Mater et Magistra LA - II

III


Rerum temporumque progressio magis magisque illud ostendit, ad iustitiae aequitatisque normas revocandas esse, non solum necessitudines inter opifices et moderatores societatum bonis pariendis, verum etiam rationes, quibus inter se coniungantur oportet simul varia rerum oeconomicarum genera, variaeque regiones aliae aliter ditatae, in una eademque natione; simul, in universa hominum communitate, plures variaeque nationes, quae in rebus oeconomicis et socialibus non uno modo profecerunt.

Atque initio, ut de agrorum cultura aliquid admoneamus, animadvertimus in primis ruricolarum numerum haud videri in toto imminutum; tamen sine dubitatione agricolas non paucos esse qui, rure natali relicto, vel sedes incolis frequentiores, vel ipsas urbes petant; quod, cum fere in omnibus nationibus intercidat, atque nonnumquam magnam hominum multitudinem contingat, idcirco quoad vitam dignitatemque civium impedimenta infert, ad expediendum sane difficilia.

Cuique sane illud est in promptu, prout res oeconomicae processerint atque increbruerint, ita ruricolarum numerum extenuari, opificum autem amplificari multitudinem, qui vel machinalibus industriis vel quibuslibet ministeriis dant operam.

Atqui censemus, qui ex re rustica se ad alias artes bona

gignentes conferant, eos saepe quidem facere causis ductos, quae ex ipsa rerum oeconomicarum progressione oriantur, sed saepius multi generis raptos incitamentis, quorum haec praecipua: animi voluntas angusta loca defugiendi, quae nullam habeant commodioris vitae exspectationem; studium res adeundi novas, casusque varios experiendi, quo tantopere nostra tenetur aetas; cupiditas sibi bona fortunasque repente asciscendi; anhela sitis liberioris vitae degendae, iis adeptis commodis, quae et oppida incolis frequentia et urbes afferre solent. Sed illud quoque in dubio esse non potest, quin ab agris ruricolae propterea abeant, quod res suas fere ubique iacere videant, sive animum referant ad sui laboris efficientiam, sive ad agricolarum victus cultusque statum.

Quocirca in tanta hac re, de qua nunc apud civitates fere omnes quaeritur, illud in primis exploretur oportet, quid sit agendum ne, si efficiendarum rerum modum existimemus, hinc agricultura, hinc machinales industriae, hinc communia ministeria tantopere inter se discrepent; quid item sit curandum, ut vitae rusticanae cultus quam minime a vivendi ratione municipum distet, quorum pecuniae reditus vel ex machinalibus industriis vel e quibuslibet ministeriis nascantur; quid denique sit enitendum, ut qui agriculturae navent operam nullo modo sese ceteris dignitate cedere opinentur; immo sibi persuasum habeant, eos quoque qui ruri vitam traducant, non modo personam suam confirmare et excolere laboribus posse, sed etiam in futuros vitae casus fidenti animo prospicere.

Peropportunum idcirco videtur Nobis de huius generis causa normas nonnullas tradere, in qualibet temporum condicione valituras, dummodo ea ratione, quemadmodum patet, ad effectum adducantur, quam varia temporum locorumque adiuncta vel sinant, vel suadeant, vel prorsus exigant.

In primis, omnes, at praecipue reipublicae moderatores, in eo elaborent necesse est, ut, quae munia ad omnium commoda praecipua sint, ea apte ruri incrementa capiant, quorum haec sunt exempla: viarum munitio; commeatus vehicula; instrumenta, quibus homines cum hominibus commercia exercent; aqua salubri potu; domicilia; medici et medicamenta; scholae et elementis, et artibus, et professionibus addiscendis; quae cum ad religionem colendam tum ad animum relaxandum attinent;

denique ea supellex, qua agricolarum domum nostra haec aetas ornari et instrui postulat. Quae instrumenta ad agricolarum vitam cum dignitate exigendam necessaria, ubi ruricolis desunt, ibi res oeconomicae et sociales aut nullo modo aut tardius proficiunt, fitque exinde, ut nihil possit homines ab agris deserendis remorari, atque nemo eorum numerum possit facile habere perspectum.

Oportet praeterea civitatum res oeconomicas gradatim procedere, mutua servata inter varias earundem rerum provincias apta convenientia. Danda est scilicet singulariter opera, ut primum ad agros colendos illae adhibeantur recentiore hoc tempore rationes inductae, sive in artes bonorum procreandorum, sive in varias agrorum culturas, sive in rusticae procurationis apparatus, quas res oeconomicae in universum aut ferant aut requirant; utque deinde haec omnia, quantum fieri potest, ita perficiantur, ut pariter cum machinalibus industriis, pariter cum cuiusvis generis ministeriis aeque conveniant.

Sequetur inde, ut agricultura non modo maiorem bonorum copiam sibi auferat, quae machinalibus industriis pariuntur, sed etiam magis congruas poscat communium ministeriorum formas; vicissim autem cultura agrorum tum machinalibus industriis, tum ministeriis communibus, tum civitati ipsi eiusmodi reddet fructus, qui et proprietate et modo magis idonei videantur ad usum; effectumque ideo agricolitio dabit, ut firmior nummis tribuatur facultas bonorum emendorum; quod quidem unum est e praecipuis capitibus totius rei oeconomicae ad incrementum ordinandae.

Quibus susceptis consiliis, haec, praeter alia, consequentur commoda: ut primum facilius cognosci possit et unde discedant et quo contendant ruricolae, qui a laboribus vacent, propterea quod ad agrorum culturam nova inventa pedetemptim sint adhibita; ut deinde ita iidem in sui artificiis erudiantur, ut operam curamque suam ad alia quoque laborum genera conferre possint; ut postremo iis neque rerum oeconomicarum auxilia, neque subsidia ad mentem animumque excolendum desint, quae requiruntur, ut aptius in novos sociales coetus inseri possint.

