Prima Pars
Summa Theologica

Index


PRIMA PARS


SUMMAE THEOLOGIAE


angelici Doctoris

SANCTI THOMAE AQUINATIS

ordinis praedicatorum



PROLOGUS


Quaestio 1

De ipsa sacra doctrina, qualis sit, et ad quae se extendat

Articulus 1. Utrum sit necessarium, praeter philosophicas disciplinas, aliam doctrinam haberi
Articulus 2. Utrum sacra doctrina sit scientia
Articulus 3. Utrum sacra doctrina sit una scientia
Articulus 4. Utrum sacra doctrina sit scientia practica
Articulus 5. Utrum sacra doctrina sit dignior aliis scientiis
Articulus 6. Utrum haec doctrina sit sapientia
Articulus 7. Utrum Deus sit subiectum huius scientiae
Articulus 8. Utrum haec doctrina sit argumentativa
Articulus 9. Utrum sacra scriptura debeat uti metaphoris
Articulus 10. Utrum sacra scriptura sub una littera habeat plures sensus, qui sunt historicus vel litteralis, allegoricus, tropologicus sive moralis, et anagogicus

Quaestio 2

De Deo, an Deus sit

Articulus 1. Utrum Deum esse sit per se notum
Articulus 2. Utrum Deum esse sit demonstrabile
Articulus 3. Utrum Deus sit

Quaestio 3

De Dei simplicitate

Articulus 1. Utrum Deus sit corpus
Articulus 2. Utrum in Deo sit compositio formae et materiae
Articulus 3. Utrum sit idem Deus quod sua essentia vel natura
Articulus 4. Utrum in Deo sit idem essentia et esse
Articulus 5. Utrum Deus sit in genere aliquo
Articulus 6. Utrum in Deo sint aliqua accidentia
Articulus 7. Utrum Deus sit omnino simplex
Articulus 8. Utrum Deus in compositionem aliorum veniat

Quaestio 4

De perfectione ipsius Dei dicendum est

Articulus 1. Utrum esse perfectum conveniat Deo
Articulus 2. Utrum in Deo sint perfectiones omnium rerum
Articulus 3. Utrum aliqua creatura possit esse similis Deo

Quaestio 5

De bono, et primo de bono in communi

Articulus 1. Utrum bonum differat secundum rem ab ente
Articulus 2. Utrum bonum secundum rationem sit prius quam ens
Articulus 3. Utrum omne ens sit bonum
Articulus 4. Utrum bonum habeat rationem causae finalis, sed magis aliarum
Articulus 5. Utrum ratio boni consistat in modo, specie et ordine
Articulus 6. Utrum convenienter dividatur bonum per honestum, utile et delectabile

Quaestio 6

De bonitate Dei

Articulus 1. Utrum esse bonum conveniat Deo
Articulus 2. Utrum Deus sit summum bonum
Articulus 3. Utrum esse bonum per essentiam sit proprium Dei
Articulus 4. Utrum omnia sint bona bonitate divina

Quaestio 7

De infinitate Dei

Articulus 1. Utrum Deus sit infinitus
Articulus 2. Utrum aliquid aliud quam Deus possit esse infinitum per essentiam
Articulus 3. Utrum possit esse aliquid infinitum actu secundum magnitudinem
Articulus 4. Utrum possibile sit esse multitudinem infinitam secundum actum

Quaestio 8

De existentia Dei in rebus

Articulus 1. Utrum Deus sit in omnibus rebus
Articulus 2. Utrum Deus sit ubique
Articulus 3. Utrum male assignentur modi existendi Deum in rebus, cum dicitur quod Deus est in omnibus rebus per essentiam, potentiam et praesentiam
Articulus 4. Utrum esse ubique sit proprium Dei

Quaestio 9

De immutabilitate et aeternitate divina, quae immutabilitatem consequitur

Articulus 1. Utrum Deus sit omnino immutabilis
Articulus 2. Utrum esse immutabile sit proprium Dei

Quaestio 10

De aeternitate

Articulus 1. Utrum sit conveniens definitio aeternitatis, quam Boetius ponit V de consolatione, dicens quod aeternitas est interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio
Articulus 2. Utrum Deus sit aeternus
Articulus 3. Utrum esse aeternum sit soli Deo proprium
Articulus 4. Utrum aeternitas sit aliud a tempore
Articulus 5. Utrum aevum sit aliud a tempore
Articulus 6. Utrum sit tantum unum aevum

Quaestio 11

De divina unitate

Articulus 1. Utrum unum addat aliquid supra ens
Articulus 2. Utrum unum et multa opponantur
Articulus 3. Utrum Deus sit unus
Articulus 4. Utrum Deus sit maxime unus

