Juges (VUL) 18

Capitulum 18

18 1 in diebus illis non erat rex in Israhel et tribus Dan quaerebat possessionem sibi ut habitaret in ea usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat 2 miserunt igitur filii Dan stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol ut explorarent terram et diligenter inspicerent dixeruntque eis ite et considerate terram qui cum pergentes venissent in montem Ephraim et intrassent domum Micha requieverunt ibi 3 et agnoscentes vocem adulescentis Levitae utentesque illius diversorio dixerunt ad eum quis te huc adduxit quid hic agis quam ob causam huc venire voluisti 4 qui respondit eis haec et haec praestitit mihi Michas et me mercede conduxit ut sim ei sacerdos 5 rogaveruntque eum ut consuleret Dominum et scire possent an prospero itinere pergerent et res haberet effectum 6 qui respondit eis ite cum pace Dominus respicit viam vestram et iter quo pergitis
7
euntes itaque quinque viri venerunt Lais videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore iuxta Sidoniorum consuetudinem securum et quietum nullo eis penitus resistente magnarumque opum et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum 8 reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol et quid egissent sciscitantibus responderunt 9 surgite et ascendamus ad eos vidimus enim terram valde opulentam et uberem nolite neglegere nolite cessare eamus et possideamus eam nullus erit labor 10 intrabimus ad securos in regionem latissimam tradetque nobis Dominus locum in quo nullius rei est penuria eorum quae gignuntur in terra
11
profecti igitur sunt de cognatione Dan id est de Saraa et Esthaol sescenti viri accincti armis bellicis 12 ascendentesque manserunt in Cariathiarim Iudae qui locus ex eo tempore castrorum Dan nomen accepit et est post tergum Cariathiarim 13 inde transierunt in montem Ephraim cumque venissent ad domum Micha
14
dixerunt quinque viri qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais ceteris fratribus suis nostis quod in domibus istis sit ephod et therafin et sculptile atque conflatile videte quid vobis placeat 15 et cum paululum declinassent ingressi sunt domum adulescentis Levitae qui erat in domo Micha salutaveruntque eum verbis pacificis 16 sescenti autem viri ita ut erant armati stabant ante ostium 17 at illi qui ingressi fuerant domum iuvenis sculptile et ephod et therafin atque conflatile tollere nitebantur et sacerdos stabat ante ostium sescentis viris fortissimis haut procul expectantibus 18 tulerunt igitur qui intraverant sculptile ephod et idola atque conflatile quibus dixit sacerdos quid facitis 19 cui responderunt tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israhel 20 quod cum audisset adquievit sermonibus eorum et tulit ephod et idola ac sculptile et cum eis profectus est
21
qui cum pergerent et ante se ire fecissent parvulos et iumenta et omne quod erat pretiosum 22 iamque a domo Michae essent procul viri qui habitabant in aedibus Michae conclamantes secuti sunt 23 et post tergum clamare coeperunt qui cum respexissent dixerunt ad Micham quid tibi vis cur clamas 24 qui respondit deos meos quos mihi feci tulistis et sacerdotem et omnia quae habeo et dicitis quid tibi est 25 dixeruntque ei filii Dan cave ne ultra loquaris ad nos et veniant ad te viri animo concitati et ipse cum omni domo tua pereas 26 et sic coepto itinere perrexerunt videns autem Micha quod fortiores se essent reversus est in domum suam
27
sescenti autem viri tulerunt sacerdotem et quae supra diximus veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt 28 nullo penitus ferente praesidium eo quod procul habitarent a Sidone et cum nullo hominum haberent quicquam societatis ac negotii erat autem civitas sita in regione Roob quam rursum extruentes habitaverunt in ea 29 vocato nomine civitatis Dan iuxta vocabulum patris sui quem genuerat Israhel quae prius Lais dicebatur 30 posueruntque sibi sculptile et Ionathan filium Gersan filii Mosi ac filios eius sacerdotes in tribu Dan usque ad diem captivitatis suae 31 mansitque apud eos idolum Michae omni tempore quo fuit domus Dei in Silo in diebus illis non erat rex in Israhel