Ut autem in variis rerum oeconomicarum provinciis ordinata progressio habeatur, necesse omnino est rerumpublicarum auctoritates, agrorum cultura spectata, ad haec curam pruden-

tiamque suam intendant: ad tributa aut vectigalia, ad creditam pecuniam, ad civilium praesidiorum cautiones, ad rerum pretium, ad artes provehendas complementi rationem habentes, denique ad rusticarum procurationum apparatus perficiendos.

Quod ad vectigalia spectat, huiusmodi disciplina ad iustitiam aequitatemque ordinata hoc praecipue flagitat, ut tributa pro civium facultate imperentur.

Sed in ruricolarum tributis temperandis communis omnium utilitas ab iis qui rempublicam gubernant poscit, ut animum advertant, in re rustica reditus et tardius confici et in graviorem ire aleam; atque propterea difficilius capita reperiri, ad eos augendos necessaria.

Quibus positis, consequens est, ut pecuniarum possessores, eas libentius in aliis negotiis quam in re rustica collocent. Eadem de causa ruricolae nequeunt usuras graviores pendere; quin etiam plerumque ne usuras quidem pendere possunt a mercatura impositas, ut pecuniarum capita sibi parent, quae rerum suarum administratio et incrementum desiderent. Quam ob causam, ad omnium commoda provehenda opus est, non tantum a publicis auctoritatibus peculiarem quandam rei pecuniariae disciplinam pro agricolis decerni, verum etiam argentarias constitui, e quibus pecuniarum capita, et ea quidem haud gravi usura, iisdem suppeditentur.

Illud praeterea necessarium videtur, ut duabus rationibus constituantur periculorum cautiones: quarum altera ad ea, quae terra gignit, altera ad agricolas ipsos eorumque familias spectet. Quoniamque, ut pro explorato habetur, uniuscuiusque agricolae reditus tenuiores communiter sunt quam operariorum cum in machinalibus industriis, tum in quibuslibet ministeriis versantium, idcirco cum iustitiae socialis et aequitatis normis non omnino congruere videtur, agricolis vel cautionis vel securitatis socialis modum statuere deteriorem, quam ceterorum civium ordinum. Etenim quae cautiones providentiaeque generatim constituuntur, eae parum discrepare aliae ab aliis debent, quaecumque ea est rei oeconomicae provincia, in qua cives exercent opus, vel ex qua iidem reditus percipiunt.

Ceterum vero cum securitates cautionesque sociales magnopere ad illud adiuvare possint, ut totius civitatis reditus pro iustitiae et aequitatis normis inter cives partiantur, easdem

propterea quasi viam haberi convenit, qua discrepantiae inter varias civium classes extenuentur.

Cum autem agrorum fruges peculiari sint natura, earum ideo pretium in tuto ponatur oportet, rationibus quidem adhibitis, quas rei oeconomicae periti invenerint. Qua in re, licet plurimum valeat si huiusmodi tutelam iidem gerant, quorum intersit, hoc est opportuna quasi sibi imposita norma, tamen ab hoc temperando negotio abesse omnino civitatum moderatores non possunt.

Neque vero hoc praeteriri potest, rerum rusticarum pretio plerumque magis agricolarum labores compensari, quam pecuniae capita in rem impensa.

Itaque iure optimo Decessor Noster f. r. Pius XI in Encyclicis Litteris Quadragesimo Anno de humanae communitatis bono docet: «apposite ad rem facere inter salaria proportionem»; quibus tamen haec subicit: «quacum arcte cohaerere rectam proportionem pretiorum, quibus illa veneunt, quae a diversis artibus progignuntur: qualia habentur agricultura, ars industrialis, alia». (34)

Quoniam agrorum fruges eo potissimum pertinent, ut satis praecipuis hominum necessitatibus faciant, eam ob causam earundem pretium ita definiatur opus est, ut omnibus eas emere liceat. Ex quo tamen in confesso res est, iniuste sine dubio fieri, si totus civium ordo, agricolarum dicimus, et quoad oeconomicas et quoad sociales rationes, ad deteriorem adducatur statum, quippe qui minore polleant facultate ea emendi, quae necessaria sunt ad honestum vitae cultum; quod nimirum communi civitatis bono aperte repugnat.

Opportunum praeterea est, in locis rusticis simul machinales industrias provehi simul communia parari ministeria, quae ad servandas, ad commutandas, denique ad vectandas fruges usui sint. Ad quae accedant ibidem opus est consilia et coepta, quae provincias sive rerum oeconomicarum sive artium exercendarum attingant. Quibus consiliis adhibitis, agricolarum familiis facultas idonea datur suos supplendi reditus, et hoc quidem in ea rerum hominumque condicione, in qua vivunt operamque impendunt suam.


Extremum nemo unus potest in universum statuere quibus rationibus res rustica sit potissimum componenda, quippe cum de his rebus dispar nimium sit in uniuscuiusque reipublicae locis status, eoque magis dispar in totius orbis terrarum partibus. At vero, qui hominis et familiae dignitatem sive ex natura ipsa sive magis ex christianis praeceptis existimant, ii certe quamlibet rerum agricolarum procurationem eoque magis familiarem animo sibi proponunt, ad effigiem hominum communitatis expressam, in qua videlicet et mutuae membrorum necessitudines, et eiusdem procurationis conformatio ad iustitiae normas et ad christianae doctrinae rationem accommodentur: iidemque summa ope enituntur, ut haec exoptanda rerum rusticarum administratio, pro singulis temporum articulis, detur tandem ef fecta.