Quaestio 12

Quomodo Deus a nobis cognoscatur

Articulus 1. Utrum aliquis intellectus creatus possit Deum per essentiam videre
Articulus 2. Utrum essentia Dei ab intellectu creato per aliquam similitudinem videatur
Articulus 3. Utrum essentia Dei videri possit oculo corporali
Articulus 4. Utrum aliquis intellectus creatus per sua naturalia divinam essentiam videre possit
Articulus 5. Utrum intellectus creatus ad videndum essentiam Dei aliquo lumine creato indigeat
Articulus 6. Utrum videntium essentiam Dei unus alio perfectius videat
Articulus 7. Utrum videntes Deum per essentiam ipsum comprehendant
Articulus 8. Utrum videntes Deum per essentiam omnia in Deo videant
Articulus 9. Utrum ea quae videntur in Deo, a videntibus divinam essentiam per aliquas similitudines videantur
Articulus 10. Utrum videntes Deum per essentiam simul videant omnia quae in ipso vident
Articulus 11. Utrum aliquis in hac vita possit Deum per essentiam videre
Articulus 12. Utrum per naturalem rationem Deum in hac vita cognoscere possimus
Articulus 13. Utrum per gratiam habeatur altior cognitio Dei, quam ea quae habetur per naturalem rationem

Quaestio 13

De nominibus Dei

Articulus 1. Utrum aliquod nomen Deo conveniat
Articulus 2. Utrum aliquod nomen dicatur de Deo substantialiter
Articulus 3. Utrum aliquod nomen dicatur de Deo proprie
Articulus 4. Utrum ista nomina dicta de Deo, sint nomina synonyma
Articulus 5. Utrum ea quae dicuntur de Deo et creaturis, univoce de ipsis dicantur
Articulus 6. Utrum nomina per prius dicantur de creaturis quam de Deo
Articulus 7. Utrum nomina quae important relationem ad creaturas, dicantur de Deo ex tempore
Articulus 8. Utrum hoc nomen Deus sit nomen naturae
Articulus 9. Utrum hoc nomen Deus sit communicabile
Articulus 10. Utrum hoc nomen Deus univoce dicatur de Deo per naturam, et per participationem, et secundum opinionem
Articulus 11. Utrum hoc nomen qui est sit maxime proprium nomen Dei
Articulus 12. Utrum propositiones affirmativae possunt formari de Deo

Quaestio 14

De scientia Dei

Articulus 1. Utrum in Deo sit scientia
Articulus 2. Utrum Deus intelligat se
Articulus 3. Utrum Deus comprehendat seipsum
Articulus 4. Utrum ipsum intelligere Dei sit eius substantia
Articulus 5. Utrum Deus cognoscat alia a se
Articulus 6. Utrum Deus cognoscat alia a se propria cognitione
Articulus 7. Utrum scientia Dei sit discursiva
Articulus 8. Utrum scientia Dei sit causa rerum
Articulus 9. Utrum Deus habeat scientiam entium
Articulus 10. Utrum Deus cognoscat mala
Articulus 11. Utrum Deus cognoscat singularia
Articulus 12. Utrum Deus possit cognoscere infinita
Articulus 13. Utrum scientia Dei sit futurorum contingentium
Articulus 14. Utrum Deus cognoscat enuntiabilia
Articulus 15. Utrum scientia Dei sit variabilis
Articulus 16. Utrum Deus de rebus habeat scientiam speculativam

Quaestio 15

De scientia Dei, restat considerare de ideis

Articulus 1. Utrum ideae sint
Articulus 2. Utrum sint plures ideae
Articulus 3. Utrum omnium quae cognoscit Deus, sint ideae in ipso

Quaestio 16

De veritate inquirendum est

Articulus 1. Utrum veritas sit tantum in intellectu, sed magis in rebus
Articulus 2. Utrum veritas sit solum in intellectu componente et dividente
Articulus 3. Utrum verum et ens convertantur
Articulus 4. Utrum bonum secundum rationem sit prius quam verum
Articulus 5. Utrum Deus sit veritas
Articulus 6. Utrum una sola sit veritas, secundum quam omnia sunt vera
Articulus 7. Utrum veritas creata sit aeterna
Articulus 8. Utrum veritas sit immutabilis

Quaestio 17

De falsitate

Articulus 1. Utrum falsitas sit in rebus
Articulus 2. Utrum in sensu sit falsitas
Articulus 3. Utrum falsitas sit in intellectu
Articulus 4. Utrum verum et falsum sint contraria

Quaestio 18

De scientia et intellectu divino, considerandum est de vita ipsius

Articulus 1. Utrum omnium rerum naturalium sit vivere
Articulus 2. Utrum vita sit quaedam operatio
Articulus 3. Utrum Deo conveniat vita
Articulus 4. Utrum omnia sint vita in Deo

