Ubi arcano LA 42

42
39. Ex his liquet nullam esse Christi pacem nisi in regno Christi; nec vero posse nos contendere efficacius ad pacem constabiliendam, quam Christi regnum instaurando.

Cum igitur Pius X "instaurare omnia in Christo" niteretur, is, divino tamquam afflatu permotus, opus illud parabat "reconciliandae pacis", quod deinde fuit Benedicti XV propositum. Nos, ea simili persequentes quae ambo decessores Nostri assequenda sibi proposuerunt, id maxima contentione studebimus, "pacem Christi in regno Christi" quaerere, Dei scilicet gratia omnino confisi, qui Nobis, in hac summa potestate tradenda, perpetuo se affuturum polliceretur.

43
40. In hanc rem, bonorum omniuin auxilium expectantes, vos imprimis, venerabiles fratres, appellamus, quos ipse Dux noster et Caput Christus, qui Nobis universi gregis sui curam commisit, in partem sollicitudinis Nostrae vocavit sane praestantissimam, vos nempe positos a Spiritu Sancto "regere Ecclesiam Dei", vos "ministerio reconciliationis" praecipue insignitos, "pro Christo legatione fungentes" eiusdemque et magisterii divini participes et "dispensatores mysteriorum", ac propterea "sal terrae" nuncupatos et "mundi lucem", christianorum doctores populorum ac patres, "formam gregis factos ex animo" et "magnos" etiam vocandos "in regno caelorum"; vos denique omnes, quibus, veluti artubus praecipuis et aureis quibusdam nexibus "compactum et connexum totum corpus" Christi, quod est Ecclesia, constitutum in Petrae soliditate, consurgit.

44
41. Eximiae autem sollertiae vestrae novum illud ac recens argumentum accessit, cum, per occasionem, quam sub initium harum litterarum commemoravimus, Romani Conventus Eucharistici et saecularium sollemnium S. Congregationis a Propaganda Fide, quam plurimi ex omnibus terrarum orbis regionibus in almam Urbem ad Apostolorum sepulcra convenistis. Tum vero coetus ille Pastorum celebritate et auctoritate amplissimus hanc Nobis mentem iniecit suo tempore cogendi in hanc eandem Urbem, orbis catholici caput, solemnemi eiusdem generis consessum, qui collapsis rebus, post tantam societatis humanae turbationem, medicinam adhibeat peropportunam; huiusque rei spem bonam auget Anni sancti, qui appropinquat, auspicata faustitas.

45
42. Necdum tamen audemus in praesenti aggrediendam Nobis proponere illius Concilii oecumenici instaurationem, quod, nostrae memoria iuventutis, sanctissimus Pontifex Pius Nonus inchoavit, sed eius partem dumtaxat, quamvis permagni momenti, perfecit. Cuius rei id profecto est causae, quod Nos quidem, ut dux ille Israelitarum clarissimus, precibus veluti suspensi expectamus dum bonus ac misericors Deus suae Nobis certius voluntatis consilium aperiat.

46
43. Inter haec vero, quamquam optime novimus sollertiae vestrae ac navitati nullos esse stimulos admovendos, at meritissima potius laudum praeconia tribuenda, conscientia tamen apostolici muneris Nostrique in omnes paterni officii Nos admonet ac paene compellit, ut vestrum omnium quantumvis incensa studia novis quodammodo igniculis inflammemus: ex quo certo fiat ut, quas singuli singulas sortiti estis pascendas dominici gregis partes, eas impensioribus in dies curis prosequamini.

