Missale 1962 2152

2152 Deus, qui per sanctum Ioannem Ordinem sanctíssimae Trinitatis ad redimendum de potestate Saracenorum captivos caelitus instituere dignatus es: praesta, quaesumus ; ut, eius suffragántibus meritis, a captivitate corporis et animae, te adiuvante, liberemur. Per Dóminum nostrum.

Secreta C
2153 Laudis tibi, Domine, hostias immolamus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praesentibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C
2154 Refecti cibo potuque caelesti, Deus noster, te supplices exorámus: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum nostrum.

Die 9 februarii

S. Cyrilli Ep. Alexandrini, Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Missa In medio, de Communi Doctorum [22], cum orationibus ut infra:

Oratio P
2155 Deus, qui beatum Cyrillum Confessórem tuum atque Pontificem divinae maternitatis beatíssimae Virginis Mariae assertórem invíctum effecísti: concede, ipso intercedente ; ut, qui vere eam Genetricem Dei credimus, materna eiusdem protectione salvémur. Per eundem Dóminum.

Et fit commemoratio S. Apolloniae Virginis et Martyris:

Oratio

Deus, qui inter cetera poténtiae 2156 tuae miracula etiam in sexu frágili victoriam martyrii contulísti: concede propitius; ut, qui beatae Apolloniae Virginis et Martyris tuae natalicia colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per Dóminum.

Secreta

Munera nostra, omnípotens Deus, benignus respice: et, intercedente beáto Cyríllo, praesta; ut unigenitum tuum Iesum Christum Dóminum nostrum, in tua tecum glória coaeternum, in cordibus nostris digne suscipere mereamur: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro S. Apollonia Secreta

2158 Oúscipe, Domine, munera, quae in O beatae Apollóniae Virginis et Martyris tuae solemnitate deferimus: cuius nos confidimus patrocinio liberari. Per Dóminum.

Postcommunio P

2159 I "\ivinis, Domine, refecti mysteriis, jLs te supplices deprecámur: ut, exemplis et meritis beáti Cyrilli Pontificis adiuti, sanctíssimae Genetrici Unigeniti tui digne famulari valeamus: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro S. Apollonia Postcommunio

2160 A uxiliéntur nobis, Domine, sumpta Ii. mysteria: et, intercedente beata Apollonia Virgine et Mártyre tua, sempiterna faciant protectione gaudere. Per Dóminum.

Eodem die 9 februarii S. Apollóniae Virg. et Mart.

Commemoratio

2160A Missa Loquebar, de Communi Virginum I loco [28].

Die 10 februarii

S. Scholasticae Virg.

III classis

Missa Dilexisti, de Communi Virginum III loco [32], praeter orationem sequentem :

Oratio P

Deus, qui animam beatae Virginis 2161 tuae Scholásticae ad ostendendam innocéntiae viam in colúmbae specie caelum penetrare fecisti: da nobis eius meritis et precibus ita innocénter vivere; ut ad aeterna mereamur gaudia pervenire. Per Dóminum.

Secreta C Accepta tibi sit, Domine, sacrátae 2162 JljL plebis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

Postcommunio C

Satiasti, Domine, familiam tuam mu- 2163 néribus sacris: eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum.

Die 11 februarii In Apparitione B. Mariae Virg. Immaculatae

III classis Ant. ad Introitum Apoc. 21, 2

Vidi civitatem sanctam, Ierusa- 2164 lem novam, descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. Ps. 44, 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui per immaculatam Vírgi- 2165 nis Conceptionem dignum Filio tuo habitaculum praeparásti: supplices a te quaesumus; ut, eiusdem Virginis Apparitiónem celebrantes, salutem mentis et corporis consequamur. Per eundem Dóminum.

Léctio libri Apocalypsis beáti Ioannis Apostoli.    Apoc, ii, 19; 12, 1 et 10

2166 Apertum est templum Dei in caelo: XJL et visa est arca testamenti eius in templo eius, et facta sunt fulgura, et voces, et terraemótus, et grando magna. Et signum magnum apparuit in caelo: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius corona stellarum duodecim. Et audivi vocem magnam in caelo dicentem: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi eius.

Graduale Cant. 2, 12

2167 Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit, vox turturis audíta est in terra nostra. V. Ibid., 10 et 14 Surge, amíca mea, speciosa mea, et veni: columba mea in foraminibus petrae, in caverna macériae.

2168 Allelúia, allelúia. V. Ostende mihi fáciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Iudith 15, 10

2169 Tu glória Ierusalem, tu laetítia Israel, tu honorificéntia populi nostri. V. Cant. 4, 7 Tota pulchra es, María: et macula originalis non est in te. V. Felix es, sacra Virgo María, et omni laude dignís-sima, quae serpentis caput virgineo pede contrivisti.

