Missale Romanum 2002 continu 213

213 & 4 X

Pagina 213.

Oratio super populum ad libitum adhibenda Tuére, Dómine, pópulum tuum, et ab ómnibus peccátis cleménter emúnda, quia nulla ei nocébit advérsitas, si nulla ei dominétur iníquitas. Per Christum.


214 & 4 X

Pagina 214.

Feria quinta

Ant. ad introitum Cf. Ps 5,2-3 Verba mea áuribus pércipe, Dómine, intéllege clamórem meum. Inténde voci oratiónis meae, Rex meus et Deus meus.

Collecta Largíre nobis, quaesumus, Dómine, semper spíritum cogitándi quae recta sunt, prómptius et agéndi, ut, qui sine te esse non póssumus, secúndum te vívere valeámus. Per Dóminum.

Super oblata Súpplicum votis, Dómine, esto propítius, et, pópuli tui oblatiónibus precibúsque suscéptis, ómnium nostrum ad te corda convérte. Per Christum.

Praefatio de Quadragesima, pp. 524 - 527 .

Ant. ad communionem Mt 7,8 Omnis qui petit áccipit, et qui quaerit ínvenit, et pulsánti aperiétur.

Post communionem Quaesumus, Dómine Deus noster, ut sacrosáncta mystéria, quae pro reparatiónis nostrae munímine contulísti, et praesens nobis remédium esse fácias et futúrum. Per Christum.


215 & 4 X

Pagina 215.

Oratio super populum ad libitum adhibenda Advéniat, quaesumus, Dómine, misericórdia speráta supplícibus, et eísdem caeléstis munificéntia tribuátur, qua et recte poscénda cognóscant et postuláta percípiant. Per Christum.


216 & 4 X

Pagina 216.

Feria sexta

Ant. ad introitum Cf. Ps 24,17-18 De necessitátibus meis éripe me, Dómine. Vide humilitátem meam et labórem meum, et dimítte ómnia peccáta mea.

Collecta Da, quaesumus, Dómine, fidélibus tuis observatióni pascháli conveniénter aptári, ut suscépta sollémniter castigátio corporális cunctis ad fructum profíciat animárum. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, Dómine, propitiátus hóstias, quibus et te placári voluísti, et nobis salútem poténti pietáte restítui. Per Christum.

Praefatio de Quadragesima, pp. 524 - 527 .

Ant. ad communionem Ez 33,11 Vivo ego, dicit Dóminus; nolo mortem peccatóris, sed magis ut convertátur et vivat.

Post communionem Tui nos, Dómine, sacraménti reféctio sancta restáuret, et, a vetustáte purgátos, in mystérii salutáris fáciat transíre consórtium. Per Christum.

Oratio super populum ad libitum adhibenda Réspice, Dómine, propítius ad plebem tuam, ut quod eius observántia profitétur extrínsecus, intérius operétur. Per Christum.

217 & 4 X

Pagina 217.

Sabbato

Ant. ad introitum Cf. Ps 18,8 Lex Dómini irreprehensíbilis, convértens ánimas; testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam praestans párvulis.

Collecta Ad te corda nostra, Pater aetérne, convérte, ut nos, unum necessárium semper quaeréntes et ópera caritátis exercéntes, tuo cúltui praestes esse dicátos. Per Dóminum.

Super oblata Haec quae nos réparent, quaesumus, Dómine, beáta mystéria suo nos múnere dignos effíciant. Per Christum.

Praefatio de Quadragesima, pp. 524 - 527 .

Ant. ad communionem Mt 5,48 Estóte perfécti, sicut et Pater vester caeléstis perféctus est, dicit Dóminus.

Post communionem Perpétuo, Dómine, favóre proséquere, quos réficis divíno mystério, et, quos imbuísti caeléstibus institútis, salutáribus comitáre soláciis. Per Christum.

Oratio super populum ad libitum adhibenda Fidéles tuos, Deus, benedíctio desideráta confírmet, quae eos et a tua voluntáte numquam fáciat discrepáre, et tuis semper indúlgeat benefíciis gratulári. Per Christum.


218 & 4 X

Pagina 218.

DOMINICA II IN QUADRAGESIMA

Ant. ad introitum Cf. Ps 26,8-9 Tibi dixit cor meum quaesívi vultum tuum, vultum tuum, Dómine, requíram. Ne avértas fáciem tuam a me.

