Slavorum Apostoli LA


IOANNIS PAULI PP. II


SUMMI PONTIFICIS

EPISTULA ENCYCLICA

SLAVORUM APOSTOLI

AD EPISCOPOS, SACERDOTES, RELIGIOSOS

OMNESQUE CHRISTIFIDELES:

MEMORIA RECOLITUR,

UNDECIMO TRANSACTO SAECULO,

OPERIS EVANGELICI

SANCTORUM CYRILLI ET METHODII




Venerabiles fratres ac dilecti filii
salutem et Apostolicam Benedictionem

I

1 Slavorum Apostoli, sancti Cyrillus et Methodius, eorumque praeclarum evangelizationis opus, quod perfecerunt, in memoria sunt Ecclesiae. Quin immo licet affirmari eorum recordationem aetate nostra singularem in modum vigescere et ad praesentia referri.

Rationem habentes venerationis, cum grati animi significationeconiunctae, qua sancti Fratres ex urbe Thessalonica a saeculis, praesertim a Nationibus Slavicis, coluntur, et memores eos inaestimabile quiddam contulisse ad opus Evangelii nuntiandi inter gentes illas atque simul ad causam reconciliationis, amicalis convictus, progressionis humanae necnon reverentiae dignitatis cuiusvis Nationis, in huius natura positae Litteris Apostolicis “Egregiae Virtutis”[1] die XXX mensis Decembris anno MCMLXXX datis, sanctos Cyrillum et Methodium Europae compatronos renuntiavimus. Hoc profecto modo rationem sumus secuti a Decessoribus nostris inductam, praesertim a Leone XIII, qui amplius centum abhinc annos die xxx mensis Septembris anno MDCCCLXXX, ad universam Ecclesiam amborum sanctorum Caelitum cultum, Epistula encyclica a verbis “Grande Munus” [2] incipiente, extendit, atque a Paulo VI, qui Litteris Apostolicis, quarum prima verba “Pacis Nuntius” [3], die XXIV mensis Octobris editis, sanctum Benedictum Patronum Europae constituit ac declaravit.

[1] IOANNES PAULI PP. II Egregiae Virtutis, die 31 dec. 1980: AAS 73 (1981), pp. 258-262
[2] LEO PP. XIII, Epist. Enc. Grande Munus, (30 Septembris 1880): Leonis XIII Pont. Max. Acta, II, 125-137; cfr. etiam PIUS PP. XI Epist. Quod S. Cyrillum, (13 Februarii 1927), ad Achiepiscopos et Episcopos tum Regni Serborum - Croatarum - Slovenorum tum Reipublicae Cecho-Slovachae: AAS 19 (1927) 93-96; IOANNES PP. XXIII, Epist. Apost. Magnifici Eventus, (11 Maii 1963), ad Slavicarum Nationum Antistites: AAS 55 (1963) 434-439; PAULUS PP. VI Antiquae Nobilitatis, (2 Februarii 1969), undecimo exeunte speculo ab excessu e terrestri via S. Cyrilli: AAS 61 (1969), pp. 137-149.
[3] PAULUS PP. VI Litt. Apost. Pacis Nuntius, die 24 oct. 1964: AAS 56 (1964) 965-967.

2 Documento ante quinque annos foras dato propositum erat ut conscientia sollemnium huiusmodi actorum Ecclesiae excitaretur atque Christianos omnesque homines bonae voluntatis, quibus bonum, concordia, unitas Europae sunt cordi, moneret de indole ad praesentia pertinenti egregiorum virorum Benedicti, Cyrilli et Methodii; qui vera sunt exempla et praesidia spiritalia Christianis aetatis nostrae, potissimum vero Nationibus continentis Europaeae, quae iam pridem maxime ob horum Sanctorum deprecationem et operam, conscie, peculiari sua ratione in Ecclesia ac traditione christiana sunt radicatae.

Memoratae Litterae Apostolicae anno MCMLXXX editae, quas conscripsimus firma spe freti fore ut in Europa et mundo ea quae Ecclesiam, Nationes, populos dividerent paulatim superarentur, cum tribus momentis conectebantur, quae orationis nostrae ac meditationis fuerunt argumenta. Quorum primum fuit XI exactum saeculum a Litteris “Industriae Tuae” [4] quibus Ioannes VIII anno DCCCLXXX usum linguae Slavicae in liturgia a sanctis Fratribus e Graeco translata probavit. Alterum fuit saeculum expletum ab Epistula encyclica “Grande Munus”, cuius est mentio facta. Tertium denique fuit initium, ipso anno MCMLXXX factum, colloquii, prosperi spemque bonam afferentis, inter Ecclesiam Catholicam et Ecclesias Orthodoxas in insula Patmo.

[4] Cfr. Magnae Moraviae Fontes Historici, t. III, Brno 1969, pp. 197-208.