^ In Missis votivis tempore paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

2170 Allelúia, allelúia. V. Iudith 15, 10 Tu glória Ierusalem, tu laetítia Israel, tu honorificéntia populi nostri. Allelúia. V. Cant. 4, 7 Tota pulchra es, María: et macula originalis non est in te. Allelúia.

lT j Sequentia sancti Evangelii secún-' 1 " dum Lucam.         Luc. 1, 26-31

In illo témpore: Missus est Angelus 2171 Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen Virginis María. Et ingressus Angelus ad eam, dixit: Ave, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Quae cum audisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait Angelus ei: Ne timeas, María, invenisti enim gratiam apud Deum: ecce concipies in útero, et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum.

Ant. ad Offertorium Luc. 1, 28

Ave, gratia plena: Dóminus tecum: 2172 benedicta tu in mulieribus.

Secreta

Hostia laudis, quam tibi, Domine, 2173 per merita gloriósae et immaculatae Virginis offerimus, sit tibi in odorem suavitatis, et nobis optatam conferat corporis et animae sanitatem. Per Dóminum.

Praefatio de B. Maria Virg. Et te in Conceptione immaculata.

Ant. ad Communionem       Ps. 64, 10

Visitasti terram et inebriasti eam, 2174 multiplicasti locupletare eam.

Postcommunio

Quos caelesti, Domine, aliménto sa- 217^ tiásti, súblevet dextera Genetricis tuae immaculatae: ut ad aeternam patriam, ipsa adiuvante, pervenire mereamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Die 12 februarii

Ss. septem Fundatorum Ord. Servorum B. Mariae V. Confessorum

III classis

Ant. ad Introitum Sap. 10, 20-21

2176 "Vusti decantaverunt, Domine, nomen

I sanctum tuum, et victricem ma-JL num tuam laudaverunt pariter: quoniam sapientia aperuit os mutum, et linguas infantium fecit disertas. Ps. 8, 2 Domine, Dóminus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

V. Glória Patri.

Oratio

2177 T^\ómine Iesu Christe, qui, ad re-JLy colendam memoriam dolorum sanctíssimae Genetricis tuae, per septem beatos Patres nova Servorum eius familia Ecclesiam tuam fecundásti: concede propitius; ita nos eórum consociari fletibus, ut perfruamur et gaudiis: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 44, 1-15

2178 t audemus viros gloriosos, et parentes JL/ nostros in generatione sua. Multam gloriam fecit Dóminus magnificentia sua a saeculo. Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute, et prudentia sua praediti, nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum, et imperántes in praesénti populo, et virtute prudéntiae populis sanctissima verba. In peritia sua requirentes modos musicos, et narrantes carmina scripturarum. Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes: pacificantes in domibus suis. Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus. Qui de illis nati sunt, reliquerunt nomen narrandi laudes eórum. Et sunt quorum non est memória: perierunt quasi qui non fuerint: et nati sunt, quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis. Sed illi viri misericordiae sunt, quorum pietates non defuerunt: cum semine eórum permanent bona, hereditas sancta nepotes eórum, et in testamentis stetit semen eórum: et filii eórum propter illos usque in aetérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquetur. Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eórum vivit in generationem et generationem. Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eórum nuntiet ecclesia.

Graduale Isai. 65, 23

Electi mei non laborabunt frustra, 2179 neque germinabunt in conturbatione: quia semen benedictorum Dómini est, et nepotes eórum cum eis. V. Eccli. 44, 14 Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eórum vivit in generationem et generationem.

Allelúia, allelúia. V. Ibid., 15 Sapién- 2180 tiam ipsorum narrent populi, et laudem eórum nuntiet Ecclesia. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 125, 5-6

Qui seminant in lacrimis, in exsul- 2181 tatióne metent. V. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. V. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.

*] In Missis votivis tempore paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur :

2182 Allelúia, allelúia. V. Eccli. 44, 15 Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eórum nuntiet Ecclesia. Allelúia. V. Ps. 36, 28 Non derelinquet Dóminus Sanctos suos: in aetérnum conservabúntur. Allelúia.

lT 1 Sequentia sancti Evangelii secún-r k 1 dum Matthaeum.   Mt. 19, 27-29

2183 T*n illo témpore: Dixit Petrus ad Ie-JL sum: Ecce nos reliquimus ómnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit.

Ant. ad Offertorium Isai. 56, 7

2184 Adducam eos in montem sanctum meum, et laetificabo eos in domo orationis meae: holocausta eórum, et victimae eórum placebunt mihi super altare meum.

Secreta

2185 Recipe, quaesumus, Domine, hostias XJL quas tibi offerimus: et praesta ; ut, intercedentibus Sanctis tuis, libera tibi mente serviamus, et perdoléntis Virginis Genetricis Filii tui amore inflam-mémur. Per eundem Dóminum.