Vel: Cf. Ps 24,6 Ps 2 Ps 24,22 Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, et misericórdiae tuae, quae a saeculo sunt. Ne umquam dominéntur nobis inimíci nostri; líbera nos, Deus Israel, ex ómnibus angústiis nostris.

Non dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui nobis diléctum Fílium tuum audíre praecepísti, verbo tuo intérius nos páscere dignéris, ut, spiritáli purificáto intúitu, glóriae tuae laetémur aspéctu. Per Dóminum.

DiciturCredo

Super oblata Haec hóstia, Dómine, quaesumus, emúndet nostra delícta, et ad celebránda festa paschália fidélium tuórum córpora mentésque sanctíficet. Per Christum.

Praefatio: De transfiguratione Domini. V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est.

219 & 4 X

Pagina 219.

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Qui, própria morte praenuntiáta discípulis, in monte sancto suam eis apéruit claritátem, ut per passiónem, étiam lege prophetísque testántibus, ad glóriam resurrectiónis perveníri constáret. Et ídeo cum caelórum virtútibus in terris te iúgiter celebrámus, maiestáti tuae sine fine clamántes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Ant. ad communionem Mt 17,5 Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui; ipsum audíte.

Post communionem Percipiéntes, Dómine, gloriósa mystéria, grátias tibi reférre satágimus, quod, in terra pósitos, iam caeléstium praestas esse partícipes. Per Christum.

Oratio super populum Bénedic, Dómine, fidéles tuos benedictióne perpétua, et fac eos Unigéniti tui Evangélio sic adhaerére, ut ad illam glóriam, cuius in se spéciem Apóstolis osténdit, et suspiráre iúgiter et felíciter váleant perveníre. Per Christum.


220 & 4 X

Pagina 220.

Feria secunda

Ant. ad introitum Cf. Ps 25,11-12 Rédime me, Dómine, et miserére mei. Pes enim meus stetit in via recta, in ecclésiis benedícam Dóminum.

Collecta Deus, qui ob animárum medélam castigáre córpora praecepísti, concéde, ut ab ómnibus possímus abstinére peccátis, et corda nostra pietátis tuae váleant exercére mandáta. Per Dóminum.

Super oblata Preces nostras, Dómine, propitiátus admítte, et a terrénis éffice illécebris liberátos, quos caeléstibus tríbuis servíre mystériis. Per Christum.

Praefatio de Quadragesima, pp. 524 - 527 .

Ant. ad communionem Lc 6,36 Estóte misericórdes, sicut et Pater vester miséricors est, dicit Dóminus.

Post communionem Haec nos commúnio, Dómine, purget a crímine, et caeléstis gáudii fáciat esse consórtes. Per Christum.

Oratio super populum ad libitum adhibenda Confírma, Dómine, quaesumus, tuórum corda fidélium, et grátiae tuae virtúte corróbora, ut et in tua sint supplicatióne devóti, et mútua dilectióne sincéri. Per Christum.


221 & 4 X

Pagina 221.

Feria tertia

Ant. ad introitum Cf. Ps 12,4-5 Illúmina óculos meos, ne umquam obdórmiam in morte, nequándo dicat inimícus meus: Praeválui advérsus eum.

Collecta Custódi, Dómine, quaesumus, Ecclésiam tuam propitiatióne perpétua, et quia sine te lábitur humána mortálitas, tuis semper auxíliis et abstrahátur a nóxiis, et ad salutária dirigátur. Per Dóminum.

Super oblata Sanctificatiónem tuam nobis, Dómine, his mystériis operáre placátus, quae nos et a vítiis terrénis emúndet, et ad caeléstia dona perdúcat. Per Christum.

Praefatio de Quadragesima, pp. 524 - 527 .

Ant. ad communionem Ps 9,2-3 Narrábo ómnia mirabília tua. Laetábor et exsultábo in te, psallam nómini tuo, Altíssime.

Post communionem Sacrae nobis, quaesumus, Dómine, mensae reféctio, et piae conversatiónis augméntum, et tuae propitiatiónis contínuum praestet auxílium. Per Christum.

Oratio super populum ad libitum adhibenda Propitiáre, Dómine, supplicatiónibus tuórum fidélium, et animárum eórum medére languóribus, ut, remissióne percépta, in tua semper benedictióne laeténtur. Per Christum.


222 & 4 X

Pagina 222.

Feria quarta

Ant. ad introitum Cf. Ps 37,22-23 Ne derelínquas me, Dómine Deus meus, ne discédas a me; inténde in adiutórium meum, Dómine, virtus salútis meae.

