LA - ROSARIUM VIRGINIS MARIAE 21

Lucis mysteria

21
21. Ab infantia et vita Nazarethana ad publicam Iesu vitam transiens contemplatio ad ea mysteria nos conducit quae peculiari nomine nuncupari licet "lucis mysteria". Re quidem vera, totum Christi mysterium lumen est. Ipse est "lux mundi" (Io 8, 12). Haec tamen emergit pars potissimum publicae vitae per annos, nuntiante Illo Regni Evangelium. Si communitati christianae significare cupimus quinque praecipua tempora - mysteria videlicet luminosa - huius vitae Christi intervalli, designari apte credimus haec: 1. Eius in Baptismate apud Iordanem; 2. in sui ipsius autorevelatione apud Canense matrimonium; 3. in Regni Dei proclamatione coniuncta cum invitamento ad conversionem; 4. Ipsius in Transfiguratione ac denique 5. in Eucharistiae institutione, quae nempe sacramentalis est paschalis mysterii declaratio.

Horum quodque mysteriorum est Regni iam instituti in ipsa Iesu persona revelatio. Mysterium lucis ante omnia est Baptismus Iordane in flumine. Ibi enim, descendente Christo uti viro innocente qui se pro nobis "peccatum" fecit (cfr 2 Cor 5, 21) in aquam fluminis, aperitur caelum et Patris eum vox Filium dilectum nominat (cfr Mt 3, 13 par), dum super eum Spiritus descendit quem munere eum initiet quod manet. Lucis mysterium est signorum initium apud Canam (cfr Io 2, 1-12), cum Christus in vinum aquam commutans animum discipulorum fidei recludit propter Mariae intercessionem, credentium scilicet primae. Est insuper lucis mysterium ipsa praedicatio qua Dei Regni nuntiat adventum atque ad conversionem hortatur (cfr Mc 1, 15), eorum condonans peccata qui humili fiducia ad Eum accedunt (cfr Mc 2, 3-13; Lc 7, 47-48); hoc initium fuit misericordiae ministerii quod usque ad mundi terminum exercere perget praesertim per Reconciliationis sacramentum Ecclesiae suae concreditum (cfr Io 20, 22-23). Suam dein ob excellentiam eminet lucis mysterium illa Transfiguratio quae secundum traditionem in Monte Tabor contigit. Divinitatis enim gloria Christi in vultu erumpit, cum apostolis extra se fere versantibus illum Pater commendat ut eum "audiant" (cfr Lc 9, 35) atque cum Illo se praeparent ad dolorosum Passionis tempus transigendum unde ad gloriam Resurrectionis cum Illo adveniant vitamque a Spiritu Sancto transfiguratam. Lucis postremo mysterium est Eucharistiae institutio, qua cibum se reddit Christus Corpore ac Sanguine suo sub panis et vini signis suam testatus dilectionem in homines "in finem" (Io 13, 1), quorum in salutem se mox oblaturus erat in sacrificio.

Hisce in mysteriis, excepto Cananensi eventu, in umbra manet Mariae praesentia. Leviter tantum indicant Evangelia praesentiam quandam eius hoc aliove praedicationis Iesu tempore (cfr Mc 3, 31-35; Io 2, 12) neque quidquam de ea forsitan in Cenaculo adstante cum Eucharistia institueretur. Tamen munus ipsum quod apud Canam absolvit totum quodammodo Christi iter comitatur. In ipsius ore Canae iam invenitur revelatio, quae a Patre recta via edita est in Baptismate apud Iordanem quaeque a Ioanne Baptista est repetita et haec magna evadit monitio materna quam omnium temporum Ecclesiae Ipsa aperit: "Quodcumque dixerit vobis, facite" (Io 2, 5). Haec praeterea hortatio quae verba Christi signaque inducit publicam per Eius vitam, quasi picturae fundum Marialem statuit omnium "lucis mysteriorum".

Doloris mysteria

22
22. Magnum quidem pondus Christi mysteriis doloris tribuunt Evangelia. A primis iam temporibus christiana pietas, praesertim Quadragesimae tempore, per pium Viae Crucis usum, singulis commoratur in Passionis eventibus, quoniam hic revelationis amoris ipsum culmen esse intellegit et hic etiam salutis nostrae originem. Quaedam dumtaxat Passionis momenta eligit Rosarium in quae precantem movet ut animi oculos convertat et eadem vivat. Meditationis cursus ab hortis Gethsemani proficiscitur ubi discrimen maxime dolorosum perpatitur Christus ob Patris voluntatem, cui carnis infirmitas ad rebellionem sollicitaretur. Ibi enim Christus se in contextu omnium temptationum hominum collocat nec non ante omnia hominum peccata ut Patri dicat: "Non mea voluntas sed tua fiat" (Lc 22, 42 par). Haec eius "affirmatio" "negationi" protoparentum in hortis Eden opponitur. Et sequentibus ex mysteriis elucet quanti hic cum Patris voluntate consensus ei constiterit in quibus per flagellationem et spinarum coronationem, ad Calvariam ascensionem mortemque in cruce in maximam Ille proicitur animi abiectionem: Ecce homo!

