Mater et Magistra LA


LITTERAE ENCYCLICAE

MATER ET MAGISTRA


SUMMI PONTIFICIS

IOANNIS PP.XXIII

AD PATRIARCHAS, PRIMATES,

ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS

ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,

PACEM ET COMMUNIONEM

CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES

DE RERUM SOCIALIUM PROCESSIBUS

AD CHRISTIANA PRAECEPTA COMPONENDIS

(1)

Mater et magistra gentium a Christo Iesu ob eam causam catholica Ecclesia constituta est, ut, per saeculorum decursum, omnes, qui in eius sinum et amplexum venturi essent, cum praestantioris vitae plenitudine salutem reperirent. Cui quidem Ecclesiae, «columnae et firmamento veritatis» (cf. 1Tm 3,15), duplex illud sanctissimus eius Conditor munus detulit, ut sibi pareret filios, et, quos peperisset, doceret et regeret, materna consulens providentia sive singulorum hominum sive populorum vitae, cuius excellentem dignitatem ipsa summo semper in honore habuit, vigilanterque tuita est.

Christi enim doctrina terram cum caelo veluti coniungit; quippe quae integrum hominem complectatur, eius videlicet animum et corpus, intellectum et voluntatem, eundemque iubeat mentem ex hac varia humani convictus condicione ad supernae vitae regiones erigere, ubi inoccidua beatitate et pace aliquando fruetur.

Quamvis igitur Ecclesiae sanctae ante omnia sit animos ad sanctitatem adducere et bonorum caelestium facere participes, eadem tamen de cotidianae quoque hominum vitae necessitatibus sollicita est, quae non modo ad eorum pertineant victum cultumque, sed etiam ad commoda et prosperitates, in vario bonorum genere, in variisque temporum momentis.

Quod cum Ecclesia sancta praestat, praecepta Conditoris sui Christi in rem adducit, qui cum alibi dicit: «Ego sum via, et veritas, et vita» (Jn 14,6), alibi: «Ego sum lux mundi» (Jn 8,12), in primis utique spectat ad aeternam hominum salutem; cum vero, famelicorum circumspiciens multitudinem, veluti gemens clamat: «Misereor super turbam» (Mc 8,2), terrenas etiam populorum necessitates sibi curae esse ostendit. Neque id verbis dumtaxat divinus Redemptor demonstrat, sed etiam suae vitae factis cum, multitudinis famem compescendi causa, non semel panem prodigialiter multiplicat.

Quo pane, corporibus nutriendis dato, simul caeleste illud animorum praesignificare voluit alimentum, quod, «pridie quam pateretur», daturus erat hominibus.

Nihil idcirco mirum si catholica Ecclesia, a Christo capiens documentum, mandatum Christi conficiens, per bis iam mille annos, a priscorum nempe diaconorum ministeriis ad nostros usque dies, continenter altam praetulit facem caritatis, non minus praeceptis quam exemplis latissime editis: caritatem dicimus, quae mutui amoris praecepta et usum concinne copulans, mirifice binum hoc «dandi» iussum tenet, quo Ecclesiae doctrina et actio socialis continetur tota.

Iamvero socialis huius doctrinae pariterque actionis, quam catholica Ecclesia saeculis volventibus explicavit, longe insigne documentum, nemine refragante, sunt existimandae praeclarissimae Encyclicae eae Litterae, quibus Rerum Novarum

initium, (2) quas Decessor Noster imm. mem. Leo Xlll, abhinc annos septuaginta, in vulgus emisit, praecepta traditurus, quibus quaestio dissolveretur de opificum condicione ad christianae doctrinae normas instauranda.

Haud saepe factum est, ut tanta gentium approbatione Pontificalia admonita acciperentur, quanta hae Leonis XIII Litterae, qua argumentorum pondere et latitudine, qua dicendi vi haud dubie cum paucis exaequandae. Re enim vera normae et adhortationes illae tanti momenti locum obtinuerunt, ut earum memoria nulla posterorum oblivione tegenda videatur. Nam ab iis latius patere visa est catholicae actio Ecclesiae, cuius Supremus Pastor, veluti susceptis tenuiorum vexatorumque hominum incommodis, gemitibus, appetentiis, sese ad eorum iura persequenda et recuperanda tunc potissimum contulit.

Nimirum igitur, quamquam haud breve iam temporis spatium abiit, postquam Litterae illae maxime mirabiles datae sunt, ad hunc tamen diem plurimum earum pollet efficacitas. Pollet nempe in actis Summorum Pontificum, qui in Leonis Xlll locum alius ex alio suffecti sunt, quique, cum de re oeconomica et sociali agunt, a Leonianis illis Litteris aliquid semper mutuantur, vel ut illas enucleent atque illustrent, vel ut catholicorum animis novam alacritatem addant. Pollet praeterea in multarum disciplina ac temperatione civitatum. Quibus omnibus in medio apertissime ponitur, sive explorata diligenter principia, sive agendi normas, sive admonitiones patria caritate traditas, quae in grandibus Decessoris Nostri Litteris insunt, nostris etiam diebus pristinam obtinere auctoritatem; quin etiam ex iis nova eaque salutaria hominibus consilia inici posse, quibus et quanta sit nunc causa de re sociali bene ipsi iudicent, et quae hac in re sint sibi suscipienda deliberent.


I

Quae Pontifex ille sapientissimus dedit universae hominum consociationi praecepta, ea sane illustriore micuisse luce sunt putanda, quod tempora, cum data sunt, non paucis offundebantur obscuritatibus: cum videlicet hinc rerum oeconomica-

rum atque civilium condicio se in aliam prorsus vertebat, hinc multorum contentiones exardescebant et concitatae seditiones.

Quem ad modum enim est omnibus perspectum, quae tunc longius de rebus oeconomicis pervaserat opinio in rebusque ipsis valebat magis, ea, quippe quae omnino totum necessariis naturae tribueret viribus, statuebat idcirco nulla inter se ratione leges morales et oeconomicas leges coniungi; ideoque eum qui rei oeconomicae operaretur, nihil nisi sua ipsius emolumenta spectare; mutuas negotiosorum hominum rationes summa ea dumtaxat astringi lege, quae in libera immoderataque competitorum aemulatione posita esset; capitum usuras, mercium et ministeriorum pretia, lucri et mercedis modum, veluti machinali ritu, mercatorum lege unice finiri necesse; magnopere esse cavendum, ne se civilis potestas ullo modo negotiis oeconomicis immisceret. Per idem autem tempus, opificum collegia pro nationum varietate aut non admittebantur prorsus, aut tolerabantur, aut iure privato agnoscebantur.

Fiebat nempe eo tempore ut, ad oeconomicus res quod attineret, non modo superbum potentiorum imperium pro legitimo duceretur, verum etiam in mutuis hominum commerciis plane idem dominaretur; atque adeo in universum rerum oeconomicarum funditus perturbaretur ordo.

Nam nimia dum rerum copia pauci potiebantur, magnae interea operariorum multitudines acriore cotidie egestate laborabant. Etenim operarum mercedes neque ad usus vitae necessarios, neque interdum ad ipsam depellendam famem satis erant; in iis plerumque rerum condicionibus proletarii operam cogebantur impendere, in quibus et valetudini suae, et integritati morum, et religiosae fidei insidiae parabantur; in quas autem condiciones pueri et mulieres opus facientes vocabantur, eae saepenumero inhumanae habendae; mercenariorum ante oculos, terriculi instar, cotidie versans intentata operis vacatio; domesticus convictus sensim ad dissociationem pronus.

Ex quo illud natura consequebatur, ut opifices, suam ipsorum iam indignantes fortunam, rerum eiusmodi statum palam recusandum iudicarent; itemque consequebatur, ut ad operarios gliscerent longius seditiosorum hominum commenta, remedia suadentium incommodis leniendis deteriora.