Collecta Consérva, Dómine, famíliam tuam bonis semper opéribus erudítam, et sic praeséntibus consoláre praesídiis, ut propítius ad supérna dona perdúcas. Per Dóminum.

Super oblata Hóstias, Dómine, quas tibi offérimus, propítius intuére, et, per haec sancta commércia, víncula peccatórum nostrórum absólve. Per Christum.

Praefatio de Quadragesima, pp. 524 - 527 .

Ant. ad communionem Mt 20,28 Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam redemptiónem pro multis.

Post communionem Quaesumus, Dómine Deus noster, ut, quod nobis ad immortalitátis pignus esse voluísti, ad salútis aetérnae tríbuas proveníre suffrágium. Per Christum.

Oratio super populum ad libitum adhibenda Praesta fámulis tuis, Dómine, abundántiam protectiónis et grátiae, da salútem mentis et córporis, da plenitúdinem fratérnae caritátis et eos tibi semper fac esse devótos. Per Christum.


223 & 4 X

Pagina 223.

Feria quinta

Ant. ad introitum Cf. Ps 138,23-24 Proba me, Deus, et cognósce sémitas meas; vide si via iniquitátis in me est, et deduc me in via aetérna.

Collecta Deus, innocéntiae restitútor et amátor, dírige ad te tuórum corda servórum, ut, Spíritus tui fervóre concépto, et in fide inveniántur stábiles, et in ópere efficáces. Per Dóminum.

Super oblata Praesénti sacrifício, quaesumus, Dómine, observántiam nostram sanctífica, ut, quod quadragesimális exercitátio profitétur extérius, intérius operétur efféctu. Per Christum.

Praefatio de Quadragesima, pp. 524 - 527 .

Ant. ad communionem Ps 118,1 Beáti immaculáti in via, qui ámbulant in lege Dómini.

Post communionem Haec in nobis sacrifícia, Deus, et actióne permáneant, et operatióne firméntur. Per Christum.

Oratio super populum ad libitum adhibenda Adésto, Dómine, fámulis tuis, implorántibus grátiae tuae auxílium, ut protectiónis tuae munímen et régimen obtíneant. Per Christum.


224 & 4 X

Pagina 224.

Feria sexta

Ant. ad introitum Cf. Ps 30,2 Ps 5 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in aetérnum; edúces me de láqueo quem abscondérunt mihi, quóniam tu es protéctor meus.

Collecta Da, quaesumus, omnípotens Deus, ut, sacro nos purificánte paeniténtiae stúdio, sincéris méntibus ad sancta ventúra fácias perveníre. Per Dóminum.

Super oblata Miserátio tua, Deus, ad haec peragénda mystéria, fámulos tuos, quaesumus, et praevéniat competénter, et devóta conversatióne perdúcat. Per Christum.

Praefatio de Quadragesima, pp. 524 - 527 .

Ant. ad communionem 1Jn 4,10 Diléxit nos Deus, et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris.

Post communionem Accépto, Dómine, pígnore salútis aetérnae, fac nos, quaesumus, sic téndere congruénter, ut ad eam perveníre possímus. Per Christum.

Oratio super populum ad libitum adhibenda Da, quaesumus, Dómine, pópulo tuo salútem mentis et córporis, ut, bonis opéribus inhaeréndo, tua semper mereátur protectióne deféndi. Per Christum.


225 & 4 X

Pagina 225.

Sabbato

Ant. ad introitum Ps 144,8-9 Miserátor et miséricors Dóminus, pátiens et multum miséricors. Suávis Dóminus univérsis, et miseratiónes eius super ómnia ópera eius.

Collecta Deus, qui nos gloriósis remédiis in terris adhuc pósitos iam caeléstium rerum facis esse consórtes, tu, quaesumus, in ista qua vívimus nos vita gubérna, ut ad illam, in qua ipse es, lucem perdúcas. Per Dóminum.

Super oblata Per haec véniat, quaesumus, Dómine, sacraménta nostrae redemptiónis efféctus, qui nos et ab humánis rétrahat semper excéssibus, et ad salutária dona perdúcat. Per Christum.

Praefatio de Quadragesima, pp. 524 - 527 .

Ant. ad communionem Lc 15,32 Opórtet te, fili, gaudére, quia frater tuus mórtuus fúerat, et revíxit; períerat, et invéntus est.

Post communionem Sacraménti tui, Dómine, divína percéptio penetrália nostri cordis infúndat, et sui nos partícipes poténter effíciat. Per Christum.