Quaestio 19

De his quae pertinent ad voluntatem divinam, ut sit prima consideratio de ipsa Dei voluntate

Articulus 1. Utrum in Deo sit voluntas
Articulus 2. Utrum Deus velit alia a se
Articulus 3. Utrum quidquid Deus vult, ex necessitate velit
Articulus 4. Utrum voluntas Dei sit causa rerum
Articulus 5. Utrum voluntatis divinae sit assignare aliquam causam
Articulus 6. Utrum voluntas Dei semper impleatur
Articulus 7. Utrum voluntas Dei sit mutabilis
Articulus 8. Utrum voluntas Dei rebus volitis necessitatem imponat
Articulus 9. Utrum voluntas Dei sit malorum
Articulus 10. Utrum Deus habeat liberum arbitrium
Articulus 11. Utrum sit distinguenda in Deo voluntas signi
Articulus 12. Utrum inconvenienter circa divinam voluntatem ponantur quinque signa, scilicet, prohibitio, praeceptum, consilium, operatio et permissio

Quaestio 20

De amore Dei

Articulus 1. Utrum amor sit in Deo
Articulus 2. Utrum Deus omnia amet
Articulus 3. Utrum Deus aequaliter diligat omnia
Articulus 4. Utrum Deus semper magis diligat meliora

Quaestio 21

De iustitia et misericordia eius agendum est

Articulus 1. Utrum in Deo sit iustitia
Articulus 2. Utrum iustitia Dei sit veritas
Articulus 3. Utrum misericordia Deo competat
Articulus 4. Utrum in omnibus Dei operibus sit misericordia et iustitia

Quaestio 22

De providentia Dei

Articulus 1. Utrum providentia Deo conveniat
Articulus 2. Utrum omnia sint subiecta divinae providentiae
Articulus 3. Utrum Deus immediate omnibus provideat
Articulus 4. Utrum divina providentia necessitatem rebus provisis imponat

Quaestio 23

De praedestinatione, et de libro vitae

Articulus 1. Utrum homines praedestinentur a Deo
Articulus 2. Utrum praedestinatio ponat aliquid in praedestinato
Articulus 3. Utrum Deus aliquod hominem reprobet
Articulus 4. Utrum praedestinati eligantur a Deo
Articulus 5. Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis
Articulus 6. Utrum praedestinatio sit certa
Articulus 7. Utrum numerus praedestinatorum sit certus
Articulus 8. Utrum praedestinatio possit iuvari precibus sanctorum

Quaestio 24

De libro vitae

Articulus 1. Utrum liber vitae sit idem quod praedestinatio
Articulus 2. Utrum liber vitae sit solum respectu vitae gloriae praedestinatorum
Articulus 3. Utrum aliquis deleatur de libro vitae

Quaestio 25

De divina potentia

Articulus 1. Utrum in Deo sit potentia
Articulus 2. Utrum potentia Dei sit infinita
Articulus 3. Utrum Deus sit omnipotens
Articulus 4. Utrum Deus possit facere quod praeterita fuerint
Articulus 5. Utrum Deus possit facere nisi ea quae facit
Articulus 6. Utrum Deus possit meliora facere ea quae facit

Quaestio 26

De divina beatitudine

Articulus 1. Utrum beatitudo Deo conveniat
Articulus 2. Utrum Deus dicatur beatus secundum intellectum
Articulus 3. Utrum Deus sit beatitudo cuiuslibet beati
Articulus 4. Utrum beatitudo divina complectatur omnes beatitudines

Quaestio 27

De processione divinarum Personarum

Articulus 1. Utrum in Deo possit esse aliqua processio
Articulus 2. Utrum processio quae est in divinis, possit dici generatio
Articulus 3. Utrum sit in divinis alia processio a generatione verbi
Articulus 4. Utrum processio amoris in divinis sit generatio
Articulus 5. Utrum sint plures processiones in divinis quam duae

Quaestio 28

De relationibus divinis

Articulus 1. Utrum in Deo sint aliquae relationes reales
Articulus 2. Utrum relatio in Deo sit idem quod sua essentia
Articulus 3. Utrum relationes quae sunt in Deo, realiter ab invicem distinguantur
Articulus 4. Utrum in Deo sint tantum quatuor relationes reales, scilicet paternitas, filiatio, spiratio et processio

Quaestio 29

De personis divinis

Articulus 1. Utrum incompetens sit definitio personae quam Boetius assignat in libro de duabus naturis, quae talis est, persona est rationalis naturae individua substantia
Articulus 2. Utrum persona sit idem quod hypostasis, subsistentia et essentia
Articulus 3. Utrum nomen personae sit ponendum in divinis
Articulus 4. Utrum hoc nomen persona significet relationem, sed substantiam, in divinis

