Lévitique (NV) 12

Capitulum 12

12 1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 " Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Mulier, si, suscepto semine, pepererit masculum, immunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae, 3 et die octavo circumcidetur infantulus; 4 ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae; omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium, donec impleantur dies purificationis eius. 5 Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae. 6 Cumque expleti fuerint dies purificationis suae pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi conventus et tradet sacerdoti. 7 Qui offeret illa coram Domino et expiabit eam; et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui: ista est lex parientis masculum aut feminam. 8 Quod si non invenerit manus eius, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbae, unum in holocaustum et alterum pro peccato; expiabitque eam sacerdos, et sic mundabitur ".


Capitulum 13

13 1 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 2 " Homo, in cuius carne et cute ortus fuerit tumor sive pustula aut quasi lucens quippiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius sacerdotum.
3 Qui cum viderit plagam in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem plagae humiliorem cute et carne reliqua: plaga leprae est; quod cum viderit sacerdos, eum immundum esse decernet. 4 Sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus. 5 Et considerabit eum die septimo: et, siquidem plaga ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis. 6 Et die septimo contemplabitur eum iterum: si obscurior fuerit plaga et non creverit in cute, eum mundum esse decernet, quia scabies est. Lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit. 7 Quod si, postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae, iterum scabies creverit, adducetur ad eum; 8 et, si viderit ita esse, immunditiae condemnabitur: est lepra.
9
Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem, 10 et videbit eum. Cumque tumor albus in cute fuerit et capillorum mutaverit aspectum in album, caro quoque viva creverit in tumore, 11 lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet, quia perspicue immunditia est. 12 Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectu oculorum cadit, 13 considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit, eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit. 14 Quando vero caro vivens in eo apparuerit, immundus erit. 15 Quod cum sacerdos viderit, inter immundos reputabit; caro enim viva immunda est: lepra est. 16 Quod si rursum versa fuerit in alborem, veniet ad sacerdotem, 17 qui cum hoc consideraverit, eum mundum esse decernet.
18
Caro et cutis, in qua ulcus natum est et sanatum, 19 et in loco ulceris tumor apparuerit albus sive macula subrufa, ostendet se homo sacerdoti. 20 Qui cum viderit locum maculae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in ulcere. 21 Quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus. 22 Et, siquidem creverit, adiudicabit eum leprae; 23 sin autem steterit in loco suo macula nec creverit, ulceris est cicatrix, et sacerdos eum mundum esse decernet.
24
Vel si alicuius cutem ignis exusserit, et locus exustionis subrufam sive albam habuerit maculam, 25 considerabit eam sacerdos; et ecce pilus versus est in alborem, et locus eius reliqua cute humilior, contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est. 26 Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior macula carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus. 27 Et die septimo contemplabitur eum; si creverit in cute macula, contaminabit eum: plaga est leprae; 28 sin autem in loco suo macula steterit non satis clara, tumor combustionis est, et idcirco mundabit eum, quia cicatrix est combusturae.
29
Vir sive mulier, in cuius capite vel barba germinarit plaga, videbit eam sacerdos. 30 Et, siquidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus solitoque subtilior, contaminabit eos, quia scabies est, lepra capitis vel barbae. 31 Sin autem viderit plagam scabiei aequalem vicinae carni nec capillum nigrum in ea, recludet eos septem diebus. 32 Et die septimo intuebitur plagam: si non creverit scabies, nec capillus flavus fuerit in ea, et locus plagae carni reliquae aequalis, 33 radetur homo absque loco maculae, et includet eum sacerdos septem diebus aliis. 34 Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua, mundabit eum sacerdos; lotisque vestibus mundus erit. 35 Sin autem post emundationem rursus creverit scabies in cute, 36 non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus, quia aperte immundus est. 37 Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum.
38
Vir et mulier, in cuius cute maculae, maculae albae apparuerint, 39 intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat impetiginem ortam esse in cute; mundus est.
40
Vir, de cuius capite capilli fluunt, calvus ac mundus est; 41 et, si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est. 42 Sin autem in calvitio sive in recalvatione plaga alba vel subrufa fuerit exorta, lepra est capitis. 43 Sacerdos eum videbit, et ecce tumor plagae subrufus secundum aspectum leprae cutis carnis.

