Sirac (NV) 1


Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II

Ratione habita iussu Pauli PP. VI recognita

Auctoritate Ioannis Pauli PP. II promulgata


NOVA VULGATA

EDITIO TYPICA ALTERA


ECCLESIASTICUS (NV)


PROLOGUS

1 Cum multa nobis et magna per Legem et Prophetas 2 aliosque, qui secuti sunt illos, data sint, 3 in quibus oportet laudare Israel doctrinae et sapientiae causa, 4 cumque non solum ipsos legentes necesse sit fieri peritos, 5 sed etiam extraneis posse sapientiae studiosos 6 et dicentes et scribentes utiles fieri, 7 avus meus Iesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis 8 Legis 9 et Prophetarum et 10 aliorum librorum, qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, 11 atque in his sufficientem usum acquisivit, 12 voluit et ipse scribere aliquid horum, quae ad doctrinam et sapientiam pertinent, 13 ut desiderantes discere et illorum periti facti 14 magis magisque attendant animo et confirmentur per legitimam vitam.
15 Hortor itaque venire vos cum benevolentia et attentiore studio lectionem facere et veniam habere in illis, in quibus interpretationi adlaborantes videamur quibusdam verbis deficere. Nam deficiunt verba Hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam; non autem solum haec, sed et ipsa Lex et Prophetae ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam, quando ipsa per se leguntur.
27 Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemaei Evergetis regis, postquam perveni in Aegyptum et, cum multum temporis ibi fecissem, inveni ibi exemplar non parvae neque contemnendae doctrinae. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum; et multam vigiliam attuli et doctrinam in spatio temporis, ut perducens ad finem, librum istum ederem etiam pro illis, qui in terra aliena, cum iam moribus instituti sint, sibi proposuerint secundum legem vitam agere.


Prior omnium creata est Sapientia

1 1 Omnis sapientia a Domino Deo est et cum illo fuit semper et est ante aevum.
2
Arenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit? Altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est?
3
Sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit?
4
Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo. 5 Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna.
6
Radix sapientiae cui revelata est? Et astutias illius quis agnovit? 7 Disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata? Et multiplicem peritiam illius quis intellexit?
8
Unus est Altissimus, creator omnipotens et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum suum et dominans, Deus.
9
Ipse creavit illam in spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est;
10
et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum largitatem suam et praebuit illam diligentibus se.


11 Timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exsultationis.
12
Timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium et longitudinem dierum.
13
Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur.
14
Dilectio Dei honorabilis sapientia;
15
quibus autem apparuerit, dispertit eam in visionem sui ipsius et in agnitione magnalium suorum.
16
Initium sapientiae timor Domini, et cum fidelibus in vulva concreata est; cum hominibus veritatis ab aevo fundata est et semini eorum se credet.
17
Timor Domini scientiae religiositas;
18
religiositas custodiet et iustificabit cor, iucunditatem atque gaudium dabit.(19) 20 Plenitudo sapientiae est timere Deum; et inebriat eos fructibus suis. 21 Omnem domum illius implebit rebus pretiosis et receptacula thesauris illius. 22 Corona sapientiae timor Domini, repollens pacem et salutis fructum: 23 utraque autem sunt dona Dei. 24 Scientiam et intellectum prudentiae sapientia effundit quasi pluviam; et gloriam tenentium se exaltat. 25 Radix sapientiae est timere Dominum, et rami illius longaevi. 26 In thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas; exsecratio autem peccatoribus sapientia. 27 Timor Domini expellit peccatum; cum autem adsit, omnem avertit iram. 28 Nam, qui sine timore est, non poterit iustificari; iracundia enim animositatis illius subversio illi erit. 29 Usque in tempus sustinebit patiens, et postea erit redditio iucunditatis. 30 Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. 31 In thesauris sapientiae parabola disciplinae; 32 exsecratio autem peccatori cultura Dei. 33 Fili, concupiscens sapientiam conserva iustitiam, et Deus praebebit illam tibi. 34 Sapientia enim et disciplina timor Domini, et quod beneplacitum est illi, 35 fides et mansuetudo. 36 Ne sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici corde. 37 Ne fueris hypocrita in conspectu hominum et cave a labiis tuis. 38 Ne extollas teipsum, ne forte cadas et adducas animae tuae inhonorationem, 39 et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te; 40 quoniam accessisti maligne ad timorem Domini, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.