Procuratio tamen familiaris tum solummodo firma stabilisque erit, cum ex ea tantum pecuniae redibit, quantum ad honestum familiae victum et cultum est idoneum. Quod ut obtineatur, opus omnino est, ut agricolae et egregie in suis laboribus generatim erudiantur, et in novis edoceantur inventis, denique a peritis viris in sua efficienda arte iuventur. Atque etiam oportet, agricolae de rebus suis societates adiutrices conflent; consociationes constituant ad suam cuiusque professionem spectantes; itemque in publicis rebus versentur efficienter, hoc est, cum in administrandae civitatis institutis, tum in re politica.

Verumtamen persuasum est Nobis, cum de re rustica agatur, auctores principesque sive rei oeconomicae augendae, sive animi cultus provehendi, sive socialium rationum promovendarum eosdem esse homines, quorum intersit, ipsos videlicet agricolas. Quibus sane perspectum cognitumque esse debet, quem laborem sustineant, eum esse honestissimum; quod in amplissimo quasi mundi templo suscipitur; quod saepius arboribus et animantibus impertitur, quorum vita, veluti infinita quaedam significans, certisque astricta legibus, plurima habet ad Deum Creatorem et Providum invitamenta. Deinceps agrorum labor, non tantum varia gignit nutrimenta, quibus hominum alitur genus, sed copiam etiam cotidie uberiorem parit earum rerum, quibus machinales industriae utuntur.

Idem praeterea labor sua ornatur dignitate, siquidem plurimas res usurpat ad machinalem scientiam, ad chimiam, ad bio-

logiam pertinentes; quae tamen, quoniam doctrinarum artiumque incrementa in rebus rusticis plurimum valere constat, ob eam causam sine ulla temporis intermissione sunt ad volventis temporis necessitates accommodandae. Neque hoc satis; etenim huic laborum generi sua inest nobilitas, quippe quod ab agricolis postulet, ut cursum temporum acrius intellegant, eique sese facilius adiungant; ut sedatius quae futura sunt exspectent; ut momentum et gravitatem officii sui existiment; ut alacritatis voluntatem resumant, et nova semper experiantur.

Neque illud missum est faciendum in regione rerum rusticarum, perinde atque in quavis rerum gignendarum regione, agricolas in societates coire maxime oportere; idque praesertim si rem rusticam ipsa agricolae familia conducat. Utcumque par est rura colentes mutua fide se alios aliis obligatos sentire, atque eo coniunctim contendere, ut adiutrices societates et consociationes ad artes pertinentes condant; quae quidem omnia propterea sunt habenda pernecessaria, quod sive commoda parant ruricolis doctrinarum et artium progredientium, sive pro pretiis propugnant bonorum, quae ex labore efferuntur. Accedit quod, hisce susceptis consiliis, agricolae ad ceteras artificum classes coaequantur, qui plerumque societate sunt coniuncti. Extremum, haec si praestiterint, agricolae momentum et pondus cum sua condicione consentanea consequentur in publica re administranda; quandoquidem nostra hac aetate, si una dumtaxat vox missa sit, eam esse in ventos datam, ut aiunt, iure optimo putandum est.

Sed ruricolae – haud secus atque ceterae opificum classes – si quando suae temperationis pondus et momentum ostendere volunt, id numquam neque morum disciplina neque civitatis legibus spretis faciant opus est; immo vero sua iura suasque utilitates cum ceterarum classium iuribus et utilitatibus componere eademque ad commune civitatis bonum referre studeant. Ad haec, agricolae qui pro virili parte in eo elaborant ut agrorum amplificentur fortunae, iure poscere possunt, ut sua ipsorum incepta a reipublicae moderatoribus iuventur atque compleantur, modo de communibus utilitatibus ipsi bene sentiant, curamque suam ad eas efficiendas item conferant.

Quam ob causam eos filios Nostros merita honestare laude cupimus, qui ubique gentium, sive societatibus adiutricibus sive varii generis consociationibus conditis, provectis, vigilan-

tius enituntur, ut agricolae in omni civium coniunctione, non modo debita rerum oeconomicarum copia, sed iusta etiam vitae dignitate fruantur.

Cumque in agrorum labore omnia contineri videantur, quae ad hominis ipsius dignitatem, perfectionem, cultumque prosunt, ob eam causam oportet, eum homo existimet tamquam mandatum a Deo acceptum et ad excelsa spectans; oportet deinde, homo istiusmodi laborem providentissimo Deo quasi consecret, tempora omnia ad hominum salutem dirigenti; oportet postremo, agricola in se quodammodo onus recipiat sive seipsum sive alios ad humanitatis cultum informandi.

Fit saepius, ut in una eademque civitate alii cives aliter opibus et rei socialis incrementis fruantur, ea praesertim de causa quod in oris commorantur et operantur, quae, si res oeconomicae spectantur, aliae aliis auctibus creverunt. Quod ubi evenit, iustitia itemque aequitas poscunt, ut civitatis principes curent, ut discrepantiae hoc genus vel tollantur penitus, vel saltem imminuantur. Cuius rei gratia, conandum est, ut in oris, quae minus in rebus oeconomicis processerint, praecipua ea publica ministeria suppetant, quorum rationes cum rationibus temporum et locorum congruant, et cum communi vivendi genere, quoad potest, conveniant. Sed ad haec adhibenda est prorsus aptissima rerum administratio atque disciplina, qua diligenter ordinentur: operae locandae; incolarum commigratio; merces constituenda opificibus; tributa civibus imperanda; nomina facienda; pecuniae in iis machinalibus industriis collocandae, quae praesertim ad alias artes incitandas valeant. Quae omnia plane pertinebunt, non tantum ad operarios cum utilitate locandos et ad operum incitandos redemptores, sed ad ubertates etiam e locis ipsis percipiendas.