Recluditur in hac humilitate non modo Dei amor, verum ipsa etiam hominis significatio. Ecce homo: qui hominem cognoscere cupit, eiusdem hominis sensum radicem complementum agnoscere debet in Christo, Deo nempe illo qui ex amore humiliavit semetipsum "usque ad mortem, mortem autem crucis" (Philp 2, 8). Adducunt credentem doloris mysteria ut Iesu mortem iterum vivendo experiatur seque iuxta Mariam infra crucem collocet, ut in profundum Dei amorem erga homines cum Ea pervadat omnemque illius percipiat regenerantem virtutem.

Gloriae mysteria

23
23. "Sistere haud potest eius Christi vultus contemplatio ad Ipsius cruci adfixi imaginem. Etenim est Ille Resuscitatus!".29 Iam hanc fidei conscientiam semper exprimit Rosarium cum credentes incitat ut ultra Passionis obscuritatem procedant suosque animos in Christi gloriam Resurrectionis et Ascensionis dirigant. Resuscitatum enim Dominum contemplans suae causas fidei detegit iterum christianus (cfr 1 Cor 15, 14), rursusque percipit non solum gaudium eorum quibus se spectandum dedit Christus - Apostolis, Mariae Magdalenae, discipulis Emmaus -, sed etiam Mariae laetitiam, quae non minus vehementer experiri debuit novam Filii sui glorificati vitam. Hanc postea ad gloriam, qua per Ascensionem Iesus ad Patris collocatur dexteram, Ipsa per Assumptionem attolletur per privilegium singulare illuc adveniens ut sortem omnibus iustis ex carnis resurrectione reservatam praecipiat. Gloria ad extremum coronata - quemadmodum postremo patet in glorioso mysterio - tamquam Angelorum Sanctorumque resplendet Regina veluti anticipatio et consummatio eschatologici Ecclesiae status.

In medium huius cursus gloriae Filii Matrisque locum inserit Rosaria corona nempe tertio in glorioso mysterio ipsam Pentecosten quae Ecclesiae speciem tamquam familiae cum Maria consociatae praebet, quae efficaci Spiritus effusione reficitur ad munusque evangelizandi componitur. Huius mysterii contemplatio, sicut et ceterorum mysteriorum gaudiosorum, credentes eo movere debet ut magis semper vivam sibi conscientiam sumant novae suae in Christo vitae, verum nihilominus intra Ecclesiae statum, cuius quidem vitae Pentecostes eventus magnam efficit "imaginem". Sic enim in credentibus nutriunt mysteria gloriosa metae eschatologicae spem ad quam uti Populi Dei per historiam peregrinantis membra progrediuntur. Hoc facere non potest quin eos ad animosam impellat illius "laeti nuntii" testificationem quae omni eorum vitae significationem adiungit.

De "mysteriis" ad "Mysterium": Mariae via

24
24. Non totum certe argumentum exhauriunt hi meditationis Sancti Rosarii circuli, verum res necessarias sive essentiales revocant, hominum animos ad gustum Christi conscientiae perducentes quae de puris locorum Evangelicorum fontibus deducitur. Ex Christi enim vita singula elementa, quemadmodum ab Evangelistis narrantur, illius nempe mysterii, quae superat omnium scientiam (cfr Eph 3, 19), emicant. Mysterium enim est Verbi carnis facti in quo "inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter" (Col 2, 9). Qua de causa Catechismus Catholicae Ecclesiae tantum Christi mysteriis tribuit momentum docens: "Totum in vitae Iesu signum est Eius mysterii".30 Illud "duc in altum" Ecclesiae tertii Millennii ad christianorum aptatur facultatem penetrandi perfectam "in agnitionem mysterii Dei, Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi" (Col 2, 2-3). Etenim omnibus baptizatis fervidum adfertur optatum Epistulae Pauli ad Ephesios: "Habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati, ut valeatis comprehendere supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei" (3, 17-19).