Quaestio 30

De pluralitate personarum

Articulus 1. Utrum sit ponere plures personas in divinis
Articulus 2. Utrum in Deo sint plures personae quam tres
Articulus 3. Utrum termini numerales ponant aliquid in divinis
Articulus 4. Utrum hoc nomen persona possit esse commune tribus personis

Quaestio 31

De his quae ad unitatem vel pluralitatem pertinent in divinis

Articulus 1. Utrum sit trinitas in divinis
Articulus 2. Utrum filius sit alius a patre
Articulus 3. Utrum dictio exclusiva solus sit addenda termino essentiali in divinis
Articulus 4. Utrum dictio exclusiva possit adiungi termino personali, etiam si praedicatum sit commune

Quaestio 32

De cognitione divinarum personarum

Articulus 1. Utrum trinitas divinarum personarum possit per naturalem rationem cognosci
Articulus 2. Utrum sint ponendae notiones in divinis
Articulus 3. Utrum sint quinque notiones
Articulus 4. Utrum liceat contrarie opinari de notionibus

Quaestio 33

De persona Patris

Articulus 1. Utrum pater possit dici principium filii vel spiritus sancti
Articulus 2. Utrum hoc nomen pater sit proprie nomen divinae personae
Articulus 3. Utrum hoc nomen pater dicatur in divinis per prius secundum quod personaliter sumitur
Articulus 4. Utrum esse ingenitum sit patri proprium

Quaestio 34

De persona filii

Articulus 1. Utrum verbum in divinis sit nomen personale
Articulus 2. Utrum verbum sit proprium nomen filii
Articulus 3. Utrum in nomine verbi importetur respectus ad creaturam

Quaestio 35

De imagine

Articulus 1. Utrum imago dicatur personaliter in divinis
Articulus 2. Utrum nomen imaginis sit proprium filio

Quaestio 36

De his quae pertinent ad personam spiritus sancti

Articulus 1. Utrum hoc nomen spiritus sanctus sit proprium nomen alicuius divinae personae
Articulus 2. Utrum spiritus sanctus procedat a filio
Articulus 3. Utrum spiritus sanctus procedat a patre per filium
Articulus 4. Utrum pater et filius sint unum principium spiritus sancti

Quaestio 37

De nomine amoris

Articulus 1. Utrum amor sit proprium nomen spiritus sancti
Articulus 2. Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto

Quaestio 38

De dono

Articulus 1. Utrum donum sit nomen personale
Articulus 2. Utrum donum sit proprium nomen spiritus sancti

Quaestio 39

De Personis ad essentiam relatis

Articulus 1. Utrum in divinis essentia sit idem quod persona
Articulus 2. Utrum sit dicendum tres personas esse unius essentiae
Articulus 3. Utrum nomina essentialia, ut hoc nomen Deus, praedicentur singulariter de tribus personis, sed pluraliter
Articulus 4. Utrum nomina essentialia concretiva possunt supponere pro persona, ita quod haec sit vera, Deus genuit Deum
Articulus 5. Utrum nomina essentialia in abstracto significata possint supponere pro persona, ita quod haec sit vera, essentia generat essentiam
Articulus 6. Utrum personae possint praedicari de nominibus essentialibus concretis, ut dicatur, Deus est tres personae, vel est trinitas
Articulus 7. Utrum nomina essentialia sint approprianda personis
Articulus 8. Utrum inconvenienter a sacris doctoribus sint essentialia personis attributa

Quaestio 40

De personis in comparatione ad relationes sive proprietates

Articulus 1. Utrum in divinis sit idem relatio quod persona
Articulus 2. Utrum personae distinguantur per relationes
Articulus 3. Utrum abstractis per intellectum proprietatibus seu relationibus a personis, adhuc remaneant hypostases
Articulus 4. Utrum actus notionales praeintelligantur proprietatibus

Quaestio 41

De personis in comparatione ad actus notionales

Articulus 1. Utrum actus notionales sint personis attribuendi
Articulus 2. Utrum actus notionales sint voluntarii
Articulus 3. Utrum actus notionales sint de aliquo
Articulus 4. Utrum in divinis sit potentia respectu actuum notionalium
Articulus 5. Utrum potentia generandi vel spirandi significet relationem, et essentiam
Articulus 6. Utrum actus notionalis ad plures personas terminari possit, ita quod sint plures personae genitae vel spiratae in divinis

