Missale Romanum 2002 continu 1270

De modo proferendi Precem eucharisticam I

pro Missis cum pueris quando in concelebratione adhibetur

Intuitu psychologiae puerorum a concelebratione potius abstinendum esse videtur, quando Missa cum pueris celebratur. Attamen, ubi in casibus peculiaribus concelebratio fit, haec servanda erunt: Omnia usque ad Grato ergo ánimo acclamémus a solo celebrante principali, manibus extensis, dicuntur. Verba a Clementíssime Pater usque ad una voce dicéntes uni alterive e concelebrantibus committi possunt, qui solus has preces manibus extensis et elata voce dicit. A Pater sancte, grátias tibi reférre voléntes usque ad súscipe nos, quaesumus, cum illo omnes concelebrantes omnia simul proferunt, hoc modo:

a) Pater sancte, grátias tibi usque ad dilectíssimi Fílii tui, manibus ad oblata extensis;
b) Sic tibi offérre et Ipse enim, véspere facto manibus iunctis;
c) verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et calicem extensa, ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac postea profunde se inclinantes;
d) Pater, qui nos tantópere díligis manibus extensis. Intercessio: Qui nullíus umquam usque ad iterúmque te collaudámus uni alterive e concelebrantibus committi potest, qui solus hanc precem manibus extensis profert.

1271 & 4 X

Pagina 1271.


APPENDIX VI

PRECES EUCHARISTICAE PRO MISSIS CUM PUERIS

Usus harum Precum eucharisticarum stricte circumscribitur ad Missas, quae tantum pro pueris, scilicet pro iis qui aetatem praeadulescentiae nondum inierunt, celebrantur, aut ad illas, in quibus maior pars participantium ab ipsis constituitur. Omnis Prex eucharistica instructa est propria praefatione, quae ob peculiarem uniuscuiusque Precis structuram et indolem cum aliis praefationibus commutari nequit. Natura sua textus latinus non tantum ad usum liturgicum destinatur, sed potius utpote textus typicus seu exemplar praebetur.

I

1. V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Dómine, Pater bone, qui nos congregásti in unum, coram te sístimus, ut te celebrémus, et, quantum ánimi nostri miréntur, fateámur. Tibi laus pro pulchritúdine, quae in univérso est orbe, et pro gáudio, quod córdibus nostris infúndis. Tibi laus pro luce diéi atque pro verbo, quo mentes nostras illúminas. Tibi laus pro terra et pro homínibus, qui eam inhábitant, et pro vita, quam a te nobis datam cognóscimus. Vere bonus es tu, qui nos amas et mirabília pro nobis operáris. Quaprópter simul tibi omnes cantámus:

1272 & 4 X

Pagina 1272.

Omnes acclamant: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

2. Sacerdos, manibus extensis, dicit: Tu, Pater, qui semper de homínibus cógitas, nec illis usquam désinis adésse, misísti nobis Fílium tuum diléctum; qui nosmet venit salváre, curávit infírmos, peccatóribus véniam tríbuit; ómnibus amórem tuum osténdit, párvulos suscépit et benedíxit. Grato ergo ánimo acclamémus:

Omnes acclamant: Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis.

3. Sacerdos, manibus extensis, dicit: Clementíssime Pater, non soli sumus in tuis láudibus celebrándis, cum per totum orbem terrárum te pópulus tuus gloríficet. Te ergo precámur cum univérsa Ecclésia, cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N. (*) In caelis autem beáta Virgo María et Apóstoli omnésque Sancti te sine fine colláudant. Cum quibus et cum Angelis te adorámus una voce dicéntes:

Omnes acclamant: Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

1273 & 4 X

Pagina 1273.

4. Sacerdos, manibus extensis, dicit: Pater sancte, grátias tibi réferre voléntes, panem et vinum attúlimus; Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit: fac ut virtúte Spíritus Sancti Corpus fiant et Sanguis Iungit manus et signat semel super panem et calicem simul, dicens: Iesu Christi, + dilectíssimi Fílii tui. Iungit manus. Sic tibi offérre potérimus, quod tuo múnere nobis praebétur.