Solus habitabit leprosus extra castra

44 Vir maculatus est lepra, et sacerdos omnino decernet eum esse immundum; plaga est in capite eius.
45
Leprosus hac plaga percussus habebit vestimenta dissuta, comam capitis excussam, barbam contectam; clamabit: "Immundus! Immundus!". 46 Omni tempore, quo leprosus est immundus, immundus est et solus habitabit extra castra.


47 Si in veste lanea sive linea lepra fuerit, 48 in stamine sive subtemine lineo vel laneo aut in pelle vel quolibet ex pelle confecto, 49 si macula pallida aut rufa fuerit, lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti. 50 Qui considerabit macula infectum et recludet septem diebus; 51 et die septimo rursus aspiciens, si crevisse deprehenderit, lepra maligna est; pollutum iudicabit vestimentum et omne, in quo fuerit inventa, 52 et idcirco comburetur flammis. 53 Quod si eam viderit non crevisse, 54 praecipiet, et lavabunt id, in quo plaga est; recludetque illud septem diebus aliis. 55 Et cum viderit post lavationem faciem quidem pristinam non mutatam, nec tamen crevisse plagam, immunda est res, et igne combures eam, eo quod infusa sit plaga in superficie rei vel in parte aversa. 56 Sin autem obscurior fuerit locus plagae, postquam res est lota, sacerdos abrumpet eum et a solido dividet. 57 Quod si macula ultra apparuerit in his rebus, quae prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, igne combures illas. 58 Quas vero laveris et a quibus cessaverit plaga, illas lavabis secundo, et mundae erunt. 59 Ista est lex leprae vestimenti lanei et linei, staminis atque subteminis, omnisque supellectilis pelliceae, quomodo mundari debeat vel contaminari ".