Ant. ad Communionem       Io. 15,16

2186 Ego vos elegi de mundo, ut eatis, et fructum afferatis: et fructus vester maneat.

Postcommunio

Caeléstibus refecti mysteriis te, Dó- 2187 mine, deprecámur: ut, quorum festa percólimus imitantes exempla; iuxta Crucem Iesu cum María Matre eius fideliter adstémus, et eiusdem redemptionis fructum percipere mereamur. Per eundem Dóminum.

Die 14 februarii

S. Valentini Presb. et Mart.

Commemoratio

Missa In virtute, de Communi unius Martyris III loco [6], cum orationibus ut infra:

Oratio P
2188 Praesta, quaesumus, omnipotens Deus : ut, qui beáti Valentini Martyris tui natalícia colimus, a cunctis malis imminéntibus, eius intercessione, liberemur. Per Dóminum.

Secreta P
2189 Suscipe, quaesumus, Domine, múnera dignánter oblata: et, beáti Valentini Martyris tui suffragántibus meritis, ad nostrae salutis auxilium provenire concede. Per Dóminum.

Postcommunio P
2190 Sit nobis, Domine, reparatio mentis et corporis caeléste mysterium: ut, cuius exséquimur actionem, intercedente beáto Valentíno Mártyre tuo, sentiamus effectum. Per Dóminum.

Die 15 februarii

Ss. Faustini et Iovitae Mm. Commemoratio

Missa Salus autem, de Communi plurimorum Martyrum III loco [12], cum orationibus ut infra:

Oratio C

2191 T\eus, qui nos annua sanctorum ÍlJ Martyrum tuorum Faustini et Iovítae solemnitate laetíficas: concede propitius; ut, quorum gaudemus meritis, accendámur exemplis. Per Dóminum nostrum.

Secreta P

2192 Adesto, Domine, supplicationibus Xl nostris, quas in Sanctorum tuorum commemoratione deferimus: ut, qui nostrae iustítiae fiduciam non habemus, eórum, qui tibi placuerunt, meritis adiuvémur. Per Dóminum.

Postcommunio P 2195 /^^uaesumus, Domine, salutaribus re-pléti mysteriis: ut, quorum so-lémnia celebramus, eórum orationibus adiuvémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 18 februarii

S. Simeonis Ep. et Mart.

Commemoratio

Missa Statuit, de Communi unius Martyris I loco [4].

Oratio C 2194 Tnfirmitátem nostram respice, omní-JL potens Deus: et, quia pondus propriae actionis gravat, beáti Simeonis Martyris tui atque Pontificis intercessi© gloriosa nos protegat. Per Dóminum nostrum.

Secreta

Hostias tibi, Domine, beáti Simeonis Martyris tui atque Pontificis dicátas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum.

Postcommunio C

Refecti participatione muneris sacri, 2196 quaesumus, Domine Deus noster: ut, cuius exséquimur cultum, intercedente beáto Simeone Mártyre tuo atque Pontifice, sentiamus effectum. Per Dóminum nostrum.

Die 22 februarii


CATHEDRAE S. PETRI APOSTOLI

II classis

Ant. ad Introitum Eccli. 45, 30

Statuit ei Dóminus testamentum 2197 pacis, et principem fecit eum: ut sit illi sacerdotii dignitas in aetérnum. Ps. 131, 1 Memento, Domine, David: et omnis mansuetudinis eius.

V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui beáto Petro Apostolo tuo, 2198 collatis clavibus regni caelestis, ligandi atque solvendi pontificium tradidisti: concede; ut, intercessionis eius auxilio, a peccatorum nostrorum nexibus liberemur.

Et fit commemoratio S. Pauli Apostoli sub unica conclusione:

Oratio

Deus, qui multitudinem gentium 2199 beáti Pauli Apostoli praedicatióne docuisti: da nobis, quaesumus; ut, cuius commemorationem colimus, eius apud te patrocinia sentiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et fegnat in unitate.

Deinde, tempore quadragesima^ fit commemoratio feriae.

Léctio Epistolae beáti Petri Apostoli. 1 Petri 1, 1-7

2200 T)etfus Apostolus Iesu Christi, electis JL advenis dispersionis Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae secúndum praescientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in oboedientiam, et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur. Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, qui secúndum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, in hereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in caelis in vobis, qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in témpore novissimo. In quo exsultábitis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus: ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem, in revelatione Iesu Christi Dómini nostri.

Graduale Ps. 106, 32 et 31

2201 Exaltent eum in ecclesia plebis: et in cathedra seniorum laudent eum. V. Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum.