Huic proposito deservire vult Marialis corona, instrumentum praebens seu "secretum" unde quis altae et rapienti Christi cognitioni se aperiat. Appellare illud licet Mariae viam. Via namque est Virginis Nazarethanae exempli quae fidei et silentii et auscultationis fuit mulier. Pietatis Marianae item est via quae conscientia movetur indelebilis coniunctionis qua Christus suae Matri Sanctissimae coniungitur: Christi mysteria etiam quodammodo mysteria Matris sunt etiam quotiens non directo ibi occupatur idcirco nempe quod ex Ipso et pro Ipso Ea vivit. In oratione Angelica Ave Maria sermones Angeli Gabrielis nec non sanctae Elisabethae nostros dum facimus, instigari etiam percipimus nos ut in Maria, in brachiis videlicet eius atque animo, "benedictum fructum ventris eius" (cfr Lc 1, 42) quaeramus.

Mysterium Christi - hominis mysterium

25
25. In testimonio anni MCMLXXVIII de Rosario tamquam carissima Nobis prece notionem protulimus ad quam nunc redire placet. Diximus enim eo tempore "simplex igitur Rosarii precatio eundem ictum ac vitae humanae pulsat".31

Praefulgentibus cogitationibus de Christi mysteriis iam explicatis, altius non difficile est hanc Rosarii anthropologicam rationem perscrutari. Haec coniunctio altior est quam primo intuitu videtur. Quicumque enim Christum contemplans eiusque vitae percurrens eventa, non facere potest quin in Ipso etiam de homine veritatem deprehendat. Magna est haec Concilii Oecumenici Vaticani II affirmatio quam Nos iam inde a Litteris Encyclicis Redemptor hominis magisterii Nostri argumentum saepissime fecimus: "Reapse nonnisi in mysterio Verbi incarnati mysterium hominis vere clarescit".32 Ad hanc lucem adiuvat Rosarium ut pateamus. Christi iter persequens, quo hominis via "recapitulatur"33 et recluditur et redimitur, sese ante hominis veri imaginem collocat credens. Sanctitatem vitae discit ipsius ponderanda nativitate; domo Nazarethana inspicienda priscam capit veritatem de humana familia secundum Dei consilium; vitae publicae in mysteriis audiens Magistrum percipit lumen unde in Regnum Dei ingrediatur et in via ad Calvariam eum subsequens doloris salvifici intellegit sensum. Denique tandem Christum illiusque Matrem in gloria contuens introspicit quoque finem ad quem nostrum unusquisque destinatur, si se a Spiritu Sancto sanari sinit ac transformari. Ita quidem Rosarii mysterium unumquodque, recte ponderatum, dici potest in hominis mysterium lucem proicere.

Eodem autem tempore natura fit ut ad hanc cum sancta Redemptoris humanitate congressionem aliae difficultates et curae, fatigationes et proposita adferantur quibus vita nostra signatur. "Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet" (Ps 55, 23). Affectui clementi Christi eiusque Matris credere nostras sollicitudines significat cum Rosario meditari. Iam post viginti quattuor annos, repetitis animo doloribus qui neque ministerii Nostri Petrini exercitationi defuerunt, Nostrum esse iterum inculcare arbitramur tamquam fervidam omnibus factam cohortationem ut idem ipsi singillatim experiantur; ita est, revera, Rosarium "ictum vitae humanae pulsat", ut cum vitae divinae ictu congruat in laeta Sanctissimae Trinitatis communione, fine ac vitae nostrae desiderio.

CAPUT III: "MIHI VIVERE CHRISTUS EST"

Rosarium: mysterii assimilandi via

26
26. Mysteriorum Christi ponderatio in Rosario propria ratione proponitur quae suapte natura eorum favet assimilationi. Haec ratio in repetitione innititur. Hoc in primis pertinet ad precationem Ave Maria, quae decies sub unoquoque iteratur mysterio. Si leviter tantum hanc quis repetitionem considerat, Rosarium facile habere potest consuetudinem ieiunam et molestam. Aliud omnino e contra iudicium excoli potest de Corona hac precatoria, si aestimatur illa tamquam amoris significatio qui numquam ad amatam redire cessat personam declarationibus quae licet aspectu similes novae semper sunt propter affectum eas penetrantem.

