuerat, videbatur abducta.

ARTICULUS VIII. — utrum adulterium sit determinata species luxuriae ab aliis distincta?


Ad octavum sic proceditur.

Objections: 1. Videtur quod adulterium non sit determinata species luxuriae ab aliis distincta. Dicitur enim adulterium ex eo quod aliquis ad alteram accedit praeter suam, sicut dicit quaedam Glossa super Exodum (ord. sup. illud cap. 20, Non moechaberis : et est Aug. in lib. QQ. sup. Exod. qu. lxxi, à med.) Sed alia mulier praeter suam potest esse diversarum conditionum, scilicet vel virgo, vel in potestate patris existens, vel meretrix, vel cuiuscumque alterius conditionis. Ergo videtur quod adulterium non sit species luxuriae ab aliis distincta.

2. Praeterea, Hieronymus dicit, lib. i cont. Jovin., prope fin. (et habetur cap. Origo, 32, qu. iv) : Nihil interest, ex qua causa quis insaniat : unde Sixtus Pythagoricus in sententiis, Adulter, inquit, est amator ardentior in suam uxorem, et pari ratione in quamlibet aliam mulierem. Sed in omni luxuria est amor ardentior debito. Ergo adulterium invenitur in omni luxuria. Non ergo debet poni luxuriae species.

3. Praeterea, ubi est eadem ratio deformitatis, ibi non videtur esse alia species peccati. Sed in stupro et in adulterio videtur esse eadem ratio deformitatis ; quia utrobique violatur mulier alienae potestati subjecta. Ergo adulterium non est determinata species luxuriae ab aliis distincta.

Sed contra est quod Léo papaclicit (id habetur Aug. lib. de Bonoconj. cap. 4. Vide append. Grat. ad cap. Illae autem, 32, quaest. v) quod adulterium committitur, cum vel propriae libidinis instinctu, vel alieno consensu cum altero vel altera contra pactum conjugale, concumbitur. Sed hoc importat specialem deformitatem luxuriae. Ergo adulterium est determinata species luxuriae.

CONCLUSIO. — Adulterium est determinata luxuriae species, quo vir ad alterius uxorem, vel mulier ad virum alterius accedit.

Réponse Respondeo dicendum quùd adulterium, sicut ipsum nomen sonat, est accessus ad alienum lorum. In quo quidem dupliciter contra castitatem et humanae generationis bonum aliquis delinquit : primo quidem in quantum accedit ad mulierem non sibi matrimonio copulatam ; quod requiritur ad bonum prolis propriae educandae; alio modo, quia accedit ad mulierem alteri per matrimonium copulatam; et sic impedit bonum prolis alienae. Eadem ratio est de muliere conjugatà quae per adulterium corrumpitur.

() Nous parlerons de cet empêchement eu traitant <!u mariage.

Unde dicitur Eccli.23, 32 : Omnis millier relinquens virum suum.......... peccabit. Primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit, in qua scilicet praecipitur : Non moechaberis, et secundo in virum suum deliquit, ex quo facit contra certitudinem prolis ejus; tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi, quod est contra bonum propriae prolis. Sed primum est commune in omnibus peccatis mortalibus; alia vero duo specialiter pertinent ad deformitatem adulterii. Unde manifestum est quod adulterium est determinata species luxuriae, utpote specialem deformitatem habens circa actus venereos.

Solutions: 1. Ad primum ergo dicendum quod si ille qui habet uxorem, ad aliam accedat, peccatum ejus potest denominari vel ex parte sua; et sic semper est adulterium, quia contra fidem matrimonii agit : vel ex parte mulieris ad quam accedit; et sic quandoque est adulterium, putà cum conjugatus accedit ad uxorem alterius : quandoque autem habet rationem stupri, vel alicujus alterius, secundùm diversas conditiones mulierum ad quas accedit. Dictum est autem supra, art. 1 huj. quaest., quod species luxuriae accipiuntur secundùm diversas mulierum conditiones.

2. Ad secundum dicendum quod matrimonium specialiter est ordinatum ad bonum humanae prolis, sicut dictum est, art. 2 huj. quaest. Adulterium autem specialiter matrimonio contrariatur, in quantum violât matrimonii Iidem, quam quis conjugi debet. Et quia ille qui est ardentior amator uxoris, facit contra bonum matrimonii, inhonestè eo utens, licèt iidem non violet, ideo aliqualiter potest adulter nominari, et magis ille qui est ardentior amator alterius mulieris.

3. Ad tertium dicendum quod uxor est in potestate viri, sicut ei matrimonio copulata; puella autem est sub potestate patris, sicut per eam matrimonio copulanda. Et ideo alio modo contra bonum matrimonii est peccatum adulterii, alio modo peccatum stupri : et propter hoc ponuntur diversae luxuriae species. De aliis autem ad adulterium pertinentibus dicetur in tertia parte (quam non absolvit; vid. 4, dist. 41), cùm de matrimonio tractabitur.



ARTICULUS IX. — utrum incestus sit determinata species luxuriae?


Ad nonum sic proceditur.