Tractus Matth. 16,18-19

2202 Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. V Et portae inferi non praevalébunt adversus eam: et tibi dabo claves regni caelórum. V. Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis. V. Et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.

*] In Missis votivis ante Septuagesi-mam vel post Pentecosten, graduale ut supra, sed, omisso tractu, dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Matth. 16, 18 Tu es Petrus, et super hanc petram 2203 aedificabo Ecclesiam meam. Allelúia.

*] Tempore autem paschali, omissis graduali et tractu, dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 106, 15 Confiteantur Domino misericordiae 2204 eius, et mirabilia eius filiis hominum. Allelúia. V. Matth. 16, 18 Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.   Mt. 16, 13-19

In illo témpore: Venit Iesus in par- 2205 tes Caesaréae Philippi, et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Fílium hominis ? At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, álii autem Elíam, álii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis. Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi. Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es, Simon Bar Iona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalébunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelórum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. Credo.

Ant. ad Offertorium       Mt. 16, 18-19

Tu es Petrus, et super hanc petram 2206 aedificabo Ecclesiam meam: et portae inferi non praevalébunt adversus eam: et tibi dabo claves regni caelórum.

Secreta

2207 TJcclésiae tuae, quaesumus, Domine, \2j preces et hostias beáti Petri Apostoli comméndet oratio: ut, quod pro illius glória celebramus, nobis prosit ad

Pro S. Paulo

Secreta

2208 Apostoli tui Pauli precibus, Dómi-JÍlL ne, plebis tuae dona sanctifica: ut, quae tibi tuo grata sunt instituto, gra-tióra fiant patrocinio supplicántis. Per Dóminum nostrum.

Deinde, tempore quadragesimali, fit commemoratio feriae.

Praefatio de Apostolis.

Ant. ad Communionem      Mt. 16, 18

2209 Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.

Postcommunio

2210 "T aetíficet nos, Domine, munus oblá-jl* tum: ut, sicut in Apostolo tuo Petro te mirabilem praedicámus; sic per illum tuae sumámus indulgéntiae largitatem.

Pro S. Paulo Postcommunio

2211 Qjanctificáti, Domine, salutari mysté-O rio: quaesumus; ut nobis eius non desit oratio, cuius nos donasti patrocinio gubernári. Per Dóminum.

Deinde, tempore quadragesimali, fit commemoratio feriae.

Die 23 februarii

S. Petri Damiani Ep., Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Missa In medio, de Communi Doctorum [22], praeter orationem sequentem:

Oratio P

Concede nos, quaesumus, omnípo- 2212 tens Deus: beáti Petri Confessoris tui atque Pontificis monita et exempla sectari; ut per terrestrium rerum contemptum aeterna gaudia consequamur. Per Dóminum.

Secreta C1

Sancti Petri Pontificis tui atque Doc- 2213 tóris nobis, Domine, pia non desit oratio: quae et munera nostra concí-liet; et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum.

Postcommunio C1

Ut nobis, Domine, tua sacrificia dent 2214 salutem: beatus Petrus Pontifex tuus et Doctor egregius, quaesumus, precator accedat. Per Dóminum.

Die 24 vel 25 februarii


S. MATTHIAE APOSTOLI

II classis

Ant. ad Introitum Ps. 138, 17

Mihi autem nimis honorati 2215 sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est princi-. pátus eórum. Ps. ibid., 1-2 Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui beatum Matthiam Aposto- 2216 lorum tuorum collegio sociásti: tribue, quaesumus; ut, eius interventione, tuae circa nos pietatis semper viscera sentiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et, tempore quadragesimali, fit commemoratio feriae.

Léctio Actuum Apostolorum. Act. i, 15-26

2217 Tn diebus illis exsurgens Petrus in JL medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti): Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam praedíxit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eórum qui comprehenderunt Iesum: qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii huius. Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt ómnia viscera eius. Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eórum, Hacéldama, hoc est, ager sanguinis. Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eórum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum eius accipiat alter. Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum sunt congregati in omni témpore, quo intravit et exivit inter nos Dóminus Iesus, incipiens a baptismate Ioannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis. Et statuerunt duos, Ioseph qui vocabatur Bár-sabas, qui cognominatus est Iustus, et Matthiam. Et orantes dixerunt: Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum, accípere locum ministerii huius et apostolatus, de quo praevaricatus est Iudas, ut abiret in locum suum. Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Matthiam, et annumeratus est cum undecim Apostolis.

Graduale Ps. 138, 17-18

2218 Nimis honorati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eórum. V. Dinumerabo eos, et super

arenam multiplicabuntur.