Revera "cor carneum" in Christo Deus assumpsit. Non divinum dumtaxat cor habet, misericordia indulgentiaque dives, sed etiam humanum cor, aptum ad omnes affectuum motiones. Si opus hac in re est Evangelii testificatione, non difficulter invenitur in colloquio illo permovente quidem Christi cum Petro post Resurrectionem: "Simon Ioannis, diligis me?". Ter quidem eadem ponitur interrogatio quibus ter item respondetur: "Domine, tu scis quia amo te" (cfr Io 21, 15-17). Ultra propriam huius loci significationem, qui tantum ad Petri munus valet, neminem sane pulchritudo praeterit, cuius triplicis repetitionis, ubi instans rogatio ac responsio reddita vocabulis bene notis in universali humani amoris experimento exprimuntur. Ut Rosarium intellegatur, oportet in actuosam psychologiam amoris propriam ingredi.

Hoc unum patet: si precis Ave Maria iteratio recta via in Mariam dirigitur, cum Ipsa et per Ipsam denique amoris actus ad Iesum pervenit. Alitur enim repetitio ipsa voluntate sese plenius usque conformandi cum Christo qui est vitae christianae vera "forma". Hanc iam sanctus Paulus formam enuntiavit fervidis illis vocibus: "Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum" (Philp 1, 21). Et alias: "Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus" (Gal 2, 20). Ut crescamus in hac conformatione adiuvat Rosarium nos usque ad sanctitatis metam.

Ratio valida ...

27
27. Nihil sane mirandum quod necessitudo cum Christo uti etiam aliqua ratione seu methodo potest. Cum homine enim Deus communicat, modum essendi nostrae naturae observans eiusque motus vitales. Quam ob rem christiana spiritualitas, formas etiam maxime sublimes mystici silentii comprehendens, quibus imagines universae et voces et gestus tamquam vi ipsa coniunctionis ineffabilis hominis cum Deo exceduntur, plerumque distinguitur implicatione totius personae secundum veritatem ipsius multiplicem tum in corpore et in animo, tum in necessitudinibus cum aliis.

Luculenter hoc in Liturgia elucet. Pluribus enim ritibus Sacramenta et Sacramentalia contexuntur quae varios personae humanae aspectus attingunt. Etiam precatio non liturgica eandem aperit necessitatem. Hoc inde confirmatur quod in Orbe Orientali precatio maxime propria christologicae meditationis quae videlicet in verbis vertitur "Iesu, Christe, Fili Dei, Domine, miserere mei, peccatoris!",34 plerumque coniungitur cum ipsa pulmonum respiratione, quae dum constantiam invocationis corroborat, veluti corpoream soliditatem illi desiderio adiungit ut Christus ipse spiritus et anima et "summa" totius fiat vitae.

... quae tamen melior reddi potest

28
28. Litteris in Nostris Novo millennio ineunte memoravimus etiam hodie in Orbe Occidentali novam meditationis necessitatem emergere, quae nonnumquam aliis etiam in religionibus significationes admodum allicientes reperit.35 Non desunt christiani qui conscientia carentes traditionis istius christianae contemplativae se capi patiuntur illis sententiis. Quamquam elementa prae se ferunt positiva et christianam experientiam complentia, illae tamen saepius in se fundamentum ideologicum haud acceptandum abscondunt. Iis etiam in experientiis multum frequentatur ratio et via quae altae spiritalis intentionis finem respicientes utuntur modis alicuius indolis psycho-physicae, qui repetuntur et symbola secum afferunt. In hunc prospectum communem phaenomenologiae religiosae ingreditur Rosarium verumtamen suis fingitur cum proprietatibus quae postulatis respondent christianae proprietatis.

Non ipsum quidem aliud est revera quam contemplandi via. Et tamquam talis via adhibenda est solum finem respiciens neque finis ex se ipsa fieri potest. At cum fructus sit experimentorum per saecula haec via non minoris aestimari debet. Pro ea innumerabilium Sanctorum testatur experientia. Id autem non vetat quin in novam transeat melioremque formam. Illuc quidem spectat completio in mysteriorum circuitu per novam seriem mysteriorum lucis, una cum propriis consiliis de eorum recitatione quae his proponimus in Litteris. Hinc nempe plurimum iam confirmatam huius precationis structuram Nos reverentes volumus tamen fideles adiuvare ut eam in symbolis etiam propriis intellegant cumque vitae cotidianae necessitatibus coniungant. Hoc nisi fit, periculum imminet ne Rosarium spiritales effectus non modo generare nequeat optatos, sed etiam ut eadem Corona precatoria, quacum recitari solet, percipiatur tamquam amuletum vel magicum quoddam instrumentum, significatione eius et munere penitus inverso.

