Missale 1962 899


DE MISSA SOLEMNI VESPERTINA IN CENA DOMINI

Statio ad S. Ioannem in Laterano

§ Missa solemnis in Cena Domini celebranda est vespere, hora magis opportuna, non autem ante horam quartam post meridiem, nec post horam nonam.

Aliarum Missarum in Cena Domini celebratio interdicitur. Ubi vero ratio pastoralis id postulet, loci Ordinarius unam alteramve Missam lectam in singulis ecclesiis vel oratoriis publicis permittere poterit ; in oratoriis autem semipublicis unam tantum Missam lectam; ea quidem de causa, ut omnes fideles hoc sacro die Missae sacrificio interesse et Corpus Christi sumere possint. Hae autem Missae inter easdem diei horas permittuntur, quae pro Missa solemni assignatas sunt, ut supra notatur.

Hoc die sacra Communio fidelibus distribui potest tantummodo inter Missas vespertinas, vel continuo ac statim ab iis expletis; infirmis vero hoc die sacra Communio deferri licet, horis ante et post meridiem.

1. Tabernaculum, si quod exstat in altari maiore, omnino vacuum sit; pro communicando vero clero et populo hodie et crastino die, ponatur super altare pyxis (vel pyxides) cum particulis in hac ipsa Missa consecrandis.

2. Ubi deest copia clericorum et sacerdotum, Missa celebratur secundum consuetum ritum Missae cantatae.

3. Ubi vero clerici adsint, maxime convenit, ut, in forma assistentiae choralis, Missae solemni vespertinae intersint.

4. Itaque, unusquisque suis choralibus vestimentis induitur: sacerdotes insuper accipiunt stolam; celebrans et ministri induunt vestes sacras albi coloris, ut in Missa moris est.

5. Omnibus sic paratis, incipit processio per ecclesiam ad altare, et interim cantatur a schola antiphona ad Introitum.

Ant. ad Introitum Ga 6,14
900 Nos autem gloriari oportet in Cruce Dómini nostri Iesu Christi: in quo est salus, vita et resurrectio nostra: per quem salvati et liberati sumus. Ps 66,2 Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri. Nos autem.

6. Celebrans, postquam cum ministris, seu ministrantibus, ad altare pervenerit, facta confessione, ascendens, osculatur illud in medio, et incensat more solito.

7. Altaris incensatione peracta, celebrans, lecta antiphona ad Introitum et Kyrie, eléison recitato, incipit solemniter Glória in excelsis, et pulsantur campanae et organum, quae, expleto hymno, silent usque ad Vigiliam paschalem.

8. Oremus. Oratio
901 Deus, a quo et Iudas reatus sui poenam, et confessionis suae latro praemium sumpsit, concede nobis tuae propitiationis effectum: ut, sicut in passione sua Iesus Christus, Dóminus noster, diversa utrisque intulit stipendia meritorum; ita nobis, ablato vetustatis errore, resurrectionis suae gratiam largiatur: Qui tecum vivit et regnat. Et dicitur haec tantum oratio.

9. Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios.

1Co 11,20-32

Fratres : Convenientibus vobis in unum, iam non est dominicam cenam manducare. Unusquisque enim suam cenam praesúmit ad manducandum. Et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis ? Laudo vos ? In hoc non laudo. Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dóminus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens fregit, et dixit: «Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem». Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: «Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem ». Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis: mortem Dómini annuntiabitis, donec veniat. Itaque quicumque manducaverit panem hunc vel biberit calicem Dómini indigne, reus erit corporis et sanguinis Dómini. Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat et de calice bibat. Qui enim mandúcat et bibit indigne, iudicium sibi mandúcat et bibit, non diiudicans corpus Dómini. Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dórmiunt multi. Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. Dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.

10. Graduale Ph 2,8-9
903 Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. V. Propter quod et Deus exaltavit illum: et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.

11. Munda cor meum, Iube, domne (Domine), et Dóminus sit in corde tuo (meo) dicuntur more solito.

12.
904 + Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.        Jn 13,1-15

Ante diem festum Paschae, sciens Iesus quia venit hora eius, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Et cena facta, cum diabolus iam misisset in cor, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariótae, sciens quia ómnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit, surgit a cena, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, praecinxit se. Deínde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat praecínctus. Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: « Domine, tu mihi lavas pedes?» Respondit Iesus, et dixit ei: « Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea». Dicit ei Petrus: «Non lavabis mihi pedes in aetérnum». Respondit ei Iesus: « Si non lavero te, non habebis partem mecum ». Dicit ei Simon Petrus: « Domine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput ».