Praepara animam tuam ad tentationem

2 1 Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad tentationem.
2
Dirige cor tuum et sustine, inclina aurem tuam et suscipe verba intellectus et ne sollicitus sis in tempore calamitatis.
3
Sustine sustentationes Dei, coniungere Deo et ne laxes, ut sapiens fias in viis tuis.
4
Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe,
5
quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis.
6
Crede Deo, et recuperabit te, et spera in illum, et diriget viam tuam; serva timorem illius et in illo veterasce.


7 Metuentes Dominum, sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo, ne cadatis.
8
Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra.
9
Qui timetis Dominum, sperate in bona et in oblectationem aevi et in misericordiam.
10
Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra.
11
Respicite, filii, generationes antiquas et videte: quis speravit in Domino et confusus est?
12
Aut quis permansit in mandatis eius et derelictus est? Aut quis invocavit eum, et despexit illum?
13
Quoniam pius et misericors est Dominus et remittet in die tribulationis peccata et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.


14 Vae duplici corde et labiis scelestis et manibus dissolutis et peccatori terram ingredienti duabus viis!
15
Vae dissolutis corde, qui non credunt, et ideo non protegentur!
16
Vae vobis, qui perdidistis sustinentiam et qui dereliquistis vias rectas et divertistis in vias pravas!
17
Et quid facietis, cum inspicere coeperit Dominus?
18
Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo illius; et, qui diligunt illum, conservabunt viam illius. 19 Qui timent Dominum, inquirent quae beneplacita sunt ei; et, qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius. 20 Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. 21 Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius 22 dicentes: " Si paenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini et non in manus hominum; 23 secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius ".


3 1 Filii sapientiae ecclesia iustorum, et natio illorum oboedientia et dilectio.
2
Indicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis.


3 Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris firmavit in filios.
4
Qui honorat patrem, exorabit pro peccatis et continebit se ab illis et in oratione dierum exaudietur.
5
Et, sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam.
6
Qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis et in die orationis suae exaudietur;
7
qui honorat patrem suum, vita vivet longiore, et, qui oboedit patri, refrigerabit matrem.


8 Qui timet Dominum, honorat parentes et quasi dominis serviet his, qui se genuerunt.
9
In opere et sermone honora patrem tuum,
10
ut superveniat tibi benedictio ab eo.
11
Benedictio patris firmat domos filiorum; maledictio autem matris eradicat fundamenta.
12
Ne glorieris in contumelia patris tui, non est enim tibi gloria eius confusio;
13
gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii mater sine honore.


14 Fili, suscipe senectam patris tui et non contristes eum in vita illius;
15
et, si defecerit sensu, veniam da et ne spernas eum omnibus diebus vitae eius. Eleemosyna enim patris non erit in oblivione,
16
nam pro peccatis ipsa plantabitur
17
et in iustitia aedificabitur tibi; et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies solventur tua peccata.


18 Quam malae famae est, qui derelinquit patrem; et maledictus a Deo, qui exasperat matrem.


19 Fili, in mansuetudine opera tua perfice et super hominem datorem diligeris.
20
Quanto magnus es, humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam. Multi sunt excelsi et gloriosi, sed mansuetis revelat mysteria sua.
21
Quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.


22 Altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris; sed, quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus.
23
Non est enim tibi necessarium ea, quae abscondita sunt, videre oculis tuis.
24
In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter; 25 plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi.
26
Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et species vana decepit sensus illorum. Sine pupilla deerit lux, sine scientia deerit sapientia.


27 Cor durum male habebit in novissimo; et, qui amat periculum, in illo peribit.
28
Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur.
29
Cor nequam gravabitur doloribus, et peccator adiciet peccatum ad peccatum.


30 Plagis superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis et non intellegetur.
31
Cor sapientis intelleget verba sapientium, et auris audiens concupiscet sapientiam.


32 Sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit. 33 Ignem ardentem exstinguit aqua, sic eleemosyna expiat peccata. 34 Deus prospector est eius, qui reddit gratiam; meminit eius in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.