3 Hoc in Documento nos peculiari ratione revocare volumus ad memoratam Epistulam, qua Leo Pp. XIII in memoriam Ecclesiae et hominum per orbem terrarum revocavit merita apostolica amborum Fratrum: non solum Methodii, qui, ut traditur Valehradii in Magna Moravia anno DCCCLXXXV de vita decessit, sed etiam Cyrilli, qui iam anno DCCCLXIX morte a fratre est separatus Romae, quae urbs accepit et etiamnum custodit vehementi cum pietate reliquias eius in vetusta Basilica sancti Clementis.

Leo XIII, memorans vitam sanctam ac merita apostolica amborum Fratrum Thessalonicensium, diem festum eorum statuit esse diem VII mensis Iulii. Post Concilium Vaticanum II, renovatione liturgica inducta, festivitas ad diem XIV mensis Februarii est translata, quo die secundum historiam sanctus Cyrillus in caelum migravit [5].

Amplius saeculo elapso ab Epistula illa Leoniana edita, nova rerum adiuncta, in quae undevicesima saecularis memoria piae mortis sancti Methodii incidit, movent ut recordatio huius anniversarii diei, magni sane ponderis, quae in Ecclesia viget, renovata cum signifěcantia declaretur. Qua quidem re peculiarem in modum obstringi se sentit primus Pontifex Romanus ad sancti Petri Cathedram tenendam e Polonia vocatus, e medio ergo Nationum Slavicarum.

Eventus saeculi praeteriti ac praesertim proximorum horum decenniorum, ex parte effecerunt ut una cum memoria religiosa excitaretur studium, ad historiam cultumque humanum quod attinet, in ambos sanctos Fratres, quorum singularia charismata etiam melius intellegi possunt ratione habita condicionum et experimentorum, quae aetatis nostrae sunt propria. Ad hoc vim habuerunt multae res gestae, quae ut vera signa temporum ad historiam saeculi xx pertinent, atque imprimis magnus ille eventus, qui in Ecclesia exstitit: Concilium dicimus Vaticanum II. Cuius universalis Synodi magisterio et pastorali proposito ducti, ratione nova - ac quidem maturiore altioreque - hos viros possumus intueri, qui ante undecim saecula fuerunt, atque etiam in eorum vita et actione apostolica deprehendere quaedam, quae iis continentur quaeque divina Providentia in iis posuit, ea mente ut aetate nostra patefant nova plenitudine novosque frustus afferant.

[5] Tantummodo in quibusdam Nationibus Slavicis festum adhuc celebratur die 7 Iulii.


II

4 Exemplum sectantes Epistulae, quae a verbis “Grande Munus” incipit, vitam sancti Methodii volumus commemorare, non tamen fratris eius sancti Cyrilli sorte neglecta, quae cum illa tam arcte coniungitur. Quod quidem summatim faciemus, vestigatoribus historicis oflicio tributo singulas res accurate definiendi de iisque disceptandi.

Sancti hi Fratres nati sunt in urbe Thessalonica, quae nunc Saloniki appellatur quaeque saeculo IX magni momenti erat emporium sedesque rei politicae Imperii Byzantini atque locum insignem obtinebat in provincia intellectuali et sociali illius regionis Balcaniae. Quoniam urbs in confinio posita erat terrarum Slavicarum, nomen ei certe etiam Slavicum erat: Solun.

Methodius erat frater aetate maior et, ut veri simile est, in baptismate nomen accepit Michaelis. Natus est inter annos DCCCXV et DCCCXX. Constantinus, natu minor, postmodum notior ex nomine religioso Cyrilli, in lucem est editus anno DCCCXXVII aut DCCCXXVIII. Quorum pater amplo munere fungebatur in administrandis rebus imperii. Condiciones sociales familiae similem cursum honoris duobus Fratribus praebebant; quem, ceterum, Methodius est ingressus, e quo provectus est ad gradum archontis, id est praepositi provinciarum limitanearum, ubi multi Slavi degebant. Verumtamen iam anno fere DCCCXL ab illo cursu se amovit ut in unum e monasteriis se abderet, quae erant ad radices montis Olympi in Bithynia, qui tum temporis Mons Sacer appellabatur.