In hunc modum inclinatis temporibus, Leo XIII, Litteris Encyclicis Rerum Novarum in lucem emissis, illud dedit de re sociali nuntium, ex ipsius naturae humanae necessitatibus depromptum, atque ad sacri Evangelii praecepta et rationem conformatum; nuntium dicimus, quo sane, nonnullis in diversum, uti solet, trahentibus, universitas tamen populorum capta est, atque ad summam admirationem excitata. Quamquam non primum tunc Apostolica Sedes, quoad huius vitae negotia, pro egenis sibi suscepit propugnationem; quandoquidem idem Decessor Noster f. r. Leo XIII alia ediderat acta, quibus ad hoc quodammodo patefecerat viam, cuius mentionem movimus. Sed his tamen Litteris ita primum principia deducendo componuntur, unumque sub aspectum veluti subiciuntur res in posterum gerendae, ut easdem, si rerum oeconomicarum etsocialium rationes spectemus, catholicae doctrinae quasi summam habere non immerito existimemus.

Quod profecto haud parum confidentiae ostendisse dicendum est. Etenim dum non verebantur quidam, socialem quaestionem spectantes, Ecclesiam incusare, quasi ea nihil faceret aliud, nisi egenos ad aerumnarum perpessionem, opulentos vero ad liberalitatem cohortaretur, Leo XIII interea non dubitavit apertissime sancta iura statuere ac tueri opificum. Atque expositurus quaenam essent catholicae Ecclesiae de re sociali principia atque praecepta, haec palam edixit: «Confidenter ad argumentum aggredimur ac plane iure Nostro, propterea quod causa agitur ea, cuius exitus probabilis quidem nullus, nisi advocata religione Ecclesiaque, reperietur». (3)

Habetis sane perspecta, Venerabiles Fratres, ultima principia a praestantissimo illo Pontifice tam dilucide tamque graviter tradita, ad quae, oeconomicis atque socialibus rebus aestimatis, humani convictus facies omnino sit restituenda.

Atque initio de labore docet, hunc nullo modo posse pro merce quapiam duci, utpote qui ab humana persona proxime procedat. Nam cum ex eo, veluti ab unico capite, plerique hominum sumant suum victum cultumque, eius idcirco modus, non ex mercatorum more pendendus est, sed verius ex iustitiae et aequitatis legibus; quod nisi fit, conficitur porro ut de

locando opere pactionibus, quamvis libere initis utrimque, iustitia prorsus laedatur.

Accedit quod a natura in singulos proficiscitur ius bona privatim possidendi, ne iis quidem deductis quae instrumenti loco sunt; quod ius delere nequaquam integrum est reipublicae. Verum quia in privato bonorum dominio naturaliter sociale inest munus, ob eam causam qui istiusmodi fruatur iure, is necesse est, non solum cum suo ipsius commodo, sed cum aliorum etiam utilitate fruatur.

Quod autem ad rempublicam attinet, cuius finis est, ut, in terrestrium bonorum genere, communi omnium utilitati prospiciat, res civium oeconomicas ea nullo pacto potest neglegere; immo vero opportune curare debet praesens, ut primum ex iisdem ea gignatur bonorum copia, «quorum usus est necessarius ad actum virtutis»; (4) ut deinde iura vindicentur civium universorum, in primis scilicet tenuiorum, cuiusmodi opifices sunt, mulieresque puerique. Neque civitati fas est umquam se ex officio exuere, quo iubetur operariorum rationes in melius data opera mutare.

Ad haec, reipublicae partes sunt prospicere, ut simul de locandis operis pactiones ad iustitiae aequitatisque normam conflentur; utsimul, ubi impendantur operae, ibi ne labefactetur, neque quantum ad corpus, neque quantum ad animum, humanae personae dignitas. Quam ad causam in Leonianis Litteris summa exponuntur iusti verique elementa de humani convictus rationibus, quae nostro hoc tempore civitates aliter atque aliter ad suas traduxerunt leges, quaeque – ut Decessor Noster imm. rec. Pius XI in Encyclicis Litteris Quadragesimo Annos (5) declarat – non parum contulerunt ad condendam atque provehendam novam illam iuris disciplinae partem, quam «Laboris Ius» appellant.

In iisdem praeterea Litteris ius a natura datum esse operariis affirmatur, non tantum ut corporati in societates coëant, sive ex solis opificibus, sive ex opificum et dominorum ordinibus conflatas, easdemque in illam formam redigant quam opinentur magis suae artis rationibus idoneam, sed ut etiam ipsi opifices in societatibus, quas diximus, ita se, nemine prae-

cludente, libere ac sua sponte movere possint, prouti suae utilitates ferant.

Postremum operarii operumque conductores, in mutuis componendis rationibus, sese gerant ad principia humanae coniunctionis, atque ad christianae fraternaeque necessitudinis normam: quandoquidem sive immoderata ea aemulatio, quam

«liberales», qui vocantur, praedicant, sive alterius ordinis in alterum, pro «marxianis» placitis, dimicatio, non minus a christiana doctrina quam ab hominum ipsorum natura sunt sane alienissimae.

Haec videlicet sunt, Venerabiles Fratres, tamquam fundamenta, sive rerum oeconomicarum sive socialium vero ordini subicienda.

Non est igitur mirum, si catholicorum hominum praestantissimi, his incitati adhortationibus, complura susceperunt coepta, ut ad effectum tradita doctrina adduceretur. Neque alii egregie cordati viri in variis orbis terrarum regionibus non sunt reperti, qui, ipsis humanae naturae necessitatibus acti, vias sequerentur easdem.

Iure igitur optimo huiusmodi Litteras, quoad novum instaurandum rerum oeconomicarum et socialium ordinem, «Magnam Chartam» (6) ad hunc usque diem nominant.

Iamvero, quarto expleto decennio postquam insigne illud praeceptorum quasi corpus in publicam lucem prodierat, Decessor Noster f. r. Pius XI suo loco Litteras Encyclicas foras edendas censuit, quibus initium Quadragesimo Anno. (7)

Quibus actis Summus Pontifex tum catholicae Ecclesiae iuris et officii esse confirmat, in id praecipuam conferre operam ut de re sociali causae gravissimae, ut oportet, expediantur, quae tantopere totam civium coniunctionem sollicitant; tum deinde tradita in Leonianis Litteris principia et praeceptiones temporum condicionibus apta inculcando conservat; tum denique, per huiusmodi occasionem, non tantum aliquot doctrinae capita declarat, in quibus vel catholici homines haerebant, sed docet etiam qua ratione principia praeceptionesque eadem, quoad socialium rerum ordinem, sint ad mutatum temporum statum componenda.

Eo enim tempore subdubitabant nonnulli quid vere de privata possessione, quid de manuum mercede opificibus tribuenda, quid postremo de temperata quadam socialismi ratione catholicis esset sentiendum.

Quod nunc ad primum attinet, iterum pronuntiat Decessor ille Noster privatae possessionis ius ab ipsa oriri natura; quin etiam socialem eiusdem privati dominii rationem et munus enucleat atque illustrat.

De altera autem causa, postquam Augustus Pontifex sententiam eorum movit, qui salarii disciplinam opinarentur esse natura ipsa iniustam, simul queritur quod eadem non semel constituta vel inhumane vel iniuste sit; simul accurate monet quae rationes quaeve condiciones sint servandae, ne a iustitia neve ab aequitate hac in re discedatur.

In quo rerum genere, ut praeclare docet Decessor Noster, in praesenti expedit, pactiones operarum cum pactionibus societatis secundum aliqua temperari; ita nempe, ut «operarii officialesque consortes fiant dominii vel curationis, aut de lucris perceptis aliqua ratione participent». (8)

Grave quoque et ratione et usu illud existimandum est, Pium XI confirmavisse «hominum efficientiam nec iuste aestimari neque ad aequalitatem rependi posse, eius natura sociali et individuali posthabita». (9) Quam ob rem, cum de dimetienda opificum mercede agitur, iustitia nimirum postulat ut, praeter ipsius opificis eiusque familiae necessitates, ex altera parte status respiciatur consociationum opibus gignendis, quibus opifices laborem impendant, ex altera generatim «publici boni oeconomici» (10) ratio habeatur.

Prae se fert praeterea Antistes sacrorum Maximus «communistarum», qui dicuntur, et christianorum placita inter se repugnare vehementer. Neque posse ullo pacto catholicis hominibus praecepta probari «socialistarum», qui leniorem videantur profiteri sententiam; ex horum enim opinione effici primum ut, cum socialis vitae ordo occiduo hoc tempore finiatur, idem ad solius mortalis huius vitae commoda ordinetur; effici deinde ut, cum hominum convictus et societas ad externa bona pa-

rienda dumtaxat pertineat, humana idcirco libertas nimis imminuatur, vera socialis auctoritatis notione neglecta.