Capitulum 14

14 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 " Hic est ritus leprosi, quando mundandus est: adducetur ad sacerdotem, 3 qui egressus e castris, cum invenerit lepram esse sanatam, 4 praecipiet, ut sumant pro eo, qui purificatur, duas aves vivas, mundas et lignum cedrinum vermiculumque et hyssopum. 5 Et unam ex avibus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes. 6 Aliam autem vivam cum ligno cedrino et cocco et hyssopo tinguet in sanguine avis super aquas viventes immolatae, 7 quo asperget illum, qui a lepra mundandus est, septies, ut iure purgetur; et dimittet avem vivam, ut in agrum avolet. 8 Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua; purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus. 9 Et die septimo radet capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lavabit vestimenta carnemque suam aqua, et mundus erit. 10 Die octavo assumet duos agnos immaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas ephi similae in sacrificium, quae conspersa sit oleo, et log olei. 11 Cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi conventus, 12 tollet agnum unum et offeret eum in sacrificium pro delicto, oleique log et, elevatis ante Dominum omnibus, 13 immolabit agnum, ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum, id est in loco sancto. Sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet sacrificium: sanctum sanctorum est. 14 Assumensque sacerdos de sanguine hostiae pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius, qui mundatur, et super pollices manus dextrae et pedis; 15 et de olei log mittet in manum suam sinistram 16 tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies coram Domino. 17 Quod autem reliquum est olei in laeva manu, fundet super extremum auriculae dextrae eius, qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem sacrificii pro delicto 18 et super caput eius, qui mundatur; expiabitque eum coram Domino 19 et faciet sacrificium pro peccato. Tunc immolabit holocaustum 20 et ponet illud in altari cum sacrificio similae, et homo rite mundabitur. 21 Quod si pauper est, et non potest manus eius invenire, quae dicta sunt, assumet agnum pro delicto ad elationem, ut expiet eum sacerdos, decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei log 22 duosque turtures sive duos pullos columbae, quos manus eius invenire poterit, unum pro peccato et alterum in holocaustum. 23 Offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi conventus coram Domino. 24 Qui suscipiens agnum pro delicto et log olei levabit simul coram Domino; 25 immolatoque agno pro delicto, de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius, qui mundatur, et super pollices manus eius ac pedis dextri; 26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram. 27 In quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies coram Domino; 28 tangetque extremum auriculae dextrae illius, qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri super locum sanguinis, qui effusus est pro delicto. 29 Reliquam autem partem olei, quae est in sinistra manu, mittet super caput hominis, qui purificatur, in expiationem eius coram Domino; 30 et turtures sive pullos columbae, quos manus illius invenerit, offeret, 31 unum pro delicto et alterum in holocaustum cum sacrificio similae, et sic expiabit eum sacerdos coram Domino. 32 Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui ".
33
Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 34 " Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga leprae in aedibus terrae possessionis vestrae, 35 ibit, cuius est domus, nuntians sacerdoti et dicet: "Quasi plaga videtur mihi esse in domo mea". 36 At ille praecipiet, ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat plagam, ne immunda fiant omnia, quae in domo sunt. Intrabitque postea, ut consideret domum; 37 et, cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua, 38 egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus. 39 Reversusque die septimo considerabit eam; si invenerit crevisse plagam, 40 iubebit erui lapides, in quibus plaga est, et proici eos extra civitatem in loco immundo; 41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in locum immundum 42 lapidesque alios reponi pro his, qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum. 43 Sin autem plaga rursum effloruerit in domo, postquam eruti sunt lapides et pulvis erasus et alia terra lita, 44 et ingressus sacerdos viderit crevisse plagam in domo: lepra est maligna et domus immunda. 45 Quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem domus proicient extra oppidum in loco immundo. 46 Qui intraverit domum, quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum; 47 et, qui dormierit in ea vel comederit quippiam, lavabit vestimenta sua. 48 Quod si introiens sacerdos viderit plagam non crevisse in domo, postquam denuo lita est, mundam eam esse decernet, reddita sanitate. 49 Et in purificationem eius sumet duas aves lignumque cedrinum et vermiculum atque hyssopum 50 et, immolata una avi in vase fictili super aquas vivas, 51 tollet lignum cedrinum et hyssopum et coccum et avem vivam et intinguet omnia in sanguine avis immolatae atque in aquis viventibus et asperget domum septies; 52 purificabitque eam tam in sanguine avis quam in aquis viventibus et in avi viva lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo; 53 cumque dimiserit avem avolare extra urbem in agrum libere, expiabit domum, et erit munda. 54 Ista est lex omnis leprae et scabiei, 55 leprae vestium et domorum, 56 tumoris et pustulae et lucentis maculae, 57 ut possit sciri quo tempore immundum quid vel mundum sit ".


Capitulum 15

15 1 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 2 " Loquimini filiis Israel et dicite eis: Vir, si patitur fluxum seminis, immundus erit. 3 Et tunc iudicabitur huic vitio subiacere: sive emiserit caro eius fluxum suum vel occluserit se a fluxu. 4 Omne stratum, in quo iacuerit, immundum erit, et ubicumque sederit. 5 Si quis hominum tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. 6 Si sederit, ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. 7 Qui tetigerit carnem eius, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. 8 Si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum, qui mundus est, hic lavabit vestem suam et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. 9 Sagma, super quo sederit, immundum erit; 10 et quicumque tetigerit omne, quod sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur, pollutus erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestem suam et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. 11 Omnis, quem tetigerit, qui fluxum patitur, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. 12 Vas fictile, quod tetigerit, confringetur; vas autem ligneum lavabitur aqua. 13 Si sanatus fuerit, qui huiuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies ad emundationem sui et, lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus, erit mundus. 14 Die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi conventus dabitque eos sacerdoti. 15 Qui faciet unum in sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum; expiabitque eum coram Domino et emundabitur a fluxu seminis sui. 16 Vir, de quo egreditur semen, lavabit aqua omne corpus suum et immundus erit usque ad vesperum. 17 Vestem et pellem, super quam fuerit semen effusum, lavabitur aqua et immunda erit usque ad vesperum. 18 Si cum muliere coierit vir, lavabunt se aqua et immundi erunt usque ad vesperum.
19
Mulier, quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur. Omnis, qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum; 20 et in quo iacuerit vel sederit diebus separationis suae, polluetur. 21 Qui tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. 22 Omne vas, super quo illa sederit, quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum. 23 Et quicumque tetigerit omne, quod fuerit super lectum vel supellectilem, in qua illa sederit, immundus erit usque ad vesperum. 24 Si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis, immundus erit septem diebus, et omne stratum, in quo dormierit, polluetur. 25 Mulier, quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu huic subiacet passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo. 26 Omne stratum, in quo dormierit, et vas, in quo sederit, pollutum erit. 27 Quicumque tetigerit ea, polluetur; lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. 28 Si steterit sanguis et fluere cessarit, numerabit septem dies et deinde munda erit. 29 Et octavo die assumet pro se duos turtures vel duos pullos columbae afferetque sacerdoti ad ostium tabernaculi conventus. 30 Qui unum faciet in sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum; expiabitque eam coram Domino a fluxu immunditiae eius. 31 Docebitis ergo filios Israel, ut caveant immunditiam, ne moriantur in sordibus suis, cum polluerint habitaculum meum, quod est inter eos. 32 Ista est lex eius, qui patitur fluxum seminis et de quo egreditur semen et polluitur, 33 et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine, et hominis, qui dormierit cum immunda ".