47
44. Equidem quam multa, quam praclara quamque opportuna, decessoribus Nostris vobisque auctoribus, apud clerum omnemque populum fidelem et sapienter excogitata sint, et feliciter inchoata atque etiam salubriter perfecta et pro hominum adiunctis singulari cum laude absoluta, tum ex publica fama, editis etiam scriptis disseminata allisque monumentis confirmata, tum e privatis uniuscuiusque vestrum et aliorum complurium nuntiis ad Nos delatis cognovimus, et gratias immortali Deo agimus quantas maximas possumus. In his incepta praesertim suspicimus multa eademque providentissime ad animos vel sanis doctrinis instruendos, vel virtutibus ac sanctitate imbuendos: item coetus clericorum laicorumque, seu pias uniones quas vocant, sacris inter infideles expeditionibus sustentandis provehendis, ad regnum Christi Dei amplificandum salutemque et temporariam et sempiternam barbaris gentibus importandam; tum sodalitates iuvenum, et numero auctas et pietate in beatam Virginem atque in sacram praesertim Eucharistiam singulari, cum eximia fidei, castimoniae, interque ipsos veluti fraternae benevolentiae laude coniuncta. Consociationes addimus alias virorum, mulierum alias, atque eucharisticas in primis, quae augustum Sacramentimi cum frequentioribus tum solemnioribus prosequendum honoribus curant, pompis etiam magnificentissimis vicatim per urbes deducendis; conventibus item cogendis celeberrimis vel e confluente vicinia vel e popularium multitudine vel denique ex externorum quoque legatis populorum prope omnium, omnibus tamen una fide, adoratione, prece, fruitione caelestium bonorum. mirifice copulatis.

48
45. Huic iam pietati acceptum referimus sacri spiritimi apostolatus latius multo diffusum quam antea, id est studium illud ferventissimum precibus primum assiduis exemplisque vitae, deinde verbis bonis scriptionibusque frugiferis ac ceteris etiam caritatis operibus adiumentisque enitendi, ut cum in singulis animis hominum tum in domestica ipsa et in civili communitate divino Cordi Christi Regis debitus in primis amor, cultus et imperiimi restituatur. Huc item spectat "bonumcertamen", veluti pro aris et focis, ineundum praeliumque multiplici e fronte committendum pro iuribus societatis religiosae ac domesticae, Ecclesiae ac familiae, a Deo naturaque profectis, de ipsa liberorum institutione. Huc denique pertinet omnium eorum summa, seu complexio, institutorum, consiliorum, et operimi quae nomine actionis catholicae, Nobis carissimae, perhibentur.

49
46. Iam haec omnia, aliaque id genus permulta, quae commemorare longum est, non modo firmiter retinenda sunt, verum etiam studiosius provehenda in dies, novisque incrementis augenda, prout rerum hominumque condicio postulat. Quod si ardua haec videantur et Pastoribus ac fidelium gregibus laboriosa, at eadem procul dubio necessaria sunt et in praecipuis sacri pastoris officiis ac vitae christianae rationibus posita. Iisdem de causis apparet, - et multo clarius nimirum, quam ut illustrali oporteat -, quantopere sint ea nexa inter se omnia et coniuncta cum illa regni Christi instauratione quae in votis est, pacisque reconciliatione christiana, quae huius est unius regni propria: "pax Christi in regno Christi".

50
47. Atque illud velimus Sacerdotibus vestris renuncietis, venerabiles fratres, Nos, tot laborum impigre pro Christi grege susceptorum cum testes tum socios dudum atque participes, semper maximi fecisse et facere eorum sive in laboribus perferendis magnanimitatem sive industriam in novis usque rationibus inveniendis, quibus novis necessitatibus occurratur quas temporum vices induxerint; eosdemque Nobis eo arctiore unitatis vinculo, Nosque vicissim ipsis paterna benignitate coniunctos fore, quo libentius arctiusque Pastoribus, tamquam Christo ipsi, ducibus et magistris, et vitae sanctitate et obedientiae integritate adhaeserint.

51
48. Quantam vero, venerabiles fratres, pro nostris propositis cogitatisque ad rem dediicendis in Clero regulari spem reponamus non est cur longo exsequamur sermone, cum compertum vobis sit quantum is quidem: conferat ad Christi regnum et domi confirmandum et foris dilatandum. Etenim cum hoc suum habeant religiosarum familiarum alumni, ut Christi non modo praecepta sed etiam consilia servent exerceantque, iidem vel in sacrorum septorum umbratili palaestra rebus caelestibus operam dantes vel in apertum campum progredientes, dum perfectae christianae vitae speciem ad vivum sua vita exprimunt et sese totos bono communi devoventes, quo uberius spiritualibus bonis potiantur, a rebus omnibus terrenis suisque commodis abdicant, Christifideles, veluti exemplo continenter ob eorum oculos proposito, ad altiera appetenda provocant; idque feliciter assequuntur, adiectis etiam praeclaris christianae beneficentiae officiis qua omnibus corporum animorumque languoribus medentur. Qua in re, ut ecclesiasticae historiae monumenta testantur, eo usque, divina urgente caritate, saepe sunt progressi, ut in Evangelii praedicatione pro animarum salute vitam profunderent, et sua ipsorum morte Christi regni fines, fidei unitate christianaeque fraternitatis propagata, amplificarent.