Capitulum 19

19 1 fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim qui accepit uxorem de Bethleem Iuda 2 quae reliquit eum et reversa est in domum patris sui Bethleem mansitque apud eum quattuor mensibus 3 secutusque est eam vir suus volens ei reconciliari atque blandiri et secum reducere habens in comitatu puerum et duos asinos quae suscepit eum et introduxit in domum patris sui quod cum audisset socer eius eumque vidisset occurrit ei laetus 4 et amplexatus est hominem mansitque gener in domo soceri tribus diebus comedens cum eo et bibens familiariter 5 die autem quarto de nocte consurgens proficisci voluit quem tenuit socer et ait ad eum gusta prius pauxillum panis et conforta stomachum et sic proficisceris 6 sederuntque simul et comederunt ac biberunt dixitque pater puellae ad generum suum quaeso te ut hodie hic maneas pariterque laetemur 7 at ille consurgens coepit velle proficisci et nihilominus obnixe eum socer tenuit et apud se fecit manere 8 mane facto parabat Levites iter cui rursum socer oro te inquit ut paululum cibi capias et adsumptis viribus donec increscat dies postea proficiscaris comederunt ergo simul 9 surrexitque adulescens ut pergeret cum uxore sua et puero cui rursum locutus est socer considera quod dies ad occasum declivior sit et propinquet ad vesperum mane apud me etiam hodie et duc laetum diem et cras proficisceris ut vadas in domum tuam
10
noluit gener adquiescere sermonibus eius sed statim perrexit et venit contra Iebus quae altero nomine vocabatur Hierusalem ducens secum duos asinos onustos et concubinam 11 iamque aderant iuxta Iebus et dies mutabatur in noctem dixitque puer ad dominum suum veni obsecro declinemus ad urbem Iebuseorum et maneamus in ea 12 cui respondit dominus non ingrediar oppidum gentis alienae quae non est de filiis Israhel sed transibo usque Gabaa 13 et cum illuc pervenero manebimus in ea aut certe in urbe Rama 14 transierunt igitur Iebus et coeptum carpebant iter occubuitque eis sol iuxta Gabaa quae est in tribu Beniamin 15 deverteruntque ad eam ut manerent ibi quo cum intrassent sedebant in platea civitatis et nullus eos recipere volebat hospitio
16
et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa homines autem regionis illius erant filii Iemini 17 elevatisque oculis vidit senex sedentem hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis et dixit ad eum unde venis et quo vadis 18 qui respondit ei profecti sumus de Bethleem Iuda et pergimus ad locum nostrum qui est in latere montis Ephraim unde ieramus Bethleem et nunc vadimus ad domum Dei nullusque nos sub tectum suum vult recipere 19 habentes paleas et faenum in asinorum pabulum et panem ac vinum in meos et ancillae tuae usus et pueri qui mecum est nulla re indigemus nisi hospitio 20 cui respondit senex pax tecum sit ego praebebo omnia quae necessaria sunt tantum quaeso ne in platea maneas 21 introduxitque eum in domum suam et pabulum asinis praebuit ac postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium
22
illis epulantibus et post laborem itineris cibo ac potu reficientibus corpora venerunt viri civitatis illius filii Belial id est absque iugo et circumdantes domum senis fores pulsare coeperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes educ virum qui ingressus est domum tuam ut abutamur eo 23 egressusque est ad eos senex et ait nolite fratres nolite facere malum hoc quia ingressus est homo hospitium meum et cessate ab hac stultitia 24 habeo filiam virginem et hic homo habet concubinam educam eas ad vos ut humilietis eas et vestram libidinem conpleatis tantum obsecro ne scelus hoc contra naturam operemini in virum 25 nolebant adquiescere sermonibus eius quod cernens homo eduxit ad eos concubinam suam et eis tradidit inludendam qua cum tota nocte abusi essent dimiserunt eam mane
26
at mulier recedentibus tenebris venit ad ostium domus ubi manebat dominus suus et ibi corruit 27 mane facto surrexit homo et aperuit ostium ut coeptam expleret viam et ecce concubina eius iacebat ante ostium sparsis in limine manibus 28 cui ille putans eam quiescere loquebatur surge ut ambulemus qua nihil respondente intellegens quod erat tulit eam et inposuit asino reversusque est in domum suam
29
quam cum esset ingressus arripuit gladium et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens misit in omnes terminos Israhel 30 quod cum vidissent singuli conclamabant numquam res talis facta est in Israhel ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Aegypto usque in praesens tempus ferte sententiam et in commune decernite quid facto opus sit