Attamen quae ad communia civium emolumenta conducibilia visa sint, ea dumtaxat reipublicae moderatores praecipiant necesse est. Quorum scilicet curae, totius civitatis utilitate spectata, in hoc assidue versari debent, ut in materia et agriculturae, et machinalium industriarum, et communium ministeriorum res eodem tempore eademque ratione, quoad fieri potest, provehantur; eo nimirum ducti consilio, ut cives in oris agentes quae minus in opibus profecerunt, ii, si mentem in rationes intendant oeconomicas et sociales, pariterque ad

animi culturam, se esse sentiant progressae fortunae suae auctores praecipuos; nam digni cives ipsi videntur, qui ad suarum rerum progressiones praecipuam conferant operam.

Itaque ad aequabiliter res oeconomicas in eadem civitate temperandas, opus est ut ii quoque, qui suis opibus consiliisque nituntur pro virili parte, incumbant. Quin etiam qui praesunt, iuxta «subsidiarii officii principium», sic privatorum hominum inceptis favere et auxiliari debent, ut inchoata opera, ubi res ferant, ipsis privatis civibus perficienda permittant.

Opportunum est hoc loco ad illud etiam mentem intendere, in non paucis nationibus disparia inter se admodum esse hinc agrorum exercendorum spatia, illinc incolarum numerum: cum aliae nationes inopia laborent civium, agris movendis abundent; aliae contra civibus affluant, egeant agris colendis.

Neque desunt rursus nationes, in quibus, licet solum uberrimas possit proferre opes, agricolae tamen sic rudibus atque obsoletis agrorum vertendorum rationibus utuntur, ut tantum fructuum percipere nequeant, quantum sit summis necessitatibus totius populi satis; ex contraria vero parte, in nonnullis civitatibus agricultura eatenus recentiori disciplinae obtemperavit, ut rusticorum fructuum copiam pepererit iusto maiorem, atque ideo universam rempublicam, quoad oeconomicas res, aliquo damno afficiat.

Res igitur in comperto est, tum mutuam omnium hominum coniunctionem, tum eorum fraternae sensum necessitudinis, Christi praeceptis conciliatae, hoc omnino desiderare, ut alii populi aliis adiutricem operam tribuant, actuosam scilicet et multiplicem, quam non modo bonorum, fortunarum, hominumque ipsorum facilius sequatur commercium, sed minores etiam inter varias nationes discrepantiae. Qua de re fusius infra dicturi sumus.

Hic tamen facere non possumus, quin profiteamur valde probari Nobis Instituti incepta, compendiariis litteris FAO appellati, quod pertinet ad alendos populos et ad agriculturam provehendam. Huic enim Instituto id singulariter propositum est, ut mutuis populorum consensionibus obsecundet; ut rura ex nostrorum temporum normis in iis nationibus colantur, quae sint rebus oeconomicis minus auctae; ut denique populis subveniatur, cibariorum penuria laborantibus.


Verum nostris hisce diebus quaestio una fortasse omnium maxima haec affertur, quae nimirum necessitudines civitatibus in re oeconomica progressis cum civitatibus, quarum oeconomicae progressiones sint in cursu, intercedere debeant; quarum alterae vitae commodis fruantur; alterae vero praedura egestate laborent. Siquidem, cum mutua necessitudine homines, qui ubique sunt, ita hodie consocientur, ut in quandam et quasi unam domum insitos sese sentiant, idcirco quibus nationibus saturitas copiaque sit omnium bonorum, ab iis status non est neglegendus aliarum, quarum cives in tantis versentur domesticis difficultatibus, ut egestate fameque paene conficiantur, neve iuribus praecipuis hominum propriis, ut oportet, frui possint; eo vel magis quod, cum civitates videantur cotidie magis aliae ex aliis quodammodo pendere, fieri non potest ut diu utilem pacem eaedem servent, si earum oeconomicae et sociales condiciones nimiopere ab aliarum discrepent.

Nos igitur, qui homines universos diligimus tamquam filios, Nostrarum esse partium arbitramur, hoc loco illud apertissime in medio ponere, quod alias monuimus: «In nos ad unum omnes cadere, quod populi tenuitate victus omnino vexentur». (35) «[Quapropter] opus esse, ut in singulis, ut generatim in omnibus, praesertim autem in opulentioribus huius conscientia officii incitetur». (36)

Ut facili coniectura prospicitur, utque Ecclesia semper graviterque monuit, officium egenis et miseris opitulandi catholicos homines cum maxime commovere iustum est, utpote qui membra sint mystici corporis Christi. «In hoc cognovimus caritatem Dei – inquit Ioannes Apostolus – quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere. Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo?» (1Jn 3,16-17).

Quocirca libenti animo videmus civitates rationibus instructiores, ad res gignendas idoneis, suppetias civitatibus a bonis imparatis ferre, ut ipsis minus arduum sit in melius suas mutare fortunas.

Cum pateat profecto omnibus, alias nationes edulibus bonis ac maxime frugibus redundare, in aliis vero populares multitudines inopia et fame laborare, iustitia et humanitas postulant, ut opulentiores illae civitates subsidio egentibus civitatibus adsint. Quare bona ad hominum vitam necessaria vel omnino atterere vel profundere, tam adversus iustitiae quam adversus humanitatis officia facit.

Non sumus plane nescii, sicubi bona abundantiora quam pro civitatis necessitatibus praesertim ex agris gignantur, inibi posse quibusdam civium ordinibus enasci detrimenta. Attamen ex hoc nequaquam sequitur, ut quae nationes bonis affluant, eae ad ferendam egenis ieiunisque opem, ubi peculiaris quaedam emergat necessitas, non astringantur; quin etiam illud est diligentissime curandum, ut ortae ex bonorum ubertate incommoditates, eaedem et imminuantur et aequa ratione a singulis civibus tolerentur viritim.