5. In formulis quae sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.

Ipse enim, véspere facto, ántequam paterétur, cum Apóstolis suis convéscens, Accipit panem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: accépit de mensa panem, et tibi grátias agens benedíxit, fregit dedítque discípulis suis dicens: Parum se inclinat.

ACCÍPITE ET MANDUCÁTE EX HOC OMNES HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADÉTUR.

Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam et genuflexus adorat.

6. Postea prosequitur. Item, exeúnte cena, Accipit calicem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur accípiens cálicem, vino replétum, tibi grátias agens benedíxit dedítque discípulis suis dicens: Parum se inclinat.

1274 & 4 X

Pagina 1274.

ACCÍPITE ET BÍBITE EX EO OMNES: HIC EST ENIM CALIX SÁNGUINIS MEI NOVI ET AETÉRNI TESTAMÉNTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓNEM PECCATÓRUM.

Deínde dixit ad eos: Hoc fácite in meam commemoratiónem

Calicem ostendit participantibus, deponit super corporale, et genuflexus adorat.

7. Deinde, extensis manibus, dicit: Quae ígitur Iesus Christus nos fácere mandávit, ea hic reverénter fácimus; tibíque panem vitae et cálicem salútis offérimus mortem et resurrectiónem annuntiántes ipsíus. Qui nos ad te benígnus addúcit, súscipe nos, quaesumus, cum illo.

Omnes acclamant: Christum, qui mórtuus est pro nobis et resurréxit, exspectámus veniéntem in glória.

Vel: Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Vel: Quotiescúmque manducámus panem hunc et cálicem bíbimus, mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

Vel: Salvátor mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

1275 & 4 X

Pagina 1275.

8. Postea, extensis manibus, sacerdos dicit: Pater, qui nos tantópere díligis, ad hanc tuam sine nos mensam accédere et mitte nobis Spíritum Sanctum ut, Fílii tui Corpus et Sánguinem sumámus, et simus cor unum et ánima una. Qui nullíus umquam oblivísceris, Dómine, te deprecámur pro eis, quos amámus pro papa nostro N. et epíscopo nostro N., (*) pro paréntibus, frátribus et amícis et pro eis, qui in pace de hoc saeculo transiérunt. Recordáre ómnium, qui affligúntur dolóribus et contristántur, et famíliae tuae christiánae late diffúsae, et cunctórum hóminum, qui in toto sunt orbe terrárum. Cum autem vidémus ea, quae nobis operáris per Iesum Christum Fílium tuum, admirámur iterúmque te collaudámus.

9. Iungit manus, accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, solus sacerdos dicit: Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia saecula saeculórum.

Omnes acclamant: Amen.

1276 & 4 X

Pagina 1276.

De modo proferendi Precem eucharisticam

II pro Missis cum pueris quando in concelebratione adhibetur

Intuitu psychologiae puerorum a concelebratione potius abstinendum esse videtur, quando Missa cum pueris celebratur. Attamen, ubi in casibus peculiaribus concelebratio fit, haec servanda erunt: Omnia usque ad de tua vita tamquam fílii viverémus a solo celebrante principali, manibus extensis, dicuntur. A Te Deum, Patrem nostrum, rogámus usque ad quo ad te traherémur omnes concelebrantes omnia simul proferunt, hoc modo:
a) Te Deum, Patrem nostrum, manibus ad oblata extensis;
b) Qui prídie quam paterétur manibus iunctis;
c) verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et calicem extensa, ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac postea profunde se inclinantes;
d) Mémores ígitur sumus manibus extensis. Intercessiones: Exáudi nos, Dómine Deus usque ad in gáudium domus tuae benígnus admítte et Ad te, Pater, nos quodam cóngrega usque ad tibi sine fine cantábunt uni alterive e concelebrantibus committi possunt, qui solus hanc precem manibus extensis profert.

1277 & 4 X

Pagina 1277.

