Missale Romanum 2002 continu 482

482 & 4 X

Pagina 482.

DOMINICA XXXII " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Cf. Ps 87,3 Intret orátio mea in conspéctu tuo; inclína aurem tuam ad precem meam, Dómine.

Collecta Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde, ut, mente et córpore páriter expedíti, quae tua sunt líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum.

Super oblata Sacrifíciis praeséntibus, Dómine, quaesumus, inténde placátus, ut, quod passiónis Fílii tui mystério gérimus, pio consequámur afféctu. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 22,1-2 Dóminus regit me, et nihil mihi déerit; in loco páscuae ibi me collocávit, super aquam refectiónis educávit me.

Vel: Lc 24,35 Cognovérunt discípuli Dóminum Iesum in fractióne panis.

Post communionem Grátias tibi, Dómine, reférimus sacro múnere vegetáti, tuam cleméntiam implorántes, ut, per infusiónem Spíritus tui, in quibus caeléstis virtus introívit, sinceritátis grátia persevéret. Per Christum.


483 & 4 X

Pagina 483.

DOMINICA XXXIII " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Jr 29,11 Jr 12 Jr 14 Dicit Dóminus: Ego cógito cogitatiónes pacis et non afflictiónis; invocábitis me, et ego exáudiam vos, et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis.

Collecta Da nobis, quaesumus, Dómine Deus noster, in tua semper devotióne gaudére, quia perpétua est et plena felícitas, si bonórum ómnium iúgiter serviámus auctóri. Per Dóminum.

Super oblata Concéde, quaesumus, Dómine, ut óculis tuae maiestátis munus oblátum et grátiam nobis devotiónis obtíneat, et efféctum beátae perennitátis acquírat. Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 72,28 Mihi autem adhaerére Deo bonum est, pónere in Dómino Deo spem meam.

Vel: Mc 11,23-24 Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et fiet vobis, dicit Dóminus.

Post communionem Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes, ut, quae in sui commemoratiónem nos Fílius tuus fácere praecépit, in nostrae profíciant caritátis augméntum. Per Christum.


484 & 4 X

Pagina 484.

HEBDOMADA XXXIV " PER ANNUM "

Dominica ultima " per annum" fit sollemnitas Domini nostri Iesu Christi universorum Regis, pp. 496 - 499 .

Ant. ad introitum Cf. Ps 84,9 Loquétur Dóminus pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertúntur ad ipsum.

Collecta Excita, quaesumus, Dómine, tuórum fidélium voluntátes, ut, divíni óperis fructum propénsius exsequéntes, pietátis tuae remédia maióra percípiant. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, Dómine, sacra múnera, quae tuo nómini iussísti dicánda, et, ut per ea tuae pietáti reddámur accépti, fac nos tuis semper obodíre mandátis. Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 116,1-2 Laudáte Dóminum, omnes gentes, quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius.

Vel: Mt 28,20 Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus, usque ad consummatiónem saeculi, dicit Dóminus.

Post communionem Quaesumus, omnípotens Deus, ut, quos divína tríbuis participatióne gaudére, a te numquam separári permíttas. Per Christum.


485 & 4 X

Pagina 485.

IN SOLLEMNITATIBUS DOMINI

" PER ANNUM " OCCURRENTIBUS

Dominica I post Pentecosten

SANCTISSIMAE TRINITATIS

Sollemnitas

Ant. ad introitum Benedíctus sit Deus Pater, unigenitúsque Dei Fílius, Sanctus quoque Spíritus, quia fecit nobíscum misericórdiam suam.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus Pater, qui, Verbum veritátis et Spíritum sanctificatiónis mittens in mundum, admirábile mystérium tuum homínibus declárasti, da nobis, in confessióne verae fídei, aetérnae glóriam Trinitátis agnóscere, et Unitátem adoráre in poténtia maiestátis. Per Dóminum.

DiciturCredo

Super oblata Sanctífica, quaesumus, Dómine Deus noster, per tui nóminis invocatiónem, haec múnera nostrae servitútis, et per ea nosmetípsos tibi pérfice munus aetérnum. Per Christum.


486 & 4 X

Pagina 486.