Attamen his effectis non continuo e pluribus civitatibus tollentur stabiles egestatis famisque causae, quae in rudi quadam rerum oeconomicarum ratione plerumque ponendae sunt. Quibus ut remedium afferatur, omnes, qui dentur, aditus explorandi sunt, ut partim cives in artibus exercendis, in suisque obeundis muneribus egregie erudiantur, ut partim in possessionem eant pecuniarum, quibus iidem res oeconomicas provehant, viis et rationibus nostrae huic aetati accommodatis.

Nos nulla ex parte praeterit, quam penitus multorum in animis insederit, novissimis hisce annis, ea conscientia officii, suppetias esse ferendas civitatibus inopibus et haud satis idonea etiamnum rei oeconomicae supellectile instructis, ut apud eas res oeconomica itemque socialis expeditius progrediatur.

Ad quos optatos exitus ut pervehatur, videmus Consilia vel plurium nationum vel singulae cuiusque civitatis, videmus privatorum incepta et societates civitatibus eiusmodi operam praebere cotidie liberalius, artibus traditis ad res gignendas magis idoneis. Quare auxilia quam plurimis adulescentibus feruntur, ut in maximis Athenaeis civitatum magis progressarum studiis operam dantes, ad artes et ad disciplinas instituantur, cum nostrae huius aetatis rationibus congruentes. Addendum eodem illud est, quod sive argentariae ad omnes spectantes nationes, sive singulae nationes, sive privati cives iisdem civitatibus pecunias saepe credunt mutuas, quibus,

apud civitates opibus inferiores, plurium institutorum initium fiat, ad bona parienda aptorum: quod munificum consilium, hac oblata opportunitate, merita laude libentissimi ornamus. Optandum vero est, ut in posterum civitates opulentiores magis magisque connitantur, ut civitatibus sui profectus viam ingredientibus adiutricem operam navent, ad doctrinas, ad artes, ad res oeconomicas promovendas.

Qua de re Nostri officii munus esse ducimus aliquid hoc loco admonere.

Primum omnium prudenter esse factum videtur, si nationes, quae aut nihil aut paulum in rebus oeconomicis adhuc profecerunt, itineris summam perpenderint a nationibus initi, quae copia affluant bonorum.

Providum quidem consilium multaque necessitas flagitant, simul copiosiora efficere bona, simul aptiore via efficere. Pariter tamen et necessitas et iustitia requirunt, ut progenitae opes inter cives eiusdem reipublicae aeque dispertiantur. Quapropter enitendum est, ut res oeconomicae haud secus progrediantur atque rerum socialium rationes. Qui rursus processus aeque simul in agrorum, in machinalium industriarum, in cuiusvis generis ministeriorum provinciis efficiantur oportet.

Est hoc etiam omnium arcte oculos positum, civitates, quarum oeconomicae progressiones sunt in cursu, certas quasdam easque manifestas saepe prae se ferre notas, quae aut ex propria loci natura, aut ex traditis a maioribus institutis humanitate plenis, aut ex peculiari quadam civium indole nascuntur.

Iamvero cum respublicae florentiores praesto adsunt rebuspublicis a fortunis inopibus, tum non modo vestigia eadem opus est habeant perspecta vereanturque, verum etiam provideant diligentissime ne, dum his nationibus operam ferant, eas velint ad imitandam suae vitae disciplinam adigere.

Praeterea civitates in re oeconomica progressae illud nominatim caveant necesse est, ne civitatibus egentioribus praestantes operam, eo spectent, ut publicarum rerum statum in suam ibi vertant utilitatem, in exsequendumque dominandi consilium.

Ad quod si quando contendatur, in medio est apertissime ponendum, ad illud re vera tum contendi, ut genus quoddam colonicae dicionis instauretur, quae, licet honesto tecta no-

mine, superiorem illam exoletamque dicionem exprimat, quam civitates multae recens exuerunt; quod quidem, cum necessitudinibus officiat, quibus aliae nationes attingunt alias, in discrimen omnium gentium tranquillitatem vocet.

Magna igitur necessitas itemque iustitia postulant, ut quae civitates cum ad artes tum ad negotia provehenda operam conferant, eaedem, quovis posthabito dominandi consilio, ita nationibus parum in re oeconomica progressis conferant, ut hae possint aliquando in rationibus qua oeconomicis qua socialibus per se ipsae proficere.

Quod si factum erit, non parum certe proderit ad omnium rerumpublicarum veluti communitatem iungendam, quarum singulae, sibi suorum iurium officiorumque consciae, pari ratione ad omnium populorum prosperitatem spectent.

Non est sane dubium quin, si in aliqua natione eodem tempore doctrinae, artes, res oeconomicae, et civium prosperitas processerint, tum ad humanum civilemque cultum eo loci multum utique collatum sit. Sed cuique persuasum esse debet, haec non summa esse bona, sed instrumenta tantummodo ad eadem bona adipiscenda opportuna.

Quam ob rem cum acerbo doloris sensu videmus, in quibus nationibus res oeconomicae profecerint, haud paucos inibi inveniri homines, quibus de iusto bonorum ordine nihil curae est; qui nimirum animi bona vel plane neglegunt, vel oblitterant penitus, vel ulla esse pernegant; interea dum disciplinarum, artium, rationum oeconomicarum progressiones acerrime expetunt, atque tanti externa commoda faciunt, ut ea plerumque pro summo suae vitae bono ducant. Ex quo consequitur ut, perniciosis insidiis opera ipsa non vacet, a florentioribus civitatibus ad inopum progressum collata; in harum enim nationum civibus, ex vetere tradito more, adhuc conscientia praecipuorum bonorum, quibus disciplina morum nititur, plerumque viget, eosdemque ad agendum movet.

Itaque qui integros horum populorum sensus quodammodo labefactare conantur, inhonestum quiddam iidem profecto admittunt. Quin immo hos sensus, praeter quam quod in honore habere dignum est, tum vero perfici et expoliri oportet, quippe in quibus veri nominis nitatur humanitas.