Dicit ei Iesus: « Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes ». Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit : Non estis mundi omnes. Postquam ergo lavit pedes eórum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: « Scitis quid fecerim vobis ? Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis; sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dóminus et Magister: et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis ».

13. Valde convenit ut post Evangelium habeatur brevis HOMILIA ad illustranda mysteria potissima, quae hac Missa recoluntur, institutio scilicet sacrae Eucharistiae et Ordinis sacerdotalis, necnon et mandatum Domini de caritate fraterna.

14. Credo hodie non dicitur.


DE LOTIONE PEDUM

15. Post homiliam proceditur, ubi ratio pastoralis id suadeat, ad lotionem pedum.

16. In medio presbyterii, vel in ipsa aula ecclesiae, parata sint sedilia hinc inde pro duodecim viris, quorum lavabuntur pedes; cetera quae occurrunt, tempore opportuno, in mensula parentur.

17. Interim diaconus et subdiaconus, seu duo maiores ex ministrantibus, inducunt duodecim viros selectos, binos et binos, ad locum paratum, dum schola vel ipse clerus assistens incipit, cantando vel recitando, antiphonas, psalmos et versus infrascriptos.

Duodecim autem viri selecti, facta reverentia altari ac celebranti, in presbyterio sedenti, disponuntur per sedilia; tunc ministri sacri, seu ministrantes, adibunt celebrantem. Omnes deponunt manipulum, celebrans vero etiam planetam.

Lotione pedum ad finem vergente, incipitur antiphona 8a cum suis versibus, ceteris, si opus sit, omissis.

18. Antiphonae vero, psalmi et versus cantándi vel recitandi, sunt :

I

Antiphona Jn 13,34
905 « Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem, sicut dilexi vos », dicit Dóminus.

Ps 118,1 Beáti immaculati in via: qui ambulant in lege Dómini.

Et repetitur immediate antiphona « Mandatum novum». Et sic aliae antiphonae, quae habent psalmos vel versus, repetuntur. Et de quolibet psalmo dicitur tantum primus versus.

2 Antiphona Jn 13,4-5 Jn 13,15
906 Postquam surrexit Dóminus a cena, misit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum: hoc exemplum reliquit eis.

Ps 47,2 Magnus Dóminus, et laudabilis nimis: in civitate Dei nostri, in monte sancto eius.

Postquam surrexit Dóminus.

3 Antiphona Jn 13,12-13 Jn 13,15
907 Dóminus Iesus, postquam cenavit cum discipulis suis, lavit pedes eórum, et ait illis: « Scitis quid fecerim vobis ego, Dóminus et Magister? Exemplum dedi vobis, ut et vos ita faciatis ».

Ps 84,2 Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Iacob. Dóminus Iesus.

4 Antiphona Jn 13,6-8
908 « Domine, tu mihi lavas pedes? » Respondit Iesus, et dixit ei: « Si non lavero tibi pedes, non habebis partem mecum ».

V. Venit ergo ad Simonem Petrum, et dixit ei Petrus.

Et repetitur antiphona:

« Domine, tu mihi lavas pedes ? » Respondit Iesus, et dixit ei: « Si non lavero tibi pedes, non habebis partem mecum ».

V. « Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea ».

Tertio repetitur antiphona:

« Domine, tu mihi lavas pedes ? » Respondit Iesus, et dixit ei: « Si non lavero tibi pedes, non habebis partem mecum ».

5 Antiphona
909 « Si ego, Dóminus et Magister vester, lavi vobis pedes: quanto magis debetis alter alterius lavare pedes? »

Ps 48,2 Audite haec, omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem.

« Si ego, Dóminus ».

6 Antiphona Jn 13,35
910 « In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem ».
V. Dixit Iesus discipulis suis. « In hoc cognoscent ».

7 Antiphona
1Co 13,13
911 Maneant in vobis fides, spes, caritas, tria haec: maior autem horum est caritas.
V. Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec: maior horum est caritas.
Maneant in vobis.

8 Sequens antiphona cum suis versibus numquam omittitur; incipitur autem, omissis, si opus sit, praecedentibus, lotione pedum ad finem vergente.

Antiphona
912 Ubi caritas et amor, Deus ibi est. V. Congregavit nos in unum Christi amor.