Non fugit tamen Pium XI, post datas, quadraginta ante annos, Leonianas Litteras illas, temporum rationem rerumque faciem esse funditus mutatas, idque, ut ex reliquis rebus, ita ex hoc etiam patere, quod libera competitorum aemulatio, ob insitam sibi ac veluti innatam vim, eo demum evaserit, ut seipsam fere dissolverit, et ingentes divitias ex iisdemque ortam dominandi immoderatam facultatem in paucorum congesserit manus, «qui plerumque non domini, sed depositae rei custodes tantum et administratores sint, eamque nutu suo arbitrioque regant». (11)

Quam ob causam, ut attentius animadvertit Summus Pontifex, «libero mercatui oeconomicus potentatus suffectus erat; lucri cupiditati proinde effrenata potentatus ambitio successerat; tota oeconomia horrendum in modum dura, immitis, atrox erat facta». (12) Ex quo sane fiebat, ut vel reipublicae munera hominum opulentiorum emolumentis inservirent, atque ita congestae divitiae gentibus omnibus quodammodo imperarent.

Cui rerum inclinationi convenienter obsistendi causa, Summus ille Pontifex praecipuas has tradit normas: scilicet rerum oeconomicarum rationem ad moralis vitae rationem esse revocandam, itemque sive singulorum civium sive societatum utilitates cum universorum utilitatibus esse potissime temperandas. Quod quidem, quemadmodum Decessoris Nostri ferunt praecepta, utique poscit, ut primum nempe humanus convictus ordinatim restituatur, societatibus minoribus ad res oeconomicas et ad professiones pertinentibus constitutis, quas respublica pro imperio suo non iniunxerit, sed sui sint iuris; ut deinde civitatum magistratus, suum redintegrantes munus, neutiquam neglegant communibus omnium utilitatibus prospicere; ut postremo, si hominum societatem universam spectemus, respublicae, mutuam inter se operam mutuaque consilia conferentes, bonum etiam populorum oeconomicum consectentur.

Sed doctrinae capita, quae Pianarum Litterarum videntur esse propria, ad duo haec potissimum redigi possunt. Quorum

alterum prohibet omnino, ne in re oeconomica, pro suprema lege habeantur aut singulorum consociatorumve hominum commoda, aut effrenata competitorum aemulatio, aut immodica opulentorum potestas, aut reipublicae ambitiosus honor dominandive cupido, aut huius generis alia.

Immo vero quaelibet in rebus oeconomicis incepta necesse est iustitia et caritate, tamquam principibus rei socialis legibus, gubernari.

Alterum vero, quod Litterarum Pii XI esse proprium censemus, praecipit ut, institutis sive publicis sive liberis conditis, tam in singulis civitatibus quam inter nationes, sociali iustitia auspice, is iuris instauretur ordo, in quo, qui rebus oeconomicis operentur, suas ipsorum commoditates cum communibus omnium utilitatibus apte componere possint.

Sed in iuribus officiisque socialibus definiendis haud parum est tribuendum Decessori Nostro imm. mem. Pio XII qui, calendis luniis, anno millesimo nongentesimo quadragesimo primo, sacro Pentecostes die, nuntium ad universam hominum communitatem per radiophonicas undas propterea dedit, «ut omnium catholicorum hominum mentes in memoriam eius eventus intenderet, quem Ecclesiae sanctae annalibus mandare litteris aureis aequum esset: in quinquagies nempe revolutum annum, postquam Leo Xlll eas maximi momenti ac ponderis Encyclicas Litteras in vulgus emiserat, a verbis Rerum Novarum initium faciens»; (13) dedit praeterea, «ut omnipotenti Deo gratias ageret maximas, quod eius in terris Vicarius, istiusmodi editis Litteris, Ecclesiam tanto impertivisset munere, utque in ipsum aeternum Numen immortales laudes conferret, quod iisdem Litteris talem inspiravisset ignem, quo universum genus hominum ad nova atque meliora audenda magis magisque incitaretur». (14)

In quo nuntio magnus ille Pontifex, «ius fasque Ecclesiae esse profitetur, vere decernere utrumnam, quae struantur civili cuidam instituto initia et causae, ea utique cum firmissimo ordine congruant, quem Creator et Redemptor Deus tum iure naturae tum veritatibus divinitus traditis praefinivit»; (15) ait comme-

moratas Leonis XIII Litteras in omne tempus esse valituras, ad perpetuam utilitatis ubertatem; sibique, occasione oblata, «in animo esse explicare enodatius quae catholica Ecclesia praecipiat de tribus vitae socialis reique oeconomicae causis praecipuis: de usu videlicet aspectabilium bonorum, de labore, de familia: quarum profecto rerum alia cum alia copuletur atque conectatur, altera subveniat alteri». (16)

Quod pertinet ad primum, prae se fert Decessor Noster, cuiusvis hominis ius, externa nimirum bona ad victum cultumque suum referendi, pluris quidem faciendum esse quam alia quaecumque iura, quae in re oeconomica versentur, atque adeo pluris etiam quam ius privatim possidendi. Situm est certe quidem, quemadmodum Decessor Noster monet, ius possidendi bona privatim in ipsius iure naturae, sed, Creatore Deo sic volente, ius idem nullo pacto officere potest, «quominus corporea haec bona, a Deo utilitati omnium hominum creata ad omnes aequa parte pertineant, perinde ut iustitia pariter et caritas postulant». (17)

De labore autem, Pius XII ea iterans quae in Leonianis Litteris insunt, docet eum loco officii simul et iuris esse habendum, quoad singulos homines; atque propterea eorundem in primis esse potestatis mutuas statuere rationes, quae laborem contingant; si autem iidem vel nolint vel nequeant hoc praestare, tum tantum «reipublicae esse, laborem partiri et aeque attribuere, modis finibusque servatis, quos communes verique nominis poscant utilitates». (18)

Ad familiae vero causam Summus Pontifex transgressus, in medio ponit privatam bonorum externorum possessionem ad ipsius familiae vitam tuendam ac fovendam plurimum conferre; quippe quae «patrifamilias de ea germana libertate opportune polliceatur, qua is officiis satisfacere possit, a Deo sibi mandatis, cumque commodis ipsius familiae coniunctis, quae vel ad corpus, vel ad animum, vel ad religionem attineant». (19) Ex quo cum ius etiam familiae nascatur de suis in alia demigrandi loca, admonet idem Decessor Noster civitatum moderatores, quae vel suos cives abire sinant, vel alienos venientes

accipiant, «ne quid unquam admittant, quo mutua sinceraque earundem civitatum consensio imminuatur, atque labefactetur». (20) Quod si utrimque factum sit, paria sane in populos commoda non transfundi latissime non posse, rerum copia bonarumque artium studiis auctis, provectis.

Sed quae eo tempore rerum condicio longe dissimilis quam superioris temporis condicio iam Pio Xll videbatur, ea funditus est viginti hisce annis conversa; non modo quoad singulae cuiusque civitatis statum proprium, sed quoad mutuas etiam civitatum rationes.

Nam si provinciae spectantur vel doctrinarum vel artium vel rerum oeconomicarum, nova haec potissimum nostris diebus inducta esse constat: repertam vim atomicam, ad ususque cum bellicos tum postea civiles in dies magis adhibitam; datam hominibus prope infinitam facultatem res plurimas chemicis artificiis efficiendi; automatarias operationes bonis parandis, latius in provincias artium et communium ministeriorum inductas; agrorum culturam ad recentiorum temporum rationes accommodatam; praesertim per radiophonicam et televisificam machinam intervalla prope submota, quibus a populis distineantur populi; vehiculorum omne genus auctam maxime celeritatem; denique vias iam initas per quas ad sidera feramur.