Quaestio 42

De aequalitate et similitudine divinarum Personarum ad invicem

Articulus 1. Utrum aequalitas competat divinis personis
Articulus 2. Utrum persona procedens sit coaeterna suo principio, ut filius patri
Articulus 3. Utrum in divinis personis sit ordo naturae
Articulus 4. Utrum filius sit aequalis patri in magnitudine
Articulus 5. Utrum filius sit in patre, et e converso
Articulus 6. Utrum filius sit aequalis patri secundum potentiam

Quaestio 43

De missione divinarum personarum

Articulus 1. Utrum personae divinae conveniat mitti
Articulus 2. Utrum missio possit esse aeterna
Articulus 3. Utrum missio invisibilis divinae personae sit solum secundum donum gratiae gratum facientis
Articulus 4. Utrum etiam patri conveniat mitti
Articulus 5. Utrum filio conveniat invisibiliter mitti
Articulus 6. Utrum missio invisibilis fiat ad omnes qui sunt participes gratiae
Articulus 7. Utrum spiritui sancto conveniat visibiliter mitti
Articulus 8. Utrum aliqua persona divina mittatur nisi ab ea a qua procedit aeternaliter

Quaestio 44

De processione creaturarum a Deo

Articulus 1. Utrum sit necessarium omne ens esse creatum a Deo
Articulus 2. Utrum materia prima sit creata a Deo
Articulus 3. Utrum causa exemplaris sit aliquid praeter Deum
Articulus 4. Utrum Deus sit causa finalis omnium

Quaestio 45

De modo emanationis rerum a primo principio, qui dicitur creatio

Articulus 1. Utrum creare sit ex nihilo aliquid facere
Articulus 2. Utrum Deus possit aliquid creare
Articulus 3. Utrum creatio sit aliquid in creatura
Articulus 4. Utrum creari sit proprium compositorum et subsistentium
Articulus 5. Utrum solius Dei sit creare
Articulus 6. Utrum creare sit proprium alicuius personae
Articulus 7. Utrum in creaturis sit necesse inveniri vestigium trinitatis
Articulus 8. Utrum creatio admisceatur in operibus naturae et artis

Quaestio 46

De principio durationis rerum creatarum

Articulus 1. Utrum universitas creaturarum, quae mundi nomine nuncupatur, incoeperit, sed fuerit ab aeterno
Articulus 2. Utrum mundum incoepisse sit articulus fidei, sed conclusio demonstrabilis
Articulus 3. Utrum creatio rerum fuit in principio temporis

Quaestio 47

De distinctione rerum in communi

Articulus 1. Utrum rerum multitudo et distinctio sit a Deo
Articulus 2. Utrum inaequalitas rerum sit a Deo
Articulus 3. Utrum sit unus mundus tantum, sed plures

Quaestio 48

De distinctione rerum in speciali

Articulus 1. Utrum malum sit natura quaedam
Articulus 2. Utrum malum inveniatur in rebus
Articulus 3. Utrum malum sit in bono sicut in subiecto
Articulus 4. Utrum malum corrumpat totum bonum
Articulus 5. Utrum malum insufficienter dividatur per poenam et culpam
Articulus 6. Utrum habeat plus de ratione mali poena quam culpa

Quaestio 49

De causa mali

Articulus 1. Utrum bonum possit esse causa mali
Articulus 2. Utrum summum bonum, quod est Deus, sit causa mali
Articulus 3. Utrum sit unum summum malum, quod sit causa omnis mali

Quaestio 50

De substantia angelorum absolute

Articulus 1. Utrum angelus sit omnino incorporeus
Articulus 2. Utrum angelus sit compositus ex materia et forma
Articulus 3. Utrum angeli sint in aliquo magno numero
Articulus 4. Utrum angeli differant specie
Articulus 5. Utrum angeli sint incorruptibiles

Quaestio 51

De comparatione angelorum ad corpora

Articulus 1. Utrum angeli habeant corpora naturaliter sibi unita
Articulus 2. Utrum angeli assumant corpora
Articulus 3. Utrum angeli in corporibus assumptis opera vitae exerceant

Quaestio 52

De loco angeli

Articulus 1. Utrum angelus sit in loco
Articulus 2. Utrum angelus possit esse in pluribus locis simul
Articulus 3. Utrum plures angeli possint simul esse in eodem loco

Quaestio 53

De motu locali angelorum

Articulus 1. Utrum angelus possit moveri localiter
Articulus 2. Utrum angelus transeat per medium
Articulus 3. Utrum motus angeli sit in instanti

Quaestio 54

De cognitione angelorum

Articulus 1. Utrum intelligere angeli sit eius substantia
Articulus 2. Utrum intelligere angeli sit eius esse
Articulus 3. Utrum virtus vel potentia intellectiva in angelo sit aliud quam sua essentia
Articulus 4. Utrum in angelo sit intellectus agens et possibilis
Articulus 5. Utrum in angelis sit sola intellectiva cognitio