4 1 Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere.
2
Animam esurientem ne contristaveris et non exasperes pauperem in inopia sua.
3
Cor inopis ne afflixeris et non protrahas datum angustianti.
4
Rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno.
5
Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram et non des ei locum tibi retro maledicendi;
6
maledicentis enim tibi in amaritudine animae, exaudietur precatio illius: exaudiet autem eum, qui fecit illum.
7
Congregationi affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum.
8
Declina pauperi sine tristitia aurem tuam et redde debitum tuum et responde illi pacifica in mansuetudine.
9
Libera eum, qui iniuriam patitur, de manu opprimentis eum et non acide feras in anima tua in iudicando.
10
Esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum;
11
et eris velut filius Altissimi oboediens, et miserebitur tui magis quam mater.

Eos qui diligunt sapientiam diligit Deus

12 Sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit inquirentes se.
13
Qui illam diligit, diligit vitam; et, qui vigilaverint ad illam, complectentur placorem a Domino.
14
Qui tenuerint illam, gloriam hereditabunt, et, quo introibit, benedicet Deus.
15
Qui serviunt ei, obsequentes erunt Sancto, et eos, qui diligunt illam, diligit Deus.
16
Qui audit illam, iudicabit gentes; et, qui intuetur illam, permanebit confidens.
17
Si crediderit ei, hereditabit illam, et erunt in possessione generationes illius.
18
Quoniam in simulatione ambulat cum eo et in primis explorat eum,
19
timorem et tremorem inducet super illum et probabit illum in tentatione doctrinae suae, donec ipse teneat eam in cogitationibus suis et credat animae illius.
20
Et redibit recta ad illum et firmabit illum et laetificabit illum
21
et denudabit illi absconsa sua et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum iustitiae.
22
Si autem oberraverit, derelinquet eum et tradet eum in manus inimici sui.


23 Fili, observa tempus et devita a malo
24
et pro anima tua ne confundaris;
25
est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam.
26
Ne accipias faciem adversus animam tuam nec adversus animam tuam mendacium.
27
Ne reverearis proximum tuum in casu suo
28
nec retineas verbum in tempore suo; non abscondas sapientiam tuam in decorem.
29
In verbo enim agnoscitur sapientia, et sensus in responsione linguae.
30
Non contradicas verbo veritatis ullo modo et de ineruditione tua confundere.
31
Non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te omni homini pro peccato. 32 Noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii. 33 Usque ad mortem agonizare pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. 34 Noli citatus esse in lingua tua et pavidus et remissus in operibus tuis. 35 Noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi. 36 Non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad dandum collecta.

Non tardes converti ad Dominum

5 1 Ne innitaris possessionibus tuis et ne dixeris: " Est mihi sufficiens vita ".
2
Ne sequaris fortitudinem tuam, ut ambules in concupiscentiis cordis tui,
3
et ne dixeris: " Quis praevalebit in me? " aut " Quis me subiciet propter facta mea? ". Deus enim vindicans vindicabit.
4
Ne dixeris: " Peccavi, et quid mihi accidit triste? ". Altissimus enim est patiens redditor.
5
De propitiato peccato noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum
6
et ne dicas: " Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur ";
7
misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et super peccatores requiescit ira illius.
8
Non tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem.
9
Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae abripieris.
10
Ne innitaris divitiis iniustis, nihil enim proderunt in die calamitatis.


11 Non ventiles in omnem ventum et non eas in omnem viam; sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
12
Esto firmus in sensu tuo et in veritate sensus tui et scientia; et prosequatur te verbum pacis et iustitiae.
13
Esto velox ad audiendum verbum, ut intellegas et cum tarditate proferas responsum.
14
Si est tibi intellectus, responde proximo; sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris.
15
Honor et ignominia in sermone; lingua vero homini subversio est ipsius. 16 Non appelleris susurro, et lingua tua ne calumnieris. 17 Super furem enim est confusio, et denotatio pessima super bilinguem, susurratori autem odium et inimicitia et contumelia.


6 1 Nec pusillum nec multum noceas et noli fieri pro amico inimicus. Nomen enim malum et improperium et contumeliam hereditabis; sic omnis peccator invidus et bilinguis.
2
Non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam,
3
et folia tua comedat et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo.
4
Anima enim nequam disperdet eum, qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum et deducet in sortem impiorum.