Mysterii proclamatio

29
29. Mysterium enuntiare ac forsitan etiam opportunitatem habere eadem in re imaginem statuere, quae illud mysterium ostendat, est tamquam scaenam aperire in quam animus dirigatur. Vim mentis atque affectum verba ipsa inclinant illud in certum eventum vel vitae Christi momentum. Spiritalem intra doctrinam, quae in Ecclesia enucleata est, simul veneratio imaginum simul plures pietatis formae sensibilibus elementis copiosae, quemadmodum etiam ipsa ratio a sancto Ignatio de Loyola in Spiritalibus Exercitiis exhibita, ad partem quandam visivam et prospectivam (quae compositio loci nuncupatur), decurrunt quippe quam admodum utilem esse censeant ad fovendam animi intentionem in mysterium ipsum. Est via praeterea quae structurae Incarnationis logicae ipsi convenit: in Iesu enim decrevit Deus hominis induere formas. Per corpoream eius veritatem illuc adducimur ut mysterium ipsius divinum contingamus.

Variorum Rosarii mysteriorum nuntiatio huic rerum solidarum necessitati respondet. Nimirum non in Evangelii sufficiuntur locum neque omnes illius quidem repetunt paginas. Quapropter non removetur Rosario lectio divina, immo contra poscit eam provehitque. At, si mysteria in Rosario ponderata, additis etiam lucis mysteriis, vitae Christi praecipuis circumscribuntur lineamentis, inde tamen facile potest per reliquum Evangelium mens divagari, praesertim cum persolvitur Rosarium quibusdam longioris silentii temporibus.

Verbi Dei auditio

30
30. Ut biblicum fundamentum maiorque meditationi altitudo adiungatur, expedit mysterii pronuntiationem augeri cuiusdam loci respondentis biblici lectione qui, secundum adiuncta, longior breviorve esse potest. Numquam enim consequuntur aliena verba sermonis inspirati propriam efficacitatem. Hic enim audiatur oportet, cum certo constet Verbum esse Dei in hodiernum tempus ac "pro me" prolatum.

Sic acceptus sermo divinus in ipsam repetitionis Rosarii ingreditur viam neque taedium gignit quod simplici appellatione ad rerum notitias iam diu comparatas gigneretur. Nullo modo: non interest in memoriam revocare rei cuiusdam cognitionem, verum Deum "loqui" sinere. Aliqua data sollemni et communitaria opportunitate illustrari convenienter hic sermo divinus brevi commentatione potest.

Silentium

31
31. Silentio aluntur auditio ac meditatio. Consentaneum est ut mysterio nuntiato Verboque proclamato aliquamdiu consistatur ut mens in mysterium propositum dirigatur, priusquam vocalis precatio incipiat. Silentii utilitas iterum detecta unum est ex secretis ad contemplationem et meditationem exercitandam. Intra societatis limites, quae technologia funditus permeatur instrumentisque universalis communicationis, patet etiam difficilius usque evadere ipsum silentium. Sicut enim in Liturgia silentii commendantur intervalla, ita etiam in Rosarii recitatione brevior mora opportuna est post Verbum Dei auditum, dum nempe in certi cuiusdam mysterii doctrina animus immoratur.

"Pater noster"

32
32. Sermone Divino auscultato ac mysterio diligenter inspecto, iam natura fit ut ad Patrem animus ascendat. Suo namque in omni mysterio ad Patrem Iesus nos semper reducit, ad quem continenter Ipse se convertit, quoniam in "sinu" Patris requiescit (Io 1, 18). In intimam Patris consortionem nos inducere vult ut cum Ipso dicamus "Abbŕ, Pater" (Rom 8, 15; Gal 4, 6). Ad Patrem spectans nos Ipse suos fratres facit inter nosque etiam fratres, Spiritum communicans qui eius simulque Patris est. Oratio "Pater noster", tamquam meditationis christologico-marianae fundamentum posita quae per repetitam precem Ave Maria progreditur, in experimentum ecclesiale convertit totam mysterii meditationem, etiam cum in solitudine agitur.