Capitulum 16

16 1 Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duum filiorum Aaron, quando appropinquantes in conspectum Domini interfecti sunt, 2 et praecepit ei dicens: " Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio, quo tegitur arca, ut non moriatur, quia in nube apparebo super propitiatorium; 3 sed hoc modo ingrediatur: vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum; 4 subucula linea sancta vestietur, feminalibus lineis verecunda celabit, accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti. Haec enim vestimenta sunt sancta, quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur. 5 Suscipietque a coetu filiorum Israel duos hircos in sacrificium pro peccato et unum arietem in holocaustum. 6 Cumque obtulerit vitulum in sacrificium suum pro peccato et expiaverit se et domum suam, 7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi conventus, 8 mittens super utrumque sortem, unam Domino et alteram Azazel. 9 Cuius sors exierit Domino, offeret illum pro peccato; 10 cuius autem in Azazel, statuet eum vivum coram Domino in expiationem, ut emittat illum ad Azazel in solitudinem. 11 Afferet ergo Aaron vitulum pro peccato et expians se et domum suam immolabit eum; 12 assumptoque turibulo, quod de prunis altaris coram Domino impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta, 13 ut, positis super ignem aromatibus coram Domino, nebula eorum et vapor operiat propitiatorium, quod est super testimonium, et non moriatur. 14 Tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra frontem propitiatorii. 15 Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem eius intra velum, sicut praeceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione propitiatorii 16 et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis. Iuxta hunc ritum faciet tabernaculo conventus, quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum. 17 Nullus hominum sit in tabernaculo conventus, quando pontifex ingreditur sanctuarium, ut expiet se et domum suam et universam congregationem Israel, donec egrediatur. 18 Cum autem exierit ad altare, quod coram Domino est, expiabit illud et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundet super cornua eius per gyrum; 19 aspergensque de sanguine digito septies mundabit sanctificabitque illud ab immunditiis filiorum Israel. 20 Et postquam compleverit expiationem sanctuarii et tabernaculi conventus et altaris, tunc afferat hircum viventem; 21 et, posita utraque manu super caput eius, confiteatur Aaron super eum omnes iniquitates filiorum Israel et universa delicta atque peccata eorum; quae ponens super caput eius emittet illum per hominem paratum in desertum. 22 Cumque portaverit hircus super se omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in desertum, 23 ingredietur Aaron in tabernaculum conventus; et, depositis vestibus lineis, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque ibi, 24 lavabit carnem suam aqua in loco sancto indueturque vestimentis suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis, expiabit se et populum; 25 et adipem sacrificii pro peccato adolebit super altare. 26 Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium ad Azazel, lavabit vestimenta sua et corpus aqua et postea ingredietur in castra. 27 Vitulum autem et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est, ut in sanctuario expiatio compleretur, asportabunt foras castra et comburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum; 28 et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua et postea ingredietur in castra. 29 Eritque hoc vobis legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis affligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena, qui peregrinatur inter vos. 30 In hac die expiatio erit vestri atque mundatio; ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini. 31 Sabbatum requietionis est vobis, et affligetis animas vestras religione perpetua. 32 Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cuius initiatae manus, ut sacerdotio fungatur pro patre suo; indueturque vestimentis lineis, vestibus sanctis, 33 et expiabit sanctuarium sanctissimum et tabernaculum conventus atque altare, sacerdotes quoque et universum populum congregationis. 34 Eritque hoc vobis legitimum sempiternum, ut expietis filios Israel a cunctis peccatis eorum semel in anno ". Fecit igitur, sicut praeceperat Dominus Moysi.