V. Exsultemus et in ipso iucundémur.

V. Timeamus et amemus Deum vivum.

V. Et ex corde diligamus nos sincero.

Et repetitur antiphona: Ubi caritas et amor, Deus ibi est. V. Simul ergo cum in unum congregantur:

V. Ne nos mente dividamur, caveámus.

V. Cessent iurgia maligna, cessent lites.

V. Et in medio nostri sit Christus Deus.

Et repetitur antiphona:

Ubi caritas et amor, Deus ibi est.

V. Simul quoque cum beátis videamus

V. Gloriánter vultum tuum, Christe Deus:

V. Gaudium, quod est immensum atque probum,

V. Saecula per infinita saeculorum. Amen.

19. Interim celebrans procedit ad lotionem pedum, hoc modo : praecingit se linteo, et per ordinem dispositis iis, qui lavandi sunt, acolythis pelvim et aquam ministrantibus, subdiacono singulorum pedem dextrum tenente, genuflectens singulis, illorum pedem lavat et extergit, diacono praebente linteum ad abstergendum.

19 a. Officia, quae in ritu solemni a diacono et subdiacono adimplentur, a ministrantibus peraguntur.

20. Post lotionem celebrans lavat et abstergit manus, nihil dicens. Deinde omnes resumunt manipulum, celebrans vero etiam planetam, et redeunt ante medium altaris, ubi celebrans, versus populum, dicit:

Pater noster secreto.

V. Et ne nos inducas in tentationem.

R. Sed libera nos a malo.

V. Tu mandasti mandata tua, Domine.

R. Custodiri nimis.

V. Tu lavisti pedes discipulorum tuorum.

R. Opera manuum tuarum ne despicias.

V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dóminus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Oratio
913 Adesto, Domine, quaesumus, officio servitutis nostrae: et, quia tu discipulis tuis pedes lavare dignatus es, ne despicias opera manuum tuarum, quae nobis retinenda mandasti: ut, sicut hic nobis et a nobis exteriora abluúntur inquinaménta ; sic a te omnium nostrum interiora lavéntur peccata. Quod ipse praestáre dignéris, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. R. Amen.

Oratione completa, duodecim viri, facta reverentia altari et celebranti, reducuntur ad loca sua, si sint clerici in presbyterium, si sint laici in peculiarem locum ad hoc designatum.

21. Ubi vero contingat lotionem pedum extra Missarum solemnia peragi, observetur ordo supra descriptus, praemisso, cum solitis caeremoniis, cantu Evangelii Missae Ante diem festum Paschae, ut supra n. 12, 155.

22. Post pedum lotionem, seu, ubi haec locum non habuerit, post homiliam, proceditur in celebratione Missae, more solito.

23. Antiphona ad Offertorium
914 Ps 117,16-17 Dextera Dómini fecit virtutem, dextera Dómini exaltavit me: non moriar, sed vivam, et narrabo opera Dómini.

24. Secreta
915 Ipse tibi, quaesumus, Domine, sancte Pater, omnípotens aeterne Deus, sacrifícium nostrum reddat acceptum, qui discipulis suis in sui commemorationem hoc fieri hodierna traditione monstravit, Iesus Christus, Filius tuus, Dóminus noster: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

25. Praefatio, Sanctus et Benedíctus dicuntur more consueto. Dicitur autem praefatio de sancta Cruce.

26. Infra Actionem
916 Communicantes, et diem sacratíssimum celebrantes, quo Dóminus noster Iesus Christus pro nobis est traditus: sed et memoriam venerantes, in primis gloriosae semper Virginis Maríae, Genetricis eiusdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: sed et beáti Ioseph, eiusdem Virginis Sponsi, et beatorum Apostolorum ac Martyrum tuorum, Petri et Pauli, Andreae, Iacobi, Ioannis, Thomae, Iacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Thaddaei: Lini, Cleti, Clementis, Xysti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Ioannis et Pauli, Cosmae et Damiani: et omnium Sanctorum tuorum ; quorum meritis precibúsque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniámur auxilio. Iungit manus. Per eundem Christum Dóminum nostrum. Amen.

27. Tenens manus expansas super oblata, dicit :
917 Hanc ígitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus ob diem, in qua Dóminus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis Corporis et Sanguinis sui mysteria celebranda: quaesumus, Domine, ut placatus accipias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Iungit manus. Per eundem Christum Dóminum nostrum. Amen.

918 Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus, signat ter super oblata, bene + dictam, adscríp + tam, ra + tam, rationabilem, acceptabilémque facere dignéris: signat semel super hostiam, ut nobis Cor + pus, et semel super calicem, et San + guis fiat dilectissimi Filii tui iungit manus Dómini nostri Iesu Christi.