Si vero ad sociales res animos adhibemus, haec nostris hisce diebus evenisse patet: incrementum cepisse sociales civium cautiones; in nonnullis civitatibus rerum oeconomicarum divitioribus provisum quibusvis vitae civium casibus; opifices, consociationum membra, se magis conscios de praecipuis causis oeconomicis et socialibus praestare; exiisse altius plerorumque civium communem institutionem; in cives longius vitae commoditates manavisse; saepius nunc homines ab alio ad alium transmigrare industriae ordinem, atque continuo quamlibet unam alterius classis ab altera disiunctionem imminutam; hominibus communiter doctis maiori nunc quam ante curae esse res, quae in universo terrarum orbe agantur. Eodem autem tempore, si quis animadvertat in crebrioribus usque civitatibus non parum processisse rationes sive rerum oeco-

nomicarum sive socialium institutorum, is facile deprehendat magis in dies perspicuas exstare discrepantias: primum, inter res agriculturae et machinales industrias et communia ministeria; deinde, inter eiusdem civitatis regiones, alias aliter prosperas; postremo, civitatibus spectatis, quae ubique sunt, inter varias civitates, bonis oeconomicis dissimiliter praeditas.

Quodsi ad res politicas adiciantur oculi, multa esse ibidem innovata propterea videmus: quod scilicet in pluribus hodie civitatibus fere cuiusvis fortunae homines publica gerunt munera; quod hodie rerumpublicarum rectores in res sive oeconomicas, sive sociales se cotidie magis interponunt; quod Asiae et Africae populi, depulsa publicae administrationis forma coloniarum propria, suis legibus suisque iuribus utuntur; quod mutuae populorum necessitudines increbruerunt, iidemque hodie magis in dies alii ex aliis aliquatenus pendent; quod in terrarum orbe Coetus et Consilia latius exstiterunt, quae singularum civitatum transgressa fines et rationes, omnium gentium consulunt utilitatibus, in genere vel bonorum oeconomicorum, vel rerum socialium, vel litterarum doctrinarumque, vel denique necessitudinum populorum mutuarum.

Quibus omnibus cum animo reputatis, Nostras esse partes arbitrati sumus, flammam, quam in primis magni Decessores Nostri civerunt, inexstinctam alere, omnibusque esse auctores, ut ex eorum actis lumen et incitamentum sumant, si quaestionem de re sociali iis viis expedire velint, quae sint magis cum praesentium temporum necessitatibus consentaneae. Has igitur Litteras Nostras non modo dandas esse existimamus, ut de Encyclicis Litteris Leonianis merito commemoremus, verum etiam ut, pro mutata rerum facie, pariter quae praecepta Decessores Nostri tradiderint, confirmemus subtiliusque.explicemus, pariter quae sit Ecclesiae doctrina de novis gravibusque huius temporis causis distincte constituamus.


II

Atque initio statuendum est in rerum oeconomicarum provincia priores tribuendas esse partes privatae singularium hominum industriae, qui quidem vel soli agant, vel cum aliis

multiplici ratione consocientur, ad communia commoda sibi comparanda.

Verum, ob causas a Decessoribus Nostris explanatas, hac in re praesens etiam accedat civilis potestatis opera necesse est, ut recte bonorum externorum incrementum provehatur, idque conducat ad socialis vitae progressum, atque ideo ad civium omnium utilitatem.

Haec autem reipublicae providentia, quae fovet, excitat, ordinat, supplet atque complet, illo «subsidiarii officii principio» (21) innititur, quod Pius XI in Encyclicis Litteris Quadragesimo Anno ita proponit: «Fixum tamen immotumque manet in philosophia sociali gravissimum illud principium quod neque moveri neque mutari potest sicut quae a singularibus hominibus proprio marte et propria industria possunt perfici, nefas est eisdem eripere et communitati demandare, ita quae a minoribus et inferioribus communitatibus effici praestarique possunt, ea ad maiorem et altiorem societatem avocare iniuria est simulque grave damnum et recti ordinis perturbatio; cum socialis quaevis opera vi naturaque sua subsidium afferre membris corporis socialis debeat, numquam vero eadem destruere et absorbere». (22)

Sane, quod facile est pervidere, recentiora doctrinarum incrementa opumque augendarum provectiores rationes id efficiunt, ut, multo magis quam antea, in civitatis moderatorum potestate sit, tum discrepantias imminuere, quae inter varios rei oeconomicae campos, vel inter diversas regiones eiusdem nationis, ac vel etiam inter diversos totius orbis terrarum populos intercedant; tum certis finibus perturbationes continere, quae ex ancipiti rerum oeconomicarum cursu oriri solent; tum denique efficacia praebere remedia, ne contingat, ut hominum ingentes multitudines ab opere vacare cogantur. Quare a publicae rei moderatoribus, quorum est communi bono consulere, etiam atque etiam postulatur, ut multiplicem in rem oeconomicam impendant operam, eamque ampliorem quam antea ordinatioremque; utque instituta, officia, instrumenta, agendique rationes huic efficiendo proposito congruenter accommodent.

At semper illud maneat, publicarum auctoritatum providentiam de re oeconomica, etiamsi late pateat atque intimas communitatis partes attingat, eiusmodi tamen esse oportere, ut privatorum libertatem in agendo, non solum non coérceat, sed etiam augeat, modo praecipua cuiusvis humanae personae iura sarta tecta serventur. In quorum numero illud est ponendum, ut ad singulares homines ius et officium ex norma pertineat suam suorumque vitam sustentandi: quo fit, ut quaelibet rerum oeconomicarum disciplina liberam cuique permittat expeditioremque reddat opus fructuosum factitandi facultatem.

Ceterum ex ipso rerum cursu rectius usque intellegitur, prosperam atque bene constitutam hominum consortionem haberi nullo modo posse, nisi ad rem oeconomicam cum privati cives, tum civitatis moderatores sociam conferant operam; quae nempe opera mutuo concordique nisu praestanda est, atque ea ratione, ut partes alterutri concreditae quam optime communis boni necessitatibus, pro mutabilibus temporum morumque condicionibus, respondeant.

Ex iis enim quae passim eveniunt didicimus, ubi privata singulorum desit navitas, tum in republica tyrannorum potentatum dominari; immo potius in vario rerum oeconomicarum campo multa torpescere, atque adeo desiderari sescenta bona, quae usu consumuntur, desiderari commoda, quae non tantum cum corporis, sed praesertim cum animi necessitatibus coniunguntur. Ad quorum scilicet bonorum atque commodorum adeptionem, mirum in modum singulorum ingenium et industria exercentur atque instimulantur.

Ubi vero in re oeconomica civitatis debita actio aut nulla prorsus aut manca est, tum civitates cernere est in insanabiles rerum perturbationes prono itinere ruere, ac potentiores, minus de honestate sollicitos, aliorum inopia ac lucrum indigne abuti; quorum genus, pro dolor, omni tempore atque ubique locorum, ceu lolium inter frumenta, radices agere manifestum est.

Praecipuis notis, quae nostrorum temporum esse propriae videntur, adicienda profecto sunt socialium rationum incrementa: mutuae scilicet illae auctioresque in dies civium necessitudines, quae in eorum vitam atque actionem multiplices induxerunt socialis consortionis formas, in ius privatum vel

publicum plerumque receptas. Huius rei veluti origo et fons esse videntur plura, quae praesens peperit aetas: cuiusmodi sunt, doctrinarum artiumque incrementa, efficaciores opum gignendarum rationes, excultius inter cives vivendi genus.

Qui quidem socialis vitae processus habendi sunt indicium et causa invalescentis illius actionis, qua respublica se magis magisque inserit in materias quae, cum ad intimas personae humanae rationes attineant, haud levis sunt momenti, neque periculo vacant; quaeque, ut exempla supponamus, pertinent ad valetudinis tutelam, ad iuvenum institutionem educationemque, ad exercendae artis delectum, ad vias rationesque redimendi vel in meliorem restituendi statum eos, qui mentis corporisve imminutione utcumque laborant. Id ipsum tamen partim ostendit partim consequitur eam animi inclinationem a natura datam, quae vix cohiberi potest: inclinationem dicimus, qua homines sponte sua ad societatem inter se ineundam feruntur, cum de adipiscendis bonis agitur, quae quisque sibi animo proposuit, quaeque singulorum excedunt facultates. Qua inclinatione movente, praesertim postremo hoc tempore, factum est, ut ubique initi sint passim coetus, consociationes et instituta, spectantia ad res oeconomicas atque sociales, ad animi cultum atque relaxationem, ad res gymnicas, ad variarum artium professionem, ad rationes politicas; quae sive ad unam tantum nationem, sive ad universas attinent gentes.

