Matthieu (VUL) 11

Capitulum 11

11 1 et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum
2
Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis 3 ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus 4 et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis 5 caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur 6 et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me
7
illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam 8 sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt 9 sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam 10 hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
11
amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo 12 a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud 13 omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt 14 et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est 15 qui habet aures audiendi audiat
16
cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus 17 dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis 18 venit enim Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt daemonium habet 19 venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est sapientia a filiis suis
20
tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius quia non egissent paenitentiam
21
vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent 22 verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis 23 et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem 24 verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi
25
in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis 26 ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te 27 omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare
28
venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos 29 tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris 30 iugum enim meum suave est et onus meum leve est


Capitulum 12

12 1 in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare 2 Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis 3 at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant 4 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus 5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt 6 dico autem vobis quia templo maior est hic 7 si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes 8 dominus est enim Filius hominis etiam sabbati
9
et cum inde transisset venit in synagogam eorum 10 et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum 11 ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam 12 quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere 13 tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera 14 exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
15
Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes 16 et praecepit eis ne manifestum eum facerent 17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem
18
ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit
19
non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius
20
harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium
21
et in nomine eius gentes sperabunt
22
tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret
23
et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius David 24 Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum
25
Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit 26 et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius 27 et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri 28 si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei
29
aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat
30
qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit
31
ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur 32 et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro
33
aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur 34 progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur 35 bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala 36 dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii 37 ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis
38
tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre 39 qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae 40 sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus 41 viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic 42 regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic
43
cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit 44 tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam 45 tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae
46
adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei 47 dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te 48 at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei 49 et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei 50 quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est


Capitulum 13

13 1 in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare 2 et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore 3 et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare 4 et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea 5 alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae 6 sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt 7 alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea 8 alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum 9 qui habet aures audiendi audiat
10
et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis 11 qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum 12 qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo 13 ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt 14 et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis
15
incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos
16
vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt 17 amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt
18
vos ergo audite parabolam seminantis 19 omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est 20 qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud 21 non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur 22 qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur 23 qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta
24
aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo 25 cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit 26 cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania 27 accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania 28 et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea 29 et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum 30 sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum
31
aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo 32 quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius
33
aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum
34
haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis 35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi
36
tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri 37 qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis 38 ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam 39 inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt 40 sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi 41 mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem 42 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium 43 tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat
44
simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum
45
iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas 46 inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam
47
iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti 48 quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt 49 sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum 50 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
51
intellexistis haec omnia dicunt ei etiam 52 ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera
53
et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde 54 et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes 55 nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas 56 et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista 57 et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua 58 et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum


Capitulum 14

14 1 in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu 2 et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo
3
Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui 4 dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam 5 et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant 6 die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi 7 unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo 8 at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae 9 et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari 10 misitque et decollavit Iohannem in carcere 11 et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae 12 et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu
13
quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus 14 et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum
15
vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas 16 Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare 17 responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces 18 qui ait eis adferte illos mihi huc 19 et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis 20 et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos 21 manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis
22
et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas 23 et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi 24 navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus 25 quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare 26 et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt 27 statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere 28 respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas 29 at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum 30 videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac 31 et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti 32 et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus 33 qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es
34
et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar 35 et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes 36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt


Capitulum 15

15 1 tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes 2 quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant 3 ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram 4 nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur 5 vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit 6 et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram 7 hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens
8
populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
9
sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum
10
et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite 11 non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem
12
tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt 13 at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur 14 sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt
15
respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam 16 at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis 17 non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur 18 quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem 19 de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae 20 haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem
21
et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis 22 et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur 23 qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos 24 ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel 25 at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me 26 qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus 27 at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum 28 tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
29
et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi 30 et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos 31 ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel
32
Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via 33 et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam 34 et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos 35 et praecepit turbae ut discumberet super terram 36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo 37 et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas 38 erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres 39 et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan


Capitulum 16

16 1 et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis 2 at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum 3 et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum 4 faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit
5
et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere 6 qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum 7 at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus 8 sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis 9 nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis 10 neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis 11 quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum 12 tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum
13
venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis 14 at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis 15 dicit illis vos autem quem me esse dicitis 16 respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi 17 respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est 18 et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam 19 et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis 20 tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus
21
exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere 22 et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc 23 qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum
24
tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
25
qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam 26 quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua
27
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius 28 amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo


Capitulum 17

17 1 et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum 2 et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix 3 et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes 4 respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum 5 adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite 6 et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde 7 et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere 8 levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum
9
et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat 10 et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire 11 at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia 12 dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis 13 tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eis
14
et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam 15 et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum 16 respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me 17 et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa hora 18 tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum
19
dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis 20 hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium 21 conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominum
22
et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementer 23 et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma
24
ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus dicens quid tibi videtur Simon reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis 25 et ille dixit ab alienis dixit illi Iesus ergo liberi sunt filii 26 ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et te


Capitulum 18

18 1 in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum 2 et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum 3 et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum 4 quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum
5
et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit 6 qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris 7 vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen vae homini per quem scandalum venit
8
si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum 9 et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis
10
videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est 11 venit enim Filius hominis salvare quod perierat
12
quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit 13 et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt 14 sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis
15
si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum 16 si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum 17 quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus
18
amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo
19
iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est 20 ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum
21
tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies 22 dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies
23
ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis 24 et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta 25 cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi 26 procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi 27 misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei 28 egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes 29 et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi 30 ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum 31 videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erant 32 tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me 33 non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum 34 et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum 35 sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris


Capitulum 19

19 1 et factum est cum consummasset Iesus sermones istos migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanen 2 et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibi 3 et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa 4 qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos 5 et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una 6 itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet 7 dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii et dimittere 8 ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit 9 dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit moechatur
10
dicunt ei discipuli eius si ita est causa homini cum uxore non expedit nubere 11 qui dixit non omnes capiunt verbum istud sed quibus datum est 12 sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum qui potest capere capiat
13
tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis inponeret et oraret discipuli autem increpabant eis 14 Iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire talium est enim regnum caelorum 15 et cum inposuisset eis manus abiit inde
16
et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni faciam ut habeam vitam aeternam 17 qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandata 18 dicit illi quae Iesus autem dixit non homicidium facies non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dices 19 honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut te ipsum 20 dicit illi adulescens omnia haec custodivi quid adhuc mihi deest 21 ait illi Iesus si vis perfectus esse vade vende quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me 22 cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessiones
23
Iesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum caelorum 24 et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum caelorum 25 auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes quis ergo poterit salvus esse 26 aspiciens autem Iesus dixit illis apud homines hoc inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt
27
tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis 28 Iesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel 29 et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit
30
multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi



Matthieu (VUL) 11