Capitulum 17

17 1 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 " Loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israel et dices ad eos: Iste est sermo, quem mandavit Dominus dicens: 3 Homo quilibet de domo Israel, si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra 4 et non attulerit ad ostium tabernaculi conventus in oblationem Domino coram habitaculo Domini, sanguinis reus erit; sanguinem fudit et peribit de medio populi sui. 5 Ideo offerre debent sacerdoti filii Israel hostias suas, quas occidunt in agro, ut afferant Domino ante ostium tabernaculi conventus et immolent eas hostias pacificas Domino. 6 Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi conventus et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino; 7 et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus, cum quibus fornicati sunt: legitimum sempiternum erit hoc illis et posteris eorum ". 8 Et ad ipsos dices: " Homo de domo Israel et de advenis, qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive sacrificium 9 et ad ostium tabernaculi conventus non adduxerit victimam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo.
10
Homo quilibet de domo Israel et de advenis, qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, confirmabo faciem meam contra talem animam et disperdam eam de populo suo. 11 Quia anima carnis in sanguine est, et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, quia sanguis ipse per animam expiat. 12 Idcirco dixi filiis Israel: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis, qui peregrinantur inter vos. 13 Homo quicumque de filiis Israel et de advenis, qui peregrinantur apud vos, si venatione ceperit feram vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem eius et operiat illum terra. 14 Anima enim omnis carnis, sanguis est anima eius, unde dixi filiis Israel: Sanguinem universae carnis non comedetis, quia anima omnis carnis sanguis eius est; et, quicumque comederit illum, interibit. 15 Anima, quae comederit morticinum vel captum a bestia, tam de indigenis quam de advenis, lavabit vestes suas et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum; et hoc ordine mundus fiet. 16 Quod si non laverit vestimenta sua nec corpus, portabit iniquitatem suam ".


Capitulum 18

18 1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 " Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester. 3 Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis. 4 Facietis iudicia mea et praecepta mea servabitis et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. 5 Custodite leges meas atque iudicia; quae faciens homo vivet in eis. Ego Dominus. 6 Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus. 7 Turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem eius. 8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est. 9 Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis. 10 Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est. 11 Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est soror tua, non revelabis. 12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui. 13 Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae. 14 Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affinitate coniungitur. 15 Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius. 16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est. 17 Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius sunt: nefas est. 18 Sororem uxoris tuae aemulam illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius, adhuc illa vivente. 19 Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem eius. 20 Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis. 21 De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. 22 Cum masculo non commisceberis coitu femineo: abominatio est. 23 Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento nec miscebitur ei, quia scelus est. 24 Ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego eiciam ante conspectum vestrum 25 et quibus polluta est terra, cuius ego scelera visitavi, et evomuit habitatores suos. 26 Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui peregrinatur apud vos. 27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae, qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. 28 Cavete ergo, ne et vos similiter evomat, cum pollueritis eam, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos. 29 Omnis enim anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. 30 Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia, quae fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester ".