Praefatio: De mysterio Sanctissimae Trinitatis. Tonus sollemnis

487 & 4 X

Pagina 487.

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Textus sine cantu: V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Qui cum Unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónae, sed in uníus Trinitáte substántiae. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto, sine discretióne sentímus.

488 & 4 X

Pagina 488.

Ut, in confessióne verae sempiternaeque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in maiestáte adorétur aequálitas. Quem laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim, qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Ant. ad communionem Ga 4,6 Quóniam autem estis fílii, misit Deus Spíritum Fílii sui in corda vestra clamántem: Abba, Pater.

Post communionem Profíciat nobis ad salútem córporis et ánimae, Dómine Deus noster, huius sacraménti suscéptio, et sempitérnae sanctae Trinitátis eiusdémque indivíduae Unitátis conféssio. Per Christum.


489 & 4 X

Pagina 489.

Feria V post Ss.mam Trinitatem

SANCTISSIMI CORPORIS

ET SANGUINIS CHRISTI

Sollemnitas

Ubi sollemnitas Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi non est de praecepto servanda, assignatur, tamquam diei proprio, dominicae post Ss.mam Trinitatem.

Ant. ad introitum Cf. Ps 80,17 Cibávit eos ex ádipe fruménti, et de petra melle saturávit eos.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui nobis sub sacraménto mirábili passiónis tuae memóriam reliquísti, tríbue, quaesumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári, ut redemptiónis tuae fructum in nobis iúgiter sentiámus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia saecula saeculórum.

DiciturCredo

Super oblata Ecclésiae tuae, quaesumus, Dómine, unitátis et pacis propítius dona concéde, quae sub oblátis munéribus mystice designántur. Per Christum.

Praefatio: De fructibus Ss.mae Eucharistiae. Tonus sollemnis

490 & 4 X

Pagina 490.

491 & 4 X

Pagina 491.

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Textus sine cantu: Praefatio II vel I de Ss.ma Eucharistia, pp. 545 - 546 .

Ant. ad communionem Jn 6,57 Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in eo, dicit Dóminus.

Post communionem Fac nos, quaesumus, Dómine, divinitátis tuae sempitérna fruitióne repléri, quam pretiósi Córporis et Sánguinis tui temporális percéptio praefigúrat. Qui vivis et regnas in saecula saeculórum.

Expedit ut processio fiat post Missam, in qua hostia in processione deferenda consecretur. Nihil tamen impedit quominus processio peragatur etiam post publicam et protractam adorationem quae Missam sequatur. Si processio fit post Missam, expleta fidelium Communione, ostensorium, in quo posita est hostia consecrata, in altari collocatur. Dicta oratione post Communionem, omissis ritibus conclusionis, instruitur processio.

492 & 4 X

Pagina 492.

Feria VI post dominicam II post

Pentecosten

SACRATISSIMI CORDIS IESU

Sollemnitas

Ant. ad introitum Ps 32,11 Ps 19 Cogitatiónes Cordis eius in generatióne et generatiónem, ut éruat a morte ánimas eórum et alat eos in fame.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Concéde, quaesumus, omnípotens Deus, ut qui, dilécti Fílii tui Corde gloriántes, eius praecípua in nos benefícia recólimus caritátis, de illo donórum fonte caelésti supereffluéntem grátiam mereámur accípere. Per Dóminum.

Vel: Deus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignáris, concéde, quaesumus, ut, illi devótum pietátis nostrae praestántes obséquium, dignae quoque satisfactiónis exhibeámus offícium. Per Dóminum.

DiciturCredo

Super oblata Réspice, quaesumus, Dómine, ad ineffábilem Cordis dilécti Fílii tui caritátem, ut quod offérimus sit tibi munus accéptum et nostrórum expiátio delictórum. Per Christum.


493 & 4 X

Pagina 493.

Praefatio: De immensa caritate Christi. Tonus sollemnis

494 & 4 X

Pagina 494.

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Textus sine cantu: V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Qui, mira caritáte, exaltátus in cruce, pro nobis trádidit semetípsum, atque de transfíxo látere sánguinem fudit et aquam, ex quo manárent Ecclésiae sacraménta, ut omnes, ad Cor apértum Salvatóris attrácti, iúgiter haurírent e fóntibus salútis in gáudio. Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis, te collaudámus, sine fine dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth ...