Nemo sane dubitat, quin ex huiusmodi rationum socialium progressione complura proficiscantur commoda atque utilitates. Ita enimvero iuribus bene multis personae humanae satis fieri potest, maxime in re oeconomica atque sociali; quae potissimum contingunt humanae vitae necessitates, valetudinis curationem, elementariam animi culturam latius altiusque provehendam, aptiorem de artibus exercendis institutionem, domum, laborem, congruentem operum requietem honestumque levamen. Accedit quod recentiorum artium inventa, magis magisque ordinata, quibus hodie homines inter se cogitata sua communicant – cuius generis sunt scripta typis edita, cinematographica spectacula, radiophonicae ac televisificae transmissiones – id commodi parant, ut ubivis terrarum homines possint in rerum eventibus, licet magno intervallo disiunctis, quasi praesentes adesse.

At multiplicatis et cotidie progredientibus variis illarum

consociationum formis, hoc simul fit, ut, in pluribus rerum gerendarum provinciis, normae et leges multiplicentur, quae mutuas civium necessitudines regant atque definiant. Ex quo consequitur ut angustioribus finibus libera singularium hominum agendi facultas contineatur; artes enim saepe adhibentur, viae ineuntur, rerumque condiciones tales exsistunt, ut cuivis sane arduum sit suis uti consiliis, externarum rerum impulsionibus neglectis; quidquam sponte sua agere; iura sua et officia, ut oportet, exsequi; animi sui facultates plane exserere atque perficere. Numquid, magis magisque increbrescentibus socialis vitae rationibus, homines continuo stupebunt, suique iuris esse desinent? Est tale quid praecise negandum.

Re enim vera socialis vitae incrementa nequaquam caeca quadam naturalium virium impulsione efficiuntur; siquidem ea homines, ut iam declaravimus, auctores habent, qui libertate fruuntur, quique ita a natura ad agendum feruntur, ut in se tamen actus suos recipiant; quamquam iisdem opus est progredientis humanitatis leges ac rei oeconomicae cursum agnoscere iisque quasi parere; neque est ipsis omnino integrum vi mediarum rerum carere.

Quapropter socialium rationum progressus iis viis effici potest atque ideo debet, quibus quam maxime promoveantur civium commoda, incommoda vero vel usquequaque praecaveantur vel saltem minuantur.

Sed ad hos optatos exitus quo facilius pervehatur, debent qui publicae rei praesunt compertam habere rectam de communi omnium bono notionem, quae summam complectitur earum vitae socialis condicionum, quibus homines suam ipsorum perfectionem possint plenius atque expeditius consequi. Illud quoque necessarium arbitramur, ut collegia seu corpora ceteraque multiplicia incepta, ex quibus potissimum socialium rationum incrementa constent, suis legibus re ipsa regantur, atque, cum ipsius communis boni profectu, ad id, quod assequi studeant, sincera concordia contendant. Neque necesse non est eiusmodi societates veri cuiusdam convictus speciem ac naturam exhibere; quam tunc tantum exhibebunt, si sodales suos pro humanis personis semper duxerint, eosque in rerum suarum partem vocaverint.

Proficientibus igitur necessitudinibus, quibus aetatis nostrae homines inter se mutuo coniunguntur, eo facilius civi-

tates rectum adipiscentur ordinem, quo magis duo haec temperabuntur invicem: hinc videlicet potestas, qua sive singuli cives sive civium coetus sunt utique praediti suis legibus utendi, mutua servata operum conspiratione; illinc reipublicae actio, quae privatorum incepta opportune ordinat atque fovet.

Quodsi sociales rationes ad huiusmodi normas et ad morum disciplinam reapse efficiantur, earum incrementum nullo pacto in causa suapte natura erit, cur in singulares cives gravia discrimina vel nimia onera proficiscantur; quin etiam est in spe ponendum fore ut id, non solum ad homini insitas dotes excolendas perficiendasque, sed etiam ad congruentem humani convictus compaginem feliciter conducat; quae optata compages, quemadmodum Decessor Noster f. r. Pius XI in Encyclicis Litteris Quadragesimo Anno monet (23) omnino necessaria est, ad socialis vitae iuribus et officiis cumulate satisfaciendum.

Vehementi sane aegrimonia animus afficitur Noster, cum veluti ante oculos Nostros obversantur – pro miserrimum spectaculum – ingentes opificum multitudines, qui in nationibus non paucis atque in latis etiam terrarum continentibus tam parvam laboris mercedem accipiunt, ut ipsis eorumque familiis vitae condicionibus utendum sit, ab hominis dignitate omni ex parte alienis. Quod vel ex eo exsistere putandum est, quod in iis regionibus recentissimae machinalium industriarum rationes aut nuper tantum inductae sunt, aut aequo minus adhuc profecerunt.

Fit tamen apud aliquot ex his nationibus ut, adversus extremam plurimorum inopiam, paucorum conspiciantur opulentia profusique sumptus, aperte insolenterque cum egenorum sorte pugnantes; fit deinde alicubi ut homines immoderatis oneribus propterea graventur, ut civitas ad tale opum incrementum brevi tempore emergat quale, salvis iustitiae aequitatisque legibus, haberi nullo modo possit; fit denique apud alias, ut ingens redituum pars ad nationis dignitatem plus aequo amplificandam destinetur, atque immanes pecuniae in bellicos apparatus impendantur.

Adde eodem, apud populos, in re oeconomica magis progressos, non raro mediocris momenti aut incertae utilitatis offi-

cia mercede rependi ampla atque etiam cumulata, opera vero assidua fructuosaque, quae impigrorum proborumque civium classes faciunt, mercede rependi nimis modica, vitae necessitatibus impari, vel utcumque iusto minore, si et beneficii in civitatem collati, et proventuum societatis in qua suam quisque operam ponit, et nationis redituum aequa ratio habeatur.

Qua de re Nostrum esse officium putamus iterum admonere, mercedis modum, sicuti liberae competitorum aemulationi prorsus relinquere fas non esse, ita etiam ad arbitrium potentiorum decerni non licere; sed hac in re iustitiae et aequitatis normas esse omnino servandas. Quod sane postulat, ut opifici merces tanta solvatur, quanta ad vitam degendam homine dignam et ad familiae onera convenienter ferenda par sit. Sed in aequa laboris constituenda remuneratione haec etiam opus est perpendantur: quantum primum singuli ad bona oeconomica gignenda conferant; qui deinde sit fortunae status consociationum, quibus opifices operam suam tribuunt; quid tum poscant cuiusque civitatis utilitates, praesertim ad locandas universas operas quod attinet; quid postremo exigat commune cunctarum gentium bonum, hoc est plurium civitatum inter se consociatarum, natura et latitudine dissimilium.

Quas modo attigimus normas, manifestum est, eas omni tempore et ubique locorum valere; qua vero ratione ad peculiaria rerum adiuncta easdem accommodari oporteat, hoc certe statui nequit, nisi opum, quae praesto sunt, congrua ratio habeatur; quae nimirum opes penes varios populos copia et natura differre possunt ei reapse differunt, atque etiam in eadem saepe natione pro mutatis temporibus immutantur.

Dum nostra hac aetate oeconomicae civitatum res tam prompte procedunt, idque maxime post recens immane bellum, opportunum ducimus de gravissimo iustitiae socialis praecepto omnes admonere, quod nominatim poscit, ut ad rei oeconomicae incrementa semper rei socialis incrementa simul adiungantur simul accommodentur; ita quidem, ut ex aucta divitiarum copia in republica omnes prorsus civium ordines aequa percipiant emolumenta. Ad haec, vigilandum est atque omnibus viribus enitendum, ut quae discrepantiae inter civium classes ob rerum inaequalitatem intercedant, eae adeo non augeantur, ut, quantum fieri potest, imminuantur.