52
49. Illud porro in Christifidelium mentes revocate, quod cum ii, vobis cleroque vestro auctoribus, in provehenda Christi cognitione et amore publice privatim inculcando navant operam, tum demum maxime digni sunt qui salutentur "geniis electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis"; tum demum, et ipsi Nobiscum et cum Christo arctissime coniuncti; Christi regno sua industria et navitate propagando et instaurando, de communi hominum inter se pace optime merentur. Haec enim vera quaedam iurium aequalitas in regno Christi viget floretque, ut omnes eadem nobilitate insignes, eodem Christi sanguine pretioso condecorentur; qui autem praeesse ceteris videantur, Christo Domino ipso suo exemplo praeeunte, communium bonorum administri ac proinde famuli omnium famulorum Dei, infirmorum praesertim atque omni ope destitutorum, et iure vocentur et sint.

53
50. Attamen, quae rei socialis commutationes id genus adiutorum in opere divino persequendo necessitatemi vel induxerunt vel auxerunt, eaedenii nova pericula nec pauca nec levia imperitis peperere. Etenim, teterrimo bello vix dissipato, civitatibus deinde partium agitatione perturbatis, ea hominum mentes animosque studia effrenata pervaserunt, eaeque opinionum perversitates, ut iam sit extimescendum ne optimus quisque Christifidelium atque etiam sacerdo tum, falsa veri bonique specie allectus, lugenda errorum contagione inficiatur.

54
51. Quot enim sunt qui catholicas doctrinas profiteantur in iis quae spectent vel ad civilis societatis auctoritatem debitumque obsequium eidem habendum, vel ad ius proprietatis, vel ad agricolarum et opificum iura et officia, vel ad necessitudines civitatum inter ipsas aut inter opifices et dominos vel ad rationes mutuas inter ecclesiasticam potestatem civilemque vel ad Sanctae Sedis iura Romanique Pontificis atque ad Episcoporum privilegia vel ad ipsa denique iura Christi Conditoris, Redemptoris ac Domini in homines singulos populosque universos?. Iidem vero sermonibus, scriptis, omnique vivendi ratione haud aliter se gerunt ac si doctrinae praeceptaque toties a Summis Pontificibus, a Leone XIII praesertim, Pio X ac Benedicto XV, promulgata, aut nativum robur amisissent aut penitus obsolevissent.

55
52. In quo genus quoddam modernismi moralis, iuridici ac socialis est agnoscendum; quod quidem, una cum modernismo illo dogmatico, impense reprobamus.

56
53. Illae igitur doctrinae revocandae sunt ac praecepta quae diximus; excitandusque in omnibus idem fidei divinaeque ardor caritatis, qui unus possit et illarum plane sensum aperire et horum observantiam urgere. Quod potissimum in christiana iuventute instituenda praestari volumus, in illa maxime quae feliciter in spem sacri ordinis adolescit; ne ea videlicet in hac tanta rerum conversione atque opinionum omnium perturbatione, fluctuans, ut ait Apostolus, circumferatur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.

57
54. Ex hac vero Apostolicae Sedis veluti specula et quasi arce circumspectantibus Nobis, venerabiles fratres, nimis adhuc multi occurrunt qui vel Christum penitus ignorantes vel non eius integram germanamque doctrinam, praescriptamve unitatem retinentes, necdum sunt de hoc ovili, ad quod tamen divinitus destinantur. Quamobrem qui Pastoris aeterni gerit vices, facere non potest quin et iisdem studiis inflammatus, easdem voces usurpet, brevissimas illas quidem sed amoris atque indulgentissimae pietatis plenas: "Et illas (oves) oportet me adducere"; itemque memoria repetens, laetitiis omnibus excipiat eiusdem illud Christi vaticinium: "Et vocem meam audient et fiet unum ovile et unus Pastor". Atque ita faxit Deus ut, quod Nos vobiscum, venerabiles fratres, vestroque cum coetu Christifiderium concordibus votis precibusque imploramus, hanc suavissimam divini Cordis certamque vaticinationem quamprimum videamus optatissimo eventu comprobatam.