Porro Ecclesia divino iure ad universas pertinet gentes; quod re ipsa confìrmatur, cum et ubique terrarum iam adsit, et ad omnes complectendos populos contendat.

Nunc autem, quos populos Christo aggregavit Ecclesia, iis utilitatis exitus non afferre non potest, sive ad res oeconomicas, sive ad sociales rationes quod attinet; quemadmodum et praeteritis temporibus et nostra hac aetate res gestae testantur palam. Nemo enim eorum qui christianum nomen professi sunt, promissum et receptum non habet, se civilia instituta pro virili parte esse perfecturum, summoque opere nisurum, non solum ne humana dignitas ullo modo deformetur, sed etiam ut, repagulis omne genus perfractis, ea omnia promoveantur, quae ad honestatem virtutemque alliciant atque conducant.

Ad hoc Ecclesia, cum in populi alicuius quasi venas vim suam inseruerit, idcirco neque est, neque se existimat institutum quoddam, eidem populo extrinsecus impositum. Id autem ex eo cadit quod, ubi Ecclesia adest praesens, ibi singuli homines in Christo vel renascuntur, vel resurgunt; qui vero vel renati sunt, vel resurrexerunt in Christo, iidem nulla umquam externa vi se sentiunt oppressos; immo potius, cum perfectam libertatem se esse adeptos sentiant, ad Deum libero impetu feruntur; atque ideo quidquid bonum honestumque sibi esse videtur, idem confirmant atque perficiunt.

«Iesu Christi Ecclesia» – quemadmodum Decessor Noster Pius XII dilucide monet – «utpote fidelissima almae divinaeque sapientiae custos, non ea certe nititur deprimere vel parvi facere, quae peculiares cuiusvis nationis notas proprietatesque constituant, quas quidem populi iure meritoque quasi sacram hereditatem religiose acerrimeque tueantur. Ea siquidem ad unitatem contendit, superno illo amore conformatam et altam, quo omnes actuose exerceantur; non vero ad unam assequendam rerum omnium aequabilitatem, externam tantummodo atque adeo insitas vires debilitantem. Et curas omnes ac normas, quae facultatibus viribusque sapienter explicandis temperateque augendis inserviunt – quae quidem ex occultis cuiusvis stirpis latebris oriuntur – Ecclesia approbat maternisque votis prosequitur, si modo officiis non adversentur, quae communis mortalium omnium origo communisque finis exigant». (37)


Atque magno cum animi Nostri gaudio cernimus catholicos homines, nationum cives opibus inferiorum, maximam partem ceteris civibus haudquaquam in contentione cedere, quam suae cuiusque civitates adhibent, ut in rebus oeconomicis et socialibus pro sua facultate progrediantur.

Ex altera vero parte, catholicos conspicimus, nationum locupletiorum cives, multa suscipere et conari, ut quam suae civitates civitatibus inopia conflictatis operam praebeant, ea ad rationes oeconomicas ac sociales provehendas plus plusque prosit. Qua in re illud valde probandum videtur, varia, multa, et ea quidem maiora in annos auxilia adulescentibus Africanis et Asiaticis mitti, ut in magnis Athenaeis Europae et Americae iidem litteris artibusque operam dent; magnaque cura ad omne officii munus homines instrui, in regiones opibus inferiores contendere paratos, ut illuc in suis artibus in suisque versentur rnuneribus.

Omnibus igitur dilectis filiis Nostris, qui ubicumque terrarum tanta sollertia germanas populorum progressiones incitantes, et civili cultui salutarem vim quasi inspirantes, perennem Ecclesiae sanctae virtutem efficacitatemque manifesto demonstrant, iis nimirum plaudentis gratique animi Nostri sensus declarare placet.

Novissimis hisce temporibus, illud in quaestionem venit saepenumero, quo modo rerum oeconomicarum rationes vitaeque sustentandae commoda componi possint cum aucta cumulatius hominum multitudine; idque sive ad universum terrarum orbem, sive ad nationes egestate laborantes quod attinet.

Itaque, quoad universum terrarum orbem, animadvertunt nonnulli, inita subductaque ratione consequi, ut hominum genus post aliquot decem annos longe frequentissimum futurum sit; cum res oeconomicae multo tardius sint processurae. Ex quo sunt qui colligant, nisi hominum procreationi aliquis statuatur modus, haud multo post, maiorem factum iri discrepantiam inter incolarum numerum et res ad vivendum necessarias.

In comperto autem est, ex rationariis civitatum minus bonis oeconomicis instructarum cogi, quoniam illuc aeque valetudinis tuendae et salutis recuperandae recentiores artes latius invectae sunt, ob eam causam cives, mortis periculis ab infantibus com-

modius depulsis, longiorem nunc habere vitae cursum; natorum autem hominum numerum ubi iam frequens esse soleat, eundem ibidem esse pergere; saltem ad non breve futuri temporis spatium. Dum autem hominum numerus qui nascuntur numerum excedit eorum qui eodem anno mortem obeunt, interea progignendarum rerum apparatus in huiusmodi civitatibus accessiones non accipiunt, incolarum multitudini congruentes. Ex quo parum est quod in egentioribus hisce rebuspublicis consuetudo victus nullo pacto proficit, ut potius deterior usque fiat. Quocirca, ne res ad extremum deveniat discrimen, sunt qui hominum conceptum ortumque vel subterfugiendum vel quoquo modo refrenandum esse putent.

Nunc si verum fateri volumus, quae in universo terrarum orbe inter natorum hominum numerum et rerum copiam intercedunt rationes, ex iis neque in praesentia parari neque propediem paratum iri graves hac de re difficultates intellegitur. Quae enim de eiusmodi causa componuntur argumenta, tam dubia ea sunt tamque controversa, ut nihil certi ex iis confici liceat.