PREX EUCHARISTICA II PRO MISSIS CUM PUERIS

1. V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere, amantíssime Pater, hoc gáudium nobis praebétur, ut tibi grátias agámus et una cum Iesu Christo in Ecclésia tua exsultémus. Sic nos dilexísti, ut pro nobis cónderes hunc mundum imménsum et pulchrum.

Omnes acclamant: Glória tibi, Dómine, qui nos hómines amas.

Sacerdos, manibus extensis, prosequitur: Sic nos díligis, ut nobis des Iesum Fílium tuum, qui ad te nos addúcat.

Omnes acclamant: Glória tibi, Dómine, qui nos hómines amas.

Sacerdos, manibus extensis, prosequitur: Sic nos díligis, ut in Christo nos cóngreges, et per Spíritum adoptiónis uníus famíliae fílios nos fácias.

Omnes acclamant: Glória tibi, Dómine, qui nos hómines amas.

Sacerdos, manibus extensis, prosequitur: Pro tanti amóris dono tibi grátias ágimus cum Angelis et Sanctis, qui te adórant, canéntes:

1278 & 4 X

Pagina 1278.

Omnes acclamant: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.`

2. Sacerdos, manibus extensis, prosequitur: Vere benedíctus sit Iesus, missus a te, amícus parvulórum et páuperum. Ipse venit, ut nos docéret, te, Pater noster, et nosmet ipsos ad ínvicem dilígere. Ipse venit, ut a córdibus hóminum peccátum et malum auférret, quod amicítiam ímpedit, et ódium, quod non sinit esse felíces. Ipse promísit Spíritum Sanctum cunctis diébus nobis adfutúrum, ut de tua vita tamquam fílii viverémus.

Omnes acclamant: Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

3. Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit: Te Deum, Patrem nostrum, rogámus mitte Spíritum tuum, ut haec dona panis et vini Iungit manus, et signat semel super panem et calicem simul, dicens: Corpus et + Sanguis fiant Iesu Christi, Dómini nostri.

4. In formulis quae sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit. Qui prídie quam paterétur infinítum tuum manifestávit amórem, in cena enim cum discípulis discúmbens,

1279 & 4 X

Pagina 1279.

accipit panem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: accépit panem, grátias egit, fregit dedítque eis dicens: Parum se inclinat.

ACCÍPITE ET MANDUCÁTE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADÉTUR.

Hostiam consecratam ostendit participantibus, dum omnes acclamant: Iesus Christus pro nobis tráditus.

Hostiam consecratam deponit super patenam et genuflexus adorat.

5. Postea prosequitur. Item accépit cálicem vino replétum, Deinde accipit calicem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: orávit tibi, grátias agens, et porréxit eis cálicem, dicens: Parum se inclinat.

ACCÍPITE ET BÍBITE EX EO OMNES: HIC EST ENIM CALIX SÁNGUINIS MEI NOVI ET AETÉRNI TESTAMÉNTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓNEM PECCATÓRUM.

Calicem ostendit participantibus, dum omnes acclamant: Iesus Christus pro nobis tráditus.

Sacerdos prosequitur: Deínde dixit ad eos: Hoc fácite in meam commemoratiónem

Calicem deponit super corporale et genuflexus adorat.

1280 & 4 X

Pagina 1280.

6. Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit: Mystérium fídei.

Omnes acclamant: Christum, qui mórtuus est pro nobis et resurréxit, exspectámus veniéntem in glória.

Vel: Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Vel: Quotiescúmque manducámus panem hunc et cálicem bíbimus, mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

Vel: Salvátor mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

7. Postea, extensis manibus, sacerdos dicit: Mémores ígitur sumus, amantíssime Pater, mortis et resurrectiónis Iesu, mundi Salvatóris, qui in manus nostras dedit se ipsum, ut esset hóstia reconciliatiónis et pacis sacrifícium nostrum, quo ad te traherémur.

Omnes acclamant: Glória et laus Deo nostro.

Vel: Te laudámus, te benedícimus, tibi grátias ágimus.