58
55. Huius autem religiosae unitatis veluti auspicium quoddam affulsisse visum est cum illud accidit, quod minime vos latet, praeclare factum, hoc quidem postremo tempore, omnibus inexpectatum, nonnullis etiam fortasse iniucundum, Nobis certe vobisque iucundissimum: principes plerosque viros ac nationum rectores paene omnium, uno veluti istinctu pacis permotos, cum hac Apostolica Sede seu veterem revocare amicitiam, seu primum pacisci concordiam quasi certatim voluisse. Quod equidem Nos iure gaudemus, neque id propter amplificatam solum Ecclesiae auctoritatem, sed ob auctum etiam eiusdem beneficentiae splendorem, subiectamque omnibus experientiam virtutis sane mirificae qua haec una Dei Ecclesia valet ad prosperitatem omnem, civilem etiam ac terrenam, hominum societati comparandam.

59
56. Quamquam enim ea, divino iussu, recta spiritualibus nec perituris bonis intendit, tamen, ut omnia sunt apta inter se ac nexa cohaerent, prosperitati etiam terrenae tum singulorum hominum, tum ipsius humanae societatis sic favet ut plus favere minime posset, si iisdem omnino provehendis instituta esse videretur.

60
57. Quod si terrenis hisce negotiis mereque politicis moderandis, sine ratione, se immiscere nefas putat Ecclesia, eadem tamen iure suo contendit ne quid inde causae praetendat civilis potestas, sive altioribus illis bonis, quibus salus hominum sempiterna continetur, quoquo modo obsistendi, sive damnum perniciemve iniquis legibus iussisque intentandi, sive divinam Ecclesiae ipsius constitutionem labefactandi; sive denique sacra Dei iura in civili hominum communitate conculcandi.

61
58 Eodem igitur prorsus proposito, iisdem etiani verbis usi, quibus desideratissimus, quem saepius appellavimus, decessor Noster, Benedictus XV, in extrema illa sua Allocutione die xxi Novembris superioris anni habita, quae de rationibus mutuis Ecclesiam inter et civilem societatem ordinandis fuit, sancte professus est, et ipsi Nos profitemur ac denuo confirmamus: "in pactiones huiusmodi Nos minime passuros ut quidquam irrepat quod sit ab Ecclesiae alienum dignitate aut libertatem; quam, quidem; salvam esse atque incolumem vehementer interest, hoc maxime tempore, ad ipsam civilis convictus prosperitatem".

62
59 Quae cum ita sint, quo animi dolore in tot nationum numero, quae cum hac Apostolica Sede amicitiae vinculis continentur, Italiam deesse videamus, vix opus est dicere; Italiam inquimus, patriam Nobis carissimam, a Deo ipso, qui rerum omnium temporumque cursum atque ordinem sua providentia gubernat, delectam, in qua Vicarii sui in terris sedem collocaret, ut haec alma urbs, domicilium quondam imperii, amplissimi sed tamen certis quibusdam circumscripti terminis, iam totius orbis terrarum caput evaderet; quippe quae divini Principatus sedes, omnium gentium nationumque fines sua natura transcendentis, populos omnes nationesque complectatur. At vero tum huius Principatus et origo et divina natura, tum universitatis Christifidelium in toto orbe degentium ius sacrosanctum postulat, nulli ut idem sacer Principatus humanae potestati, nullis legibus (licet hae Romani Pontificis libertatein quibusdam praesidiis seti cautionibus communire polliceantur) obnoxius esse videatur, at sui penitus iuris ac potestatis et sit et manifesto appareat.