Tractus Ps. 20, 3-4

Desiderium animae eius tribuisti ei: 2219 et voluntate labiorum eius non frau-dásti eum. V. Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis. V. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.   Mt. 11, 25-30

In illo témpore: Respondens Iesus, 2220 dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suáve est, et onus meum leve. Credo. Ant. ad Offertorium        Ps. 44, 17-18

Constitues eos principes super om- 2221 nem terram: memores erunt nominis tui, Domine, in omni progenie et generatione.

Secreta

Hostias tibi, Domine, quas nomini 2222 tuo sacrándas offerimus, sancti Matthíae Apostoli tui prosequatur oratio: per quam nos expiari facias, et de-féndi. Per Dóminum.

Et, tempore quadragesimali, iit commemoratio feriae.

Praefatio de Apostolis.

Ant. ad Communionem      Mt. 19, 28

2223 Vos, qui secuti estis me, sedebitis super sedes, iudicantes duodecim tribus Israel.

Postcommunio

2224 TJraesta, quaesumus, omnípotens Deus : JL ut per haec sancta, quae sumpsimus, interveniente beáto Matthía Apostolo tuo, veniam consequamur et pacem. Per Dóminum.

Et, tempore quadragesimali, fit commemoratio feriae.

•f In Missis votivis ante Septuagesimam vel post Pentecosten, omisso tractu, post graduale dicitur:

2225 Allelúia, allelúia. V. Ps. 32, 1 Gaudete, iusti, in Domino; rectos decet collaudatio. Allelúia.

^ Tempore autem paschali, antiphona ad Introitum, Allelúia cum suis versibus post Epistolam, necnon antiphonae ad Offertorium et ad Communionem sumuntur ex Missa Protexísti, de Communi Martyrum I loco [15]; reliqua dicuntur ut supra.

Die 27 vel 28 februarii

S. Gabrielis a Virgine Perdolente Conf.

III classis

Ant. ad Introitum Eccli. 11, 13

k cuius Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput eius ; et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum. Ps. 72, 1 Quam bonus Israel Deus his, qui recto sunt corde! V. Glória Patri.

Oratio

2227 t""Veus, qui beatum Gabriélem dul-jLJ císsimae Matris tuae dolores assidue recolere docuisti, ac per illam

2226

O sanctitatis et miraculorum glória subli-másti: da nobis, eius intercessione et exemplo; ita Genetricis tuae consociari fletibus, ut materna eiusdem protectione salvémur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Léctio Epistolae beáti Ioannis Apostoli. 1 Ioann. 2, 14-17

Carissimi: Scribo vobis, iuvenes, 2228 quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo: quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae: quae non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia eius. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aetérnum.

Graduale Ps. 30, 20

Quam magna multitudo dulcedinis 2229 tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! V. Perfecisti eis qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum. Tractus Ps. 83, 6-7, 11 et 13

Beatus vir, cuius est auxilium abs 2230 te: ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrimarum, in loco quem posuit. V. Elegi abiectus esse in domo Dei mei: magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. V. Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia: Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.

•f In Missis votivis ante Septuagesimam vel post Pentecosten, graduale ut supra, sed, omisso tractu, dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 8, 6-7 Mi- 2231 nuísti eum, Domine, paulo minus

ab Angelis: glória et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum. Allelúia.

*] Tempore autem paschali, omissis graduali et tractu, dicitur:

2232 Allelúia, allelúia. V. Ps. 8, 6-7 Minuisti eum, Domine, paulo minus ab Angelis: glória et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum. Allelúia. V. Eccli. u, 24 Benedictio Dei in mercedem iusti festinat, et in hora veloci processus illius fructificat. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Marcum.      Mc. 10, 13-21

2233 Tn illo témpore: Offerebant Iesu pár-JL vulos, ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. Quos cum videret Iesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei. Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos. Et cum egressus esset in viam, procúrrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam percipiam? Iesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. Praecépta nosti: Ne adulteres, Ne occidas, Ne fureris, Ne falsum testimonium dixeris, Ne fraudem feceris. Honora patrem tuum et matrem. At ille respondens, ait illi: Magister, haec ómnia observavi a iuventute mea. Iesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quaecúmque habes vende et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.

Ant. ad Offertorium      Ps. 115, 16-17

O Domine, quia ego servus tuus, et 2234 filius ancillae tuae: dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis.

Secreta

Salutarem hostiam in memoriam 2235 sancti Gabrielis tibi, Domine, offerentes, fac nos sacrificium mortis tuae rite recolere, ac, meritis perdoléntis Virginis, eiusdem sacrificii fructum copiose percipere: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus.

Ant. ad Communionem     Apoc. 3, 20

Ecce sto ad ostium et pulso : si 2236 quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi ianuam, intrábo ad illum, et cenabo cum illo, et ipse mecum.