«Civitatum opes – quemadmodum considerate docet Decessor Noster f. r. Pius XII – sicut communi civium industria gignuntur et procreantur, ita ad nihil aliud spectant, nisi ut in tuto ponantur, et quidem sine intermissione, eae externarum rerum condiciones, quibus singuli plenam vitae suae perfectionem consequi valeant. Ubi haec stabiliter in usum deducta sint, tunc populus, qui iis utatur, vere dives opum habendus est; nam ratio, qua sive communis obtinetur prosperitas, sive singuli ius exercent rebus corporalibus fruendi, plane obtemperat normis a Deo Creatore statutis». (24) Ex quo nascitur, ut oeconomica alicuius populi prosperitas magis quam ex bonorum opumve summa, quibus iidem potiantur, ex eorum potius bonorum partitione sit dimetienda, ad iustitiae normas exacta; ita videlicet, ut omnes in civitate sese excolere atque perficere queant; ad quod tota res oeconomica civitatis suapte natura est ordinata.

Quo loco animadvertendum est, hodie in multis civitatibus rerum oeconomicarum rationem eiusmodi esse, ut societates bonis gignendis, quae vel magni vel medii ordinis sint, maximis auctibus propterea crescant, quod sibimetipsis ex reditibus suis numerent pecuniam ad suae industriae instrumenta renovanda ac perficienda. Quod ubi contingat, hoc statui posse putamus, ut hac de causa societates eaedem nomen aliquod a se solvendum opificibus agnoscant, si maxime eam mercedem ipsis persolvant, cuius modus modum salarii infimum non excedat.

In hoc rerum genere praeceptum illud obversetur animo oportet, a Decessore Nostro f. r. Pio XI per Encyclicas Litteras Quadragesimo Anno hisce verbis traditum: «falsum prorsus est sive uni rei sive uni operae quidquid ex earundem collata efficientia obtentum est adscribere; iniustumque omnino, alterutrum, alterius efficacitate negata, quidquid effectum est sibi arrogare». (25)

Cui quidem iustitiae officio non uno modo, ut rerum usus docet, satis fit. Ceteris missis, hodie magnopere optandum est, ut, rationibus quae magis consentaneae videantur, opifices in partem possessionis sensim veniant suae cuiusque societatis; nam hodie magis etiam quam Decessoris Nostri diebus:

«omni vi ac contentione enitendum est, ut saltem in posterum partae rerum copiae aequa proportione coacerventur apud eos, qui opibus valent, satisque ample profundantur in eos qui operam conferunt». (26)

At animadvertendum quoque est, aequationem mercedis cum reditibus ita definiri oportere, ut communis boni ratio habeatur sive civitatis, sive consortionis hominum universae.

Quarum rerum si altera spectetur, ad communem civitatis utilitatem haec pertinere putanda sunt: opifices quam plurimos in operas mittere; cavere, ne in civitate atque etiam in ipso opificum ordine coetus coalescant, qui ceteris civibus anteferantur; mercedis modum ad mercium pretium congruenter referre; itemque ad bona et ad cultioris vitae commoda aditum quam plurimis patefacere; vel omnino depellere vel saltem certis continere finibus inaequalitates, quae inter varias rei oeconomicae provincias intercedunt: id est inter culturam agrorum, machinales industrias et communia ministeria; opum incrementa cum incremento ministeriorum civibus praestandorum, praesertim opera publicae auctoritatis, apte componere; bonorum procreandorum rationes ad doctrinarum artiumque progressus pro facultate accommodare; denique, efficere ut adepta humanioris vitae prosperitas, non modo praesenti inserviat aetati, sed futurarum quoque commodis prospiciat.

Ad alterum vero quod attinet, bonum totius humanae societatis commune poscere videtur, ut aemula populorum studia in opibus augendis mala fide careant; ut de re oeconomica mutua eorum concordia atque amica fructuosaque conspiratio foveatur; ut postremo efficax tribuatur opera progressibus promovendis earum nationum, quae opibus minus valeant, ad rem oeconomicam quod pertinet.

Quae communis boni necessitates sive singularum rerumpublicarum sive cunctarum simul civitatum, tum etiam, ut oportet, aestimandae sunt, cum de emolumentis partiendis agitur, quae sive moderatoribus societatum bonis procreandis nomine fructus redeunt, sive iis, qui pecuniarum capita contulerunt, nomine usurae proveniunt.

Sed ad iustitiae praecepta, non modo conformanda est ratio, qua bona labore quaesita partiuntur, verum etiam earum re-

rum condiciones, in quibus homines eadem efficiunt bona. Sita enim in ipsius hominis natura necessitas est, ut qui aliquid operando efficiat, eidem liceat et gerendarum rerum praestare rationem, et seipsum operam dando perficere.

Ex quo consequitur, ut, si ad parandas opes tales rerum oeconomicarum disciplina et apparatus adhibeantur, quibus eorum, quotquot impendunt operam, vel dignitas humana in discrimen adducatur, vel praestandae rationis sensus debilitetur, vel sua sponte agendi facultas eripiatur, hunc idcirco oeconomicarum rerum ordinem ab iustitia alienum arbitremur; licet ponatur ingentem ex eo gigni bonorum copiam, eorumque partitionem ad iustitiae aequitatisque conformari normas.

Nequit profecto, in oeconomica disciplina, una comprehensione definiri, quaenam rationes magis cum hominum dignitate congruant, quaeve in iisdem hominibus suscepti officii magis convenienter stimulent conscientiam. Nihilominus Decessor Noster f. r. Pius XII has agendi normas opportune tradit: «Parvae vel mediae bonorum possessiones, quae ad agricolas, ad artifices, ad mercatores et ad operis conductores pertineant, tutandae ac promovendae sunt; iidem praeterea in adiutrices coéant societates, ut commoda utilitatesque maximarum administrationum propria sibi capiant; ad has autem administrationes quod attinet, efficiendum est, ut pactiones operarum cum pactionibus societatis secundum aliqua temperentur». (27)

Quapropter tuendae promovendaeque sunt, convenienter cum communis boni necessitatibus cumque artium progressibus, sive procurationes ab artificibus vel a singulis agricolarum familiis gestae, sive incepta oeconomica consociata, eo etiam spectantia, ut easdem procurationes compleant atque perficiant.

De agricolarum procurationibus infra dicturi sumus. In praesenti quaedam opportunum putamus attingere de artificum procurationibus, deque oeconomicis inceptis consociatis.

Atque primum monendum est, ut huius generis procurationes et incepta reapse vigeant et floreant, continenter ea aptentur oportere – si progignendarum rerum apparatus, si earumque ef ficiendarum modus respiciantur – ad novas tempo-

rum condiciones; quae quidem sive ex doctrinarum artiumque profectibus, sive ex mutabilibus hominum necessitatibus ac propensionibus cotidie exsistunt. Quod praecipue ab ipsis artificibus et a sodalibus consociatis fieri aequum est.

Quam ob causam omnino congruit, non modo ut idonea utrisque institutio impertiatur et quoad artis exercitationem et quoad animi mentisyue culturam, sed etiam ut iidem in societates, ad professiones spectantes, coëant. Neque minus par est, rempublicam idonea providentia uti, ad institutionem, ad vectigalia, ad creditam pecuniam, ad securitatem et cautiones sociales temperanda.

Ceterum eiusmodi civitatis providentia in artifices et in sodales consociatos collata hac etiam de causa probanda suadendaque est, quod iidem veri nominis bonorum auctores sunt, atque ad cultioris humanitatis profectum conferunt.

Quae cum ita sint, paterno animo adhortamur artifices et consociatos sodales, quotquot ubique terrarum carissimos filios habemus, ut de nobilissimo sibi munere in civitate concredito egregie sentiant; utpote quorum operâ in civium ordinibus officiorum conscientia mutuaque adiutrix navitas cotidie magis excitari possint, hominumque studia inardescere, ad nova efficienda opera, eleganti artificio praestantia.

Praeterea, haud secus atque Decessores Nostri, persuasum habemus, opifices merito expetere, ut in partem vocentur vitae societatis bonis procreandis, cui addicti sint et in qua suam ponant operam. Quas partes, quales esse oporteat, decerni certis definitisque regulis non opinamur posse, cum id potius ex singularum societatum bonis gignendis statu sit constituendum; qui nempe tantum abest ut sit idem omnibus, ut saepe in una eademque societate penitus ac repente commutetur. Non dubitamus tamen, quin opificibus actuosae partes sint attribuendae in negotiis societatis, cui navent operam, sive haec privatorum sive reipublicae sit; quod nimirum eo spectare utcumque debet, ut societates bonis gignendis perfectam induant humanae consortionis speciem, cuius afflatu singulorum necessitudines, munerum officiorumque varietates penitus afficiantur.

