Josué (VUL) 11

Capitulum 11

11 1 quae cum audisset Iabin rex Asor misit ad Iobab regem Madon et ad regem Someron atque ad regem Acsaph 2 ad reges quoque aquilonis qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Cheneroth in campestribus quoque et in regionibus Dor iuxta mare 3 Chananeumque ab oriente et occidente et Amorreum atque Hettheum ac Ferezeum et Iebuseum in montanis Eveum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Masphe 4 egressique sunt omnes cum turmis suis populus multus nimis sicut harena quae est in litore maris equi quoque et currus inmensae multitudinis 5 conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom ut pugnarent contra Israhel 6 dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israhel equos eorum subnervabis et currus igne conbures
7
venitque Iosue et omnis exercitus cum eo adversum illos ad aquas Merom subito et inruerunt super eos 8 tradiditque illos Dominus in manu Israhel qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas Maserefoth campumque Masphe qui est ad orientalem illius partem ita percussit omnes ut nullas dimitteret ex eis reliquias 9 fecit sicut praeceperat ei Dominus equos eorum subnervavit currusque conbusit
10
reversusque statim cepit Asor et regem eius percussit gladio Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat 11 percussitque omnes animas quae ibidem morabantur non dimisit in ea ullas reliquias sed usque ad internicionem universa vastavit ipsamque urbem permisit incendio 12 et omnes per circuitum civitates regesque earum cepit percussit atque delevit sicut praeceperat ei Moses famulus Domini 13 absque urbibus quae erant in collibus et in tumulis sitae ceteras succendit Israhel unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit 14 omnemque praedam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israhel cunctis hominibus interfectis
15
sicut praeceperat Dominus Mosi servo suo ita praecepit Moses Iosue et ille universa conplevit non praeteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum quod iusserat Dominus Mosi
16
cepit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam terramque Gosen et planitiem et occidentalem plagam montemque Israhel et campestria eius 17 et partem montis quae ascendit Seir usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon omnes reges eorum cepit percussit occidit 18 multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos 19 non fuit civitas quae se non traderet filiis Israhel praeter Eveum qui habitabat in Gabaon omnes bellando cepit 20 Domini enim sententiae fuerat ut indurarentur corda eorum et pugnarent contra Israhel et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent sicut praeceperat Dominus Mosi 21 in tempore illo venit Iosue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iuda et Israhel urbesque eorum delevit 22 non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israhel absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto in quibus solis relicti sunt 23 cepit ergo Iosue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israhel secundum partes et tribus suas quievitque terra a proeliis


Capitulum 12

12 1 hii sunt reges quos percusserunt filii Israhel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quae respicit solitudinem 2 Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon et mediae partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Iaboc qui est terminus filiorum Ammon 3 et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam per viam quae ducit Bethesimoth et ab australi parte quae subiacent Asedothphasga 4 terminus Og regis Basan de reliquiis Rafaim qui habitavit in Astharoth et in Edrain et dominatus est in monte Hermon et in Salacha atque in universa Basan usque ad terminos 5 Gesuri et Machathi et dimidiae partis Galaad terminos Seon regis Esebon 6 Moses famulus Domini et filii Israhel percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiae tribui Manasse
7
hii sunt reges terrae quos percussit Iosue et filii Israhel trans Iordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cuius pars ascendit in Seir tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israhel singulis partes suas 8 tam in montanis quam in planis atque campestribus in Aseroth et solitudine ac meridie Hettheus fuit et Amorreus Chananeus et Ferezeus Eveus et Iebuseus 9 rex Hiericho unus rex Ahi quae est ex latere Bethel unus 10 rex Hierusalem unus rex Hebron unus 11 rex Hierimoth unus rex Lachis unus 12 rex Eglon unus rex Gazer unus 13 rex Dabir unus rex Gader unus 14 rex Herma unus rex Hered unus 15 rex Lebna unus rex Odollam unus 16 rex Maceda unus rex Bethel unus 17 rex Thaffua unus rex Afer unus 18 rex Afec unus rex Saron unus 19 rex Madon unus rex Asor unus 20 rex Someron unus rex Acsaph unus 21 rex Thenach unus rex Mageddo unus 22 rex Cades unus rex Iachanaem Chermeli unus 23 rex Dor et provinciae Dor unus rex gentium Galgal unus 24 rex Thersa unus omnes reges triginta et unus