Cyrillus frater eximium profectum in studio fecit Byzantii, ubi ad sacros ordines est promotus, postquam egregium munus in publica re constanter recusavit. Propter singulares mentis dotes et notitiam rerum, ad cultum humanum et religionem pertinentium, ei adhuc iuveni munera ecclesiastica magnae prudentiae sunt mandata, veluti officium bibliothecarii tabularii ad magnam ecclesiam sanctae Sophiae Constantinopoli atque simul officium luculentum secretarii patriarchae eiusdem urbis. Sed post paulum temporis, ab eiusmodi muneribus se removere voluit ut, omni studio honorum deposito, studiis et vitae contemplativae se daret. Quam ob rem clam in monasterium ad oras Ponti Euxini situm se contulit. Post sex menses invento persuaserunt ut disciplinas philosophicas doceret apud Scholam superioris gradus Constantinopoli; ubi propter doctrinae ubertatem, ad nomen eius adiunctum est verbum Philosophi, quo etiamnum appellatur. Postmodum ab imperatore et a patriarcha missus ad Saracenos. Quo munere impleto, a vita publica se removit et ad fratrem natu maiorem Methodium se applicuit ut una cum eo vitam duceret monasticam. Verumtamen iterum, una cum eo, ut vir in religione et cultu humano peritus, viris delectis Byzantinis est aggregatus, qui ad Chazaros sunt missi. Dum in Chersoneso Taurica, apud Chersonam, commorantur, ecclesiam invenerunt, ut iis persuasum erat, ubi sanctus Clemens, Pontifex Romanus et Martyr, in longinquam illam regionem, in exsilium pulsus, olim conditus erat sepulcro; cuius sacras reliquias [6] inde extractas secum portaverunt: sancti Fratres eas, postea in missionali itinere constituti, in partes occidentales deduxerunt ac denique sollemni ritu, Hadriano PP. II traditas, Romae collocarunt.

[6] Cfr. Vita Constantini VIII, 16-18: Constantinus et Methodius Thessalonicenses, Fontes, recensuerunt et illustraverunt Fr. Grivec et Fr. Tomšic (Radovi Staroslavenskog Instituta, Knjiga 4, Zagreb 1960), p. 184.

5 Eventus autem quidam totum cursum vitae, quem postea tenerent, mutavit: Rastislavus, princeps Magnae Moraviae, a Michaele III, imperatore, petivit ut populis suis mitteret “episcopum et doctorem . . . qui iis lingua ipsorum propria veram fidem christianam explicaret”[7].

Ad hoc asciti sunt sancti Cyrillus et Methodius, qui, re alacri animo accepta et itinere inito, in Magnam Moraviam pervenerunt - quae fuit Civitas tum temporis varias gentes Slavicas Europae mediae complectens, ubi, velut in compito, Oriens et Occidens mutuo commercio se contingebant - iam, ut videtur, anno DCCCLXIII, inter eas gentes missionem illam suscipientes, cui deinde ambo totam vitam reliquam dederunt. Quam quidem duxerunt, itinera, privationem rerum, dolores simultates et persecutiones tolerando, quae, ad Methodium quod attinet, eo sunt progressae ut acerba custodia includeretur. Haec omnia fide firma et spe invicta in Deum sunt perpessi. Etenim se recte composuerant ad mandatum sibi munus obeundum: secum tulerunt textus Sacrae Scripturae, necessarios ad sacrae liturgiae celebrationem, quos paraverant et in linguam palaeoslavicam verterant quique novo inducto alphabeto conscripti erant, quod Constantinus Philosophus accurate confecit, atque sonis eiusmodi sermonis optime congruebat. Actio missionalis amborum Fratrum insignes effectus est consecuta, sed etiam in difficultates - ut facile intellegitur - incidit quas christianae religionis inductio antecedens et in initiis consistens, a finitimis Ecclesiis Latinis peracta, afferebat.

Tribus fere annis exactis, Romam versus iter facientes, in Pannonia sunt morati, ubi princeps Slavus Kocel - qui Nitria, e sede civili et religiosa magni momenti, fugerat - eos liberali hospitio excepit. Inde, post aliquot menses, iter perrexerunt Romam versus una cum discipulis suis, cupientes ut ii sacris ordinibus initiarentur. In itinere Venetiis constiterunt, ubi de propositis, renovationem inferentibus, missionis, quam implebant, publicam disceptationem subierunt. Romae autem Hadrianus PP. II, qui interea Nicolao I successerat, eos benignissime excepit. Libros liturgicos Slavicos approbavit, quos iussit sollemniter in altari deponi ecclesiae Sanctae Mariae ad Praesepe, quae hodie appellatur ad Sanctae Mariae Maioris, necnon hortatus est ut discipuli eorum sacerdotes ordinarentur. Hoc sane tempus laborum, quos sustinebant, exitum habuit prosperrimum. Sed Methodius iter, quod reliquum erat, solus suscipere debuit, cum frater natu minor, graviter aegrotans, vix temporis spatium habuit ad vota religiosa nuncupanda vestemque sumendam monasticam, quia paulo post, die XIV mensis Februarii anno DCCCLXXIX, Romae de vita decessit.

[7] Cfr. Vita Costantini, XIV, 2-4: ed. mem., pp. 199 s.