Decades "Ave Maria"

33
33. Haec pars Rosarii solidissima est eodemque tempore illud efficit praecipue Marialem precationem. Verum sub lumine eiusdem Ave Maria recte intellectae clare animadvertitur indolem Marianam non solum christologicae rationi opponi verum ipsam efferre et extollere. Nam prior precationis Ave Maria pars, desumpta ex verbis Mariae ab Angelo Gabriele nec non sancta Elisabetha prolatis, adorans est mysterii contemplatio quod in Nazarethana peragitur Virgine. Ut ita dicamus, admirationem caeli terraeque declarant et quodammodo efficiunt ut Dei ipsius miratio eluceat contemplantis nempe praestantissimum suum opus - Filii in virginali Mariae sinu Incarnationem - secundum laetificum illum libri Genesis prospectum (cfr Gn 1, 31), secundum pristinam animi "commotionem qua Deus illucescente creatione suarum manuum opus respexit".36 Repetitio Ave Maria in Rosario immittit nos in Dei admirationem: iubilatio est et stupor et agnitio simul maximi totius historiae miraculi. Est vaticinii Mariae impletio: "Ex hoc beatam me dicent omnes generationes" (Lc 1, 48).

Medium maxime punctum Ave Maria, quasi prioris et posterioris partis cardo est Iesu nomen. Nonnumquam in festina recitatione hoc nos fugit punctum eodemque propterea tempore coniunctio cum Christi mysterio quod contemplamur. Tamen ex ipsa plane vi quae Iesu nomini eiusque mysterio tribuitur denotatur significans et frugifera Rosarii persolutio. Iam Paulus VI in Adhortatione apostolica Marialis cultus consuetudinem commemoravit quibusdam in regionibus adhibitam ut nomen Christi peculiari poneretur in luce, sententia ibi addita quae mysterium meditandum celebrat.37 Laudabilis profecto consuetudo praesertim cum Rosarium publice recitatur. Vehementer enim christologicam fidem declarat variis vitae Redemptoris temporibus applicatam. Fidei professio est simulque adiumentum unde meditatio sustineatur et permittatur munus assimilationis exsequi quod inest in Ave Maria iteratione super Christi mysterio. Nominis enim Iesu frequentatio - quod unicum est datum in hominibus in quo oportet nos salvos fieri (cfr Act 4, 12) - contexta cum Mariae Sanctissimae nomine, cui Ipsi licet illud nobis suadere, viam assimilationis efficit illuc quidem spectantem ut altius usque in Christi vitam introeamus.

Ex peculiari nempe necessitudine cum Christo, quae Mariam Dei Matrem constituit, Theotňkon, potentia supplicationis colligitur qua ad eam in altera precationis parte convertimur eiusque Maternae deprecationi nostram vitam committimus atque etiam mortis horam.

"Gloria"

34
34. Finis omnis christianae contemplationis est trinitaria doxologia. Via namque Christus est quae in Spiritu nos ducit ad Patrem. Hanc si usque ad extremum percurrimus viam, continenter ante mysterium trium Personarum divinarum consistimus quae laudandae sunt adorandaeque et quibus referendae gratiae. Interest valde ut invocatio Gloria, contemplationis culmen, clara reponatur in luce intra ipsum Rosarium. In publica autem recitatione cantari etiam potest ut opportuna vehementia accedat ad hanc partem structurae et proprietatis omnium christianarum precum.

Quatenus mysterii meditatio attenta est et alta et viva - de Ave in Ave - ex amore scilicet erga Christum et Mariam, eatenus Trinitatis glorificatio in unaquaque decade tam longe abest ut ad celerem redigatur conclusionem ut suum rectum contemplativum modum obtineat, velut si ad Paradisi altitudinem levetur mens et quodammodo experientia montis Tabor iterum vivatur, quae est futurae contemplationis praenuntiatio: "Bonum est nos hic esse!" (Lc 9, 33).

Postrema elocutio

35
35. Hodierna in Rosarii celebratione post trinitariam doxologiam perbrevis sequitur exclamatio quae secundum usus passim variatur. Nihil quidem detrahentes utilitati harum invocationum, opportunum tamen arbitramur hoc inculcare: mysteriorum contemplatio totam suam melius significare poterit fecunditatem, si opera dabitur ut unumquodque terminetur mysterium prece facta ut effectus proprii meditationis eiusdem mysterii impetrentur. Hoc pacto efficacius valebit suum cum vita christiana vinculum Rosarium testificari. Hoc etiam suadet pulchra liturgica precatio quae nos instigat ut petamus unde possimus mysteria Rosarii meditantes eo advenire ut "imitemur quod continent, et quod promittunt assequamur".38

Talis ad finem invocatio legitima ditari potest varietate, sicut iam accidit. Sic enim figuram sibi induit Rosarium magis accommodatam ad diversas traditiones spiritales tum etiam ad varias christianas communitates. Hac in re optatur ut consentaneo pastorali iudicio disseminentur maioris momenti proposita, fortasse iam probata in locis et sacellis Marianis ubi Rosarii usus praesertim colitur ita ut Dei Populus inde valeat omnibus veris spiritalibus divitiis perfrui ac alimentum contemplationis singillatim percipere.