Objections: 1. Videtur quod incestus non sit species determinata luxuriae. Incestus enim dicitur per privationem castitatis. Sed castitati universaliter opponitur luxuria. Ergo videtur quod incestus non sit species luxuriae, sed sit universaliter ipsa luxuria.

2. Praeterea, in Decretis dicitur 36, quaest. 1 (in append. Grat. ad cap. Lex illa), quod incestus est consanguinearum vel affinium abusus. Sed affinitas differt à consanguinitate. Ergo incestus non est una species luxuriae, sed plures.

3. Praeterea, illud quod de se non importat aliquam deformitatem, non constituit aliquam determinatam speciem vitii. Sed accedere ad consangui- neas vel affines, non est secundùm se deforme; aliàs nullo tempore licuis- set. Ergo incestus non est determinata species luxuriae.

Sed contra est quod species luxuriae distinguuntur secundùm conditiones mulierum quibus aliqui abutuntur. Sed in incestu importatur specialis conditio mulierum, quia est abusus consanguinearum vel affinium, ut dictum est, in arg. 2, et art. 1 huj. quaest. Ergo incestus est determinata species luxuriae.

CONCLUSIO. — Incestus, seu consanguineorum vel affinium concubitus, determinata luxuriae species est, ab aliis distincta.

Réponse Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, art. 1 et 6 huj. quaest., ibi necesse est inveniri determinatam speciem luxuriae, ubi invenitur aliquid repugnans usui debito venereorum : in usu autem consanguinearum vel affinium invenitur aliquid incongruum commixtioni venereae triplici ratione : primo quidem, quia naturaliter homo debet quamdam honorificentiam parentibus, et per consequens aliis consanguineis, qui ex eisdem parentibus de propinquo originem trahunt-, in tantum quod apud antiquos, ut Maximus Valerius refert, lib. ii, cap. 1, n. 7, non erat fas filium simul cum patre balneari, ne scilicet se invicem nudos conspicerent. Manifestum est autem secundùm praedicta (quaest. cxlii, art. 4, et quaest. cli, art. 4) quod in actibus venereis maximè consistit quaedam turpitudo honorifi- centiae contraria : unde de his homines verecundantur. Et ideo incongruum est quod talis commixtio venerea fiat talium personarum ad invicem. Et haec causa videtur exprimi (Lv 18,7), ubi dicitur : Mater tua est : non revelabis turpitudinem ejus. Et idem postea dicitur in aliis. Secunda ratio est, quia personas sanguine conjunctas necesse est ad invicem simul conversari. Unde si homines non arcerentur à commixtione venereà, nimia opportunitas daretur hominibus venereae commixtionis-, et sic animi hominum nimis emollescerent per luxuriam. Et ideo in veteri lege illae personae specialiter videntur prohíbitae esse quas necesse est simul commorari. Tertia ratio est, quia per hoc impediretur multiplicatio amicorum. Dùm enim homo uxorem extraneam accipit, junguntur ei quadam speciali amicitia omnes consanguinei uxoris, ac si essent consanguinei sui. Unde Augustinus dicit (de Civitate Dei, lib. xv, cap. 16, circa princ.) : « Habita est » ratio rectissima charitatis, ut homines, quibus esset utilis atque honesta » concordia, diversarum vicissitudinum vinculis necterentur, nec unus in » una multas haberet, sed singulae spargerentur in singulos. » Addit autem Aristoteles quartam rationem in 2 Polit., cap. 2, circa med., quia cùm naturaliter homo consanguineam diligat, si adderetur amor, qui est ex commixtione venereà, fieret nimius ardor amoris et maximum libidinis incentivum -, quod castitati repugnat. Unde manifestum est quod incestus est determinata luxuriae species.

Solutions: 1. Ad primum ergo dicendum quod abusus conjunctarum personarum maximè induceret corruptelam castitatis, tum propter opportunitatem, tum etiam propter nimium ardorem amoris, ut dictum est in corp. art. Et ideo antonomasticè abusus talium personarum vocatur incestus.

2. Ad secundum dicendum quód persona affinis conjungitur alicui propter personam consanguinitate conjunctam : et ideo quia unum est propter alterum, ejusdem rationis inconvenientiam facit consanguinitas et affinitas (1).

3. Ad tertium dicendum quod in commixtione personarum conjunctarum aliquid est quod est secundùm se indecens et repugnans naturali rationi ; sicut quod commixtio fiat inter parentes et filios, quorum est per se et immediata cognatio : nam filii naturaliter honorem debent parentibus. Unde Philosophus dicit in 9 de Animal., cap. 47, quod quidam equus, quiadeceptus fuit ut matri commisceretur, seipsum praecipitavit quasi prae horrore, eo quod etiam animalibus aliquibus inest naturalis reverentia ad parentes. Aliae vero personae quae non conjunguntur secundùm seipsas, sed per ordinem ad parentes, non habent ita ex seipsis indecentiam; sed variatur circa hoc decentia vel indecentia secundùm consuetudinem et legem humanam vel divinam, quia, ut dictum est art. 2 huj. quaest., usus venereorum, quia ordinatur ad bonum commune, subjacet legi. Et ideo, sicut Augustinus dicit (de Civitate Dei, lib. xv, cap. 16, circa princ.), commixtio sororum et

(I) Omnes incestus carnales sunt eiusdem speciei : ita post sanctum Thomam, Cajetanus, Sylvi Soto, Boaacinaet alii communius contra Lessium, Kavanem et Valcntium,

fratrum quanto fuit antiquior, compellente necessitate, tanto postea facta est damnabilior, religione prohibente.