6 Sanctus Methodius fidem servavit verbis, quae Cyrillus morti proximus ad eum fecit: “En, frater, nos consortes eramus, eundem sulcum prementes; atque ego in agro cado die meo terminato. Tu quidem - id scio - amas montem valde; tamen montis gratia noli relinquere magisterium tuum. Quo equidem magis salvus Seri potes?” [8]

Archiepiscopus ordinatus pro regione antiquae dioecesis Pannoniae, necnon legatus pontificius “ad gentes” (id gentes Slavicas) renuntiatus, Methodius titulum ecclesiasticum restitutae sedis episcopalis Sirmiensis assumpsit. Eius tamen opera apostolica perturbationibus politicis et religiosis est intermissa, quae eo perductae sunt ut duos annos teneretur custodia, quia ei crimini dabatur quod in alienam iurisdictionem episcopalem invasisset. Unde liberatus est solum ipso Ioanne PP. VIII intercedente. Novus etiam dominus Magnae Moraviae, princeps Svatopluk, ad extremum opus Methodii aversabatur, recusans liturgiam Slavicam atque Romae dubia de orthodoxia novi archiepiscopi iniciens. Anno ergo DCCCLXXX Methodius ad limina Apostolorum est accersitus ut denuo ipsemet totum negotium Ioanni VIII exponeret. Ab omni crimine absolutus, in Urbe a Summo Pontifice impetravit ut Apostolicae Litterae Industriae Tuae [9] darentur, quibus, saltem quoad rerum summam, privilegia restituebantur, a decessore Hadriano II concessa et pertinentia ad linguam Slavicam in sacra Liturgia usurpandam.

Simili modo etiam ab imperatore Byzantino et a patriarcha Photio, tum temporis plena communione cum Sede Apostolica coniuncto, est agnitum Methodium omnino legitime se gessisse et orthodoxam doctrinam esse professum, cum is anno DCCCLXXXI vel DCCCLXXXII Constantinopolim se contulisset. Extremis vitae annis praesertim alias partes Sacrae Scripturae librorumque liturgicorum, opera Patrum Ecclesiae atque etiam collectanea legum ecclesiasticarum et civilium Byzantinarum, quae nomine Nomocanoniscomprehendebantur, in Slavicum convertit. Eo sollicite contendens ut opus, quod inchoasset, post mortem suam maneret, proprium successorem suum designavit discipulum nomine Gorazd. Obdormivit autem die VI mensis Aprilis anno DCCCLXXXV ministerio deditus Ecclesiae, quam inter populos Slavicos instauraverat.

[8] Vita Methodii, VI, 2-3; ed. mem., p. 225.
[9] Cfr. Magnae Moraviae Fontes Historici, t. III, Brno 1969, pp. 197-208.


7 Propter actionem providam, doctrinam altam et orthodoxam, aequilibritatem, fidelitatem, zelum apostolicum, magnanimitatem intrepidam Methodius probationem et fiduciam promeruit Romanorum Pontificum, patriarcharum Constantinopolitanorum variorumque principum novarum gentium Slavicarum. Idcirco factus est ductor et legitimus pastor Ecclesiae, quae aetate illa inter eas Nationes confirmabatur, atque unanimi pietate colitur, una cum fratre Constantino, ut praeco Evangelii et “doctor a Deo et a sancto apostolo Petro” [10] missus et ut fundamentum perfectae unitatis inter Ecclesias recens conditas et Ecclesias antiquiores.

Quapropter “viri et mulieres, parvi et magni, divites et pauperes, liberi et servi, viduae et orphani, peregrini et domestici, infirmi et sani” [11] multitudinem effecerunt, quae bonum Doctorem et Pastorem flentes et cantus edentes comitabantur ad locum sepulcllri, eum videlicet “qui factus est omnia omnibus, ut omnes lucrifaceret” [12].

Ut verum fateamur, opus sanctorum Fratrum, post Methodii mortem, in grave adductum est discrimen atque persecutio, qua eorum discipuli vexabantur, eo est progressa ut hi campum suum actionis missionalis derelinquere cogerentur; nihilominus semen ab Ris iactum fructus afferre non desiit atque pastoralis eorum agendi ratio, eo spectans ut veritas revelata ad populos novos perferretur - respectu habito peculiaris eorum cultus humani - ut exemplum praefulget clarissimum Ecclesiae et missionariis cuiusvis aetatis.

[10] Cfr. Vita Methodii, VIII, 1-2; ed. mem., p. 225.
[11] Cfr. Vita Methodii, XVII, 13; ed. mem., p. 237.
[12] Ibid.; cfr. 1 Cor. 9, 22.


III

8 Cyrillus et Methodius, fratres, cultu humano Byzantini, facti sunt Slavorum apostoli, hac voce sensu pleno accepta. Seiunctio a patrio solo, quam Deus interdum ab hominibus a se electis postulat, si cum fide in eius promissa suscipitur, semper est arcana quaedam et fecunda condicio progressionis et auctus Populi Dei in terra. Dixit Dominus ad Abraham: “Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam monstrabo tibi. Faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum, erisque in benedictionem” [13].