919 Qui pridie, quam pro nostra omniumque salute pateretur, hoc est, hodie, accipit hostiam, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, elevat oculos ad caelum, et elevatis oculis in caelum ad te Deum, Patrem suum omnipotentem, caput inclinat, tibi gratias agens, signat super hostiam, bene + dixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite, et manducate ex hoc omnes.

Tenens ambabus manibus hostiam inter indices et pollices, profert verba Consecrationis distincte et attente super hostiam, et simul super omnes, si plures sint consecrandam.

Hoc est enim Corpus meum.

Reliqua ut in Canone Missae,
ut infra 306 , praeter sequentia.

920 28. Ad triplex Agnus Dei, ter respondetur miserere nobis, ut infra :

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis.

Osculum pacis hodie non datur, et omittitur oratio Domine Iesu Christe, qui dixisti.

29. Sumpto sacratissimo Sanguine, celebrans procedit ad distributionem Communionis, more solito.

Praecedunt ministri sacri; post eos ceteri clerici per ordinem, deinde ministrantes.

Hi omnes accedunt ante altare, bini et bini, aut quaterni et quaterni, et, facta genuflexione, gradus ascendunt, genibusque flexis reverenter accipiunt Corpus Domini; postea eodem ordine recedunt. Fideles vero accipiunt Sacramentum ad cancellos.

Si vero multitudo fidelium ad sacram mensam accedentium magna sit, alii quoque sacerdotes, vel una cum celebrante ad cancellos, vel alio loco apto, Communionem distribuere possunt, cauto tamen ut bono ordini ac devotioni fidelium sedulo provideatur.

Si Episcopus sacram Communionem distribueret, fideles anulum eiusdem ante Communionem non osculantur.

921 30. Antiphona ad Communionem Jn 13,12-13 Jn 13,15 Dóminus Iesus, postquam cenavit cum discipulis suis, lavit pedes eórum, et ait illis: « Scitis quid fecerim vobis ego, Dóminus et Magister? Exemplum dedi vobis, ut et vos ita faciatis ».

Iuxta numerum communicantium addi possunt sequentes psalmi :

Ps 22 Dóminus pascit me: nihil mihi deest. Et repetitur antiphona Dóminus Iesus.

Ps 71 Deus, iudicium tuum regi da. Et repetitur antiphona Dóminus Iesus.

Ps 103 Benedic, anima mea, Domino. Et repetitur antiphona Dóminus Iesus.

Ps 150 Laudate Dóminum in sanctuario eius. Et clauditur cum eadem antiphona Dóminus Iesus.

31. Communione fidelium peracta, pyxis vel pyxides deponuntur super corporale. Celebrans procedit ad ablutionem calicis et digitorum, recitans solitas orationes.

32. Omnibus sic absolutis, Missa prosequitur more solito; sed celebrans genufléctit, quandocumque ad medium altaris accedit, vel ab eo recedit, vel transit ante Sacramentum: et cum dicit Dóminus vobíscum, non vertit se ad populum in medio altaris, ne terga vertat Sacramento, sed a latere Evangelii.

33. Oremus. Postcommunio
922 Refecti vitalibus aliméntis, quaesumus, Domine Deus noster : ut, quod témpore nostrae mortalitatis exséquimur, immortalitatis tuae munere consequamur. Per Dóminum.

34. Loco Ite, missa est, hodie cantatur Benedicamus Domino, et dicitur Placeat tibi, sancta Trinitas, more solito.

35. Benedictio et ultimum Evangelium sancti Ioannis hodie omittuntur; celebrans autem et ministri sacri deponunt manipulum, celebrans vero etiam planetam, et accipit pluviale albi coloris.

36. In Missis lectis, quae ab Ordinario loci celebrari permittuntur, Missa terminatur more solito.


DE SOLEMNI TRANSLATIONE AC REPOSITIONE SACRAMENTI ET DE ALTARIUM DENUDATIONE

1. Missa expleta, statim proceditur ad solemnem translationem et repositionem Sacramenti, quod ad Communionem sequenti die faciendam in pyxide asservatur.

2. Pro solemni Sacramenti repositione paretur locus aptus in aliquo sacello vel altari ecclesiae, ac decenter, quoad fieri potest, ornetur velis et luminaribus; atque, servatis Sacrae Rituum Congregationis decretis de vitandis vel tollendis abusibus in hoc loco parando, plane commendatur severitas, quae liturgiae horum dierum convenit.