Amico fideli nulla est comparatio

5 Os dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos; et lingua eucharis salutem dicit.
6
Multi pacifici sint tibi, et consiliarius sit tibi unus de mille.
7
Si possides amicum, in tentatione posside eum et ne facile credas ei.
8
Est enim amicus secundum opportunitatem suam et non permanebit in die tribulationis.
9
Et est amicus, qui convertitur ad inimicitiam et rixam convicii tui denudabit.
10
Est autem amicus socius mensae et non permanebit in die necessitatis;
11
in prosperis erit tibi quasi coaequalis et in domesticis tuis fiducialiter aget.
12
Si humiliatus fueris, convertetur contra te et a facie tua abscondet se.
13
Ab inimicis tuis separare et de amicis tuis attende.
14
Amicus fidelis protectio fortis; qui autem invenit illum, invenit thesaurum.
15
Amico fideli nulla est comparatio, et non est ponderatio contra bonitatem illius.
16
Amicus fidelis medicamentum vitae, et, qui metuunt Dominum, invenient illum.
17
Qui timet Deum, aeque habebit amicitiam eius, quoniam secundum illum erit amicus illius.


18 Fili, a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam.
19
Quasi is qui arat et seminat, accede ad eam et sustine bonos fructus illius.
20
In opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de generationibus illius.
21
Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus, et non permanebit in illa excors.
22
Quasi lapis probationis gravis erit super illum, et non demorabitur proicere illam.
23
Doctrina est enim secundum nomen eius et non est multis manifesta; quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei.
24
Audi, fili, et accipe sententiam meam et ne abicias consilium meum.
25
Inice pedem tuum in compedes illius et in torques illius collum tuum;
26
subice umerum tuum et porta illam et ne acedieris vinculis eius.
27
In omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua conserva vias eius.
28
Investiga et scrutare, exquire et invenies, et continens factus ne derelinquas eam.
29
In novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem.
30
Et erunt tibi compedes eius in protectionem fortitudinis, et torques illius in stolam gloriae;
31
decor enim aureus est in illa, et vincula illius alligatura hyacinthina.
32
Stolam gloriae indues eam et coronam gratulationis superpones tibi.
33
Fili, si attenderis, disces; et, si accommodaveris animum tuum, prudens eris.
34
Si dilexeris audire, excipies doctrinam; et, si inclinaveris aurem tuam, sapiens eris.
35
In multitudine presbyterorum sta et sapientiae illorum ex corde coniungere, ut omnem narrationem Dei velis audire, et proverbia intellectus non effugiant a te.
36
Et, si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus.
37
Cogitatum tuum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime assiduus esto; et ipse firmabit tibi cor, et concupiscentia sapientiae dabitur tibi.


Capitulum 7

7 1 Noli facere mala, et mala non te apprehendent;
2
discede ab iniquitate, et deficiet abs te.
3
Fili, non semines in sulcis iniustitiae et non metes ea in septuplum.
4
Noli quaerere a Domino ducatum neque a rege cathedram honoris.
5
Non te iustifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est; et penes regem noli velle videri sapiens.
6
Noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates; ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in aequitate tua.
7
Non pecces in multitudinem civitatis nec te immittas in populum.
8
Neque alliges duplicia peccata; nec enim in uno eris immunis.
9
Noli esse pusillanimis in oratione tua;
10
exorare et facere eleemosynam ne despicias.
11
Ne dicas: " In multitudine munerum meorum respiciet Deus et, offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet ".
12
Non irrideas hominem in amaritudine animae; est enim, qui humiliat et exaltat, circumspector Deus.
13
Noli arare mendacium adversus fratrem tuum neque in amicum similiter facias.
14
Noli velle mentiri omne mendacium, assiduitas enim illius non est bona.
15
Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in oratione tua.
16
Non oderis laboriosa opera et rusticationem creatam ab Altissimo.
17
Non te reputes in multitudine indisciplinatorum;
18
memento irae, quoniam non tardabit.
19
Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis.
20
Noli commutare amicum cum pecunia neque fratrem carissimum cum auro Ophir.
21
Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini; gratia enim verecundiae illius super aurum.
22
Non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam.
23
Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua; non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum.
24
Pecora tibi sunt? Attende illis, et, si sunt utilia, perseverent apud te.
25
Filii tibi sunt? Erudi illos et curva a pueritia cervicem illorum.
26
Filiae tibi sunt? Serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas.
27
Trade filiam, et grande opus feceris, et homini sensato da illam.
28
Mulier si est tibi secundum animam tuam, non proicias illam, sed odibili non credas teipsum. In toto corde tuo
29
honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris.
30
Memento quoniam, nisi per illos, natus non fuisses; et quid retribues illis, quomodo et illi tibi?
31
In tota anima tua time Dominum et sacerdotes illius sanctifica.
32
In omni virtute tua dilige eum, qui te fecit, et ministros eius ne derelinquas.
33
Honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes.
34
Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis et de neglegentia
35
et armum in oblationem et sacrificium sanctificationis et primitias sanctorum.
36
Et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua. 37 Gratia dati in conspectu omnis viventis, sed et mortuo non prohibeas gratiam. 38 Non desis plorantibus in consolatione et cum lugentibus luge. 39 Non te pigeat visitare infirmum, ex his enim in dilectione firmaberis. 40 In omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis.