Ant. ad communionem Jn 7,37-38 Dicit Dóminus: Si quis sitit, véniat ad me et bibat. Qui credit in me, flúmina de ventre eius fluent aquae vivae.

495 & 4 X

Pagina 495.

Vel: Jn 19,34 Unus mílitum láncea latus eius apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua.

Post communionem Sacraméntum caritátis, Dómine, sancta nos fáciat dilectióne fervére, qua, ad Fílium tuum semper attrácti, ipsum in frátribus agnóscere discámus. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

496 & 4 X

Pagina 496.

Dominica ultima " per annum "

DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI

UNIVERSORUM REGIS

Sollemnitas`

Ant. ad introitum Ap 5,12 Ap 1,6 Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem et divinitátem et sapiéntiam et fortitúdinem et honórem. Ipsi glória et impérium in saecula saeculórum.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, qui in dilécto Fílio tuo, universórum Rege, ómnia instauráre voluísti, concéde propítius, ut tota creatúra, a servitúte liberáta, tuae maiestáti desérviat ac te sine fine colláudet. Per Dóminum.

DiciturCredo

Super oblata Hóstiam tibi, Dómine, humánae reconciliatiónis offeréntes, supplíciter deprecámur, ut ipse Fílius tuus cunctis géntibus unitátis et pacis dona concédat. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

497 & 4 X

Pagina 497.

Praefatio: De Christo universorum Rege. Tonus sollemnis

498 & 4 X

Pagina 498.

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Textus sine cantu: V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Qui Unigénitum Fílium tuum, Dóminum nostrum Iesum Christum, Sacerdótem aetérnum et universórum Regem, óleo exsultatiónis unxísti:

499 & 4 X

Pagina 499.

ut, seípsum in ara crucis hóstiam immaculátam et pacíficam ófferens, redemptiónis humánae sacraménta perágeret: et, suo subiéctis império ómnibus creatúris, aetérnum et universále regnum imménsae tuae tráderet maiestáti: regnum veritátis et vitae; regnum sanctitátis et grátiae; regnum iustítiae, amóris et pacis. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Ant. ad communionem Ps 28,10-11 Sedébit Dóminus Rex in aetérnum; Dóminus benedícet pópulo suo in pace.

Post communionem Immortalitátis alimóniam consecúti, quaesumus, Dómine, ut, qui Christi Regis universórum gloriámur obodíre mandátis, cum ipso in caelésti regno sine fine vívere valeámus. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

500 & 4 X

Pagina 500.

501 & 4 X

Pagina 501.

&&ORDO MISSAE

502 & 4 X

Pagina 502.

503 & 4 X

Pagina 503.

Ritus initiales

1. Populo congregato, sacerdos cum ministris ad altare accedit, dum cantus ad introitum peragitur. Cum ad altare pervenerit, facta cum ministris profunda inclinatione, osculo altare veneratur et, pro opportunitate, crucem et altare incensat. Postea cum ministris sedem petit. Cantu ad introitum absoluto, sacerdos et fideles, stantes, signant se signo crucis, dum sacerdos, ad populum conversus, dicit:

In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti.

Populus respondet: Amen.

2. Deinde sacerdos, manus extendens, populum salutat, dicens: Grátia Dómini nostri Iesu Christi, et cáritas Dei, et communicátio Sancti Spíritus sit cum ómnibus vobis.

504 & 4 X

Pagina 504.


Vel: Grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo.

Vel: Dóminus vobíscum. Populus respondet: Et cum spíritu tuo.

Episcopus, loco Dóminus vobíscum, in hac prima salutatione dicit: Pax vobis.

3. Sacerdos, vel diaconus vel alius minister, potest brevissimis verbis introducere fideles in Missam diei.

505 & 4 X

Pagina 505.

Actus paenitentialis (*)

4. Deinde sequitur actus paenitentialis ad quem sacerdos fideles invitat, dicens:

Fratres, agnoscámus peccáta nostra, ut apti simus ad sacra mystéria celebránda.