3. In translatione et repositione vero Sacramenti proceditur hoc modo :

Accenduntur intorticia, et fit processio more solito.

Si haberi potest, alius subdiaconus paratus ferat crucem; secus unus ex clericis vel ministrantibus.

Celebrans, stans ante altare, imponit incensum in duobus thuribulis, absque benedictione. Deinde, in medio genuflexus, ter incensat Sacramentum.

Tunc assumit velum humerale albi coloris, et ascendens altare in medio, facta genuflexione, stans, accipit pyxidem, quam diaconus ei porrigit, et extremitatibus veli cooperit.

Deinde, de altari descendens, procedit sub baldachino, duobus acolythis, vel ministrantibus, Sacramentum continue incensantibus, usque ad locum paratum.

Ministri sacri, vel ministrantes, comitantur celebrantem, a dextris et a sinistris procedentes.

Dum fit processio, cantatur hymnus Pange, lingua, gloriosi Corporis mysterium, usque ad verba Tantum ergo ; si vero opus sit, idem hymnus repetitur.

4. Cum autem ventum fuerit ad locum paratum, celebrans, adiuvante, si opus sit, diacono, deponit pyxidem super altare, genufléctit, et incensat, thure iterum imposito; interim canitur Tantum ergo.

Deinde diaconus, vel ipse celebrans, reponit pyxidem in tabernaculo seu capsa.

5. Postea, omnes, genibus flexis, per aliquod temporis spatium in silentio Sacramentum adorant. Signo dato, celebrans et ministri sacri, et ministrantes, surgunt, iterum, genibus flexis, adorant, et revertuntur in sacristiam, ubi celebrans et ministri sacri deponunt paramenta albi coloris; deinde celebrans et diaconus assumunt stolam violaceam.

6. Si autem plures pyxides transferendae sint, idem celebrans (vel, si habeantur, alius sacerdos, aut diaconus, indutus superpelliceo, stola alba et velo humerali eiusdem coloris) eas transferat ad locum destinatum, antequam incipiat altarium denudationem, forma quidem simplici, scilicet comitantibus duobus acolythis, vel ministrantibus, cum cereis accensis, alioque umbellam portante.

7. Deinde celebrans et ministri, seu ministrantes, exeunt ante altare maius; facta eidem reverentia, stantes, incipiunt denudationem altarium, hoc modo:

Celebrans dicit clara voce sequentem antiphonam :

923 Ps 21,19 Dividunt sibi indumenta mea, et de veste mea mittunt sortem, addens initium eiusdem psalmi:

Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti?

Clerici, si adsunt, prosequuntur recitationem huius psalmi, usque dum altarium denudatio peracta sit; alioquin celebrans dicat antiphonam et primum tantum versum psalmi ante denudationem altaris maioris.

Celebrans vero cum ministris sacris, vel ministrantibus, denudat omnia altaria ecclesiae, excepto illo in quo Sacramentum solemniter adoratur.

Altaribus denudatis, redeunt ad altare maius, et, repetita a celebrante antiphona Dividunt, revertuntur in sacristiam.

8. Mox in choro dicitur Completorium, candelis exstinctis et absque cantu.

9. Ad locum autem repositionis sanctissimae Eucharistiae fit publica adoratio, inde ab expleta Missa in Cena Domini instituenda, et protrahenda saltem usque ad mediam noctem.


FERIA SEXTA IN PASSIONE ET MORTE DOMINI

I classis


DE SOLEMNI ACTIONE LITURGICA POSTMERIDIANA

IN PASSIONE ET MORTE DOMINI

Statio ad S. Crucem in Ierusalem


* Solemnis Actio liturgica celebranda est horis postmeridianis, et quidem circa horam tertiam; si vero ratio pastoralis id suadeat, inchoari potest inde a meridie, vel tardiori hora, non autem ultra horam nonam serotinam. Privata Actionis liturgicae celebratio interdicitur.

Hoc die sacra Communio fidelibus distribui potest unice inter solemnem Actionem liturgicam postmeridianam, exceptis iis, qui in periculo mortis sunt constituti.

1. Altare omnino nudum sit: sine cruce, sine candelabris, sine tobaleis.

2. Solemnis Actio liturgica postmeridiana huius feriae, ubi deest copia clericorum et sacerdotum, peragitur a celebrante cum assistentia ministrantium, ut suis locis notabitur; ubi vero clerici adsint, maxime convenit, ut in choro Actioni liturgicae assistant.