Accedit, quod Deus, qua bonitate est et sapientia, pariter rerum naturae inexhaustam fere insevit gignendi facultatem, pariter hominem tanta ingenii ditavit acie, ut aptis instrumentis adhibitis is genitas res ad suae vitae usus necessitatesque vertere possit. Nimirum igitur ut quaestio, quae affertur, enodate dissolvatur, non ea profecto via consilii est invenienda, qua, praeter morum disciplinam a Deo statutam, item humanae ipsius vitae procreatio violetur; immo vero est elaborandum homini ut, usus artibus et doctrinis omne genus, naturae vires cognitas penitus habeat, iisque dominetur in dies latius. Ceterum ad hunc diem habiti in provinciis scientiarum artiumque processus, propemodum infinitam hac de re spem de postero tempore iniciunt.

Non latet profecto Nos, in certas oras atque etiam in civitates opibus inferiores, cum huius generis quaestionibus, incommoda etiam ex eo invehi saepius, quod res oeconomicae et sociales ita ordinatae sint, ut cives, in annos singulos frequentiores, domi habere nequeant unde alantur et sustententur; quodque populi non ita concorditer inter se coniunctos ostendant, ut oportet.


Sed ita sint sane res, profitemur tamen apertissime eas quaestiones sic poni atque dissolvi oportere, ut neque vias homo neque rationes sequatur, a sua dignitate aversas; quales ii tradere non verentur, qui hominem ipsum eiusque vitam ad materiam omni ex parte referendos esse opinantur.

Hanc quaestionem sic tantummodo dissolvi posse censemus, si rerum oeconomicarum et socialium progressiones cum singulorum civium tum universae humanae societatis servent et augeant veri nominis bona. Sunt nimirum, cum de huiusmodi agitur causa, in prima commendatione ea omnia ponenda, quae sive ad hominis generatim dignitatem sive ad cuiusvis hominis vitam pertineant, qua nihil sane potest esse praestantius. Est praeterea, in eadem causa, quaerenda mutua universarum gentium opera, eo spectans, ut, praeclara cum omnium utilitate, et rerum notitiae, et pecuniarum capita, et homines ipsi ordinatim possint ab aliis populis ad alios commeare.

Hac de re graviter pronuntiamus, hominis vitam tradi atque propagari operà familiae, in uno eodemque indissolubili nixae matrimonio, quod Sacramenti dignitate, ad christianos quod attinet, auctum est. Quoniamque hominis vita aliis hominibus consulto et cogitate traditur, sequitur idcirco, ut hoc agatur ad Dei praescriptiones, sanctissimas, firmissimas, inviolatas; quas scilicet nemo non agnoscere, non servare debet. Quocirca hac in re nemini omnium licet iis uti viis rationibusque, quibus vel arborum vel animantium vitam prorogare licet.

Etenim hominum vita pro sacra re est omnibus ducenda: quippe quae, inde a suo exordio, Creatoris actionem Dei postulet. Itaque qui ab his Dei constitutis discedit, non solum Dei ipsius laedit maiestatem, et sibi humanoque generi imprimit dedecus, sed etiam civitatis suae vires intimas debilitat.

His de causis permagni interest, ut nova suboles, praeter quam quod disciplina humanitatis religionisque diligentius erudiatur quod quidem ius officiumque est parentum tum etiam in quibuslibet suae vitae factis se officiorum suorum maxime consciam praestet; atque propterea in familia quoque sibi condenda, et in liberis procreandis educandisque. Quibus liberis non solum stabilis fiducia inicienda est in Dei Providentia, verum etiam animus firmissimus paratissimus-

que ad labores et incommoda perferenda, quae nemini devitare licet, qui dignum et grave illud susceperit munus, suam nempe sociandi cum Deo operam, cum in vita tradenda tum in prole educanda: qua in extrema re nihil certe valet magis quam data ab Ecclesia praecepta supernaque auxilia; Ecclesiam dicimus, cuius, hanc etiam ob causam, ius est agnoscendum, suum libere exercendi munus.

Iamvero, ut in libro Genesis scriptum legimus, Deus, quibus ipse primum naturam tradidit humanam, iis duo dedit mandata, quorum alterum complet alterum: iussit videlicet initio: «Crescite et multiplicamini» (Gn 1,28); iussit subinde: «Replete terram, et subicite eam» (Gn 1,28).

Quorum mandatorum alterum tantum abest ut ad rerum consumptionem spectet, ut eas potius assignet humanae vitae commodis.

Magna propterea cum animi Nostri maestitia in praesenti animadvertimus duo haec inter se concurrere contraria: ut nempe ex hac parte, rerum angustia tam obscure ante oculos exponatur, ut hominum vita miseria inediaque pene esse peritura dicatur; ut ex altera, sive recens invectae doctrinae, sive artium progressiones, sive rerum oeconomicarum ubertates in instrumenta vertantur, quibus ad extremam ruinam ad horribilemque necem adducatur hominum genus.

Providens Deus satis quidem bonorum hominum generi largitus est, quibus adiuti onera cum dignitate subeant, liberorum procreationi coniuncta: sed hoc vel non sine difficultate vel nullo pacto fieri potest, si homines, recto itinere lapsi pravaque affecti mente, instrumenta, de quibus diximus, contra humanam rationem, vel contra socialem eorum naturam, adeoque contra ipsius Dei consilia traducant.

Cum autem quae inter civitates convenerunt rationes, scientiarum et artium causa, in omni humanae communitatis regione artiores novissimo hoc tempore factae sint, ob eam rem oportet populi alii ex aliis magis magisque pendeant.

Quocirca alicuius ponderis quaestiones, quae hodie afferun-

tur, in provinciis sive doctrinarum et artium, sive rerum oeconomicarum et socialium, sive civitatis administrandae et cultus provehendi humanitatis, eae saepenumero, cum singulae unius reipublicae facultates excedant, plures atque aliquando omnes terrarum nationes ex necessitate quadam contingunt.