Cum sancto Paulo visio nocturna in Troade, intra fines Asiae minoris, ostenderetur, Macedo quidam, ideo incola continentis Europaeae, ei se stitit deprecans eum ut in suam regionem proficisceretur verbum Dei ibi annuntiaturus: “Transiens in Macedoniam, adiuva nos!” [14].

Providens Deus, qui voce et auctoritate imperatoris Byzantii et patriarchae Ecclesiae Constantinopolitanae ad sanctos eos Fratres locutus, similem adhortationem iis adhibuit, cum mandavit ut missioni inter Slavos se darent. Propter hoc mandatum oportebat non solum munus, cum honore coniunctum, sed etiam vitam contemplativam relinquerent; egrederentur e finibus imperii Byzantini et longum iter, in Evangelii ministerio constituti, tolerarent inter populos, qui, varia ex parte, remoti erant a civilis convictus ratione, in Civitatis Byzantinae exquisita temperatione et perpolito eius cultu humano innixa, qui principiis christianis erat imbutus. Romanus Pontifex ter simili modo rogavit Methodium, cum eum ut episcopum ad Slavos Magnae Moraviae mitteret, id est in regiones ecclesiasticas antiquae dioecesis Pannonicae.

[13]
Gn 12,1 s.
[14] Ac 16,9.

9 In Vita Methodii, Slavico sermone conscripta, princeps Rastislavus his verbis per legatos suos Michaelem III imperatorem adiit: “Venerunt ad nos doctores christiani multi ex Italia et e Graecia et e Germania, docentes nos diverso modo; verum nos Sloveni . . . non habemus, qui nos instituat in veritate et sensum explicet” [15]. Tunc ergo Constantinus et Methodius rogati sunt ut eo proficiscerentur. Quo animo vere christiano obsecuti sint eiusmodi invitationi illo ipso tempore omnibusque in similibus occasionibus, mirabilem in modum verbis ostenditur, quae Constantinus fecit ad imperatorem: “Etsi fatigatus sim et aeger corpore, cum laetitia ibo illuc” [16]; “Cum gaudio proficiscor pro christiana fide [17].

Veritas et vis mandati missionalis illis crediti ex intimo mysterio Redemptionis manaverunt, atque opus evangelizationis ab iis inter gentes Slavicas patratum, est conexio quaedam magni momenti in munere salvifico tradito a Salvatore Ecclesiae universali, usque ad finem saeculi implendo. Opere illo - tempore et in rerum adiunctis definitis - ad effectum adducta sunt verba Christi, qui in Crucis suae et Resurrectionis potentia Apostolis mandavit: “Praedicate evangelium omni creaturae” [18]: “Euntes ergo docete omnes gentes” [19]. Id agentes evangelizatores et magistri gentium Slavicarum ducebantur praecelsa illa forma apostolica sancti Pauli: “Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu. Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis; non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina: omnes enim, vos unus estis in Christo Iesu” [20].

Sancti Fratres, praeterquam quod personas valde reverebantur, atque, sui ipsorum immemores, de earum vero bono erant solliciti, congrua fruebantur copia roboris, prudentiae, zeli, caritatis, quae pernecessaria est ut iis qui credituri sunt, lux afferatur iisque simul bonum commonstretur, auxilio concreto praestito, quo id obtineatur. Huius rei causa similes quavis ratione illis fieri voluerunt, quibus Evangelium annuntiabant; pars reddi voluerunt populorum illorum eorumque sortis omnimode participes.

[15] Vita Methodii, V, 2; ed. mem., p. 223.
[16] Vita Constantini, XVI, 9; ed. mem., p. 200.
[17] Vita Constantini, VI, 7; ed. mem., p. 179.
[18]
Mc 16,15.
[19] Mt 28,19.
[20] Ga 3,26-28.


10 Hac ipsa de causa aequum iis est visum in certo veluti gradu consistere inter conflictationes omnes, quibus tum temporis societates Slavicae turbabantur, quae ad sui ordinationem temperationemque nitebantur, atque suas fecerunt difficultates et quaestiones, ineluctabiles in populis, qui suam identitatem defendebant adversus prementem vim, in re militari et cultu humano, novi Imperii Romani-Germanici, necnon illas vitae formas recusare conabantur, quas a se alienas esse putabant. Tum etiam initium ceperunt maiores dissensiones - quae postmodum pro dolor augescebant - inter Christianitatem orientalem et occidentalem: quibus sancti duo missionarii ipsi illigabantur, sed semper prorsus incorruptam fidem orthodoxam servabant atque constanter attendebant sive ad thesaurum traditionis sive ad novitates vitae, proprias gentium ad Evangelii lumen perductarum. Quamvis haud raro eiusmodi conflictationes ratione sua prorsus implicata eaque ambigua ac dolenda essent sollicitudini, nihilominus Constantinus et Methodius difficultati se subducere minime studebant: animi aversi et aperta perfidia atque etiam, ad Methodium quod attinet, vincula, ob Christi amorem accepta, non effecerunt ut alteruter a tenaci desisteret proposito fovendi bonum gentium Slavicarum et unitatem Ecclesiae universae hisque serviendi. Hac sane condicione Evangelium propagarunt, missionali operi institerunt, magnanimiter novas formas vitae viasque efficaces exquisiverunt ut Laetum Nuntium ad Nationes Slavicas, quae tum formabantur, perferrent.