Fit brevis pausa silentii. Postea omnes simul formulam confessionis generalis perficiunt:

Confíteor Deo omnipoténti et vobis, fratres, quia peccávi nimis cogitatióne, verbo, ópere et omissióne: et, percutientes sibi pectus, dicunt: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Deinde prosequuntur: Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, omnes Angelos et Sanctos, et vos, fratres, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.

Sequitur absolutio sacerdotis: Misereátur nostri omnípotens Deus et, dimissís peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam aetérnam.


506 & 4 X

Pagina 506.

Populus respondet: Amen.

Vel: 5. Sacerdos fideles invitat ad actum paenitentialem:

Fratres, agnoscámus peccáta nostra, ut apti simus ad sacra mystéria celebránda. Fit brevis pausa silentii.

Postea sacerdos dicit: Miserére nostri, Dómine. Populus respondet: Quia peccávimus tibi.

507 & 4 X

Pagina 507.

Sacerdos: Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam. Populus: Et salutáre tuum da nobis.

Sequitur absolutio sacerdotis: Misereátur nostri omnípotens Deus et, dimíssis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam aetérnam.

Populus respondet: Amen.

Vel: 6. Sacerdos fideles invitat ad actum paenitentialem:

508 & 4 X

Pagina 508.

Fratres, agnoscámus peccáta nostra, ut apti simus ad sacra mystéria celebránda.

Fit brevis pausa silentii.

Postea sacerdos, vel diaconus vel alius minister, sequentes, vel alias, invocationes cum Kyrie, eléison profert:

Qui missus es sanáre contrítos corde: Kyrie, eléison. Populus respondet: Kyrie, eléison. Sacerdos: Qui peccatóres vocáre venísti: Christe, eléison. Populus: Christe, eléison. Sacerdos: Qui ad déxteram Patris sedes, ad interpellándum pro nobis: Kyrie, eléison. Populus: Kyrie, eléison.

Sequitur absolutio sacerdotis: Misereátur nostri omnípotens Deus et, dimíssis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam aetérnam.

Populus respondet: Amen.

7. Sequuntur invocationes Kyrie, eléison, nisi iam praecesserint in aliqua formula actus paenitentialis.

509 & 4 X

Pagina 509.

V. Kyrie, eléison. R. Kyrie, eléison. V. Christe, eléison. R. Christe, eléison. V. Kyrie, eléison. R. Kyrie, eléison. Aliae melodiae in Graduali romano inveniuntur.

8. Deinde, quando praescribitur, cantatur vel dicitur hymnus:

Toni integri in Graduali romano inveniuntur.

510 & 4 X

Pagina 510.

Glória in excélsis Deo et in terra pax homínibus bonae voluntátis. Laudámus te, benedícimus te, adorámus te, glorificámus te, grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam, Dómine Deus, Rex caeléstis, Deus Pater omnípotens. Dómine Fili Unigénite, Iesu Christe, Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis; qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram. Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis. Quóniam tu solus Sanctus, tu solus Dóminus, tu solus Altíssimus, Iesu Christe, cum Sancto Spíritu: in glória Dei Patris. Amen.

9. Quo hymno expleto, sacerdos, manibus iunctis, dicit: Orémus.

Et omnes una cum sacerdote per aliquod temporis spatium in silentio orant. Tunc sacerdos, manibus extensis, dicit orationem collectam, qua expleta, populus acclamat: Amen.

Liturgia verbi

10. Deinde lector ad ambonem pergit, et legit primam lectionem, quam omnes sedentes auscultant. Ad finem lectionis significandam, lector acclamat: Verbum Dómini. Omnes respondent: Deo grátias.

511 & 4 X

Pagina 511.

11. Psalmista, seu cantor, psalmum cantat vel dicit, populo responsum proferente.

12. Postea, si habenda sit secunda lectio, lector eam ex ambone legit, ut supra. Ad finem lectionis significandam, lector acclamat: Verbum Dómini. Omnes respondent: Deo grátias.