Capitulum 8

8 1 Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius.
2
Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat pondus tuum:
3
multos enim perdidit aurum, et argentum etiam cor regum subvertit.
4
Non litiges cum homine linguato et non struas in ignem illius ligna.
5
Non communices homini indocto, ne contemnaris a principibus.
6
Ne despicias hominem avertentem se a peccato neque improperes ei; memento quoniam omnes in correptione sumus.
7
Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt.
8
Noli de mortuo inimico tuo gaudere; memento quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire.
9
Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in proverbiis eorum conversare;
10
ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus et servire magnatis sine querela.
11
Non te praetereat narratio seniorum: ipsi enim didicerunt a patribus suis;
12
quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis dare responsum.
13
Non incendas carbones peccatorum arguens eos et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum.
14
Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo.
15
Noli fenerari homini fortiori te; quod si feneraveris, quasi perditum habe.
16
Non spondeas super virtutem tuam; quod si spoponderis, quasi restituens cogita.
17
Non litiges contra iudicem, quoniam secundum placitum suum iudicat.
18
Cum audace non eas in via, ne forte aggraves mala tua: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries.
19
Cum iracundo non facias rixam et cum ipso non eas in desertum, quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et, ubi non est adiutorium, elidet te. 20 Cum fatuis consilium non habeas; non enim poterunt occultare secretum tuum. 21 Coram extraneo nihil facias cautum; nescis enim quid pariet. 22 Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte repellas a te bonum.


Capitulum 9

9 1 Non zeles mulierem sinus tui, ne doceas contra te notitiam ne quam.
2
Non des mulieri potestatem animae tuae, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris.
3
Ne adeas ad mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius.
4
Cum psaltria ne assiduus sis nec audias illam, ne forte pereas in efficacitate illius.
5
Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius.
6
Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et hereditatem tuam.
7
Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius.
8
Averte faciem tuam a muliere compta et ne circumspicias speciem alienam.
9
Propter speciem mulieris multi perierunt, et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. (10. 11) 12 Cum alterius muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum in vino, 13 ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem. 14 Ne derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi. 15 Vinum novum amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud. 16 Non zeles gloriam et opes peccatoris; non enim scis quae futura sit illius subversio. 17 Non placeat tibi prosperitas iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non iustificabuntur. 18 Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis; 19 et, si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam. 20 Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris et super retia ambulabis. 21 Secundum virtutem tuam conversare cum proximo tuo et cum sapientibus et prudentibus tracta. 22 Et cum sensato sit cogitatus tuus, et omnis enarratio tua in praeceptis Altissimi. 23 Viri iusti sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio. 24 In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. 25 Terribilis est in civitate sua homo linguosus, et temerarius in verbo suo odibilis erit.