226 & 4 X

Pagina 226.

Oratio super populum ad libitum adhibenda Páteant aures misericórdiae tuae, Dómine, précibus supplicántium, et, ut peténtibus desideráta concédas, fac eos, quae tibi sunt plácita postuláre. Per Christum.


227 & 4 X

Pagina 227.

DOMINICA III IN QUADRAGESIMA

Hac dominica celebratur primum scrutinium praeparatorium ad baptismum pro catechumenis, qui in Vigilia paschali ad sacramenta initiationis christianae admittentur, adhibitis orationibus et intercessionibus propriis, ut infra, pp. 973 -975 .

Ant. ad introitum Ps 24,15-16 Oculi mei semper ad Dóminum, quia ipse evéllet de láqueo pedes meos. Réspice in me et miserére mei, quóniam únicus et pauper sum ego.

Vel: Cf. Ez 36,23-26 Cum sanctificátus fúero in vobis, congregábo vos de univérsis terris; et effúndam super vos aquam mundam, et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, et dabo vobis spíritum novum, dicit Dóminus.

Non dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, ómnium misericordiárum et totíus bonitátis auctor, qui peccatórum remédia in ieiúniis, oratiónibus et eleemósynis demonstrásti, hanc humilitátis nostrae confessiónem propítius intuére, ut, qui inclinámur consciéntia nostra, tua semper misericórdia sublevémur. Per Dóminum.

DiciturCredo

Super oblata His sacrifíciis, Dómine, concéde placátus, ut, qui própriis orámus absólvi delíctis, fratérna dimíttere studeámus. Per Christum.


228 & 4 X

Pagina 228.

Quando non legitur Evangelium de Samaritana, adhibetur Praefatio I vel II de Quadragesima, pp. 524 -525 .

Praefatio: De Samaritana. V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Qui, dum aquae sibi pétiit potum a Samaritána praebéri, iam in ea fídei donum ipse creáverat, et ita eius fidem sitíre dignátus est, ut ignem in illa divíni amóris accénderet. Unde et nos tibi grátias ágimus, et tuas virtútes cum Angelis praedicámus, dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Ant. ad communionem

Quando legitur Evangelium de Samaritana: Jn 4,13-14 Qui bíberit aquam, quam ego dabo ei, dicit Dóminus, fiet in eo fons aquae saliéntis in vitam aetérnam.

Quando legitur aliud Evangelium: Cf. Ps 83,4-5 Passer invénit sibi domum, et turtur nidum, ubi repónat pullos suos: altária tua, Dómine virtútum, Rex meus, et Deus meus! Beáti qui hábitant in domo tua, in saeculum saeculi laudábunt te.

229 & 4 X

Pagina 229.


Post communionem Suméntes pignus caeléstis arcáni, et in terra pósiti iam supérno pane satiáti, te, Dómine, súpplices deprecámur, ut, quod in nobis mystério géritur, ópere impleátur. Per Christum.

Oratio super populum Rege, Dómine, quaesumus, tuórum corda fidélium, et servis tuis hanc grátiam largíre propítius, ut in tui et próximi dilectióne manéntes plenitúdinem mandatórum tuórum adímpleant. Per Christum.


230 & 4 X

Pagina 230.

Feria secunda

Ant. ad introitum Ps 83,3 Concupíscit et déficit ánima mea in átria Dómini. Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum.

Collecta Ecclésiam tuam, Dómine, miserátio continuáta mundet et múniat, et quia sine te non potest salva consístere, tuo semper múnere gubernétur. Per Dóminum.

Super oblata Munus quod tibi, Dómine, nostrae servitútis offérimus, tu salutáre nobis pérfice sacraméntum. Per Christum.

Praefatio de Quadragesima, pp. 524 - 527 .

Ant. ad communionem Ps 116,1 Ps 2 Laudáte Dóminum, omnes gentes, quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius.

Post communionem Tui nobis, quaesumus, Dómine, commúnio sacraménti et purificatiónem cónferat, et tríbuat unitátem. Per Christum.

Oratio super populum ad libitum adhibenda Tueátur, quaesumus, Dómine, déxtera tua pópulum deprecántem, et purificátum dignánter erúdiat, ut consolatióne praesénti ad futúra bona profíciat. Per Christum.


231 & 4 X

Pagina 231.