"Corona"

36
36. Instrumentum ad Rosarii recitationem traditum est nempe precatoria corona. Secundum usum quendam leviorem, saepius evadit haec corona tantummodo numerandi instrumentum ut preces Ave Maria sibi succedentes computentur. Tamen utilis etiam est ad signum aliquod exhibendum quo plenior substantia contemplationi addatur.

Qua in re primum notandum est quomodo ad Crucifixum corona appropinquet, quoniam ita aperit clauditque ipsum orationis cursum. In Christo enim vertuntur vita credentium et preces. Omnia ab Ipso procedunt ad Eumque contendunt; omnia per Illum in Spiritu Sancto ad Patrem perveniunt.

In hoc numerandi instrumento, quae progredientem signat precationem, numquam cessans contemplationis perfectionisque christianae iter indicat eadem corona. Eam etiam tamquam "catenam" beatus Bartholus Longo habebat quae nos cum Deo aligat. Catena quidem est verum dulcis; coniunctionem semper ea revelat cum Deo qui est Pater. Catena insuper est "filialis" quae nos cum Maria concinere sinit, "ancilla Domini" (Lc 1, 38) et ad extremum cum Christo ipso qui, licet Deus esset, "servum" ob nostri amorem sese fecit (cfr Philp 2, 7).

Significationem symboli in corona etiam placet extendere ad necessitudinem inter nos mutuam dum ibi conspicitur communionis fraternitatisque vinculum quod universos nos consociat in Christo.

Inceptio atque conclusio

37
37. In vigente Ecclesiae usu multiplices exstant modi Rosarium inducendi secundum diversa adiuncta ecclesialia. Quibusdam locis Rosarium incipi solet invocatione Psalmi 69: "Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina", ut in orante quasi humilis conscientia propriae indigentiae nutriatur; alibi contra, principium fit per symbolum apostolicum Credo tamquam si fidei professio iaciatur uti viae contemplativae fundamentum quae suscipitur. Hi et similes modi quatenus mentem recte ad contemplationem conformant sunt pariter liciti. Terminatur deinde prece secundum Pontificis mentem ut precantis oculi in latissimum prospectum aperiantur Ecclesiae totius necessitatum. Et ut haec ecclesialis Rosarii ratio proveheretur, voluit illud Ecclesia sanctis indulgentiis locupletare pro debito modo recitantibus.

Si ita vivendo completur Rosarium, revera curriculum spirituale evadit ubi se praestat matrem, magistram, ducem Maria fideles sua valida deprecatione sustentans. Quid igitur mirandum si necesse sibi esse animus arbitratur, expleta nempe hac precatione ubi interiorem Mariae maternitatis experientiam fecit, in laudes Virginis Sanctae sese proicere tum illius splendidae formulae Salve Regina tum etiam in versus Litaniarum Lauretanarum? Est enim interioris peregrinationis consummatio quae ad consortium vivum cum Christi mysterio eiusque sanctissimae Matris promovit fideles.

Temporis partitio

38
38. Totum cotidie recitari licet Rosarium nec desunt qui id faciant. Sic enim precatione replet dies tot contemplativorum hominum atque infirmos et senes commitatur quibus satis est temporis. Patet tamen - et magis hoc valet si novus circuitus additur mysteriorum lucis - plures non persolvere posse nisi partem tantum secundum certum quendam hebdomadis ordinem. Haec tandem divisio singulis hebdomadae diebus dabit suum quendam "colorem" spiritualem, perinde ac Liturgia sacra ipsa facit variis anni liturgici temporibus.

Communem secundum consuetudinem, destinantur "gaudii mysteriis" dies Lunae et Iovis, Martis ac Veneris dies "mysteriis doloris", Mercurii, Saturni et Solis dies "gloriae mysteriis". Ubi igitur "lucis mysteria" collocabuntur? Quandoquidem gloriosa mysteria et Saturni et Solis diebus imponuntur, et Saturni dies secundum traditionem praecipuam habet indolem Marialem, suadendum videtur ut in diem Saturni altera hebdomadalis mysteriorum gaudii meditatio differatur, in quibus nempe Mariae praesentia magis significatur. Sic enim superest Iovis dies omnino ad lucis mysteriorum ponderationem.