Ita fit, ut singulae civitates, etiamsi praestent cultu et humanitate, numero et sollertia civium, rationum oeconomicarum processu, copia bonorum, finiumque amplitudine, nequeant tamen, separatim a reliquis, praecipuas suas quaestiones per se ipsae congruenter dissolvere. Respublicae igitur, cum opus sit alias complere ac perficere alias, suis utilitatibus ea tantum condicione prospicient, si ceterarum utilitatibus simul prospexerint. Quapropter civitates summa admonet necessitas, ut et bene conveniant inter se, et mutuam sibi operam navent.

Quod quamvis singulis hominibus, atque etiam omnibus populis, sit magis magisque in dies persuasum, homines tamen, atque in primis qui in publica re graviore pollent auctoritate, impares plerumque videntur ad binas eas res efficiendas, ad quas spectant populorum animi; idque non ex eo nascitur, quod populi idonea careant vel doctrinarum, vel artium, vel rerum oeconomicarum supellectile; sed quod verius alii aliis diffidunt. Re enim vera homines, atque continuo respublicae, se mutuo timent; nam altera civitas in timore est ne altera consilia ceperit opprimendi, neve eadem, temporis opportunitate oblata, callida huiusmodi exsequatur consilia. Quapropter civitates omnia quae usui sunt ad urbes sedesque suas defendendas parant, hoc est arma, quibus se velle uti confirmant, ut alias civitates ab impetu faciendo deterreant.

Ex quo plane conficitur, ut et hominum vires et naturae opes ad detrimenta potius quam ad utilitates humanae congregationis latissime a gentibus referantur; atque etiam cum singuli homines tum populi tam gravi afficiantur sollicitudine, ut a maiorum laborum susceptione retardentur.

Cuius causa rei ex eo proficisci videtur, quod homines, sed praesertim rerumpublicarum primores, in agendo alii aliter de vita sentiunt. Sunt enim, qui statuere audeant nullam esse veri rectique legem; quae externas res hominemque ipsum transcendat; quae sit prorsus necessaria, et ad universos pertineat homines; quae postremo sit aequabilis in omnes. Ita fit

ut homines, utpote quibus una eademque iustitiae lex omnibus nequaquam probetur, in nulla re possint plene ac tuto consentire.

Quamvis enim vocabulum «iustitia» et coniuncta verba «iustitiae iussa» per omnium ora feràntur, tamen voces huiusmodi non eandem apud omnes significationem capiunt: immo etiam saepissime contrariam. Quocirca cum sive «iustitiam», sive «iustitiae iussa» illi primores appellant, non modo inter se de his nominibus non congruunt, sed ex iis saepe et multum inveniunt gravium contentionum causam; atque adeo in animum inducunt, nullum iam esse locum ad sua iura, ad suaque commoda obtinenda, nisi vim, gravissimorum semen malorum, experiantur.

Ut mutua inter nationum principes fides constet et in eorum animis haereat magis, veri iustique leges primum agnoscantur et conserventur hinc atque illinc oportet.

At vero quae de moribus deque virtute sunt praecepta, ea nonnisi in Deo consistunt; quo remoto, necesse est eadem dissolvi penitus. Etenim homo non uno corpore constat, sed et animo, qui se rationis libertatisque esse compotem sentit. Atque ita compositus animus moralem legem omnino postulat, in religione innixam, quae longe melius quam alia quaevis externa vis aut utilitas valet ad quaestiones dissolvendas, quae vel ad singulorum vitam, vel ad civium coniunctiones attineant, quaeve aut singulas aut universas simul civitates contingant.

Tamen non desunt hodie qui profiteantur, tantopere doctrinis et artibus florentibus, homines posse, Deo posthabito, suisque unis solis viribus adiutos optimum humanitatis sibi parare cultum. Re tamen vera ob ipsas scientiarum artiumque progressiones delabuntur saepe homines in difficultates, ad omnes populos pertinentes, quas perrumpere solummodo poterunt, si Dei, hominis totiusque naturae auctoris et rectoris, debitam auctoritatem agnoscant.

Quod esse verum ipsi videntur ostendere scientiarum processus, in infinitatem propemodum patentes; ex quibus opinio in multorum inseritur animis, adeo mathematicorum scientias non posse in naturam commutationesque rerum penitus introspicere easque aptis declarare verbis, ut vix eas possint aspicere coniectura. Atque cum suis viderint oculis perterriti ho-

mines, ingentes vires, artibus machinisque exprimendas, sicut ad populorum commoda comparanda item ad labefactanda adhiberi posse, iidem coniciant oportet, res ad animum ad moresque attinentes ceteris omnibus esse anteferendas; ut scientiarum artiumque progressiones, non ad humani generis adducant eversionem, sed ad humanitatis cultum, tamquam causae adiuvantes, valeant.

Interea autem evenit, ut in civitatibus opulentioribus homines, bonorum externorum magis magisque inexplebiles, iam fictam imaginem e mente deponant vitae felicissimae hic in aevum degendae; evenit pariter ut homines, non tantum sibi sint conscii cotidie magis se humanae personae iuribus integerrimis

et universis frui, verum etiam omni opera et ope enitantur ad rationes mutuo inter se contrahendas, certe aequabiliores, suaeque accommodatiores dignitati. E quibus rebus sequitur, ut in praesens homines suas facultates esse finitas incipiant agnoscere, atque quae sint animi studiosius quam antea expetere. Quae profecto omnia aliquam inicere spem videntur, fore ut non modo singuli homines, sed etiam populi ad multam eandemque perutilem sibi mutuo praebendam operam aliquando consentiant.


Mater et Magistra LA - II