Capitulum 10

10 1 Iudex sapiens instituet populum suum, et principatus sensati stabilis erit.
2
Secundum iudicem populi sic et ministri eius, et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.
3
Rex insipiens perdet populum suum, et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.
4
In manu Dei potestas terrae, et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.
5
In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribae imponet honorem suum.
6
Pro omni iniuria proximi ne rependas et nihil agas in operibus superbiae.
7
Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et utrisque execrabilis omnis vexatio.
8
Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et contumelias et divitias dolosas.
9
Avaro autem nihil est scelestius, hic enim et animam suam venalem habet.
10
Quid superbit terra et cinis? Quoniam in vita sua proiecit intima sua.
11
Languor prolixior gravat medicum, brevis languor serenat medicum.
12
Omnis potentatus brevis vita, sic et rex hodie est et cras morietur.
13
Cum enim morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et vermes.
14
Initium superbiae hominis apostatare a Deo;
15
et ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius. Quoniam initium omnis peccati est superbia, qui tenuerit illam, ebulliet maledictum, et subvertet eum in finem.
16
Propterea mirabiles fecit Dominus plagas malorum et destruxit eos usque in finem.
17
Sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro eis.
18
Radices gentium superbarum eradicavit Deus et plantavit humiles pro ipsis.
19
Terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum.
20
Arefecit ex ipsis et disperdidit eos et cessare fecit memoriam eorum a terra. 21 Memoriam superborum perdidit Deus et reliquit memoriam humilium sensu.
22
Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nato mulierum.
23
Semen hominum honoratum hoc, quod timet Deum; semen autem hoc exhonorabitur, quod praeterit mandata Domini.
24
In medio fratrum rector illorum in honore; et, qui timent Dominum, erunt in oculis illius.
25
Peregrinus, advena et pauper: timor Dei est gloria eorum.
26
Noli despicere hominem iustum pauperem et noli magnificare virum peccatorem divitem.
27
Magnus et iudex et potens est in honore, sed non est maior illo, qui timet Deum.
28
Servo sensato liberi servient; et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus.
29
Noli extollere te in faciendo opere tuo et noli gloriari in tempore angustiae tuae.
30
Melior est, qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane.
31
Fili, in mansuetudine honora animam tuam et da illi victum cultumque secundum meritum suum. 32 Peccantem in animam suam quis iustificabit? Et quis honorificabit exhonorantem animam suam? 33 Est pauper, qui honoratur propter disciplinam et timorem suum, et est homo, qui honorificatur propter substantiam suam. 34 Qui autem honoratur in paupertate, quanto magis in substantia! Et, qui exhonoratur in substantia, quanto magis in paupertate!


Capitulum 11

11 1 Sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet.
2
Non laudes virum in specie sua neque spernas hominem deformem in visu suo.
3
Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius.
4
In vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris, quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et absconsa et invisa hominibus opera illius.
5
Multi tyranni sederunt in terra, et insuspicabilis portavit diadema.
6
Multi potentes exhonorati sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.
7
Priusquam interroges, ne vituperes quemquam, sed, postquam interrogaveris, corripe iuste.
8
Priusquam audias, ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui.
9
De ea re, quae te non molestat, ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas.
10
Fili, ne in multis sint actus tui; etsi festinaveris, non eris immunis a delicto: si enim persecutus fueris, non apprehendes, et non effugies, si discurreris.
11
Est homo laborans et festinans et dolens et tanto magis non abundabit.
12
Est homo marcidus egens susceptione, plus deficiens virtute et abundans paupertate;
13
et oculus Dei respexit illum in bono et erexit eum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius: et mirati sunt in illo multi.
14
Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt. 15 Sapientia et disciplina et scientia legis apud Dominum; dilectio et viae bonorum apud ipsum. 16 Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt; qui autem exsultant in malis, consenescunt in malo.
17
Datio Dei permanet iustis, et beneplacitum illius successus habebit in aeternum.
18
Est qui locupletatur parce agendo, et haec est pars mercedis illius
19
in eo quod dicit: " Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus";
20
et nescit quod tempus praeteriet, et mors appropinquet, et relinquet omnia aliis et morietur.
21
Sta in mandato tuo et in illo conversare et in opere mandatorum tuorum veterasce.
22
Ne mireris in operibus peccatorum; confide autem in Deo et mane in labore tuo.
23
Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem.
24
Benedictio Dei in mercede iusti continuo, et in hora veloci successus illius fructificat.
25
Ne dicas: " Quid est mihi opus? Et, quae erunt mihi ex hoc bona? ".
26
Ne dicas: " Sufficiens mihi sum; et, quid ex hoc nunc pessimabor? "
27
In die bonorum ne immemor sis malorum et in die malorum ne immemor sis bonorum,
28
quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas.
29
Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae, et in fine hominis denudatio operum illius.
30
Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in extremis suis agnoscitur vir.
31
Non omnem hominem inducas in domum tuam, multae enim sunt insidiae dolosi.
32
Sicut enim eructant praecordia foetentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum, sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui.
33
Bona enim in mala convertens insidiator et in electis imponet maculam.
34
A scintilla una augentur carbones, et ab uno doloso augetur sanguis; homo vero peccator sanguini insidiatur. 35 Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala; ne forte inducat super te maculam in perpetuum. 36 Admitte ad te alienigenam, et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis.



Sirac (NV) 1