Feria tertia

Ant. ad introitum Cf. Ps 16,6 Ps 8 Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus; inclína aurem tuam, et exáudi verba mea. Custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi; sub umbra alárum tuárum prótege me.

Collecta Grátia tua ne nos, quaesumus, Dómine, derelínquat, quae et sacrae nos déditos fáciat servitúti, et tuam nobis opem semper acquírat. Per Dóminum.

Super oblata Concéde nobis, quaesumus, Dómine, ut haec hóstia salutáris nostrórum fiat purgátio delictórum, et tuae propitiátio potestátis. Per Christum.

Praefatio de Quadragesima, pp. 524 - 527 .

Ant. ad communionem Cf. Ps 14,1-2 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? aut quis requiéscet in monte sancto tuo? Qui ingréditur sine mácula, et opératur iustítiam.

Post communionem Vivíficet nos, quaesumus, Dómine, huius participátio sancta mystérii, et páriter nobis expiatiónem tríbuat et munímen. Per Christum.


232 & 4 X

Pagina 232.

Oratio super populum ad libitum adhibenda Pópuli tui, Deus, institútor et rector, peccáta, quibus impugnátur, expélle, ut semper tibi plácitus et tuo munímine sit secúrus. Per Christum.


233 & 4 X

Pagina 233.

Feria quarta

Ant. ad introitum Cf. Ps 118,133 Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum, et non dominétur mei omnis iniustítia.

Collecta Praesta, quaesumus, Dómine, ut, per quadragesimálem observántiam erudíti et tuo verbo nutríti, sancta continéntia tibi simus toto corde devóti, et in oratióne tua semper efficiámur concórdes. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, quaesumus, Dómine, preces pópuli tui cum oblatiónibus hostiárum, et tua mystéria celebrántes ab ómnibus nos defénde perículis. Per Christum.

Praefatio de Quadragesima, pp. 524 - 527 .

Ant. ad communionem Cf. Ps 15,11 Notas mihi fecísti vias vitae, adimplébis me laetítia cum vultu tuo, Dómine.

Post communionem Sanctíficet nos, Dómine, qua pasti sumus, mensa caeléstis, et, a cunctis erróribus expiátos, supérnis promissiónibus reddat accéptos. Per Christum.

Oratio super populum ad libitum adhibenda Tibi plácitam, Deus noster, pópulo tuo tríbue voluntátem, quia tunc illi próspera cuncta praestábis cum tuis aptum féceris institútis. Per Christum.


234 & 4 X

Pagina 234.

Feria quinta

Ant. ad introitum Salus pópuli ego sum, dicit Dóminus. De quacúmque tribulatióne clamáverint ad me, exáudiam eos, et ero illórum Dóminus in perpétuum.

Collecta Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter implorámus, ut, quanto magis dies salutíferae festivitátis accédit, tanto devótius ad eius celebrándum proficiámus paschále mystérium. Per Dóminum.

Super oblata Ut tibi grata sint, Dómine, múnera pópuli tui, ab omni, quaesumus, eum contágio perversitátis emúnda, nec falsis gáudiis inhaerére patiáris, quem ad veritátis tuae praemia veníre promíttis. Per Christum.

Praefatio de Quadragesima, pp. 524 - 527 .

Ant. ad communionem Ps 118,4-5 Tu mandásti mandáta tua custodíri nimis: útinam dirigántur viae meae ad custodiéndas iustificatiónes tuas.

Post communionem Quos réficis, Dómine, sacraméntis, attólle benígnus auxíliis, ut tuae salvatiónis efféctum et mystériis capiámus et móribus. Per Christum.


235 & 4 X

Pagina 235.

Oratio super populum ad libitum adhibenda Cleméntiam tuam implorámus, Dómine, in misericórdia tua confidéntes, ut, sicut nos ex te habémus esse quod sumus, sic per grátiam tuam et bene velle sumámus et bonum posse quod vólumus. Per Christum.


236 & 4 X

Pagina 236.

Feria sexta

Ant. ad introitum Ps 85,8 Ps 10 Non est símilis tui in diis, Dómine, quóniam magnus es tu et fáciens mirabília; tu es Deus solus.

Collecta Córdibus nostris, quaesumus, Dómine, grátiam tuam benígnus infúnde, ut ab humánis semper retrahámur excéssibus, et mónitis inhaerére valeámus, te largiénte, caeléstibus. Per Dóminum.

Super oblata Réspice, quaesumus, Dómine, propítius ad múnera, quae sacrámus, ut tibi grata reddántur, et nobis salutária semper exsístant. Per Christum.