Non vult tamen hoc consilium libertatem consentaneam in singulorum atque communitatum meditatione circumscribere, videlicet secundum spiritales pastoralesque necessitates at in primis liturgicas celebrationes quae aptationes suadere possunt opportuniores. Id tamen quod summi interest hoc est, ut semper magis concipiatur et vivatur Rosarium tamquam contemplationis via. Per illam enim, perficiens ea quae in Liturgia sacra aguntur, christianorum hebdomada ad diem Dominicum nempe Resurrectionis adhaerens transit in cursum quendam per vitae Christi mysteria, atque Ille sic se in vita suorum discipulorum affirmat veluti temporis historiaeque Dominum.

CONCLUSIO

"Benedictum Mariae Rosarium - vinculum nos coniungens cum Deo dulcissimum"

39
39. Quae adhuc sunt omnia dicta, affatim divitias huius traditae precationis declarant, quae popularis quidem precis prae se fert simplicitatem verum precationis etiam theologicam altitudinem iis nempe idoneam qui maturioris cuiusdam contemplationis sentiunt necessitatem.

Peculiarem semper tribuit Ecclesia efficaciam huic precationi cui casus difficillimos eiusque chorali recitationi et usui perpetuo commisit. Cum christiano ipsi nomini maxima imminerent pericula, huius precationis virtuti declinatum periculum adscribebatur atque Rosarii Virgo tamquam salutis conciliatrix salutabatur.

Eiusdem huius precis efficacitati libenter - quemadmodum principio ediximus - causam commendamus pacis in orbe nec non omnium familiarum.

Pax

40
40. Quas universi orbis prospectus hoc novo ingrediente Millennio difficultates ostentat, adducunt nos ut credamus solam ex Alto intercessionem facere posse ut minus obscurum nos posthac tempus speremus, quoniam animos illa sola moderari potest eorum qui in disputationum condicionibus versantur nec non qui Nationum sortes gubernant.

Suapte natura ad pacem intenditur precatio Rosarii quia ipsa in Christi contemplatione constat qui Princeps est pacis et "nostra pax" (Eph 2, 14). Qui Christi mysterium sibi assimilat - et hoc omnino efficere vult Rosarium -, pacis comprehendit secretum suaeque inde facit vitae propositum. Sua ex meditandi natura, singulis Ave Maria placide progredientibus, Rosarium afficit ipsos orantes affectu pacifico qui aptos eos reddit ad suscipiendam experiendamque suo intimo in animo ac diffundendam circa se veram illam pacem quae Resuscitati Domini praecipuum est munus (cfr Io 14, 27; 20, 21).

Pacis etiam oratio est propter caritatis fructus quos gignit. Si bene enim recitatur Rosarium uti meditativa precatio, provehens nempe congressionem cum Christo ipso eius in mysteriis, facere non potest quin etiam Christi vultum in fratribus sororibusque indicet, praesertim maxime patientibus. Quo enim pacto in gaudii mysteriis cogitari potest Infantuli apud Bethlehem orti mysterium quin etiam simul voluntas sentiatur suscipiendi defendendi promovendi vitam ipsam, in se doloribus omnium per orbis regiones infantium receptis? Quomodo Christi passus sequi revelatoris in lucis mysteriis licet, quin etiam in cotidiana vita testimonium ipsius "beatitudinibus" retribuatur? Et quis Christum cruce oneratum ipsumque crucifixum contemplari valet quin simul se oportere iudicet "Cyrenaeum" esse cunctis dolore adflictis fratribus et sororibus desperationeve oppressis? Quomodo tandem in gloriam Christi resuscitati inque Mariam Reginam coronatam quis oculos intendere potest qui simul etiam non cupiditatem persentiat hunc mundum pulchriorem iustiorem Deique consilio propiorem efficiendi?

Ad summam: dum nos cogit in Christum mentem intendere, etiam pacis in orbe opifices nos Rosarium constituit. Sua namque repetitionis constantis et choralis proprietate, dum Christo obsequitur hortanti ut "semper oremus et non deficiamus" (cfr Lc 18, 1), permittit nobis ut etiam hodie speremus victoriam de "proelio" tam difficili, quam est pacis ipsius reportari posse. Nihil quidem huius mundi difficultates fugiens e contrario impellit nos Rosarium, ut eas conscio et magnanimo sensu respiciamus, nobisque simul vires suppetit unde ad illas reverti possimus adiumento Dei confisi firmiterque intenti ad omni tempore testandam "caritatem, quod est vinculum perfectionis" (Col 3, 14).


LA - ROSARIUM VIRGINIS MARIAE 21