13. Sequitur Allelúia, vel alter cantus a rubricis statutus, prouti tempus liturgicum postulat.

14. Interim sacerdos incensum, si adhibetur, imponit. Postea diaconus, Evangelium prolaturus, ante sacerdotem profunde inclinatus, benedictionem petit, submissa voce dicens: Iube, domne, benedícere.

Sacerdos submissa voce dicit: Dóminus sit in corde tuo et in lábiis tuis: ut digne et competénter annúnties Evangélium suum: in nómine Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti.

Diaconus signat se signo crucis et respondet: Amen.

Si vero non adest diaconus, sacerdos ante altare inclinatus secreto dicit: Munda cor meum ac lábia mea, omnípotens Deus, ut sanctum Evangélium tuum digne váleam nuntiáre.

15. Postea diaconus, vel sacerdos, ad ambonem pergit, ministris pro opportunitate cum incenso et cereis eum comitantibus, et dicit: Dóminus vobíscum. Populus respondet: Et cum spíritu tuo.

Diaconus, vel sacerdos: Léctio sancti Evangélii secúndum N., et interim signat librum et seipsum in fronte, ore et pectore.

512 & 4 X

Pagina 512.

Populus acclamat: Glória tibi, Dómine.

Deinde diaconus, vel sacerdos, librum, si incensum adhibetur, thurificat, et Evangelium proclamat.

16. Expleto Evangelio, diaconus, vel sacerdos acclamat: Verbum Dómini. Omnes respondent: Laus tibi, Christe.

Deinde librum osculatur dicens secreto: Per evangélica dicta deleántur nostra delícta.

17. Deinde fit homilia, quae a sacerdote vel diacono habenda est omnibus diebus dominicis et festis de praecepto; aliis diebus commendatur.

18. Homilia expleta, cantatur vel dicitur, quando praescribitur, symbolum seu professio fidei:

Toni integri in Graduali romano inveniuntur.

Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem caeli et terrae, visibílium ómnium et invisibílium. Et in unum Dóminum Iesum Christum, Fílium Dei Unigénitum, et ex Patre natum ante ómnia saecula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero, génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de caelis. Ad verba quae sequuntur, usque ad factus est, omnes se inclinant.

513 & 4 X

Pagina 513.

Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine, et homo factus est. Crucifíxus étiam pro nobis sub Póntio Piláto; passus et sepúltus est, et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras, et ascéndit in caelum, sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória, iudicáre vivos et mórtuos, cuius regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem: qui ex Patre Filióque procédit. Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur: qui locútus est per prophétas. Et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam Ecclésiam. Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum. Et exspécto resurrectiónem mortuórum, et vitam ventúri saeculi. Amen.

19. Loco symboli nicaeno- constantinopolitani, praesertim tempore Quadragesimae et tempore paschali, adhiberi potest symbolum baptismale Ecclesiae Romanae sic dictum Apostolorum.

Credo in unum Deum Patrem omnipoténtem, Creatórem caeli et terrae, et in Iesum Christum, Fílium eius únicum, Dóminum nostrum, Ad verba quae sequuntur, usque ad María Vírgine, omnes se inclinant. qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Vírgine, passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus, descéndit ad ínferos, tértia die resurréxit a mórtuis, ascéndit ad caelos, sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis, inde ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos. Credo in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, sanctórum communiónem,

514 & 4 X

Pagina 514.

remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, vitam aetérnam. Amen.

20. Deinde fit oratio universalis, seu oratio fidelium.

Liturgia eucharistica

21. His absolutis, incipit cantus ad offertorium. Interim ministri corporale, purificatorium, calicem, pallam et missale super altare collocant.

22. Expedit ut fideles participationem suam oblatione manifestent, afferendo sive panem et vinum ad Eucharistiae celebrationem, sive alia dona, quibus necessitatibus Ecclesiae et pauperum subveniatur.

23. Sacerdos, stans ad altare, accipit patenam cum pane, eamque ambabus manibus aliquantulum elevatam super altare tenet, submissa voce dicens:

Benedíctus es, Dómine, Deus univérsi, quia de tua largitáte accépimus panem, quem tibi offérimus, fructum terrae et óperis mánuum hóminum: ex quo nobis fiet panis vitae.