Quaestio 55

De medio cognitionis angelicae

Articulus 1. Utrum angeli cognoscant omnia per suam substantiam
Articulus 2. Utrum angeli intelligant per species a rebus acceptas
Articulus 3. Utrum superiores angeli intelligant per species magis universales quam inferiores

Quaestio 56

De cognitione angelorum ex parte rerum quas cognoscunt

Articulus 1. Utrum angelus seipsum cognoscat
Articulus 2. Utrum unus angelus alium cognoscat
Articulus 3. Utrum angeli per sua naturalia Deum cognoscere possint

Quaestio 57

De his materialibus quae ab angelis cognoscuntur

Articulus 1. Utrum angeli cognoscant res materiales
Articulus 2. Utrum angelus singularia cognoscat
Articulus 3. Utrum angeli cognoscant futura
Articulus 4. Utrum angeli cognoscant cogitationes cordium
Articulus 5. Utrum angeli mysteria gratiae cognoscant

Quaestio 58

De modo angelicae cognitionis

Articulus 1. Utrum intellectus angeli quandoque sit in potentia
Articulus 2. Utrum angelus possit simul multa intelligere
Articulus 3. Utrum angelus cognoscat discurrendo
Articulus 4. Utrum angeli intelligant componendo et dividendo
Articulus 5. Utrum in intellectu angeli possit esse falsitas
Articulus 6. Utrum in angelis sit vespertina neque matutina cognitio
Articulus 7. Utrum una sit cognitio vespertina et matutina

Quaestio 59

De his quae pertinent ad voluntatem angelorum

Articulus 1. Utrum in angelis sit voluntas
Articulus 2. Utrum in angelis differat voluntas ab intellectu et natura
Articulus 3. Utrum in angelis sit liberum arbitrium
Articulus 4. Utrum in angelis sit irascibilis et concupiscibilis

Quaestio 60

De amore seu dilectione angelorum

Articulus 1. Utrum in angelis sit amor vel dilectio naturalis
Articulus 2. Utrum in angelis sit dilectio electiva
Articulus 3. Utrum angelus diligat seipsum dilectione naturali et electiva
Articulus 4. Utrum unus angelus diligat naturali dilectione alium sicut seipsum
Articulus 5. Utrum angelus naturali dilectione diligat Deum plus quam seipsum

Quaestio 61

De productione angelorum in esse naturae

Articulus 1. Utrum angeli habeant causam sui esse
Articulus 2. Utrum angelus sit productus a Deo ab aeterno
Articulus 3. Utrum angeli fuerint creati ante mundum corporeum
Articulus 4. Utrum angeli sint creati in caelo empyreo

Quaestio 62

De perfectione angelorum in esse gratiae et gloriae

Articulus 1. Utrum angeli fuerint creati beati
Articulus 2. Utrum angelus indiguerit gratia ad hoc quod converteretur in Deum
Articulus 3. Utrum angeli sint creati in gratia
Articulus 4. Utrum angelus beatus suam beatitudinem meruerit
Articulus 5. Utrum angelus statim post unum actum meritorium beatitudinem habuerit
Articulus 6. Utrum angeli sint consecuti gratiam et gloriam secundum quantitatem suorum naturalium
Articulus 7. Utrum in angelis beatis remaneat cognitio et dilectio naturalis
Articulus 8. Utrum angelus beatus peccare possit
Articulus 9. Utrum angeli beati in beatitudine proficere possint

Quaestio 63

De angelorum malitia quoad culpam

Articulus 1. Utrum malum culpae in angelis esse possit
Articulus 2. Utrum in angelis possit esse solum peccatum superbiae et invidiae
Articulus 3. Utrum diabolus appetierit esse ut Deus
Articulus 4. Utrum aliqui daemones sint naturaliter mali
Articulus 5. Utrum diabolus in primo instanti suae creationis fuerit malus per culpam propriae voluntatis
Articulus 6. Utrum aliqua mora fuerit inter creationem et lapsum angeli
Articulus 7. Utrum ille angelus qui fuit supremus inter peccantes, fuerit supremus inter omnes
Articulus 8. Utrum peccatum primi angeli peccantis fuit aliis causa peccandi
Articulus 9. Utrum plures peccaverunt de angelis, quam permanserunt

Quaestio 64

De poena daemonum

Articulus 1. Utrum intellectus daemonis sit obtenebratus per privationem cognitionis omnis veritatis
Articulus 2. Utrum voluntas daemonum sit obstinata in malo
Articulus 3. Utrum dolor sit in daemonibus
Articulus 4. Utrum aer iste sit locus poenalis daemonum