63
60 Verum illa libertatis praesidia, quibus divina ipsa Providentia, humanarum rerum gubernatrix atque arbitra, non solum sine detrimento, sed magno cum Italiae emolumento, Romani Pontificis auctoritatem communiverat; praesidia illa quae tot saeculis divino eiusdem libertatis tutandae consilio apte responderant, quorum nec divina hodiedum Providentia indicavit neque hominum consilia quidquam simile invenerunt quod eadem praesidia congruenter compensaret; praesidia illa hostili vi protrita atque etiamnum violata absonam eam Romano Pontifici vitae condicionem effecerunt quae omnium Christifidelium per orbem universum animos gravi perpetuaque tristitia perfundat. Nos igitur, decessorum Nostrorum heredes ut consiliorum ita et officiorum, eademque praediti auctoritate, cuius solius est de re tanti momenti decernere non equidem inani quadam terreni regni cupiditate adducti, qua vel leviter moveri prorsus Nos puderet, verum de humano exitu Nostro cogitantes, memores severissimae rationis, quam divino Iudici reddituri sumus, pro Nostri sanctitate officii, quas iidem decessores Nostri ad iura Apostolicae Sedis dignitatemque defendendam expostulationes fecerunt, easdem Nos hoc loco renovamus.

64
61. Ceterum nihil erit umquam Italiae ab hac Apostolica Sede metuendum detrimenti; siquidem Pontifex Romanus, quicumque demum ille fuerit, is profecto semper erit qui illud Prophetae ex animo usurpet: "Ego cogito cogitationes pacis et non afflictionis", pacis, inquimus, verae ac propterea minime a iustitia seiunctae, ut iure possit subdi: "Iustitia et pax osculatele sunt". Dei autem omnipotentis miserentisque erit efficere ut haec laetissima dies tandem illucescat, bonorum omnium fecundissima tum regno Christi instaurando tum Italiae rebus universique orbis componendis: ne vero id frustra fiat, omnes qui recte sentiunt, dent operam diligenter.

65
62. Quae pacis munera suavissima quo citius hominibus tribuantur, omnes Christifideles enixe adhortamur ut una Nobiscum sanctis precibus insistant, per hos praesertim dies Natalis Christi Domini, "Regis Pacifici", quo mundum ingrediente, angelicae militiae primum concinuere: "Gloria in altissimis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis".

Huius denique pacis quasi pignus volumus esse, venerabiles fratres, Apostolicam benedictionem Nostram quae et singulis e clero populoque fideli et civitatibus ipsis domibusque christianis fausta omnia portendens, tum vivis prosperitatem afferat tum vita functis requietem et beatitatem sempiternam: eamque benedictionem vobis et clero populoque vestro, testem benevolentiae Nostrae, amantissime impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXIII Decembris MDCCCCXXII, Pontificatus Nostri anno primo.


PIUS PP. XI


(11)
Jc 4,1.
(12) Pr 14,34
(13) De Civ. Dei, 1,4, c. S.
(14) Is 1,28
(15) Jn 1,5.
(16) Lc 11,23.
(17) Ep 5,32
(18) Col 3,15.
(19) Jn 14 Jn 17.
(20) 1R 16,7.
(21) Mt 23,8.
(22) Jn 15,12.
(23) Ga 6,2.
(24) Ps 9,5.
(25) Is 32,17
(26) Ep 2 Ep 14
(27) 2Co 5,18 Ep 2,16.
(28) 2Co 5,18.
(29) Jn 3,6.
(30) Suma Theol. II-II 29,3 ad 3.
(31) Rm 14,17.
(32) Mt 16,26.
(33) Mt 10,28.
(34) Mt 6,33 Lc 12,31.
(35) Ph 4,7.
(36) Qo 41,17.
(37) Ps 118, 165.
(38) Pr 13 Pr 13.
(39) Mt 22,21.
(40) Jn 19 Jn 11.
(41) Mt 23,2.
(42) Rm 13,1.
(43) S. August. De mor. Eccl. cath., 1,30.
(44) 2R 16,7.
(45) Col 3,11.
(46) Ac 20,26.
(47) 2Co 5,18 2Co 20.
(48) 1Co 4,1.
(49) Mt 5,14.
(50) 1P 5,3.
(51) Mt 5,19.
(52) Ep 4,15.
(53) "Por los altares y los hogares".
(54) 1P 2,9.
(55) Ep 4,14.
(56) Jn 10,16.
(57) Jn 10,16.
(58) Alocución In hac quidem renovata laetitia, pronunciada en el Consistorio Secreto del 21-XI- 1921; AAS. 13 (1921) 522.
(59) Jr 29,11.
(60) Ps 81,11.
(61) Lc 2,14.




Ubi arcano LA 42