Hoc vero flagitat, ut mutuae quae operarum conductoribus ac moderatoribus cum eiusdem societatis operariis intercedunt

rationes, ad mutuum obsequium, ad existimationem et benevolentiam conformentur; flagitat insuper, ut omnes, tamquam ad commune opus, sincera praesentique virium concordia conspirent, atque operam, quam ponunt, non eo tantum consilio ponant, ut inde lucrum faciant, verum etiam ut munus sibi creditum exsequantur, et officium praestent, quod ad aliorum etiam utilitatem conducat. Quo fit ut, ad negotia expedienda societatisque incrementum quod attinet, opportune admodum audiantur opifzcum optata eorumque socia advocetur opera. Haec namque praeclare Decessor Noster f. r. Pius XII monebat: «Partes, quas in rebus oeconomicis atque socialibus unusquisque appetit, vetant quominus singulorum industria alieno arbitrio prorsus regatur». (28) Nemo sane dubitat quin societas, quae hominis dignitati apprime consulat, tueri quidem debeat necessariam efficientemque sui regiminis unitatem; sed exinde nullo modo sequitur, ut qui in eam cotidie suam conferant operam, ii solummodo administrorum loco ducantur, ad iussa tacite exsequenda natorum, quibus optata sua rerumque usum interponere non liceat, sed inertes se gerere debeant, cum de ipsorum locanda moderandaque opera consilia sint capienda.

Commemorandum denique est, quae graviora usque munera in variis societatibus bonis gignendis hodie opificibus deferri optantur, ea non solum cum hominis natura apte componi, sed etiam cum oeconomicis, socialibus ac civilibus progredientis aetatis rationibus omnino congruere.

Quamvis, pro, aetate hac nostra res oeconomica atque socialis haud parvas habeant discrepantias, iustitiae humanitatique inimicas, ac per totam rerum oeconomicarum provinciam errores serpant, eius actionem, fines, conformationem munerumque perfunctionem graviter inficientes, nemo tamen negaverit, recentiores opum gignendarum rationes, artibus doctrinisque proficientibus incitatas, admodum progredi ac renovari, easdemque citius quam antea incrementa suscipere. Quod quidem ab operariis praestantiorem hodie dexteritatem exercendaeque artis peritiam requirit. Inde cogitur, ut iisdem uberior adiumentorum copia longiorisque temporis spatium suppeditanda sint, ad idoneam sibi politioremque institutio-

nem adipiscendam, pariterque ad studia, mores, religionisque officia commodius excolenda.

Fit etiam ut adulescentibus hoc tempore plures anni tribui possint, ad communem sibi comparandam eruditionem, artisque addiscenda praecepta.

Quae si facta erunt, ea rerum condicio nascetur, in qua opifices gravioris momenti munera etiam in sua cuiusque societate suscipere poterunt. Ad rempublicam autem quod spectat, haud parvi interest, ut in eius ordinibus universis se cives cotidie magis sentiant officio obstringi commune bonum tuendi.

Est res omnium ante oculos posita, opificum collegia, nostra hac aetate, late increbruisse, atque communiter in singularum civitatum ac vel etiam in plurium nationum instituta iuridica ascita esse; eaque operarios adducere, non iam ad dimicandum, sed potius ad sociam conferendam operam; quod praesertim fit pactionibus inter opificum et conductorum consociationes initis. Monere etiam praestat, necessarium aut saltem admodum opportunum esse, opificibus quoque copiam dari consilia momentumque suum interponendi extra societatis suae fines, et quidem apud quoslibet civitatis ordines.

Quod ex eo initium capere videtur, quod singulae consociationes opibus gignendis, quantumvis magnitudine, efficientia ac momento in republica praestent, arte tamen cohaerent cum generali rei oeconomicae socialisque statu suae cuiusque nationis, ex quo earum ipsa pendet prosperitas.

At ea decernere, quae generalem illum rei oeconomicae statum magis adiuvent, negotium non est singulae cuiusque societatis bonis gignendis, sed ad reipublicae moderatores spectat, et ad illa instituta quae, aut pro aliqua natione aut pro pluribus civitatibus condita, in variis rerum oeconomicarum provinciis operantur. Ex quo patet opportunum vel necessarium esse, apud civitatis auctoritates et apud eadem instituta, praeter dominos aut eos qui dominorum partes agunt, veluti praesentes etiam opifices haberi aut eos qui pro suo munere opificum iura, necessitates, optata tuentur.

Consentaneum igitur est, ut in primis cogitatio Nostra paternaeque caritatis affectus ad consociationes feratur varias artes complectentes, itemque ad opificum collegia, quae, christianae doctrinae principiis conformata, in pluribus terrarum

continentibus operam navant suam. Novimus quot quantisque pressi difficultatibus dilectissimi hi filii Nostri efficaciter conati sint et acriter adhuc conentur, tum intra fines nationis cuiusque suae, tum in terrarum orbe universo, ut operariorum iura vindicent eorumque fortunas et mores ad meliora provehant.

At praeterea horum filiorum Nostrorum operam merita honestare laude cupimus, quae non omnis in proximo atque perspicuo rerum exitu sita est; sed ad universum etiam, qua late patet, humani laboris campum permanat, rectis agendi cogitandique normis almoque christianae religionis afflatu quaquaversus propagatis.

Qua quidem Nostra paterna laude eos etiam ornare carissimos filios volumus, qui christianis praeceptis imbuti eximiam tribuunt operam aliis artificum consociationibus iisque opificum collegiis, quae naturae legibus ducuntur et singulorum de re religiosa ac morali libertatem verentur.

Neque facere hoc loco possumus, quin ex animo gratulemur existimationisque Nostrae sensus patefaciamus «Gentium Consilio labori ordinando» - compendiariis litteris OIL vel ILO vel OIT in vulgus significato - quod plures iam annos sollertem, efficacem magnique pretii ponit industriam in rerum oeconomicarum et socialium ordine ubique terrarum ad iustitiae humanitatisque normas instaurando; in quo quidem ordine operariorum quoque legitima iura agnoscuntur atque servantur.

Quemadmodum fere oculis tenemus, factum est superioribus hisce annis, ut in maximis consociationibus bonis gignendis partes, quae a bona possidentibus agantur, in dies magis a partibus diductae sint, quas societatis moderatores agant. Id magnas sane difficultates facessit reipublicae principibus, quibus sedulo vigilandum est, ne quod sibi proponunt rectores praecipuarum administrationum, earumque potissimum quae maximum habent momentum in rebus oeconomicis totius civitatis, id ullo modo a communis boni rationibus dissideat. Quae porro difficultates, uti rerum usu cognitum habemus, non minores profecto sunt cum privati cives, quam cum publici coetus pecuniarum capita conferunt, ad magnas administrationes necessaria.

Nec minime latet, esse hodie frequentiores, qui ex recentissimis oeconomicis cautionibus ac multiplicibus securitatis

socialis rationibus habeant cur tranquillo animo in futurum tempus prospiciant; quae quidem tranquillitas olim in bonorum dominio, etsi modico, posita erat.

Contingit quoque nostris diebus, ut homines potius alicuius artis peritiam quam rerum possessionem excupiant; iidemque pluris faciant reditus, qui ex labore vel ex iuribus cum labore coniunctis oriantur, quam reditus, qui ex pecuniarum capite vel ex íuribus cum hoc coniunctis exsistant.

Quod quidem plane congruit cum nativa laboris indole, qui, cum a persona humana proxime procedat, anteferendus est externorum bonorum copiae, quae suapte natura instrumentorum loco habenda sunt; idque progredientis humanitatis indicium profecto est.

Huius generis rerum oeconomicarum condiciones in causa profecto sunt, cur in vulgus sit ambiguum, utrum in praesentibus rerum adiunctis, vim suam amiserit, aut minoris sit aestimandum principium de re oeconomica et sociali a Decessoribus Nostris firmiter traditum ac propugnatum: principium dicimus, quo statuitur hominibus ius esse a natura datum privatim res possidendi, etiam bonis edendis aptas.