Quaestio 65

De opere creationis creaturae corporalis

Articulus 1. Utrum creatura corporalis sit a Deo
Articulus 2. Utrum creatura corporalis sit facta propter Dei bonitatem
Articulus 3. Utrum creatura corporalis sit producta a Deo mediantibus angelis
Articulus 4. Utrum formae corporum sint ab angelis

Quaestio 66

De opere distinctionis

Articulus 1. Utrum informitas materiae tempore praecesserit formationem ipsius
Articulus 2. Utrum una sit materia informis omnium corporalium
Articulus 3. Utrum caelum empyreum sit concreatum materiae informi
Articulus 4. Utrum tempus sit concreatum materiae informi

Quaestio 67

De opere distinctionis secundum se et primo, de opere primae diei

Articulus 1. Utrum lux proprie in spiritualibus dicatur
Articulus 2. Utrum lux sit corpus
Articulus 3. Utrum lux sit qualitas
Articulus 4. Utrum inconvenienter lucis productio in prima die ponatur

Quaestio 68

De opere secundae diei

Articulus 1. Utrum firmamentum sit factum secunda die
Articulus 2. Utrum aquae sunt supra firmamentum
Articulus 3. Utrum firmamentum dividat aquas ab aquis
Articulus 4. Utrum sit unum caelum tantum

Quaestio 69

De opere tertiae diei

Articulus 1. Utrum aquarum congregatio convenienter dicatur facta tertia die
Articulus 2. Utrum plantarum productio inconvenienter tertia die facta legatur

Quaestio 70

De opere ornatus

Articulus 1. Utrum luminaria debuerint produci quarta die
Articulus 2. Utrum inconvenienter causa productionis luminarium describatur
Articulus 3. Utrum luminaria caeli sint animata

Quaestio 71

De opere quintae diei

Articulus unicus

Quaestio 72

De opere sextae diei

Articulus unicus

Quaestio 73

De iis quae pertinent ad septimum diem

Articulus 1. Utrum completio divinorum operum debeat septimo diei adscribi
Articulus 2. Utrum Deus septima die requievit ab omni suo opere
Articulus 3. Utrum benedictio et sanctificatio debeatur diei septimae

Quaestio 74

De omnibus septem diebus in communi

Articulus 1. Utrum sufficienter isti dies enumerentur
Articulus 2. Utrum omnes isti dies sint unus dies
Articulus 3. Utrum scriptura utatur convenientibus verbis ad exprimendum opera sex dierum

Quaestio 75

De homine, qui ex spirituali et corporali substantia componitur

Articulus 1. Utrum anima sit corpus
Articulus 2. Utrum anima humana sit aliquid subsistens
Articulus 3. Utrum animae brutorum animalium sint subsistentes
Articulus 4. Utrum anima sit homo
Articulus 5. Utrum anima sit composita ex materia et forma
Articulus 6. Utrum anima humana sit corruptibilis
Articulus 7. Utrum anima et angelus sint unius speciei

Quaestio 76

De unione animae ad corpus

Articulus 1. Utrum intellectivum principium uniatur corpori ut forma
Articulus 2. Utrum intellectivum principium multiplicetur secundum multiplicationem corporum, sed sit unus intellectus in omnibus hominibus
Articulus 3. Utrum praeter animam intellectivam sint in homine aliae animae per essentiam differentes, scilicet sensitiva et nutritiva
Articulus 4. Utrum in homine sit alia forma praeter animam intellectivam
Articulus 5. Utrum anima intellectiva inconvenienter tali corpori uniatur
Articulus 6. Utrum anima intellectiva uniatur corpori mediantibus aliquibus dispositionibus accidentalibus
Articulus 7. Utrum anima uniatur corpori animalis mediante aliquo corpore
Articulus 8. Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis

Quaestio 77

De his quae pertinent ad potentias animae

Articulus 1. Utrum ipsa essentia animae sit eius potentia
Articulus 2. Utrum sint plures potentiae animae
Articulus 3. Utrum potentiae distinguantur per actus et obiecta
Articulus 4. Utrum in potentiis animae sit ordo
Articulus 5. Utrum omnes potentiae animae sint in anima sicut in subiecto
Articulus 6. Utrum potentiae animae fluant ab eius essentia
Articulus 7. Utrum una potentia animae oriatur ab alia
Articulus 8. Utrum omnes potentiae animae remaneant in anima a corpore separata

Quaestio 78

De potentiis animae in speciali

Articulus 1. Utrum sint quinque genera potentiarum animae distinguenda, scilicet vegetativum, sensitivum, appetitivum, motivum secundum locum, et intellectivum
Articulus 2. Utrum inconvenienter partes vegetativae assignentur, scilicet nutritivum, augmentativum, et generativum
Articulus 3. Utrum inconvenienter distinguantur quinque sensus exteriores
Articulus 4. Utrum interiores sensus inconvenienter distinguantur