Sancti Fratres, ad opus evangelizationis intendentes - quemadmodum in vitae eorum narrationibus exponitur - difficile munus susceperunt textus Sacrae Scripturae, sibi lingua Graeca notos, in sermonem illius generis Slavici vertendi, quod sedes constituerat in terris, quae usque ad fines eorum regionis urbisque natalis pertingebant Linguae Graecae scientia cultuque suo humano usi, ad rem tam arduam et singularem efficiendam, sibi proposuerunt comprehendere penitusque perspicere sermonem, consuetudines, traditiones gentium Slavicarum, quarum optata et bona humana, quae in illis inerant et per ea significabantur, fideliter sunt interpretati.

11 Ut veritates evangelicas in novam linguam converterent, comprehensa habere debuerunt interiora eorum quibus verbum Dei nuntiare paraverunt, imaginibus et notionibus usi, quibus iidem essent assueti. Ut actio sua missionalis felicem effectum consequeretur, omnino necesse visum est iis ut notiones biblicae et cogitata theologiae Graecae recte insererentur in ambitum experientiarum historicarum et mentium valde diflerentium. De nova methodo catechesis tradendae agebatur. Sanctus Methodius, prius una cum fratre, deinde solus, non dubitavit - ut eam iure induci defenderet eiusque bonitatem probaret - submisse obsequi invitationi ut Romam se conferret, quam et anno DCCCLXVII a Nicolao PP. I, et anno DCCCLXXIX a Ioanne PP. VIII illi acceperunt; qui doctrinam, quam in Magna Moravia impertiebant, compararent cum doctrina, quam una cum glorioso tropaeo sacrarum reliquiarum, sancti Apostoli Petrus et Paulus primae Cathedrae episcopali Ecclesiae reliquerant.

Constantinus eiusque operis socii iam antea novum condiderunt alphabetum ut veritates annuntiandae et explanandae sermone Slavico possent conscribi et sic plene comprehendi atque condisci ab iis, ad quos destinabantur. Fuit inceptum, spiritu missionali vere dignum, eo pertinens ut lingua mentisque habitus populorum novorum cognoscerentur, quibus fides traderetur; item exempli fuit rectissimi certum consilium illa discendi atque omnia postulata et exspectationes gentium Slavicarum recipiendi. Ob magnanimam deliberationem, ex qua cum ipsa earum vita ac traditione quasi coalescerent, Cyrillus et Methodius vera exempla evaserunt cunctis missionariis, qui variis temporibus hortanti sancto Paulo obtemperaverunt ut omnibus omnia fierent ut omnes salvos facerent, et, peculiari modo, missionariis illis qui ab antiquitate ad nostram usque aetatem - in Europa et Asia et nunc in omnibus terris continentibus - sacra Biblia ac textus liturgicos in linguas vivas, ut aiunt, variarum gentium convertere studuerunt, ut in iis unum verbum Dei resonaret, sic factum intellegibile secundum rationes, quibus in unaquaque cultus civilis forma res exprimuntur.

Perfecta communio in caritate Ecclesiam tuetur a quavis ratione studii partium vel exclusorii habitus gentici vel commenti phyletici, necnon ab omni arrogantia propriae nationis superextollendae. Eiusmodi communione quivis legitimus cordis humani sensus mere naturalis oportet erigatur altiusque efferatur.

IV

12 In vitae vero instituto Apostolorum Slavorum, Cyrilli et Methodii in lumine ponere volumus peculiare quiddam, id est modum pacificum aedificandae Ecclesiae; quippe qui ratione ducerentur considerandi Ecclesiam ut unam, sanctam et universalem.

Quamvis Christiani Slavi, magis quam alii, sanctos Fratres libenter habeant “Slavos animo”, hi tamen homines fuerunt cultu humano Graeco expoliti et Byzantinorum disciplina conformati, videlicet in omnibus ad traditionem Orientis christiani, sive civilis sive ecclesiastici, pertinentes.

Eorum iam aetate discrepantiae inter Constantinopolim et Romam apparere coeperunt ut praetextae causae dissociationis, etsi ipsum discidium lugendum inter dtramque partem eiusdem Christianitatis erat adhuc remotum. In Magnam Moraviam evangelii praecones ac doctores Slavorum se contulerunt, totum comprehensum habentes thesaurum traditionis et experientiae religiosae, quo Christianismus orientalis erat insignis et qui in institutione theologica et in celebratione sacrae liturgiae singularem in modum exprimebatur.