8. Sacerdos, extensis manibus, dicit: Exáudi nos, Dómine Deus, et dona Spíritum tui amóris cunctis, qui de hoc partícipant convívio, ut in Ecclésia magis magísque sint unum,

1281 & 4 X

Pagina 1281.

cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N., (*) ceterísque Epíscopis et ómnibus, qui plebi tuae mínistrant.

Omnes acclamant: Unum corpus, unus spíritus sint ad glóriam tuam, Dómine.

Sacerdos, extensis manibus, prosequitur: Ne obliviscáris illórum, quos dilígimus: paréntum, fratrum et amicórum nostrórum et eórum, quos non satis amámus. Recordáre étiam illórum, qui ex hac vita in pace migrárunt (N. et N.), eósque in gáudium domus tuae benígnus admítte.

Omnes acclamant: Unum corpus, unus spíritus sint ad glóriam tuam, Dómine.

Sacerdos, extensis manibus, prosequitur: Ad te, Pater, nos quondam cóngrega, cum beáta Vírgine María, Matre Dei et nostra, ad diem aetérnam in Regno tuo celebrándam, ubi omnes amíci Iesu Christi, Dómini nostri, laudis cánticum tibi sine fine cantábunt.

Omnes, pro opportunitate, acclamant: Unum corpus, unus spíritus sint ad glóriam tuam, Dómine.

9. Iungit manus, accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, solus sacerdos dicit: Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia saecula saeculórum.

Omnes acclamant: Amen.

1282 & 4 X

Pagina 1282.

De modo proferendi Precem eucharisticam III pro Missis cum pueris

quando in concelebratione adhibetur

Intuitu psychologiae puerorum a concelebratione potius abstinendum esse videtur, quando Missa cum pueris celebratur. Attamen, ubi in casibus peculiaribus concelebratio fit, haec servanda erunt: Omnia usque ad quod ipse ántea fecit a solo celebrante principali, manibus extensis, dicuntur. A Pater óptime, haec dona usque ad unum corpus in caritáte fiámus omnes concelebrantes omnia simul proferunt, hoc modo:
a) Pater óptime, haec dona usque ad Fílii tui Iesu Christi, manibus ad oblata extensis;
b) Véspere enim illo manibus iunctis;
c) verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et calicem extensa, ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac postea profunde se inclinantes;
d) Quapropter hic, Pater sancte, et In fine autem ventúrus est et Pater sancte, qui nos vocásti, manibus extensis. Intercessio: Recordáre, Dómine, Papae nostri usque ad cum illo in sempitérnum uni alterive e concelebrantibus committi potest, qui solus hanc precem manibus extensis profert. In hac Prece eucharistica tempore paschali adhibentur partes variabiles peculiares.

1283 & 4 X

Pagina 1283.

PREX EUCHARISTICA III PRO MISSIS CUM PUERIS

1. V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. +Grátias ágimus tibi, Deus, qui nos creásti, ut tibi viverémus, nos ínvicem fratérne diligéntes. Tuum est munus quod mútuo contuéntes et colloquéntes, cuncta quae bona sunt, cuncta quae áspera, inter nos partíri valeámus. +

Tempore paschali sacerdos dicit: + Quia tu es Deus vivéntium, qui nos ad vitam vocásti et vis, ut felicitáte aetérna fruámur. Primum quidem e nobis Iesum Christum suscitásti a mórtuis novámque ei vitam donásti. Idem es nobis pollícitus vitam sine término, sine misériis, sine dolóribus. + De hoc, Pater, gavísi, et grátias referéntes, cum ómnibus, qui in te credunt, et cum Sanctis et Angelis confitémur in exsultatióne dicéntes:

Omnes acclamant: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

1284 & 4 X

Pagina 1284.