Capitulum 13

13 1 Iosue senex provectaeque aetatis erat et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quae necdum est sorte divisa 2 omnis videlicet Galilea Philisthim et universa Gesuri 3 a fluvio turbido qui inrigat Aegyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quae in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas 4 ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos Amorrei 5 eiusque confinia Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris Emath 6 omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israhel veniat ergo in parte hereditatis Israhel sicut praecepi tibi 7 et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse
8
cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam 9 ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon 10 et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum Ammon 11 et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Saleca 12 omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit 13 nolueruntque disperdere filii Israhel Gesuri et Machathi et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem 14 tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimae Domini Dei Israhel ipsa est eius hereditas sicut locutus est illi 15 dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas 16 fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem quae ducit Medaba 17 et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon 18 Iessa et Cedmoth et Mepheeth 19 Cariathaim et Sebama et Sarathasar in monte convallis 20 Bethpheor et Asedothphasga et Bethaisimoth 21 omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terrae 22 et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israhel gladio cum ceteris interfectis 23 factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum 24 deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius haec divisio est 25 terminus Iazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terrae filiorum Ammon usque ad Aroer quae est contra Rabba 26 et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim et a Manaim usque ad terminos Dabir 27 in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque Iordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam 28 haec est possessio filiorum Gad per familias suas civitates et villae earum 29 dedit et dimidiae tribui Manasse filiisque eius iuxta cognationes suas possessionem 30 cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in Basan sexaginta oppida 31 et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiae parti filiorum Machir iuxta cognationes suas 32 hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam 33 tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israhel ipse est possessio eius ut locutus est illi


Capitulum 14

14 1 hoc est quod possederunt filii Israhel in terra Chanaan quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum per tribus Israhel 2 sorte omnia dividentes sicut praeceperat Dominus in manu Mosi novem tribubus et dimidiae tribui 3 duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moses trans Iordanem possessionem absque Levitis qui nihil terrae acceperunt inter fratres suos 4 sed in eorum successerant locum filii Ioseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitae aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua 5 sicut praecepit Dominus Mosi ita fecerunt filii Israhel et diviserunt terram
6
accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala locutusque est ad eum Chaleb filius Iepphonne Cenezeus nosti quid locutus sit Dominus ad Mosen hominem Dei de me et te in Cadesbarne 7 quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum videbatur 8 fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor populi et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum 9 iuravitque Moses in die illo dicens terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum quia secutus es Dominum Deum meum 10 concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in praesentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israhel per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum 11 sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum 12 da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnae atque munitae si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi 13 benedixitque ei Iosue et tradidit Hebron in possessionem 14 atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Iepphonne Cenezeo usque in praesentem diem quia secutus est Dominum Deum Israhel 15 nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe Adam maximus ibi inter Enacim situs est et terra cessavit a proeliis


Capitulum 15

15 1 igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae 2 initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem 3 egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa 4 atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae 5 ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium 6 ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben 7 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel 8 ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem 9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum 10 et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna 11 et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur 12 hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis
13
Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron 14 delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach 15 atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum 16 dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem 17 cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem 18 quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit 19 at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius
20
haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas
21
erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur 22 et Cina et Dimona Adeda 23 et Cedes et Asor Iethnan 24 Zif et Thelem Baloth 25 et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor 26 Aman Same et Molada 27 et Asergadda et Asemon Bethfeleth 28 et Asersual et Bersabee et Baziothia 29 Bala et Hiim Esem 30 et Heltholad Exiil et Harma 31 Siceleg et Medemena et Sensenna 32 Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum 33 in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena 34 et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim 35 et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca 36 et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum 37 Sanan et Adesa et Magdalgad 38 Delean et Mesfa et Iecthel 39 Lachis et Bascath et Aglon 40 Thebbon et Lehemas et Chethlis 41 et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earum 42 Labana et Aether et Asan 43 Ieptha et Esna et Nesib 44 Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum 45 Accaron cum vicis et villulis suis 46 ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius 47 Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius 48 et in monte Samir et Iether et Soccho 49 et Edenna Cariathsenna haec est Dabir 50 Anab et Isthemo et Anim 51 Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum 52 Arab et Roma et Esaan 53 Ianum et Bethafua et Afeca 54 Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum 55 Maon et Chermel et Zif et Iotae 56 Iezrehel et Iucadam et Zanoe 57 Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum 58 Alul et Bethsur et Gedor 59 Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum 60 Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum 61 in deserto Betharaba Meddin et Schacha 62 Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum 63 Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem


Capitulum 16

16 1 cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Hiericho et aquas eius ab oriente solitudo quae ascendit de Hiericho ad montana Bethel 2 et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum Archiatharoth 3 et descendit ad occidentem iuxta terminum Ieflethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones eius mari Magno 4 possederuntque filii Ioseph Manasse et Ephraim
5
et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superiorem 6 egrediunturque confinia in mare Machmethath vero aquilonem respicit et circuit terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente Ianoe 7 descenditque de Ianoe in Atharoth et Noaratha et pervenit in Hiericho et egreditur ad Iordanem 8 de Taffua pertransitque contra mare in valle Harundineti suntque egressus eius in mare Salsissimum haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas 9 urbesque quae separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse et villae earum 10 et non interfecerunt filii Ephraim Chananeum qui habitabat in Gazer habitavitque Chananeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius


Capitulum 17

17 1 cecidit autem sors tribui Manasse ipse est enim primogenitus Ioseph Machir primogenito Manasse patri Galaad qui fuit vir pugnator habuitque possessionem Galaad et Basan 2 et reliquis filiorum Manasse iuxta familias suas filiis Abiezer et filiis Elech et filiis Esrihel et filiis Sechem et filiis Epher et filiis Semida isti sunt filii Manasse filii Ioseph mares per cognationes suas 3 Salphaad vero filio Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii sed solae filiae quarum ista sunt nomina Maala et Noa Egla et Melcha et Thersa 4 veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii Nun et principum dicentes Dominus praecepit per manum Mosi ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum 5 et ceciderunt funiculi Manasse decem absque terra Galaad et Basan trans Iordanem 6 filiae enim Manasse possederunt hereditatem in medio filiorum eius terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant
7
fuitque terminus Manasse ab Aser Machmathath quae respicit Sychem et egreditur ad dextram iuxta habitatores fontis Taffuae 8 etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taffuae quae est iuxta terminos Manasse filiorum Ephraim 9 descenditque terminus vallis Harundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim quae in medio sunt urbium Manasse terminus Manasse ab aquilone torrentis et exitus eius pergit ad mare 10 ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone Manasse et utramque claudat mare et coniungantur sibi in tribu Aser ab aquilone et in tribu Isachar ab oriente 11 fuitque hereditas Manasse in Isachar et in Aser Bethsan et viculi eius et Ieblaam cum villulis suis et habitatores Dor cum oppidis suis habitatores quoque Hendor cum villulis suis similiterque habitatores Thanach cum villulis suis et habitatores Mageddo cum viculis suis et tertia pars urbis Nofeth 12 nec potuerunt filii Manasse has subvertere civitates sed coepit Chananeus habitare in terra ista 13 postquam autem convaluerunt filii Israhel subiecerunt Chananeos et fecerunt sibi tributarios nec interfecerunt eos
14
locutique sunt filii Ioseph ad Iosue atque dixerunt quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius cum sim tantae multitudinis et benedixerit mihi Dominus 15 ad quos Iosue ait si populus multus es ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Ferezei et Rafaim quia angusta est tibi possessio montis Ephraim 16 cui responderunt filii Ioseph non poterimus ad montana conscendere cum ferreis curribus utantur Chananei qui habitant in terra campestri in qua sitae sunt Bethsan cum viculis suis et Iezrahel mediam possidens vallem 17 dixitque Iosue ad domum Ioseph Ephraim et Manasse populus multus es et magnae fortitudinis non habebis sortem unam 18 sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia et poteris ultra procedere cum subverteris Chananeum quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum


Capitulum 18

18 1 congregatique sunt omnes filii Israhel in Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta
2
remanserant autem filiorum Israhel septem tribus quae necdum acceperant possessiones suas 3 ad quos Iosue ait usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis 4 eligite de singulis tribubus ternos viros ut mittam eos et pergant atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis referantque ad me quod descripserint 5 dividite vobis terram in septem partes Iudas sit in terminis suis ab australi plaga et domus Ioseph ab aquilone 6 mediam inter hos terram in septem partes describite et huc venietis ad me ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem 7 quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moses famulus Domini 8 cumque surrexissent viri ut pergerent ad describendam terram praecepit eis Iosue dicens circuite terram et describite eam ac revertimini ad me ut hic coram Domino Deo in Silo mittam vobis sortem 9 itaque perrexerunt et lustrantes eam in septem partes diviserunt scribentes in volumine reversique sunt ad Iosue in castra Silo 10 qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram filiis Israhel in septem partes
11
et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas ut possiderent terram inter filios Iuda et filios Ioseph 12 fuitque terminus eorum contra aquilonem ab Iordane pergens iuxta latus Hiericho septentrionalis plagae et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens in solitudinem Bethaven 13 atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem ipsa est Bethel descenditque in Atharothaddar in montem qui est ad meridiem Bethoron inferioris 14 et inclinatur circumiens contra mare a meridie montis qui respicit Bethoron contra africum suntque exitus eius in Cariathbaal quae vocatur et Cariathiarim urbem filiorum Iuda haec est plaga contra mare et occidentem 15 a meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare et pervenit usque ad fontem aquarum Nepthoa 16 descenditque in partem montis qui respicit vallem filiorum Ennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Rafaim descenditque Gehennom id est vallis Ennom iuxta latus Iebusei ad austrum et pervenit ad fontem Rogel 17 transiens ad aquilonem et egrediens ad Aensemes id est fontem Solis 18 et pertransit usque ad tumulos qui sunt e regione ascensus Adommim descenditque ad Abenboen id est lapidem Boen filii Ruben et pertransit ex latere aquilonis ad campestria descenditque in planitiem 19 et praetergreditur contra aquilonem Bethagla suntque exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis ad australem plagam 20 qui est terminus illius ab oriente haec est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu et familias singulas 21 fueruntque civitates eius Hiericho et Bethagla et vallis Casis 22 Betharaba et Semaraim et Bethel 23 Avim et Affara et Ofra 24 villa Emona et Ofni et Gabee civitates duodecim et villae earum 25 Gabaon et Rama et Beroth 26 et Mesfe Cafera et Ammosa 27 et Recem Iarafel et Tharala 28 et Sela Eleph et Iebus quae est Hierusalem Gabaath et Cariath civitates quattuordecim et villae earum haec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas


Capitulum 19

19 1 et egressa est sors secunda filiorum Symeon per cognationes suas fuitque hereditas 2 eorum in medio possessionis filiorum Iuda Bersabee et Sabee et Molada 3 et Asersual 4 Bala et Asem 5 et Heltholath Bethul Arma 6 et Seceleg et Bethmarchaboth Asersusa 7 et Bethlebaoth et Saroen civitates tredecim et villae earum 8 Ahin et Remmon et Athar et Asan civitates quattuor et villae earum 9 omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Balaath Berrameth contra australem plagam haec est hereditas filiorum Symeon iuxta cognationes suas
10
in funiculo et possessione filiorum Iuda quia maior erat et idcirco possederunt filii Symeon in medio hereditatis eorum 11 cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas et factus est terminus possessionis eorum usque Sarith 12 ascenditque de mari et Medala ac pervenit in Debbaseth usque ad torrentem qui est contra Iecennam 13 et revertitur de Sarith contra orientem in fines Ceseleththabor et egreditur ad Dabereth ascenditque contra Iafie 14 et inde pertransit ad orientalem plagam Getthefer Etthacasin et egreditur in Remmon Ampthar et Noa 15 et circuit ad aquilonem et Nathon suntque egressus eius vallis Iepthahel 16 et Catheth et Nehalal et Semron et Iedala et Bethleem civitates duodecim et villae earum
17
haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas urbes et viculi earum 18 Isachar egressa est sors quarta per cognationes suas 19 fuitque eius hereditas Hiezrahel et Chasaloth et Sunem 20 et Afaraim 21 Seon et Anaarath et Rabbith et Cesion Abes et et Rameth et Engannim et Enadda et Bethfeses 22 et pervenit terminus usque Thabor et Seesima et Bethsemes eruntque exitus eius Iordanes civitates sedecim et villae earum 23 haec est possessio filiorum Isachar per cognationes suas urbes et viculi earum
24
cecidit sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas 25 fuitque terminus eorum Alchath et Oali et Beten et Axab 26 Elmelech et Amaad et Messal et pervenit usque ad Carmelum maris et Siorlabanath 27 ac revertitur contra orientem Bethdagon et pertransit usque Zabulon et vallem Iepthahel contra aquilonem in Bethemech et Neihel egrediturque ad levam Chabul 28 et Achran et Roob et Amon et Canae usque ad Sidonem magnam 29 revertiturque in Orma usque ad civitatem munitissimam Tyrum et usque Osa eruntque exitus eius in mare de funiculo Acziba 30 et Amma et Afec et Roob civitates viginti duae et villae earum 31 haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas urbes et viculi earum
32
filiorum Nepthalim sexta pars cecidit per familias suas 33 et coepit terminus de Heleb et Helon in Sananim et Adami quae est Neceb et Iebnahel usque Lecum et egressus eorum usque ad Iordanem 34 revertiturque terminus contra occidentem in Aznoththabor atque inde egreditur in Ucoca et pertransit in Zabulon contra meridiem et in Aser contra occidentem et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis 35 civitates munitissimae Aseddim Ser et Ammath et Recchath Chenereth 36 et Edema et Arama Asor 37 et Cedes et Edrai Nasor 38 et Ieron et Magdalel Horem et Bethanath et Bethsemes civitates decem et novem et villae earum 39 haec est possessio tribus filiorum Nepthali per cognationes suas urbes et viculi earum
40
tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima 41 et fuit terminus possessionis eius Saraa et Esthaol et Ahirsemes id est civitas Solis 42 Selebin et Ahialon et Iethela 43 Helon et Themna et Acron 44 Helthecen et Gebthon et Baalath 45 Iud et Benebarach et Gethremmon 46 aquae Hiercon et Areccon cum termino qui respicit Ioppen 47 et ipso fine concluditur ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam et percusserunt in ore gladii ac possederunt et habitaverunt in ea vocantes nomen eius Lesemdan ex nomine Dan patris sui 48 haec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas urbes et viculi earum
49
cumque conplesset terram sorte dividere singulis per tribus suas dederunt filii Israhel possessionem Iosue filio Nun in medio sui 50 iuxta praeceptum Domini urbem quam postulavit Thamnathseraa in monte Ephraim et aedificavit civitatem habitavitque in ea
51
hae sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israhel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram


Capitulum 20

20 1 et locutus est Dominus ad Iosue dicens loquere filiis Israhel et dic eis 2 separate urbes fugitivorum de quibus locutus sum ad vos per manum Mosi 3 ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius et possit evadere iram proximi qui ultor est sanguinis 4 cum ad unam harum confugerit civitatum stabitque ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea quae se conprobent innocentem sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum 5 cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus non tradent in manus eius quia ignorans percussit proximum eius nec ante biduum triduumve eius probatur inimicus 6 et habitabit in civitate illa donec stet ante iudicium causam reddens facti sui et moriatur sacerdos magnus qui fuerit in illo tempore tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat
7
decreveruntque Cedes in Galilea montis Nepthali et Sychem in monte Ephraim et Cariatharbe ipsa est Hebron in monte Iuda 8 et trans Iordanem contra orientalem plagam Hiericho statuerunt Bosor quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Gaulon in Basan de tribu Manasse 9 hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israhel et advenis qui habitant inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis donec staret ante populum expositurus causam suam


Capitulum 21

21 1 accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israhel 2 locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta 3 dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum 4 egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim 5 et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem 6 porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim 7 et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim 8 dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes
9
de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina 10 filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est 11 Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum 12 agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum 13 dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis 14 et Iether et Isthimon 15 et Helon Dabir 16 et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus 17 de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee 18 et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor 19 omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis 20 reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio 21 de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer 22 et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor 23 de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon 24 et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor 25 porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae 26 omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus
27
filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas 28 porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth 29 et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuor 30 de tribu autem Aser Masal et Abdon 31 et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor 32 de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres 33 omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis
34
filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha 35 et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis 36 37 et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis 38 omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim 39 itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo 40 cum suburbanis suis singulae per familias distributae 41 deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea 42 dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt
43
ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia



Josué (VUL) 11