Etiamsi iam diu omnia officia sacra in cunctis Ecclesiis, intra fines Imperii Byzantini positis, lingua Graeca celebrabantur, tamen traditiones propriae multarum Ecclesiarum nationalium Orientis - cuius generis sunt Georgiana Syriaca - quae in sacris sermone cuiusque populi utebantur, pernotae erant Constantinopolitanis altiore doctrina ornatis, ac praesertim Constantino Philosopho, quippe qui in studiis esset versatus atque sive in urbe principe sive in itineribus Christianos pluries illarum Ecclesiarum contigisset.

Ambo Fratres, conscii antiquitatis et legitimae rationis eiusmodi sacrarum traditionum, non veriti sunt linguam Slavicam in liturgia adhibere, quam efficax instrumentum effecerunt ad veritates divinas iis tradendas, qui eo utebantur sermone. Id quidem fecerunt conscientia moti prorsus aliena ab omni spiritu excellentiae vel dominationis, sed amore ducti iustitiae et manifesto zelo apostolico populorum, qui progressione quadam constituebantur.

Christianitas occidentalis, post migrationes gentium novarum, fecit ut advenarum eiusmodi populorum catervae cum incolis Latinis coalescerent, atque ad omnes, eo consilio ut cunctos inter se coniungeret, linguam, liturgiam, cultum humanum Latinum, ab Ecclesia Romana tradita, extendit. Ex uniformitate, ad quam ita est perventum, ad societates potius recentes atque se insigniter dilatantes, manavit sensus quidam roboris et firmitatis, qui contulit sive ad earum arctiorem coniunctionem sive ad praestantiorem in Europa locum obtinendum. Intellegi ergo potest omnem diversitatem in tali rerum statu a multis habitam esse quasi periculum unitati, quae adhuc fiebat, illatum, atque facile animos inductos ad id periculum prohibendum, etiam coercitionis modis adhibitis.

13 Hoc loco singulare est ac mirum sanctos Fratres, in rerum condicionibus constitutos tam implicatis et incertis, haudquaquam nisos esse populis predicationi suae concreditis imponere ne praestantiam quidem, in controversiam non vocandam, linguae Graecae atque cultus humani Byzantini, vel consuetudines et mores societatis, magis expolitae, in quibus ii adoleverant et quae, ut facile intellegitur, iis erant familiaria et probata. Inducti vero egregio proposito novos credentes in Christo in unum congregandi, textus sententiis uberes et perpolitos liturgiae Graecae ad sermonem Slavicum accommodaverunt, atque tractationes acutas et implicatas iuris Graeci-Romani ad mentis habitum et consuetudines novorum populorum coaequarunt. Idem concordiae et pacis consilium tuentes, nullo non tempore officia missionis suae servabant, quippe qui recte aestimarent praerogativas, traditiones invectas, atque iura ecclesiastica canonibus Conciliorum statuta, ita ut iustum putarent - ipsi imperio orientali subiecti et fideles subditi patriarchatui Constantinopolitano - Romano Pontifici operis sui missionalis reddere rationem atque eius iudicio proponere, approbationem accepturi, doctrinam, quam profitebantur ac docebant, libros liturgicos lingua Slavica compositos, methodos in evangelizatione illarum gentium adhibitas.

Qui munus suum susceperant mandato Constantinopolitano, quodammodo deinde sunt annisi ut id confirm a re tu r eo quod Sedem Apostolicam Romanam, centrum visibile unitatis Ecclesiae, adirent [21]. Ita ergo Ecclesiam aedificaverunt, sensu ducti eius universalitatis, ut Ecclesiae unius, sanctae, catholicae et apostolicae. Hoc ex tota eorum agendi ratione quam maxime perspicue et manifesto elucet. Licet afiirmari invocationem Iesu in oratione sacerdotali - “ut unum sint” [22] - fuisse sententiam iis propositam in opere missionali secundum verba sacri Psaltis: “Laudate Dominum, omnes gentes, et laudate eum, omnes populi” [23]. Ad nos, qui nunc sumus, quod attinet, eorum apostolatus etiam vim habet significantem hortationis oecumenicae: est incitamentum ad restituendam, in pace reconciliationis, unitatem, quae post tempora sanctorum Cyrilli et Methodii graviter est extenuata, imprimis vero unitatem inter orientem et occidentem.

Sancti Fratres Thessalonicenses persuasum sibi habebant omnem Ecclesiam localem impelli ut suis ipsius donis “pleroma” catholicum augeret; quod quidem prorsus congruebat cum perspicientia eorum evangelica, ex qua diversae condiciones vitae, in quibus singulae Ecdesiae christianae versarentur, numquam excusare possent dissensiones, discordias, lacerationes in unius fidei professione et exercitatione caritatis.