Capitulum 20

20 1 egressi sunt itaque omnes filii Israhel et pariter congregati quasi vir unus de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha 2 omnesque anguli populorum et cunctae tribus Israhel in ecclesiam populi Dei convenerunt quadringenta milia peditum pugnatorum
3
nec latuit filios Beniamin quod ascendissent filii Israhel in Maspha interrogatusque Levita maritus mulieris interfectae quomodo tantum scelus perpetratum esset 4 respondit veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea illucque deverti 5 et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam volentes me occidere et uxorem meam incredibili libidinis furore vexantes denique mortua est 6 quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes terminos possessionis vestrae quia numquam tantum nefas et tam grande piaculum factum est in Israhel 7 adestis omnes filii Israhel decernite quid facere debeatis
8
stansque omnis populus quasi unius hominis sermone respondit non recedemus in tabernacula nostra nec suam quisquam intrabit domum 9 sed hoc contra Gabaa in commune faciemus 10 decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israhel et centum de mille et mille de decem milibus ut conportent exercitui cibaria et possimus pugnantes contra Gabaa Beniamin reddere ei pro scelere quod meretur 11 convenitque universus Israhel ad civitatem quasi unus homo eadem mente unoque consilio
12
et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin qui dicerent cur tantum nefas in vobis reppertum est 13 tradite homines de Gabaa qui hoc flagitium perpetrarunt ut moriantur et auferatur malum de Israhel qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israhel audire mandatum
14
sed ex cunctis urbibus quae suae sortis erant convenerunt in Gabaa ut illis ferrent auxilium et contra universum Israhel populum dimicarent 15 inventique sunt viginti quinque milia de Beniamin educentium gladium praeter habitatores Gabaa 16 qui septingenti erant viri fortissimi ita sinistra ut dextra proeliantes et sic fundis ad certum iacientes lapides ut capillum quoque possent percutere et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur
17
virorum quoque Israhel absque filiis Beniamin inventa sunt quadringenta milia educentium gladios et paratorum ad pugnam 18 qui surgentes venerunt in domum Dei hoc est in Silo consulueruntque eum atque dixerunt quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin quibus respondit Dominus Iudas sit dux vester
19
statimque filii Israhel surgentes mane castrametati sunt iuxta Gabaa 20 et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin urbem obpugnare coeperunt 21 egressique filii Beniamin de Gabaa occiderunt de filiis Israhel die illo viginti duo milia viros 22 rursum filii Israhel et fortitudine et numero confidentes in eodem loco in quo prius certaverant aciem direxerunt 23 ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem consulerentque eum et dicerent debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres meos an non quibus ille respondit ascendite ad eum et inite certamen 24 cumque filii Israhel altero die contra Beniamin ad proelium processissent 25 eruperunt filii Beniamin de portis Gabaa et occurrentes eis tanta in illos caede baccati sunt ut decem et octo milia virorum educentium gladium prosternerent
26
quam ob rem omnes filii Israhel venerunt in domum Dei et sedentes flebant coram Domino ieiunaveruntque illo die usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas 27 et super statu suo interrogaverunt eo tempore ibi erat arca foederis Dei 28 et Finees filius Eleazari filii Aaron praepositus domus consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros an quiescere quibus ait Dominus ascendite cras enim tradam eos in manus vestras
29
posueruntque filii Israhel insidias per circuitum urbis Gabaa 30 et tertia vice sicut semel et bis contra Beniamin exercitum produxerunt 31 sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate et fugientes adversarios longius persecuti sunt ita ut vulnerarent ex eis sicut primo et secundo die et caederent per duas semitas terga vertentes quarum una ferebat in Bethel altera in Gabaa atque prosternerent triginta circiter viros 32 putaverunt enim solito eos more cedere qui fugam arte simulantes iniere consilium ut abstraherent eos de civitate et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent 33 omnes itaque filii Israhel surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar insidiae quoque quae circa urbem erant paulatim se aperire coeperunt 34 et ab occidentali urbis parte procedere sed et alia decem milia virorum de universo Israhel habitatores urbis ad certamina provocabant ingravatumque est bellum contra filios Beniamin et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus 35 percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israhel et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros omnes bellatores et educentes gladium 36 filii autem Beniamin cum se inferiores esse vidissent coeperunt fugere quod cernentes filii Israhel dederunt eis ad fugiendum locum ut ad praeparatas insidias devenirent quas iuxta urbem posuerant 37 qui cum repente de latibulis surrexissent et Beniamin terga caedentibus daret ingressi sunt civitatem et percusserunt eam in ore gladii
38
signum autem dederant filii Israhel his quos in insidiis conlocaverant ut postquam urbem cepissent ignem accenderent et ascendente in altum fumo captam urbem demonstrarent 39 quod cum cernerent filii Israhel in ipso certamine positi putaverunt enim filii Beniamin eos fugere et instantius sequebantur caesis de exercitu eorum triginta viris 40 et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere Beniamin quoque retro aspiciens captam cerneret civitatem et flammas in sublime ferri 41 qui prius simulaverant fugam versa facie fortius resistebant quod cum vidissent filii Beniamin in fugam versi sunt 42 et ad viam deserti ire coeperunt illuc quoque eos adversariis persequentibus sed et hii qui urbem succenderant occurrerunt eis 43 atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus caederentur nec erat ulla morientium requies ceciderunt atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa 44 fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt decem et octo milia virorum omnes robustissimi pugnatores 45 quod cum vidissent qui remanserant de Beniamin fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram cuius vocabulum est Remmon in illa quoque fuga palantes et in diversa tendentes occiderunt quinque milia viros et cum ultra tenderent persecuti sunt eos et interfecerunt etiam alios duo milia 46 et sic factum est ut omnes qui ceciderant de Beniamin in diversis locis essent viginti quinque milia pugnatores ad bella promptissimi
47
remanserunt itaque de omni numero Beniamin qui evadere potuerant et fugere in solitudinem sescenti viri sederuntque in petra Remmon mensibus quattuor
48
regressi autem filii Israhel omnes reliquias civitatis a viris usque ad iumenta gladio percusserunt cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit


Capitulum 21

21 1 iuraverunt quoque filii Israhel in Maspha et dixerunt nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem
2
veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu eius sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu coeperunt flere dicentes 3 quare Domine Deus Israhel factum est hoc malum in populo tuo ut hodie una tribus auferretur ex nobis 4 altera autem die diluculo consurgentes extruxerunt altare obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas et dixerunt 5 quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israhel grandi enim se iuramento constrinxerant cum essent in Maspha interfici eos qui defuissent 6 ductique paenitentia filii Israhel super fratre suo Beniamin coeperunt dicere ablata est una tribus de Israhel 7 unde uxores accipient omnes enim in commune iuravimus non daturos nos his filias nostras 8 idcirco dixerunt quis est de universis tribubus Israhel qui non ascendit ad Dominum in Maspha et ecce inventi sunt habitatores Iabisgalaad in illo exercitu non fuisse 9 eo quoque tempore cum essent in Silo nullus ex eis ibi reppertus est 10 miserunt itaque decem milia viros robustissimos et praeceperunt eis ite et percutite habitatores Iabisgalaad in ore gladii tam uxores quam parvulos eorum 11 et hoc erit quod observare debetis omne generis masculini et mulieres quae cognoverunt viros interficite 12 inventaeque sunt de Iabisgalaad quadringentae virgines quae nescierunt viri torum et adduxerunt eas in castra in Silo in terra Chanaan
13
miseruntque nuntios ad filios Beniamin qui erant in petra Remmon et praeceperunt eis ut eos in pace susciperent 14 veneruntque filii Beniamin in illo tempore et datae sunt eis uxores de filiabus Iabisgalaad alias autem non reppererunt quas simili modo traderent 15 universusque Israhel valde doluit et egit paenitudinem super interfectione unius tribus ex Israhel
16
dixeruntque maiores natu quid faciemus reliquis qui non acceperunt uxores omnes in Beniamin feminae conciderunt 17 et magna nobis cura ingentique studio providendum est ne una tribus deleatur ex Israhel 18 filias nostras eis dare non possumus constricti iuramento et maledictione qua diximus maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin
19
ceperuntque consilium atque dixerunt ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria quae sita est ad septentrionem urbis Bethel et ad orientalem plagam viae quae de Bethel tendit ad Sycimam et ad meridiem oppidi Lebona 20 praeceperuntque filiis Beniamin atque dixerunt ite et latete in vineis 21 cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere exite repente de vineis et rapite eas singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin 22 cumque venerint patres earum ac fratres et adversum vos queri coeperint atque iurgari dicemus eis miseremini eorum non enim rapuerunt eas iure bellantium atque victorum sed rogantibus ut acciperent non dedistis et a vestra parte peccatum est 23 feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat imperatum et iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his quae ducebant choros uxores singulas abieruntque in possessionem suam aedificantes urbes et habitantes in eis
24
filii quoque Israhel reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua in diebus illis non erat rex in Israhel sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat



Juges (VUL) 18