Praefatio de Quadragesima, pp. 524 - 527 .

Ant. ad communionem Cf. Mc 12,33 Dilígere Deum ex toto corde, et próximum tamquam seípsum, maius est ómnibus sacrifíciis.

Post communionem Mentes nostras et córpora, Dómine, quaesumus, operátio tuae virtútis infúndat, ut, quod participatióne súmpsimus, plena redemptióne capiámus. Per Christum.


237 & 4 X

Pagina 237.

Oratio super populum ad libitum adhibenda Implorántes, Dómine, misericórdiam tuam, fidéles tuos propítius intuére, ut, qui de tua pietáte confídunt, tuae caritátis dona ubíque diffúndere váleant. Per Christum.


238 & 4 X

Pagina 238.

Sabbato

Ant. ad introitum Ps 102,2-3 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius, qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis.

Collecta Observatiónis huius ánnua celebritáte laetántes, quaesumus, Dómine, ut, paschálibus sacraméntis inhaeréntes, plenis eórum efféctibus gaudeámus. Per Dóminum.

Super oblata Deus, de cuius grátia venit, ut ad mystéria tua purgátis sénsibus accedámus, praesta, quaesumus, ut, in eórum traditióne sollémniter honoránda, cómpetens deferámus obséquium. Per Christum.

Praefatio de Quadragesima, pp. 524 - 527 .

Ant. ad communionem Lc 18, 13 Publicánus, stans a longe, percutiébat pectus suum dicens: Deus, propítius esto mihi peccatóri.

Post communionem Da nobis, quaesumus, miséricors Deus, ut sancta tua, quibus incessánter explémur, sincéris tractémus obséquiis, et fidéli semper mente sumámus. Per Christum.


239 & 4 X

Pagina 239.

Oratio super populum ad libitum adhibenda Praeténde, Dómine, fidélibus tuis déxteram caeléstis auxílii, ut te toto corde perquírant, et quae digne póstulant cónsequi mereántur. Per Christum.


240 & 4 X

Pagina 240.

DOMINICA IV IN QUADRAGESIMA

In hac Missa adhibetur color violaceus vel rosaceus, sonus instrumentorum admittitur et altare floribus ornari potest. Hac dominica celebratur secundum scrutinium praeparatorium ad baptismum pro catechumenis, qui in Vigilia paschali ad sacramenta initiationis christianae admittentur, adhibitis orationibus et intercessionibus propriis, ut infra, pp. 975 -976 .

Ant. ad introitum Cf. Is 66,10-11 Laetáre, Ierúsalem, et convéntum fácite, omnes qui dilígitis eam; gaudéte cum laetítia, qui in tristítia fuístis, ut exsultétis, et satiémini ab ubéribus consolatiónis vestrae.

Non dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui per Verbum tuum humáni géneris reconciliatiónem mirabíliter operáris, praesta, quaesumus, ut pópulus christiánus prompta devotióne et álacri fide ad ventúra sollémnia váleat festináre. Per Dóminum.

DiciturCredo

Super oblata Remédii sempitérni múnera, Dómine, laetántes offérimus, supplíciter exorántes, ut éadem nos et fidéliter venerári, et pro salúte mundi congruénter exhibére perfícias. Per Christum.

Quando non legitur Evangelium de caeco nato, adhibetur Praefatio I vel II de Quadragesima, pp. 524 -525 .


241 & 4 X

Pagina 241.

Praefatio: De caeco nato. V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Qui genus humánum, in ténebris ámbulans, ad fídei claritátem per mystérium incarnatiónis addúxit, et, qui servi peccáti véteris nascebántur, per lavácrum regeneratiónis in fílios adoptiónis assúmpsit. Propter quod caeléstia tibi atque terréstria cánticum novum cóncinunt adorándo, et nos, cum omni exércitu Angelórum, proclamámus, sine fine dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Ant. ad communionem

Quando legitur Evangelium de caeco nato: Cf. Jn 9,11 Dóminus linívit óculos meos: et ábii, et lavi, et vidi, et crédidi Deo. Quando legitur Evangelium de filio prodigo: Lc 15,32 Opórtet te, fili, gaudére, quia frater tuus mórtuus fúerat, et revíxit; períerat, et invéntus est.

242 & 4 X

Pagina 242.

Quando legitur aliud Evangelium: Cf. Ps 121, 3-4 Ierúsalem, quae aedificátur ut cívitas, cuius participátio eius in idípsum. Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, ad confiténdum nómini tuo, Dómine.