Capitulum 19

19 1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 " Loquere ad omnem coetum filiorum Israel et dices ad eos: Sancti estote, quia sanctus sum ego, Dominus Deus vester. 3 Unusquisque matrem et patrem suum timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester. 4 Nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester. 5 Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, immolabitis eam ita ut sit vobis placabilis. 6 Eo die, quo fuerit immolata, comedetur et die altero; quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetur. 7 Si quid post biduum comestum fuerit, profanum erit neque acceptabile. 8 Qui manducaverit illud, portabit iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo. 9 Cum messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad marginem agri tui nec remanentes spicas colliges. 10 Neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis, sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester. 11 Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. 12 Non periurabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. 13 Non facies calumniam proximo tuo nec spoliabis eum. Non morabitur merces mercennarii apud te usque mane. 14 Non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum; sed timebis Deum tuum. Ego Dominus. 15 Non facietis, quod iniquum est in iudicio. Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo. 16 Non eris criminator et susurro in populo tuo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. 17 Ne oderis fratrem tuum in corde tuo; argue eum, ne habeas super illo peccatum. 18 Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. 19 Leges meas custodite. Iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quae ex duobus texta est, non indueris. 20 Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quae sit ancilla destinata viro et tamen pretio non redempta nec libertate donata, vapulabunt ambo et non morientur, quia non fuit libera. 21 Et in sacrificium suum pro delicto offeret Domino ad ostium tabernaculi conventus arietem; 22 expiabitque eum sacerdos ariete a peccato eius coram Domino, et dimittetur ei peccatum, quod peccavit. 23 Quando ingressi fueritis terram et plantaveritis omnimoda ligna pomifera, non auferetis praeputia eorum, id est poma, quae germinant; tribus annis erunt vobis immunda ut praeputia, nec edetis ex eis. 24 Quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino. 25 Quinto autem anno comedetis fructus eorum, ut augeatur vobis proventus eorum. Ego Dominus Deus vester. 26 Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini nec observabitis omina. 27 Neque in rotundum attondebitis marginem comae nec truncabis barbam. 28 Et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas in cute incidetis vobis. Ego Dominus. 29 Ne polluas et prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo. 30 Sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus. 31 Non declinetis ad pythones nec ab hariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester. 32 Coram cano capite consurge et honora personam senis; et time Deum tuum. Ego Dominus. 33 Si habitaverit tecum advena in terra vestra, non opprimetis eum; 34 sed sit inter vos quasi indigena, et diliges eum sicut teipsum: fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester. 35 Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura. 36 Statera iusta, aequa pondera, iustum ephi aequumque hin sint vobis. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti. 37 Custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea. Ego Dominus ".


Capitulum 20

20 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 " Haec lo queris filiis Israel: Homo de filiis Israel et de advenis, qui habitant in Israel, si dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terrae lapidabit eum. 3 Et ego ponam faciem meam contra illum; succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum. 4 Quod si clauserit populus terrae oculos suos, ne videat hominem illum, qui dederit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere, 5 ponam ego faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes, qui consenserunt ei, ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui. 6 Anima, quae declinaverit ad pythones et hariolos et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui. 7 Sanctificamini et estote sancti, quia ego Dominus Deus vester.
8
Custodite praecepta mea et facite ea. Ego Dominus, qui sanctifico vos. 9 Qui maledixerit patri suo et matri, morte moriatur; qui patri matrique maledixit, sanguis eius sit super eum. 10 Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera. 11 Qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos. 12 Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos. 13 Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas, morte moriantur: sit sanguis eorum super eos. 14 Qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius, scelus operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri. 15 Qui cum iumento et pecore coierit, morte moriatur; pecus quoque occidite. 16 Mulier, quae succubuerit cuilibet iumento, simul interficies illam cum eo, morte moriantur: sanguis eorum sit super eos. 17 Qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefaria res est; occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem sororis suae revelaverit, portabit iniquitatem suam. 18 Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius fontem eius nudavit, ipsaque aperuit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio populi sui. 19 Turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies; qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam. 20 Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur. 21 Qui duxerit uxorem fratris sui, immunditia est, turpitudinem fratris sui revelavit: absque liberis erunt.
22
Custodite omnes leges meas atque omnia iudicia et facite ea, ne et vos evomat terra, quam intraturi estis et habitaturi. 23 Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim haec fecerunt, et abominatus sum eas 24 locutusque sum vobis: Vos possidebitis terram eorum, et ego dabo eam vobis in hereditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis. 25 Separate ergo et vos iumentum mundum ab immundo et avem immundam a munda, ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis, quae moventur in terra, et quae vobis separavi tamquam immunda. 26 Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei. 27 Vir sive mulier, in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur; lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos ".



Lévitique (NV) 12