2. Sacerdos, manibus extensis, prosequitur: Vere sanctus es, Dómine, et erga nos omnes benígnus, cunctísque homínibus cleméntiam tuam osténdis. Tibi grátias ágimus, imprímis pro Fílio tuo Iesu Christo. + Qui in mundum veníre dignátus est, quia dereliquérunt te hómines propter peccátum neque ámplius inter se eórum conséntiunt ánimi. Ipse óculos nostros et aures apéruit, ut te Patrem ómnium nostrum agnoscerémus et nos alterútrum diligerémus. +

Tempore paschali sacerdos dicit: + Ipse nobis vitae núntium áttulit in splendóribus tuis apud te sine fine ducéndae, et illíus vitae viam nobis osténdit gréssibus amóris percurréndam, in qua nos ipse praecéssit. + Nunc autem Christus ad unam nos cóngregat mensam, volens ut faciámus, quod ipse ántea fecit. Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit: Pater óptime, haec dona panis et vini per virtútem Sancti Spíritus sanctificáre dignéris, Iungit manus et signat semel super patenam et calicem simul, dicens: ut nobis fiant Corpus et c Sanguis Fílii tui Iesu Christi. Iungit manus.

3. In formulis quae sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit. Véspere enim illo, priúsquam propter nos mortem subíret, cum discípulis suis postrémum discúmbens,

1285 & 4 X

Pagina 1285.

accipit panem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: accépit panem, grátias egit, fregit dedítque eis dicens: Parum se inclinat.

ACCÍPITE ET MANDUCÁTE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADÉTUR.

Hostiam consecratam ostendit participantibus, reponit super patenam et genuflexus adorat.

4. Postea prosequitur. Simíliter, Deinde accipit calicem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: accípiens cálicem, vino replétum, grátias egit, dedítque discípulis suis dicens: Parum se inclinat.

ACCÍPITE ET BÍBITE EX EO OMNES: HIC EST ENIM CALIX SÁNGUINIS MEI NOVI ET AETÉRNI TESTAMÉNTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓNEM PECCATÓRUM.

Deínde dixit ad eos: Hoc fácite in meam commemoratiónem

Calicem ostendit participantibus, deponit super corporale, et genuflexus adorat.

5. Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit: Mystérium fídei.

1286 & 4 X

Pagina 1286.

Omnes acclamant: Christum, qui mórtuus est pro nobis et resurréxit, exspectámus veniéntem in glória.

Vel: Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Vel: Quotiescúmque manducámus panem hunc et cálicem bíbimus, mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

Vel: Salvátor mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

6. Postea, extensis manibus, sacerdos dicit: Quaprópter hic, Pater sancte, tibi astámus, cum gáudio mémores eórum, quae Iesus Christus pro salúte nostra est operátus. In hoc sancto sacrifício, quod ipse Ecclésiae suae commísit, mortem eius ac resurrectiónem recólimus. Pater sancte, qui es in caelis, nos súscipe, quaésumus, una cum Fílio tuo dilécto. Ipse mortem voluntárie pro nobis sustínuit. Tu autem eum resuscitásti; unde acclamémus:

Omnes acclamant: Te Deum, qui bonus es, laudámus; tibi grátias ágimus.

Sacerdos, extensis manibus, prosequitur: Qui cum apud te semper vivit, tamen nobíscum conversátur.

1287 & 4 X

Pagina 1287.

Omnes acclamant: Te Deum, qui bonus es, laudámus; tibi grátias ágimus.

Sacerdos, extensis manibus, prosequitur: In fine autem ventúrus est cum glória, in cuius Regno non ámplius erit, qui miséria affligátur, qui lacrimétur, qui tristítiam hábeat, nec peccátum nec mors ultra dominabúntur.

Omnes acclamant: Te Deum, qui bonus es, laudámus; tibi grátias ágimus.

Sacerdos, extensis manibus, prosequitur: Pater sancte, qui nos vocásti, ut de hac mensa in laetítia Corpus Christi sumerémus, tríbue, quaesumus, ut huius cibi virtúte roboráti, tibi magis magísque placeámus, et per communiónem Spíritus Sancti unum corpus in caritáte fiámus. Recordáre, Dómine, Papae nostri N., Epíscopi nostri N., (*) et ceterórum Episcopórum.