Post communionem Deus, qui illúminas omnem hóminem veniéntem in hunc mundum, illúmina, quaesumus, corda nostra grátiae tuae splendóre, ut digna ac plácita maiestáti tuae cogitáre semper, et te sincére dilígere valeámus. Per Christum.

Oratio super populum Tuére, Dómine, súpplices tuos, susténta frágiles, et inter ténebras mortálium ambulántes tua semper luce vivífica, atque a malis ómnibus cleménter eréptos, ad summa bona perveníre concéde. Per Christum.


243 & 4 X

Pagina 243.

Feria secunda

Ant. ad introitum Cf. Ps 30,7-8 Ego autem in Dómino sperábo. Exsultábo, et laetábor in tua misericórdia, quia respexísti humilitátem meam.

Collecta Deus, qui ineffabílibus mundum rénovas sacraméntis, praesta, quaesumus, ut Ecclésia tua et aetérnis profíciat institútis, et temporálibus non destituátur auxíliis. Per Dóminum.

Super oblata Dicátae tibi, Dómine, quaesumus, capiámus oblatiónis efféctum, ut, a terrénae vetustátis conversatióne mundáti, caeléstis vitae proféctibus innovémur. Per Christum.

Praefatio de Quadragesima, pp. 524 - 527 .

Ant. ad communionem Ez 36,27 Spíritum meum ponam in médio vestri, et fáciam ut in praecéptis meis ambulétis, et iudícia mea custodiátis, et operémini, dicit Dóminus.

Post communionem Sancta tua nos, Dómine, quaesumus, et renovándo vivíficent, et sanctificándo ad aetérna perdúcant. Per Christum.


244 & 4 X

Pagina 244.

Oratio super populum ad libitum adhibenda Plebem tuam, Dómine, quaesumus, intérius exteriúsque restáura, ut quam corpóreis non vis delectatiónibus impedíre, spiritáli fácias vigére propósito. Per Christum.


245 & 4 X

Pagina 245.

Feria tertia

Ant. ad introitum Cf. Is 55,1 Sitiéntes, veníte ad aquas, dicit Dóminus; et qui non habétis prétium, veníte, et bíbite cum laetítia.

Collecta Exercitátio veneránda sanctae devotiónis, Dómine, tuórum fidélium corda dispónat, ut et dignis méntibus suscípiant paschále mystérium, et salvatiónis tuae núntient praecónium. Per Dóminum.

Super oblata Offérimus tibi, Dómine, múnera quae dedísti, ut et creatiónis tuae circa mortalitátem nostram testificéntur auxílium, et remédium nobis immortalitátis operéntur. Per Christum.

Praefatio de Quadragesima, pp. 524 - 527 .

Ant. ad communionem Cf. Ps 22,1-2 Dóminus regit me, et nihil mihi déerit; in loco páscuae ibi me collocávit, super aquam refectiónis educávit me.

Post communionem Purífica, quaesumus, Dómine, mentes nostras benígnus, et rénova caeléstibus sacraméntis, ut consequénter et córporum praesens páriter et futúrum capiámus auxílium. Per Christum.


246 & 4 X

Pagina 246.

Oratio super populum ad libitum adhibenda Concéde, miséricors Deus, ut devótus tibi pópulus semper exístat et de tua cleméntia, quod ei prosit, indesinénter obtíneat. Per Christum.


247 & 4 X

Pagina 247.

Feria quarta

Ant. ad introitum Ps 68,14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine; tempus benepláciti, Deus. In multitúdine misericórdiae tuae exáudi me in veritáte salútis tuae.

Collecta Deus, qui et iustis praemia meritórum et peccatóribus véniam per paeniténtiam praebes, tuis supplícibus miserére, ut reátus nostri conféssio indulgéntiam váleat percípere delictórum. Per Dóminum.

Super oblata Huius sacrifícii poténtia, Dómine, quaesumus, et vetustátem nostram cleménter abstérgat, et novitátem nobis áugeat et salútem. Per Christum.

Praefatio de Quadragesima, pp. 524 - 527 .

Ant. ad communionem Jn 3,17 Non misit Deus Fílium suum in mundum, ut iúdicet mundum, sed ut salvétur mundus per ipsum.

Post communionem Caeléstia dona capiéntibus, quaesumus, Dómine, non ad iudícium proveníre patiáris, quae fidélibus tuis ad remédium providísti. Per Christum.