Quod dubium inane prorsus est putandum. Siquidem ius privati dominii, etiam quod ad res attinet gignendis bonis tributas, per omne tempus valet, utpote quod in ipsa contineatur rerum natura, qua docemur singulares homines priores esse civili societate, atque adeo civilem societatem ad hominem tamquam ad terminum dirigi oportere. Ceterum nequiquam privatis hominibus ius agendi cum libertate in re oeconomica agnoscitur, nisi ipsis pariter facultas permittitur libere deligendi adhibendique res ad illud ius exercendum necessarias. Praeterea rerum usus temporumque monumenta testantur, ubi populorum regimina privatis hominibus etiam bonorum fructuosorum possessionem non agnoscant, ibi aut violari aut omnino deleri, in praecipuis rebus, humanae libertatis usum; ex quo utique patet libertatis usum a dominii iure pariter tutelam pariter incitamentum repetere.

Hinc causa est quaerenda, cur coetus et consociationes, in re sociali ac politica versantes, qui libertatem cum iustitia in hominum consortione componere student, quique fere ad hunc diem ius privatim possidendi res gignendis opibus aptas non ponebant, hodie iidem, rerum socialium cursu uberius

eruditi, opinionem suam nonnihil emendaverint, atque ita se habeant ut ius illud reapse probent.

Placet igitur Nobis monitis uti, quae de hac re Decessor Noster f r. Pius Xll dedit: «Ecclesia ius privati dominii tuendo, ad optimum spectat finem moralem in re sociali; scilicet per se minime contendit praesentem rerum servare ordinem, quasi divinae Voluntatis imperium in eo agnoscat; neque magis data opera opulentorum ac praedivitum patrocinium suscipit, pauperum et egenorum iuribus neglectis … Verum Ecclesiae propositum est, ut privatae possessionis institutum tale habeatur, quale et divinae Sapientiae consilium et naturae lex iubeant». (29) Scilicet privata possessio humanae personae libertatis iura in tuto ponat oportet, simulque necessariam suam conferat operam ad rectum instaurandum societatis ordinem.

Dum recentissimae rei oeconomicae rationes apud non paucas civitates cito, uti iam diximus, progrediuntur, atque ad parienda bona efficientiore usque modo conducunt, iustitia et aequitas requirunt, ut auctarium pariter adiciatur, bono communi incolumi, laboris mercedi. Quod sane efficit, ut opifices facilius parsimoniae studeant, atque adeo sibi aliquem parare valeant censum. Quamobrem mirum est respui a quibusdam indolem iuris dominii naturalem; iuris dominii dicimus, quod ex laboris feracitate perpetuo vim et virtutem suam ducit; quod deinde tam efficaciter ad humanae dignitatem personae tuendam, et ad liberam sui cuiusque muneris perfunctionem in omnibus navitatis campis adiuvat; quod postremo domestici convictus compaginem tranquillitatemque confirmat, non sine pacis et prosperitatis in re publica incremento.

Attamen parum est statuere, ius esse homini a natura datum res ut suas privatim possidendi, easque etiam quae ad bona gignenda valeant, nisi pariter omni contentione elaboretur, ut eiusdem iuris usus per omnes civium ordines propagetur.

Quemadmodum enim praeclare monet Decessor Noster f. r. Pius XII, ex una parte ipsa humanae personae dignitas «ad vivendum secundum rectas naturae normas necessario poscit ius externis bonis utendi; cui quidem iuri officium respondet sane gravissimum, quod requirit ut, quantum fieri potest, om-

nibus copia detur privata bona possidendi»; (30) ex altera vero parte, ipsi labori insita nobilitas praeter alia postulat: «tuitionem ac perfectionem illius socialis ordinis, qui omnibus cuiusvis classis civibus tutam, etsi modicam, bonorum possessionem permittat». (31)

Privatum bonorum dominium latius obtineat oportere, si alias umquam, hodie est potissimum profitendum, cum, ut commemoravimus, numero augescant nationes, quarum oeconomicae rationes maiora in dies capiant incrementa. Quare, variis prudenter adhibitis artibus, quas usus comprobavit, haud difficile negotium erit civitatibus oeconomicam et socialem rem ita temperare, ut facilior fiat et quam latissime pateat aditus ad privatim possidendas huius exempli res: bona usu haud statim peritura; domum; praedium; supellectilem procurationi, sive ab artificibus sive a singulis agricolarum familiis gestae, necessariam; syngraphas pecuniae in administrationibus medii vel magni ordinis collocatae; quod quidem felici exitu in nonnullas nationes invectum est, provectioribus in re oeconomica et sociali rationibus instructas.

Manifestum omnino est, quae exposuimus, ea minime prohibere, quominus etiam civitates ceteraque publica instituta iure res possideant, quae ad opes parandas pertineant; si praesertim «tam magnum secum ferant potentatum, quantus privatis hominibus, salva re publica, permitti non possit». (32)

Nostrae huius aetatis ea esse indoles videtur, ut ampliores usque bonorum possessiones tum civitati, tum ceteris publicis institutis attribuantur. Cuius rei causa in hoc etiam quaerenda est, quod commune bonum exigit, ut maiora usque munera publicae auctoritati demandentur. Attamen hac etiam in re «subsidiarii officii principium», de quo iam mentionem fecimus, omnino servandum est; scilicet tum tantum licere civitatibus ac publicis institutis dominii sui fines amplificare, cum manifesta ac vera communis boni necessitas id postulat, depulso periculo, ne privatorum possessiones praeter modum extenuentur aut, quod deterius est, plane evertantur.

Neque denique silentio praetereundum est, oeconomica incepta, quae a republica vel a publicis institutis suscipiantur, iis esse civibus deleganda, qui et singulari peritia et spectata honestate praestent, quique officia erga rempublicam summa religione exsequantur. Praeterea in horum virorum operam sedula atque assidua vigilantia inspiciatur oportet, ne, in ipsius reipublicae administratione, rerum oeconomicarum imperiosus dominatus in paucorum concedat manus; quod sane cum supremo civitatis bono pugnet.

Sed Decessores Nostri illud etiam nullo non tempore docuerunt, in privati dominii iure penitus munus inesse sociale. Re enim vera, ex Dei Creatoris consilio, cunctorum bonorum copia omnium hominum vitae honeste degendae in primis attribuitur; quemadmodum praeclare monet Decessor Noster f. r. Leo XIII in Encyclicis Litteris Rerum Novarum; ubi haec legimus: «quarum rerum summa haec est: quicumque maiorem copiam bonorum Dei munere accepit, sive corporis et externa sint, sive animi, ob hanc causam accepisse, ut ad perfectionem sui pariterque, velut minister providentiae divinae, ad utilitates adhibeat ceterorum. ‹Habens ergo talentum, curet omnino ne taceat: habens rerum affluentiam, vigilet ne a misericordiae largitate torpescat: habens artem qua regitur, magnopere studeat, ut usum atque utilitatem illius cum proximo partiatur›». (33)

Quamvis nostro hoc tempore valde processerint atque magis magisque augescant partes civitati publicisque institutis concreditae, ex hoc tamen nullo pacto conficiendum est, obsolevisse socialem privati dominii rationem, ut quorundam ferre videtur opinio; nam hoc sociale munus ex ipso dominii iure suam petit virtutem. Cui rei illud proximum est, omni tempore tum rerum acerbitates innumeras, tum necessitates occultas easque graves ostendi, quas multiplex reipublicae providentia non attingit, quibusque consulere nullo modo potest; qua de causa privatorum humanitati christianaeque caritati late semper patebit campus. Est denique perspicuum, ad conata incitanda, quae ad animi bona spectent, magis valere operam a singulis hominibus aut a privatis civium consiliis susceptam, quam a reipublicae potestatibus.


Attinet demum hoc loco animadvertere, ius bona privatim possidendi certe sacri Evangelii auctoritate probari; quod tamen saepe Christum Iesum inducit magnopere divites iubentem, ut, divitias pauperibus largiendo, eas in superna vertant bona: «Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur» (Mt 6,19-20). Atque Divinus Magister profitetur in semet Ipsum id collatum iri, quidquid in egenos collatum fuerit: «Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25,40).


Mater et Magistra LA