3. Itaque, unusquisque suis choralibus vestimentis induitur; celebrans et diaconus, amictu, alba et cingulo induti, sumunt stolam nigram; subdiaconus accipit amictum, albam et cingulum.


DE PRIMA PARTE ACTIONIS LITURGICAE SEU DE LECTIONIBUS

4. Omnibus sic paratis, incipit processio per ecclesiam ad altare, sub silentio.

5. Clerici, ministri, seu ministrantes, et celebrans, cum ad altare pervenerint, eidem altari reverentiam faciunt ; deinde, celebrans et ministri sacri, non vero ministrantes, in faciem procumbunt, reliqui vero adeunt scamna in choro, ibique manent, genibus flexis et profunde inclinati: omnesque in silentio aliquamdiu orant.

6. Signo dato, omnes se erigunt, sed genuflexi manent; solus celebrans, stans ante gradus altaris, dicit, manibus iunctis et in tono feriali, sequentem orationem:

Oratio
924 Deus, qui peccati veteris hereditáriam mortem, in qua posteritatis genus omne successerat, Christi tui, Dómini nostri, passione solvísti: da, ut, conformes eidem facti; sicut imaginem terreni, naturae necessitate portavimus, ita imaginem caelestis, grátiae sanctificatione portémus. Per eundem Christum Dóminum nostrum. Omnes respondent: Amen.

7. Oratione completa, celebrans et ministri, seu ministrantes, ad sedilia pergunt. Interim ponitur legile nudum in medio presbyterii, et lector incipit primam lectionem, omnibus sedentibus et auscultantibus. Incipitur vero sine titulo, ac clauditur absque Deo gratias.

7a. Deficiente lectore, ipse celebrans, stans in loco suo, legit lectionem.

Lectio prima
Os 6,1-6
925 Haec dicit Dóminus: In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dóminum: quia ipse cepit, et sanabit nos: percutiet, et curabit nos. Vivificabit nos post duos dies: in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius. Sciemus, sequemúrque, ut cognoscamus Dóminum: quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus, et serotinus terrae. Quid faciam tibi, Ephraim ? Quid faciam tibi, Iuda? misericordia vestra quasi nubes matutina: et quasi ros mane pertransiens. Propter hoc dolavi in prophetis, occidi eos in verbis oris mei: et iudicia tua quasi lux egredientur. Quia misericordiam volui, et non sacrifícium, et scientiam Dei, plus quam holocausta.

Sequitur responsorium, a schola cantandum, vel a clero assistente recitandum.

Responsorium
Ha 3,2-3
926 Domine, audivi auditum tuum, et tímui: consideravi opera tua, et expavi. V. In medio duorum animalium innotescéris: dum appropinquaverint anni, cognoscéris: dum advenerit tempus, ostendens. V. In eo, dum conturbata fuerit anima mea: in ira, misericordiae memor eris. V. Deus a Libano veniet, et Sanctus de monte umbróso et condenso. V. Operuit caelos maiestas eius: et laudis eius plena est terra.

8. Responsorio absoluto, omnes surgunt; celebrans, stans ad sedile, dicit Oremus, diaconus Flectamus génua, et omnes, flexis genibus, per aliquod temporis spatium in silentio orant; dicto a diacono Levate, omnes surgunt, et celebrans, manibus iunctis ac in tono feriali, dicit orationem.

8a. Celebrans, manens in loco suo, dicit Oremus, Flectamus génua, et, brevi interposita precatione, flexis genibus et in silentio, dicit Levate ; deinde surgit, et, manibus iunctis ac in tono feriali, dicit orationem.

Oremus. Flectamus génua. — Levate.

Oratio
927 Deus, a quo et Iudas reatus sui poenam, et confessionis suae latro praemium sumpsit, concede nobis tuae propitiationis effectum: ut, sicut in passione sua Iesus Christus, Dóminus noster, diversa utrisque intulit stipendia meritorum; ita nobis, ablato vetustatis errore, resurrectionis suae gratiam largiatur: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

9. Oratione expleta, sequitur altera lectio, a subdiacono dicenda ad legile, item sine titulo, et sine Deo gratias in fine. Celebrans ceterique omnes, sedentes, auscultant.

9a. Lectionem legat lector ad legile: secus vero ipse celebrans, stans in loco suo.