+ Adiuva cunctos Christi discípulos, ut pacem concílient aliísque laetítiae donum impértiant. +

Tempore paschali sacerdos dicit: + Fac ut corda fidélium paschálibus gáudiis repleántur, et hanc laetítiam ad cunctos pérferant hómines, qui tristítiam habent. +

1288 & 4 X

Pagina 1288.

Nobis ómnibus concéde, ut cum beáta Vírgine María, Matre Dei, cum Sancto N. et univérsis Sanctis, apud Christum in caeléstibus quondam habitémus, et apud te simus cum illo in sempitérnum.

7. Iungit manus, accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, solus sacerdos dicit: Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia saecula saeculórum.

Omnes acclamant: Amen.

1289 & 4 X

Pagina 1289.

PRAEPARATIO AD MISSAM

Oratio S. Ambrosii Ad mensam dulcíssimi convívii tui, pie Dómine Iesu Christe, ego peccátor de própriis meis méritis nihil praesúmens, sed de tua confídens misericórdia et bonitáte, accédere véreor et contremísco. Nam cor et corpus hábeo multis crimínibus maculátum, mentem et linguam non caute custodítam. Ergo, o pia Déitas, o treménda maiéstas, ego miser, inter angústias deprehénsus, ad te fontem misericórdiae recúrro, ad te festíno sanándus, sub tuam protectiónem fúgio; et, quem Iúdicem sustinére néqueo, Salvatórem habére suspíro. Tibi, Dómine, plagas meas osténdo, tibi verecúndiam meam détego. Scio peccáta mea multa et magna, pro quibus tímeo: spero in misericórdias tuas, quarum non est númerus. Réspice ergo in me óculis misericórdiae tuae, Dómine Iesu Christe, Rex aetérne, Deus et homo, crucifíxus propter hóminem. Exáudi me sperántem in te: miserére mei pleni misériis et peccátis, tu qui fontem miseratiónis numquam manáre cessábis. Salve, salutáris víctima, pro me et omni humáno génere in patíbulo Crucis obláta. Salve, nóbilis et pretióse Sanguis, de vulnéribus crucifíxi Dómini mei Iesu Christi prófluens, et peccáta totíus mundi ábluens. Recordáre, Dómine, creatúrae tuae, quam tuo Sánguine redemísti. Paenitet me peccásse, cúpio emendáre quod feci. Aufer ergo a me, clementíssime Pater, omnes iniquitátes et peccáta mea, ut, purificátus mente et córpore, digne degustáre mérear Sancta sanctórum. Et concéde, ut haec sancta praelibátio Córporis et Sánguinis tui, quam ego indígnus súmere inténdo,

1290 & 4 X

Pagina 1290.

sit peccatórum meórum remíssio, sit delictórum perfécta purgátio, sit túrpium cogitatiónum effugátio ac bonórum sénsuum regenerátio, operúmque tibi placéntium salúbris efficácia, ánimae quoque et córporis contra inimicórum meórum insídias firmíssima tuítio. Amen.

Oratio S. Thomae Aquinatis Omnípotens sempitérne Deus, ecce accédo ad sacraméntum Unigéniti Fílii tui, Dómini nostri Iesu Christi, accédo tamquam infírmus ad médicum vitae immúndus ad fontem misericórdiae, caecus ad lumen claritátis aetérnae, pauper et egénus ad Dóminum caeli et terrae. Rogo ergo imménsae largitátis tuae abundántiam, quátenus meam curáre dignéris infirmitátem, laváre foditátem, illumináre caecitátem, ditáre paupertátem, vestíre nuditátem, ut panem Angelórum, Regem regum et Dóminum dominántium, tanta suscípiam reveréntia et humilitáte, tanta contritióne et devotióne, tanta puritáte et fide, tali propósito et intentióne, sicut éxpedit salúti ánimae meae. Da mihi, quaeso, domínici Córporis et Sánguinis non solum suscípere sacraméntum, sed étiam rem et virtútem sacraménti. O mitíssime Deus, da mihi Corpus Unigéniti Fílii tui, Dómini nostri Iesu Christi, quod traxit de Vírgine María, sic suscípere, ut córpori suo mystico mérear incorporári et inter eius membra connumerári. O amantíssime Pater, concéde mihi diléctum Fílium tuum, quem nunc velátum in via suscípere propóno, reveláta tandem fácie perpétuo contemplári: Qui tecum vivit et regnat in saecula saeculórum. Amen.