Deinde deponit patenam cum pane super corporale. Si vero cantus ad offertorium non peragitur, sacerdoti licet haec verba elata voce proferre; in fine populus acclamare potest:

Benedíctus Deus in saecula.

24. Diaconus, vel sacerdos, infundit vinum et parum aquae in calicem, dicens secreto:

Per huius aquae et vini mystérium eius efficiámur divinitátis consórtes, qui humanitátis nostrae fíeri dignátus est párticeps.

25. Postea sacerdos accipit calicem, eumque ambabus manibus aliquantulum elevatum super altare tenet, submissa voce dicens:

Benedíctus es, Dómine, Deus univérsi, quia de tua largitáte accépimus vinum, quod tibi offérimus, fructum vitis et óperis mánuum hóminum, ex quo nobis fiet potus spiritális.

515 & 4 X

Pagina 515.

Deinde calicem super corporale deponit. Si vero cantus ad offertorium non peragitur, sacerdoti licet haec verba elata voce proferre; in fine populus acclamare potest:

Benedíctus Deus in saecula.

26. Postea sacerdos, profunde inclinatus, dicit secreto:

In spíritu humilitátis et in ánimo contríto suscipiámur a te, Dómine; et sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, ut pláceat tibi, Dómine Deus.

27. Et, pro opportunitate, incensat oblata, crucem et altare. Postea vero diaconus vel alius minister incensat sacerdotem et populum.

28. Deinde sacerdos, stans ad latus altaris, lavat manus, dicens secreto:

Lava me, Dómine, ab iniquitáte mea, et a peccáto meo munda me.

29. Stans postea in medio altaris, versus ad populum, extendens et iungens manus, dicit:

Oráte, fratres: ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.

Populus surgit et respondet: Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis ad laudem et glóriam nóminis sui, ad utilitátem quoque nostram totiúsque Ecclésiae suae sanctae.

30. Deinde sacerdos, manibus extensis, dicit orationem super oblata; qua conclusa, populus acclamat: Amen.

516 & 4 X

Pagina 516.

PREX EUCHARISTICA

31. Tunc sacerdos incipit Precem eucharisticam. Tonus simplex introductionis invenitur in Appendice I (p. 122 9).

Manus extendens, dicit: Dóminus vobíscum.

Populus respondet: Et cum spíritu tuo.

Sacerdos, manus elevans, prosequitur: Sursum corda.

Populus: Habémus ad Dóminum.

Sacerdos, manibus extensis, subdit: Grátias agámus Dómino Deo nostro.

517 & 4 X

Pagina 517.

Populus: Dignum et iustum est.

Sacerdos prosequitur praefationem, manibus extensis. In fine autem praefationis iungit manus et, una cum populo, ipsam praefationem concludit, cantans vel clara voce dicens:

Aliae melodiae in Graduali romano inveniuntur.

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

32. In omnibus Missis licet sacerdoti celebranti partes praesertim praecipuas Precis eucharisticae cantare, ut infra, pp. 623 ss., notis ditantur. In Prece eucharistica prima, seu Canone romano, ea quae inter parentheses includuntur omitti possunt.

518 & 4 X

Pagina 518.

PRAEFATIO I DE ADVENTU

De duobus adventibus Christi

33. Sequens praefatio dicitur: in Missis de tempore a prima dominica Adventus usque ad diem 16 decembris; in ceteris Missis, quae celebrantur eodem tempore et praefatione propria carent.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Qui, primo advéntu in humilitáte carnis assúmptae, dispositiónis antíquae munus implévit, nobísque salútis perpétuae trámitem reserávit: ut, cum secúndo vénerit in suae glória maiestátis, manifésto demum múnere capiámus, quod vigilántes nunc audémus exspectáre promíssum. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

519 & 4 X

Pagina 519.

PRAEFATIO II DE ADVENTU

De duplici exspectatione Christi

34. Sequens praefatio dicitur: in Missis de tempore a die 17 ad diem 24 decembris; in ceteris Missis, quae celebrantur eodem tempore et praefatione propria carent.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Quem praedixérunt cunctórum praecónia prophetárum, Virgo Mater ineffábili dilectióne sustínuit, Ioánnes cécinit affutúrum et adésse monstrávit. Qui suae nativitátis mystérium tríbuit nos praeveníre gaudéntes, ut et in oratióne pervígiles et in suis invéniat láudibus exsultántes. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

520 & 4 X

Pagina 520.