Postcommunio

Quas tibi, Domine, in festivitate 2237 sancti Gabrielis Confessoris tui, pro collatis donis gratias agimus: suscipe propitius per manus gloriósae semper Virginis Maríae; ex qua carnem illam assumpsisti, cuius in hoc salutari convivio merúimus gustare dulcedinem: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

FESTA MARTII Die 4 martii

S. Casimiri Confessoris

III classis

Missa Os iusti, de Communi Confessoris non Pontificis I loco [24], praeter orationem sequentem:

Oratio P 2238 T^Xeus, qui inter regales delicias et


D'

mundi illécebras sanctum Casi-mírum virtute constántiae roborasti: quaesumus; ut eius intercessione fideles tui terrena despiciant, et ad caeléstia semper aspírent. Per Dóminum.

Et fit commemoratio S. Lucii I Papae et Martyris:

Oratio

2239 regem tuum, Pastor aetérne, pla-\JJ cátus intende: et per beatum Lúcium, Mártyrem tuum atque Summum Pontificem, perpetua protectione custodi; quem totius Ecclésiae praestitísti esse pastorem. Per Dóminum nostrum.

Secreta C

2240 J audis tibi, Domine, hostias immo-JL/ lámus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praeséntibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum nostrum.

Pro S. Lucio Secreta

2241 ^Vblátis muneribus, quaesumus, V->/ Domine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum.

Postcommunio

2242

Refecti cibo potuque caelesti, Deus noster, te supplices exorámus: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum nostrum.

Pro S. Lucio Postcommunio 2243    ^T\ efectióne sancta enutrítam gu-JlV bérna,   quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam; ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat, et in religionis integritate persístat. Per Dóminum nostrum.

Eodem die 4 martii

S. Lucii I Papae et Mart.

Commemoratio
22431 Missa Si diligis me, de Communi unius aut plurium Summorum Pontificum [1].

Die 6 martii

Ss. Perpétuae et Felicitatis

Martyrum

III classis

Missa Me exspectaverunt, de Communi non Virginum I loco [35], cum orationibus ut infra:

Oratio C 2
2244 Da nobis, quaesumus, Domine Deus noster, sanctarum Martyrum tuarum Perpétuae et Felicitatis palmam in-cessábili devotione venerari: ut, quas digna mente non possumus celebrare, humilibus saltem frequentémus obsequiis. Per Dóminum.

Secreta C 2

Intende, quaesumus, Domine, munera 2245 altaribus tuis pro sanctarum Martyrum tuarum Perpétuae et Felicitatis festivitate proposita: ut, sicut per haec beata mysteria illis gloriam contulísti; ita nobis indulgentiam largiáris. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio P

Mysticis, Domine, repléti sumus 2246 votis et gaudiis: praesta, quaesumus; ut intercessiónibus sanctarum Martyrum tuarum Perpétuae et Felicitatis, quae temporáliter agimus, spiritualiter consequamur. Per Dóminum.

Die 7 martii

S. Thomae de Aquino Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Ant. ad Introitum Eccli. 15, 5

In medio Ecclésiae aperuit os eius: et implevit eum Dóminus spiritu sa. piéntiae et intellectus: stolam glóriae induit eum. Ps. 91, 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui Ecclesiam tuam beáti Thomae Confessoris tui mira eruditione claríficas, et sancta operatione fecúndas: da nobis, quaesumus; et quae docuit, intellectu conspícere, et quae egit, imitatione complere. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 7, 7-14

Optavi, et datus est mihi sensus: et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae: et praepósui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius: nec comparavi illi lapidem pretiosum: quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam Iutum aestimábitur argentum in conspectu illius. Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam: quoniam inexstinguibile est lumen illius. Venerunt autem mihi ómnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius, et laetátus sum in omnibus: quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est. Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. Infinitus enim thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicítiae Dei, propter disciplinae dona commendati.

Graduale Ps. 36, 30-31

Os iusti meditabitur sapientiam, et 2250 lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius: et non sup-plantabúntur gressus eius.

Tractus Ps. iii, 1-3

Beatus vir, qui timet Dóminum: in 2251 mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 5, 13-19

In illo témpore: Dixit Iesus discípu- 2252 lis suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub módio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. Nolite putare, quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocábitur in regno caelórum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelórum.

Ant. ad Offertorium Ps. 91, 13

2253 Iustus ut palma florebit: sicut cedrus, quae in Libano est, multiplicabitur.

Secreta

2254 ^ancti Thomae Confessoris tui atque O Doctoris nobis, Domine, pia non desit oratio: quae et munera nostra concíliet; et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem     Luc. 12, 42

2255 Fidélis servus et prudens, quem constituit dóminus super familiam suam: ut det illis in témpore tritici mensuram.

Postcommunio

2256 T Tt nobis, Domine, tua sacrificia v.y dent salutem: beatus Thomas Conféssor tuus et Doctor egregius, quaesumus, precator accedat. Per Dóminum nostrum.