1291 & 4 X

Pagina 1291.

Oratio ad B. Mariam Virginem O Mater pietátis et misericórdiae, beatíssima Virgo María, ego miser et indígnus peccátor ad te confúgio toto corde et afféctu, et precor pietátem tuam, ut, sicut dulcíssimo Fílio tuo in Cruce pendénti astitísti, ita et mihi, mísero peccatóri, et sacerdótibus ómnibus, hic et in tota sancta Ecclésia hódie offeréntibus, cleménter assístere dignéris, ut, tua grátia adiúti, dignam et acceptábilem hóstiam in conspéctu summae et indivíduae Trinitátis offérre valeámus. Amen. Formula intentionis Ego volo celebráre Missam, et confícere Corpus et Sánguinem Dómini nostri Iesu Christi, iuxta ritum sanctae Románae Ecclésiae, ad laudem omnipoténtis Dei totiúsque Cúriae triumphántis, ad utilitátem meam totiúsque Cúriae militántis, pro ómnibus qui se commendavérunt oratiónibus meis in génere et in spécie, et pro felíci statu sanctae Románae Ecclésiae. Amen. Gáudium cum pace, emendatiónem vitae, spátium verae paeniténtiae, grátiam et consolatiónem Sancti Spíritus, perseverántiam in bonis opéribus, tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

1292 & 4 X

Pagina 1292.

GRATIARUM ACTIO POST MISSAM

Oratio S. Thomae Aquinatis Grátias tibi ago, Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus, qui me peccatórem, indígnum fámulum tuum, nullis meis méritis, sed sola dignatióne misericórdiae tuae satiáre dignátus es pretióso Córpore et Sánguine Fílii tui, Dómini nostri Iesu Christi. Et precor, ut haec sancta commúnio non sit mihi reátus ad ponam, sed intercéssio salutáris ad véniam. Sit mihi armatúra fídei, et scutum bonae voluntátis. Sit vitiórum meórum evacuátio, concupiscéntiae et libídinis exterminátio, caritátis et patiéntiae, humilitátis et obodiéntiae, omniúmque virtútum augmentátio: contra insídias inimicórum ómnium tam visibílium quam invisibílium, firma defénsio: mótuum meórum, tam carnálium quam spiritálium, perfécta quietátio: in te uno ac vero Deo firma adhaesio, atque finis mei felix consummátio. Et precor te, ut ad illud ineffábile convívium me peccatórem perdúcere dignéris, ubi tu, cum Fílio tuo et Spíritu Sancto, Sanctis tuis es lux vera, satíetas plena, gáudium sempitérnum, iucúnditas consummáta et felícitas perfécta. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Aspirationes ad Ss.mum Redemptorem Anima Christi, sanctífica me. Corpus Christi, salva me. Sanguis Christi, inébria me. Aqua láteris Christi, lava me. Pássio Christi, confórta me. O bone Iesu, exáudi me. Intra tua vúlnera abscónde me. Ne permíttas me separári a te. Ab hoste malígno defénde me. In hora mortis meae voca me. Et iube me veníre ad te, ut cum Sanctis tuis laudem te in saecula saeculórum. Amen.

1293 & 4 X

Pagina 1293.

Oblatio sui Súscipe, Dómine, univérsam meam libertátem. Accipe memóriam, intelléctum atque voluntátem omnem. Quidquid hábeo vel possídeo, mihi largítus es: id tibi totum restítuo, ac tuae prorsus voluntáti trado gubernándum. Amórem tui solum cum grátia tua mihi dones, et dives sum satis, nec áliud quidquam ultra posco.