[21] Decessores Nicolai PP.I, tametsi notitiis inter se pugnantibus sollicitabantur, quae de doctrinis et operibus Cyrilli atque Methodii afferebantur, praesentes tamen ipsi congredientes cum iis Fratribus plane sunt assensi. Prohibitiones vel circumscriptiones usus novae liturgiae Slavicae potius sunt assignandae urgentibus temporibus et mutabilibus rerum politicarum vicissitudinis necnon ipsi necessitati concordiae servandae.
[22]
Jn 17,21 s.
[23] Ps 117,1 [116].


14 Quemadmodum notum est, secundum doctrinam Concilii Vaticani II “per «motum oecumenicum» intelliguntur activitates et incepta, quae pro variis Ecclesiae necessitatibus et opportunitatibus temporum ad Christianorum unitatem fovendam suscitantur et ordinantur” [24], Quapropter a recta temporis ratione aliquis non aberrat, si sanctos Cyrillum et Methodium habeat germanos praecursores oecumenismi, quippe qui studuerint eScaciter auferre aut imminuere omnem divisionem, veram aut solum confictam, inter singulas Communitates eiusdem Ecclesiae. Etenim divisio, quae pro dolor in rebus Ecclesiae est oborta et etiamnum manet, “et aperte voluntati Christi contradicit et scandalo est mundo atque sanctissimae causae praedicandi Evangelium omni creaturae affert detrimentum” [25].

Sollicitudo, cum animi ardore coniuncta, qua uterque Frater, maxime vero Methodius ob munus et onus episcopale, urgebatur ut unitatem fidei et caritatis hinc inter Ecclesias, quarum membra erant, id est inter Ecclesiam Constantinopolitanam et Ecclesiam Romanam, illinc inter Ecclesias nascentes regionum Slavicarum servarent, fuit semperque erit eximium meritum eorum. Quod quidem etiam est maius, si recogitatur eos missionem suam implesse inter annos DCCCLXIII et DCCCLXXXV, videlicet spatio annorum discrimine signatorum, cum funestum discidium et aspera controversia inter Ecclesias Orientis et Occidentis apparerent et ingravescerent. Divisio acrior est facta ob quaestionem, qua contendebatur, quo Bulgaria pertineret, quae eo ipso tempore publice Christianismum est amplexa.

Aetate illa procellosa, quae etiam dimicationibus, quibus armis confligebatur, inter gentes christianas finitimas erat insignis, sancti Fratres Thessalonicenses fidelitatem servarunt, firmam et vigilantissimam, rectae doctrinae ac traditioni Ecclesiae in perfecta unitate constitutae, atque, peculiari modo, “institutioni divinae” et “institutioni Ecclesiae” [26], in quibus, secundum canones veterum Conciliorum, compago eius ac temperatio nitebantur. Hac fidelitate est factum ut magna munera missionalia sibi proposita ad exitum perducerent atque in plena unitate spiritali et canonica cum Ecclesia Romana, cum Ecclesia Constantinopolitana et cum novis Ecclesiis, ab ipsis inter populos Slavicos conditis, perstarent.

[24] Decretum Unitatis Redintegratio, de Oecumenismo,
UR 4.
[25] Decretum Unitatis Redintegratio, de Oecumenismo, UR 1.
[26] Vita Methodii, IX, 3; VIII, 16 : ed. mem., p. 229; 228.

15 Praesertim Methodius obniti non dubitavit aversis animis, contentionibus atque etiam contumeliis et persecutionibus corporalibus, dummodo ne fidelitati ecclesiali, quam in exemplum coluit, deesset, dummodo officia sua ut christiani et episcopi praestaret et muneribus satisfaceret respectu Ecclesiae Byzantinae, quae eum parturierat et, una cum Cyrillo, ad missionarii munus destinarat; respectu Ecclesiae Romanae, qua donante officio suo archiepiscopi pro fide in “regione sancti Petri” [27] est functus; atque etiam respectu illius Ecclesiae nascentis in terris Slavorum, quam ut propriam assumpsit ac defendit - persuasum sibi habens se iure suo agere - coram auctoritatibus ecclesiasticis ac civilibus, praesertim liturgiam tutans lingua palaeoslavica celebrandam, atque primaria ecclesiastica iura Ecclesiarum variis in Nationibus constitutarum.

Hoc modo se gerens, semper, quemadmodum et Constantinus Philosophus, in colloquium venit cum iis qui cogitatis eius et inceptis pastoralibus adversabantur eorumque legitimam rationem in dubitationem vocabant. Ita agens semper erit magister omnibus, qui quovis tempore, dissensiones conantur sublevare, observantes quidem multiformem plenitudinem Ecclesiae, quae secundum voluntatem Iesu Christi, conditoris sui, semper esse debet una, sancta, catholica et apostolica: hoc mandatum plena significatione expressum est in Symbolo CL Patrum Concilii oecumenici Constantinopolitani II, quod inviolabilis est professio fidei omnium Christianorum.

[27] Vita Methodii, IX, 2; ed. mem., p. 229.


Slavorum Apostoli LA