Die 8 martii

S. Ioannis a Deo Conf. III classis

Ant. ad Introitum Ps. 36, 30-31

s iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium: lex Dei eius in corde ipsius. Ps. ibid., 1 Noli aemulari in malignantibus: neque zeláveris facientes iniquitatem. V. Glória Patri.

Oratio

2258 t""Veus, qui beatum Ioannem, tuo JL>/ amore succensum, inter flammas innoxium incedere fecisti, et per eum Ecclesiam tuam nova prole fecundásti:

2257

O praesta, ipsius suffragántibus meritis; ut igne caritatis tuae vitia nostra curén-tur, et remedia nobis aeterna prové-niant. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 31, 8-11

Beatus vir, qui inventus est sine 2259 macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua. Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi glória aeterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus: facere mala, et non fecit: ídeo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum.

Graduale Ps. 91, 13 et 14

Iustus ut palma florebit: sicut ce- 2260 drus Libani multiplicabitur in domo Dómini. V. Ibid., 3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem.

Tractus Ps. iii, 1-3

Beatus vir, qui timet Dóminum: in 2261 mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

i^Jj Sequentia sancti Evangelii secún-r Jl.1 dum Matthaeum.    Mt. 22, 34-46

In illo témpore: Accesserunt ad Iesum 2262 pharisaei : et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: Magister, quod est mandatum magnum in lege? Ait illi Iesus: Diliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secúndum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae. Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus, dicens: Quid vobis videtur de Christo? cuius filius est? Dicunt ei: David. Ait illis: Quómodo ergo David in spiritu vocat eum Dóminum, dicens: Dixit Dóminus Domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Si ergo David vocat eum Dóminum, quómodo filius eius est? Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.

Ant, ad Offertorium Ps. 88, 25

2263 Veritas mea et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.

Secreta

2264 "T audis tibi, Domine, hostias immola lámus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praesentibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem Mt. 24, 46-47

2265 Beatus servus, quem, cum venerit dóminus, invenerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constituet eum.

Postcommunio

2266 efécti cibo potuque caelesti, Deus XV noster, te supplices exorámus: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum.

Die 9 martii S. Franciscae Romanae Vid.

III classis

Missa Cognovi, de Communi non Virginum II loco [37], praeter orationem sequentem :

Oratio P

Deus, qui beatam Francíscam fá- 2267 mulam tuam, inter cetera grátiae tuae dona, familiari Angeli consuetudine decorásti: concede, quaesumus; ut, intercessionis eius auxilio, Angelorum consortium consequi mereamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta C Recepta tibi sit, Domine, sacrátae 2268 jLJL plebis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

Postcommunio C

Satiasti, Domine, familiam tuam mu- 2269 naribus sacris: eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.

Die 10 martii

Ss. Quadraginta Martyrum

III classis

Ant. ad Introitum Ps. 33, 18

Clamaverunt iusti, et Dóminus 2270 exaudivit eos : et ex omnibus tribulationibus eórum liberavit eos. Ps. ibid., 2 Benedicam Dóminum in omni témpore: semper laus eius in ore meo. V. Glória Patri.

Oratio

2271 T3raes*a» <li;i*sumus» omnípotens Deus : JL ut, qui gloriosos Martyres fortes in sua confessione cognovimus, pios apud te in nostra intercessione sentiamus. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr, ii, 33-39

2272 t^ratres: Sancti per iidem vicerunt re-JF gna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum: acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: álii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem: álii vero ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres: lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt: circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflícti: quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis, et in cavernis terrae. Et hi omnes testimonio fidei probati, inventi sunt in Christo Iesu Domino nostro.

Graduale Ps. 132, 1-2

2273 Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum ! V. Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron.

Tractus Ps. 125, 5-6

2274 Qui seminant in lacrimis, in gaudio metent. V. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. V. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.

iTjSequentia sancti Evangelii secún-dum Lucam. Luc. 6, 17-23

In illo témpore: Descendens Iesus de 2275 monte, stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea, et Ierusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, qui venerant, ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. Et omnis turba quaerébat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Et ipse, elevatis oculis in discipulos suos, dicebat: Beáti pauperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esuritis: quia saturabimini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridebitis. Beáti eritis, cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hominis. Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in caelo.

Ant. ad Offertorium Ps. 31, 11

Laetámini in Domino et exsultate, 2276 iusti: et gloriamini, omnes recti corde.

Secreta

Preces, Domine, tuorum respice 2277 oblationésque fidelium: ut et tibi gratae sint pro tuorum festivitate Sanctorum, et nobis conferant tuae propitiationis auxilium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat.