ARTICULUS X. — utrum sacrilegum possit esse species luxuriae?


Ad decimum sic proceditur.

Objections: 1. Videtur quod sacrilegium non possit esse species luxuriae. Eadem enim species non invenitur sub diversis generibus non subalternatim positis. Sed sacrilegium est species ^religiositatis, ut supra dictum est, quaest. xcix, art. 1. Ergo sacrilegium non potest poni species luxuriae.

2. Praeterea, in Decret. 36, quest. i (in appendice Grat. ad cap. Lex illa), sacrilegium non ponitur inter alia quae ponuntur species luxuriae. Ergo videtur quod non sit luxuriae species.

3. Praeterea, sicut per luxuriam contingit aliquid fieri contra aliquam rem sacram, ita etiam per alia vitiórum genera. Sed sacrilegium non ponitur species gulae aut alterius alicujus hujusmodi vitii. Ergo etiam non debet poni species luxuriae.

Sed contra est quod Augustinus dicit, 15 de Civ. Dei, cap. 16, à med., quod si iniquum est aviditate possidendi transgredi limitent agrorum, quanto est iniquius libidine concumbendi subvertere limitem morum f Sed transgredi limitem agrorum in rebus sacris est peccatum sacrilegii. Ergo pari ratione subvertere limitem morum libidine concumbendi in rebus sacris facit sacrilegii vitium. Sed libido concumbendi pertinet ad luxuriam. Ergo sacrilegium est luxuriae species.

CONCLUSIO. — Sacrilegium quo divino cultui consecrata foemina violatur, determinata luxuriae species est, ab aliis diversa.

Réponse Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est (implic. quest. cxix, art. 1, et art. 2, ad 2, et la 2", quaest. xviii, art. 7), actus unius virtutis, vel vitii ordinatus ad finem alterius, assumit speciem illius ; sicut furtum quod propter adulterium committitur, transit in speciem adulterii. Manifestum est autem quod observatio castitatis, secundùm quod ordinatur ad cultum Dei, fit actus religionis, ut patet in illis qui vovent et servant virginitatem, ut patet per Augustinum in lib. de Virginitate, cap. 8. Unde manifestum est quod etiam luxuria, secundùm quod violât aliquid ad divinum cultum pertinens (1), pertinet ad speciem sacrilegii, et secundùm hoc sacrilegium potest poni species luxuriae.

Solutions: 1. Ad primum ergo dicendum quod luxuria, secundùm quod ordinatur ad finem alterius vitii, efficitur illius vitii species. Et sic aliqua luxuriae species potest etiam esse species irreligiositatis, sicut cujusdam superioris generis.

2. Ad secundum dicendum quod ibi enumerantur illa quae sunt species luxuriae, secundùm seipsa. Sacrilegium autem est species luxuriae secundùm quod ordinatur ad alterius vitii finem, et potest concurrere cum diversis luxuriae speciebus. Si enim aliquis abutatur personâ conjunctà sibi secundùm spiritualem cognationem, committit sacrilegium ad modum in- cestûs. Si autem abutatur virgine Deo sacrata, in quantum est sponsa Christi, est sacrilegium per modum adulterii. In quantum vero est sub spiritualis patris cura constituta, erit quoddam spirituale stuprum; et si violentia inferatur, erit spiritualis raptus; qui etiam secundùm leges civiles graviùs punitur quam alius raptus. Unde Iustinianus imperator dicit, "b. Si quis, cap. de Episcop. et Cleric, : Si quis, non dicam rapere, sed attentae tantummodo, matrimonii conjungendi causa, sacratissimas virgines ausus fuerit, capitali pcenâ feriatur.

(I) On dislingue trois sortes de sacrilège charnel, suivant que le péché que l'on commet se rapporte aux personnes, au lieu ou aux choses saintes.

3. Ad tertium dicendum quod sacrilegam committitur in re sacrata. Res autem sacrata est vel persona sacrata, quae concupiscite ad concubitum ; et sic pertinet ad luxuriam : vel quae concupiscitis ad possidendum; et sic pertinet ad iniustitiam. Potest etiam ad iram pertinere sacrilegum; putà si aliquis ex ira injuriam inferat personae sacrae, vel si gulosô cibum sacrum assumat, sacrilegam committit. Specialiùs tamen sacrilegium attribuitur luxuriae, quae opponitur castitati, ad cujus observantiam aliquae personae specialiter consecrantur.


ARTICULUS XI. — utrum vitium contra naturam sit species luxuriae?


II-II (Drioux 1852) Qu.154 a.4