PRAEFATIO I DE NATIVITATE DOMINI

De Christo luce

35. Sequens praefatio dicitur in Missis de Nativitate Domini et de eiusdem octava, infra octavam Nativitatis Domini, etiam in Missis, quae secus praefationem propriam haberent, exceptis Missis quae praefationem propriam de divinis mysteriis vel Personis habent, et in feriis temporis Nativitatis.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostrae óculis lux tuae claritátis infúlsit: ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amórem rapiámur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium, ut infra, p. 573 . In Missa quae celebratur in Vigilia et in nocte Nativitatis Domini dicitur: et noctem sacratíssimam celebrántes, qua, etc.; deinde semper dicitur: et diem sacratíssimum celebrántes, quo, etc., usque ad octavam Nativitatis Domini inclusive.

521 & 4 X

Pagina 521.

PRAEFATIO II DE NATIVITATE DOMINI

De restauratione universa in Incarnatione

36. Sequens praefatio dicitur in Missis de Nativitate Domini et de eiusdem octava, infra octavam Nativitatis Domini, etiam in Missis, quae secus praefationem propriam haberent, exceptis Missis quae praefationem propriam de divinis mysteriis vel Personis habent, et in feriis temporis Nativitatis.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Qui, in huius venerándi festivitáte mystérii, invisíbilis in suis, visíbilis in nostris appáruit, et ante témpora génitus esse copit in témpore; ut, in se érigens cuncta deiécta, in íntegrum restitúeret univérsa, et hóminem pérditum ad caeléstia regna revocáret. Unde et nos, cum ómnibus Angelis te laudámus, iucúnda celebratióne clamántes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis. Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium, ut infra, p. 573 . In Missa quae celebratur in Vigilia et in nocte Nativitatis Domini dicitur: et noctem sacratíssimam celebrántes, qua, etc.; deinde semper dicitur: et diem sacratíssimum celebrántes, quo, etc., usque ad octavam Nativitatis Domini inclusive.

522 & 4 X

Pagina 522.

PRAEFATIO III DE NATIVITATE DOMINI

De commercio in Incarnatione Verbi

37. Sequens praefatio dicitur in Missis de Nativitate Domini et de eiusdem octava, infra octavam Nativitatis Domini, etiam in Missis, quae secus praefationem propriam haberent, exceptis Missis quae praefationem propriam de divinis mysteriis vel Personis habent, et in feriis temporis Nativitatis.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Per quem hódie commércium nostrae reparatiónis effúlsit, quia, dum nostra fragílitas a tuo Verbo suscípitur, humána mortálitas non solum in perpétuum transit honórem, sed nos quoque, mirándo consórtio, reddit aetérnos. Et ídeo, choris angélicis sociáti, te laudámus in gáudio confiténtes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium, ut infra, p. 573 . In Missa quae celebratur in Vigilia et in nocte Nativitatis Domini dicitur: et noctem sacratíssimam celebrántes, qua, etc.; deinde semper dicitur: et diem sacratíssimum celebrántes, quo, etc., usque ad octavam Nativitatis Domini inclusive.

523 & 4 X

Pagina 523.

PRAEFATIO DE EPIPHANIA DOMINI

De Christo lumine gentium

38. Sequens praefatio dicitur in Missis de sollemnitate Epiphaniae. Dici potest, una cum praefationibus de Nativitate, etiam diebus post Epiphaniam usque ad sabbatum, quod praecedit festum Baptismi Domini.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Quia ipsum in Christo salútis nostrae mystérium hódie ad lumen géntium revelásti, et, cum in substántia nostrae mortalitátis appáruit, nova nos immortalitátis eius glória reparásti. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

In sollemnitate Epiphaniae, quando adhibetur Canon romanus dicitur Communicántes proprium, ut infra, p. 573 .


Missale Romanum 2002 continu 482