Lectio altera
Ex 12,1-11
928 In diebus illis: Dixit Dóminus ad Moysen et Aaron in terra AEgypti: « Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni. Loquimini ad universum coetum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. Sin autem minor est numerus, ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum, qui iunctus est domui suae, iuxta numerum animarum, quae sufficere possunt ad esum agni. Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: iuxta quem ritum tolletis et haedum. Et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam. Et sument de sanguine eius, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum. Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis. Nec remanebit quidquam ex eo usque mane. Si quid residuum fuerit, igne comburetis. Sic autem comedetis illum: Renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase, id est transitus, Dómini ».

Sequitur responsorium, a schola cantandum, vel a clero assistente recitandum.

Responsorium
Ps 139,2-10 Ps 139,14
929 Eripe me, Domine, ab homine malo: a viro iniquo libera me. V. Qui cogitaverunt malitias in corde: tota die constituebant proelia. V. Acuerunt linguas suas sicut serpentes: venenum aspidum sub labiis eórum. V. Custodi me, Domine, de manu peccatoris : et ab hominibus iniquis libera me. V. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos: absconderunt superbi laqueum mihi. V. Et funes extenderunt in laqueum pedibus meis : iuxta iter scandalum posuerunt mihi. V. Dixi Domino: Deus meus es tu: exaudi, Domine, vocem orationis meae. V. Domine, Domine, virtus salutis meae: obúmbra caput meum in die belli. V. Ne tradas me a desiderio meo peccatori: cogitaverunt adversum me: ne derelinquas me, ne unquam exaltentur. V. Caput circuitus eórum: labor labiorum ipsorum operiet eos. V. Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo : et habitabunt recti cum vultu tuo.

10. Absoluta altera lectione cum suo responsorio, ponuntur in latere Evangelii, in plano presbyterii, legilia nuda cum libris, et proceditur ad cantum vel lectionem historiae Passionis Domini secundum Ioannem hoc modo: cantatur vel legitur a ministris, saltem in ordine diaconatus constitutis, qui, comitantibus duobus acolythis, vel ministrantibus, absque luminaribus et absque incenso, facta altari reverentia, ante celebrantem sistunt; super eos, profunde inclinatos, celebrans media voce dicit:

930 Dóminus sit in cordibus vestris et in labiis vestris. Ipsi vero, erigentes se, respondent: Amen.

Tunc, iterum facta altari reverentia, procedunt ad latus Evangelii, ibique, super nudum legile, incipiunt cantare vel legere historiam Passionis Domini, omnibus auscultantibus.

10 a. Historiam Passionis Domini legit vel cantat celebrans, clara et distincta voce. Antequam incipiat, dicit, in medio presbyterii, profunde inclinatus, secreto:

931 Dóminus sit in corde meo et in labiis meis. Amen.

Tunc, facta altari reverentia, vadit ad latus Evangelii, ibique, super nudum legile, incipit legere vel cantare historiam Passionis Domini.

11. Evangelium Passionis et Mortis Domini secundum Ioannem.
Jn 18,1-40 Jn 19,1-42.

Passio Dómini nostri Iesu Christi secúndum Ioannem.
932 In illo témpore: Egressus est Iesus cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli eius. Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis. Iudas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum latérnis et facibus et armis. Iesus itaque sciens ómnia, quae ventura erant super eum, processit, et dixit eis: + Quem quaeritis? C. Responderunt ei: S. Iesum Nazarenum. C. Dicit eis Iesus: + Ego sum. C. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Iterum ergo interrogavit eos : + Quem quaeritis? C. Illi autem dixerunt: S. Iesum Nazarenum. C. Respondit Iesus: + Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quaeritis, sinite hos abire. C. Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.

Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum: et abscidit auriculam eius dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. Dixit ergo Iesus Petro: + Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? C. Cohors ergo, et tribunus, et ministri Iudaeórum comprehenderunt Iesum, et ligaverunt eum.

Et adduxerunt eum ad Annam primum, erat enim socer Cáiphae, qui erat pontifex anni illius. Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudaeis: Quia expedit, unum hominem mori pro populo. Sequebatur autem Iesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Iesu in atrium pontificis.

Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae: et introduxit Petrum. Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: S. Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? C. Dicit ille: S. Non sum. C. Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se.

Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis, et de doctrina eius. Respondit ei Iesus: Ego palam locútus sum mundo: ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt: et in occulto locútus sum nihil. Quid me interrogas? interroga eos, qui audierunt quid locútus sim ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego. C. Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu, dicens: S. Sic respondes pontifici? C. Respondit ei Iesus: ^ Si male locútus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me caedis ?

C. Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: S. Numquid et tu ex discipulis eius es? C. Negavit ille, et dixit: S. Non sum. C. Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: S. Nonne ego te vidi in horto cum illo? C. Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit.

Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: S. Quam accusationem affertis adversus hominem hunc ? C. Responderunt et dixerunt ei: S. Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. C. Dixit ergo eis Pilatus: S. Accipite eum vos, et secúndum legem vestram iudicate eum. C. Dixerunt ergo ei Iudaei: S. Nobis non licet interficere quemquam. C. Ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus.

Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus, et vocavit Iesum, et dixit ei: S. Tu es Rex Iudaeórum? C. Respondit Iesus: + A temetipso hoc dicis, an álii dixerunt tibi de me? C. Respondit Pilatus: S. Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quis fecisti? C. Respondit Iesus: + Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudaeis: nunc autem regnum meum non est hinc. C. Dixit itaque ei Pilatus: S. Ergo Rex es tu? C. Respondit Iesus: + Tu dicis quia Rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis, qui est ex veritate, audit vocem meam. C. Dicit ei Pilatus: S. Quid est veritas? C. Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos, et dicit eis: S. Ego nullam invenio in eo causam. Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis Regem Iudaeórum? C. Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes: S. Non hunc, sed Barabbam. C. Erat autem Barabbas latro.

Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum, et flagellavit. Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius: et veste purpurea circumdederunt eum. Et veniebant ad eum, et dicebant: S. Ave, Rex Iudaeórum. C. Et dabant ei alapas.

Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: S. Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis, quia nullam invenio in eo causam. C. (Exivit ergo Iesus portans coronam spineam et purpureum vestimentum). Et dixit eis: S. Ecce homo. C. Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes: S. Crucifige, crucifige eum. C. Dicit eis Pilatus: S. Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam. C. Responderunt ei Iudaei: S. Nos legem habemus, et secúndum legem debet mori, quia Fílium Dei se fecit. C. Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit.

Et ingressus est praetórium iterum: et dixit ad Iesum : S. Unde es tu?

C. Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: S. Mihi non loqueris ? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te ? C. Respondit Iesus : + Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea, qui me tradidit tibi, maius peccatum habet. C. Et exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Iudaei autem clamabant, dicentes: S. Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Omnis enim, qui se regem facit, contradicit Caesari. C. Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum, et sedit pro tribunali, in loco, qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Erat autem Parasceve Paschae, hora quasi sexta, et dicit Iudaeis: S. Ecce Rex vester. C. Illi autem clamabant: S. Tolle, tolle, crucifige eum. C. Dicit eis Pilatus: S. Regem vestrum crucifigam? C. Responderunt pontifices: S. Non habemus regem, nisi Caesarem. C. Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur.

Susceperunt autem Iesum, et eduxerunt. Et baiulans sibi crucem, exivit in eum, qui dicitur Calváriae, locum, hebraice autem Golgotha: ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos, hinc et hinc, medium autem Iesum.

Scripsit autem et titulum Pilatus: et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Iesus Nazarenus, Rex Iudaeórum. Hunc ergo titulum multi Iudaeórum legerunt, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus. Et erat scriptum hebraice, graece et latine. Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeórum: S. Noli scribere, Rex Iudaeórum, sed quia ipse dixit: Rex sum Iudaeórum.

C. Respondit Pilatus: S. Quod scripsi, scripsi.

C. Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quatuor partes: unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Dixerunt ergo ad invicem: S. Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit. C. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem haec fecerunt.

Stabant autem iuxta crucem Iesu, mater eius, et soror matris eius María Cléophae, et María Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: + Mulier, ecce filius tuus. C. Deínde dicit discipulo: + Ecce mater tua. C. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.

Postea sciens Iesus quia ómnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: + Sitio. C. Vas ergo erat positum acéto plenum. Illi autem spongiam plenam acéto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit : + Consummatum est. C. Et inclinato capite tradidit spiritum. (Hic genuflectitur, et pausatur aliquantulum).

Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies ille sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eórum crura, et tollerentur. Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo. Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura: sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium eius. Et ille scit, quia vera dicit: ut et vos credatis. Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleretur: Os non comminuétis ex eo. Et iterum ália Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt.

Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeórum, ut tolleret corpus Iesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Iesu. Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et áloës, quasi libras centum. Acceperunt ergo corpus Iesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudaeis sepelire. Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. Ibi ergo propter Parascéven Iudaeórum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.


Missale 1962 899