Ant. ad Communionem     
Mt 12,50
2278 Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est: ipse meus frater, et soror, et mater est, dicit Dóminus.

Postcommunio
2279 Sanctorum tuorum, Domine, inter-O cessióne placatus: praesta, quaesumus; ut, quae temporali celebramus actione, perpetua salvatióne capiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 12 martii

S. Gregorii I Papae, Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Missa Si diligis me, de Communi unius aut plurium Summorum Pontificum [1], cum orationibus ut infra:

Oratio P

2280 THVeus, qui animae famuli tui Gregó-U rii aetérnae beatitudinis praemia contulísti: concede propitius; ut, qui peccatorum nostrorum pondere prémi-mur, eius apud te precibus subleventur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta P

2281 Annue nobis, quaesumus, Domine: ut XV. intercessione beáti Gregorii haec nobis prosit oblatio, quam immolándo totius mundi tribuisti relaxari delicta. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio P

2282 T Aeus, qui beatum Gregórium Pon-

tíficcm Sanctorum tuorum mé-| ritis coaequasti: concede propitius; ut,

qui commemorationis eius festa per-cólimus, vitae quoque imitemur exempla. Per Dóminum.

Die 17 martii

S. Patricii Ep. et Conf. III classis

Missa Statuit, de Communi Confessoris Pontificis I loco [19], praeter orationem sequentem :

Oratio P

Deus, qui ad praedicándam gentibus 2283 gloriam tuam beatum Patrícium Confessórem atque Pontificem mittere dignatus es: eius meritis et intercessione concede; ut, quae nobis agenda praecipis, te miserante adimplere possimus. Per Dóminum.

Secreta C

Sancti tui, quaesumus, Domine, nos 2284 ubique laetíficent: ut, dum eórum merita recólimus, patrocinia sentiamus. Per Dóminum.

Postcommunio C

Paesta, quaesumus, omnípotens Deus : 2285 ut, de perceptis muneribus gratias exhibentes, intercedente beáto Patrício Confessóre tuo atque Pontifice, beneficia potiora sumámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.

Die 18 martii

S. Cyrilli Ep. Hierosolymitana Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Ant. ad Introitum Eccli. 15, 5

In medio Ecclésiae aperuit os eius: 2286 et implevit eum Dóminus spiritu . sapientiae et intellectus : stolam glóriae induit eum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 91, 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

Oratio

2287 T^Va nobis, quaesumus, omnípotens KJ Deus, beáto Cyríllo Pontifice intercedente: te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum ita cognoscere ; ut inter oves, quae vocem eius audiunt, perpetuo connumerari mereamur. Per eundem Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 39, 6-14

2288 Tustus cor suum tradet ad vigilandum JL diluculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. Aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur. Si enim Dóminus magnus voluerit, spiritu intellegentias replébit illum: et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae, et in oratione confitebitur Domino: et ipse diriget consilium eius et disciplinam, et in absconditis suis consiliábitur. Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae, et in lege testamenti Dómini gloriabitur. Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in saeculum non delebitur. Non recedet memória eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem. Sapientiam eius enarrabunt gentes, et laudem eius enuntiabit ecclesia.

Graduale Ps. 36, 30-31

2289 Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius: et non sup-plantabúntur gressus eius.

Tractus Ps. iii, 1-3

2290 Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Tempore paschali, omissis graduali et tractu, dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Eccli. 45, 9 2291 Amavit eum Dóminus, et ornavit eum: stolam glóriae induit eum. Allelúia. V. Osee 14, 16 Iustus germinabit sicut lilium: et florebit in aetérnum ante Dóminum. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.   Mt. 10, 23-28

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 2292 suis: Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. Non est discipulus super magistrum, nec servus super dóminum suum. Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius: et servo, sicut dóminus eius. Si patrem-famílias Beelzebub vocaverunt ; quanto magis domesticos eius? Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicáte super tecta. Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.

Ant. ad Offertorium Ps. 91, 13

Iustus ut palma florebit: sicut ce- 2293 drus, quae in Libano est, multiplicabitur. (T. P. Allelúia.)

Secreta

2294 éspice, Domine, immaculatam hó-XV stiam, quam tibi offerimus: et praesta; ut, meritis beáti Pontificis et Confessoris tui Cyrilli, eam mundo corde suscipere studeamus. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem     Luc. 12, 42

2295 Fidélis servus et prudens, quem constituit dóminus super familiam suam: ut det illis in témpore tritici mensuram. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Sacramenta Corporis et Sanguinis 2296 tui, quae sumpsimus, Domine Iesu Christe, beáti Cyrilli Pontificis precibus, mentes et corda nostra sanctificent: ut divinae consortes naturae effici mereamur: Qui vivis et regnas.

Die 19 martii


Missale 1962 2152