Oratio ad Dominum nostrum Iesum Christum Crucifixum En ego, o bone et dulcíssime Iesu, ante conspéctum tuum génibus me provólvo, ac máximo ánimi ardóre te oro atque obtéstor, ut meum in cor vívidos fídei, spei et caritátis sensus, atque veram peccatórum meórum paeniténtiam, eáque emendándi firmíssimam voluntátem velis imprímere; dum magno ánimi afféctu et dolóre tua quinque vúlnera mecum ipse consídero ac mente contémplor, illud prae óculis habens, quod iam in ore ponébat tuo David prophéta de te, o bone Iesu: Fodérunt manus meas et pedes meos: dinumeravérunt ómnia ossa mea (Ps 21,17-18).

Oratio universalis sub nomine Clementis Pp. XI vulgata Credo, Dómine, sed credam fírmius; spero, sed sperem secúrius; amo, sed amem ardéntius; dóleo, sed dóleam veheméntius. Adóro te ut primum princípium; desídero ut finem últimum; laudo ut benefactórem perpétuum; ínvoco ut defensórem propítium. Tua me sapiéntia dírige, iustítia cóntine, cleméntia soláre, poténtia prótege.

1294 & 4 X

Pagina 1294.

Offero tibi, Dómine, cogitánda, ut sint ad te; dicénda, ut sint de te; faciénda, ut sint secúndum te; ferénda, ut sint propter te. Volo quidquid vis, volo quia vis, volo quómodo vis, volo quámdiu vis. Oro, Dómine: intelléctum illúmines, voluntátem inflámmes, cor emúndes, ánimam sanctífices. Défleam praetéritas iniquitátes, repéllam futúras tentatiónes, córrigam vitiósas propensiónes, éxcolam idóneas virtútes. Tríbue mihi, bone Deus, amórem tui, ódium mei, zelum próximi, contémptum mundi. Stúdeam superióribus obodíre, inferióribus subveníre, amícis consúlere, inimícis párcere. Vincam voluptátem austeritáte, avarítiam largitáte, iracúndiam lenitáte, tepiditátem fervóre. Redde me prudéntem in consíliis, constántem in perículis, patiéntem in advérsis, húmilem in prósperis. Fac, Dómine, ut sim in oratióne atténtus, in épulis sóbrius, in múnere sédulus, in propósito firmus. Curem habére innocéntiam interiórem, modéstiam exteriórem, conversatiónem exemplárem, vitam regulárem.

1295 & 4 X

Pagina 1295.

Assídue invígilem natúrae domándae, grátiae fovéndae, legi servándae, salúti promeréndae. Discam a te quam ténue quod terrénum, quam grande quod divínum, quam breve quod temporáneum, quam durábile quod aetérnum. Da, ut mortem praevéniam, iudícium pertímeam, inférnum effúgiam, paradísum obtíneam. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Orationes ad B. Mariam Virginem O María, Virgo et Mater sanctíssima, ecce suscépi dilectíssimum Fílium tuum, quem immaculáto útero tuo concepísti, genuísti, lactásti atque suavíssimis ampléxibus strinxísti. Ecce, cuius aspéctu laetabáris et ómnibus delíciis replebáris, illum ipsum tibi humíliter et amánter repraesénto et óffero, tuis brácchiis constringéndum, tuo corde amándum, sanctissimaeque Trinitáti in suprémum latríae cultum, pro tui ipsíus honóre et glória et pro meis totiúsque mundi necessitátibus, offeréndum. Rogo ergo te, piíssima Mater, ímpetra mihi véniam ómnium peccatórum meórum, uberémque grátiam ipsi deínceps fidélius serviéndi, ac dénique grátiam finálem, ut eum tecum laudáre possim per ómnia saecula saeculórum. Amen. Ave María, grátia plena, Dóminus tecum; benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui, Iesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

1296 & 4 X

Pagina 1296.

1297 & 4 X

Pagina 1297.

&&INDICES

1298 & 4 X

Pagina 1298.


1299 & 4 X

Pagina 1299.

INDEX ALPHABETICUS CELEBRATIONUM



Missale Romanum 2002 continu 1270