248 & 4 X

Pagina 248.

Oratio super populum ad libitum adhibenda Fámuli tui, Dómine, pietátis tuae protectióne muniántur, ut bonum in hoc saeculo faciéntes ad te, summum bonum, pervéniant. Per Christum.


249 & 4 X

Pagina 249.

Feria quinta

Ant. ad introitum Cf. Ps 104,3-4 Laetétur cor quaeréntium Dóminum. Quaerite Dóminum et confirmámini, quaerite fáciem eius semper.

Collecta Cleméntiam tuam, Dómine, súpplici voto depóscimus, ut nos fámulos tuos, paeniténtia emendátos et bonis opéribus erudítos, in mandátis tuis fácias perseveráre sincéros, et ad paschália festa perveníre illaesos. Per Dóminum.

Super oblata Concéde, quaesumus, omnípotens Deus, ut huius sacrifícii munus oblátum fragilitátem nostram ab omni malo purget semper et múniat. Per Christum.

Praefatio de Quadragesima, pp. 524 - 527 .

Ant. ad communionem Jr 31,33 Dabo legem meam in viscéribus eórum, et in corde eórum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum, dicit Dóminus.

Post communionem Puríficent nos, quaesumus, Dómine, sacraménta quae súmpsimus, et fámulos tuos ab omni culpa líberos esse concéde, ut, qui consciéntiae reátu constringúntur, caeléstis remédii plenitúdine gloriéntur. Per Christum.


250 & 4 X

Pagina 250.

Oratio super populum ad libitum adhibenda Protéctor in te sperántium, Deus, bénedic pópulum tuum, salva, tuére, dispóne, ut, a peccátis liber, ab hoste secúrus, in tuo semper amóre persevéret. Per Christum.


251 & 4 X

Pagina 251.

Feria sexta

Ant. ad introitum Cf. Ps 53,3-4 Deus, in nómine tuo salvum me fac, et in virtúte tua líbera me. Deus, exáudi oratiónem meam, áuribus pércipe verba oris mei.

Collecta Deus, qui fragilitáti nostrae cóngrua subsídia praeparásti, concéde, quaesumus, ut suae reparatiónis efféctum et cum exsultatióne suscípiat, et pia conversatióne recénseat. Per Dóminum.

Super oblata Haec sacrifícia nos, omnípotens Deus, poténti virtúte mundátos, ad suum fáciant purióres veníre princípium. Per Christum.

Praefatio de Quadragesima, pp. 524 - 527 .

Ant. ad communionem Ep 1,7 In Christo habémus redemptiónem per sánguinem eius, remissiónem peccatórum, secúndum divítias grátiae eius.

Post communionem Praesta, quaesumus, Dómine, ut, sicut de praetéritis ad nova transímus, ita, vetustáte depósita, sanctificátis méntibus innovémur. Per Christum.


252 & 4 X

Pagina 252.

Oratio super populum ad libitum adhibenda Réspice, Dómine, super fámulos tuos, et in tua misericórdia confiténtes caelésti prótege benígnus auxílio. Per Christum.


253 & 4 X

Pagina 253.

Sabbato

Ant. ad introitum Cf. Ps 17,5 Ps 7 Circumdedérunt me gémitus mortis, dolóres inférni circumdedérunt me; et in tribulatióne mea invocávi Dóminum, et exaudívit de templo sancto suo vocem meam.

Collecta Dírigat corda nostra, quaesumus, Dómine, tuae miseratiónis operátio, quia tibi sine te placére non póssumus. Per Dóminum.

Super oblata Oblatiónibus nostris, quaesumus, Dómine, placáre suscéptis, et ad te nostras étiam rebélles compélle propítius voluntátes. Per Christum.

Praefatio de Quadragesima, pp. 524 - 527 .

Ant. ad communionem 1P 1,19 Pretióso sánguine quasi Agni immaculáti et incontamináti Christi redémpti sumus.

Post communionem Tua nos, quaesumus, Dómine, sancta puríficent, et operatióne sua tibi plácitos esse perfíciant. Per Christum.


254 & 4 X

Pagina 254.

Oratio super populum ad libitum adhibenda Tuére, Dómine, plebem tuam, ad sacra ventúra properántem et caeléstis grátiae largitáte proséquere, ut visibílibus adiúta soláciis ad invisibília bona prómptius incitétur. Per Christum.


255 & 4 X

Pagina 255.


Missale Romanum 2002 continu 213