Quaestio 79

De potentiis intellectivis

Articulus 1. Utrum intellectus sit aliqua potentia animae, sed sit ipsa eius essentia
Articulus 2. Utrum intellectus sit potentia passiva
Articulus 3. Utrum sit ponere intellectum agentem
Articulus 4. Utrum intellectus agens sit aliquid animae nostrae
Articulus 5. Utrum intellectus agens sit unus in omnibus
Articulus 6. Utrum memoria sit in parte intellectiva animae
Articulus 7. Utrum alia potentia sit memoria intellectiva, et alia intellectus
Articulus 8. Utrum ratio sit alia potentia ab intellectu
Articulus 9. Utrum ratio superior et inferior sint diversae potentiae
Articulus 10. Utrum intelligentia sit alia potentia ab intellectu
Articulus 11. Utrum intellectus speculativus et practicus sint diversae potentiae
Articulus 12. Utrum synderesis sit quaedam specialis potentia ab aliis distincta
Articulus 13. Utrum conscientia sit quaedam potentia

Quaestio 80

De potentiis appetitivis

Articulus 1. Utrum appetitus sit aliqua specialis animae potentia
Articulus 2. Utrum appetitus sensitivus et intellectivus sint diversae potentiae

Quaestio 81

De sensualitate

Articulus 1. Utrum sensualitas solum sit appetitiva, sed etiam cognitiva
Articulus 2. Utrum appetitus sensitivus distinguatur in irascibilem et concupiscibilem, sicut in potentias diversas
Articulus 3. Utrum irascibilis et concupiscibilis obediant rationi

Quaestio 82

De voluntate

Articulus 1. Utrum voluntas nihil ex necessitate appetat
Articulus 2. Utrum voluntas ex necessitate omnia velit quaecumque vult
Articulus 3. Utrum voluntas sit altior potentia quam intellectus
Articulus 4. Utrum voluntas moveat intellectum
Articulus 5. Utrum irascibilis et concupiscibilis distingui debeant in appetitu superiori, qui est voluntas

Quaestio 83

De libero arbitrio

Articulus 1. Utrum homo sit liberi arbitrii
Articulus 2. Utrum liberum arbitrium sit potentia
Articulus 3. Utrum liberum arbitrium sit potentia appetitiva, sed cognitiva
Articulus 4. Utrum liberum arbitrium sit alia potentia a voluntate

Quaestio 84

Quomodo anima coniuncta intelligat corporalia quae sunt infra ipsam

Articulus 1. Utrum anima cognoscat corpora per intellectum
Articulus 2. Utrum anima per essentiam suam corporalia intelligat
Articulus 3. Utrum anima intelligat omnia per species sibi naturaliter inditas
Articulus 4. Utrum species intelligibiles effluant in animam ab aliquibus formis separatis
Articulus 5. Utrum anima intellectiva cognoscat res materiales in rationibus aeternis
Articulus 6. Utrum intellectiva cognitio accipiatur a rebus sensibilibus
Articulus 7. Utrum intellectus possit actu intelligere per species intelligibiles quas penes se habet, convertendo se ad phantasmata
Articulus 8. Utrum iudicium intellectus impediatur per ligamentum sensus

Quaestio 85

De modo et ordine intelligendi

Articulus 1. Utrum intellectus noster intelligat res corporeas et materiales per abstractionem a phantasmatibus
Articulus 2. Utrum species intelligibiles a phantasmatibus abstractae, se habeant ad intellectum nostrum sicut id quod intelligitur
Articulus 3. Utrum magis universalia sint priora in nostra cognitione intellectuali
Articulus 4. Utrum possimus multa simul intelligere
Articulus 5. Utrum intellectus noster intelligat componendo et dividendo
Articulus 6. Utrum intellectus possit esse falsus
Articulus 7. Utrum unam et eandem rem unus alio melius intelligere possit
Articulus 8. Utrum intellectus noster per prius cognoscat indivisibile quam divisibile

Quaestio 86

De cognitione nostre in rebus materialibus

Articulus 1. Utrum intellectus noster cognoscat singularia
Articulus 2. Utrum intellectus noster possit cognoscere infinita
Articulus 3. Utrum intellectus sit cognoscitivus contingentium
Articulus 4. Utrum intellectus noster cognoscat futura

Quaestio 87

Quomodo anima intellectiva seipsam et ea quae sunt in ipsa, cognoscat

Articulus 1. Utrum anima intellectiva seipsam cognoscat per suam essentiam
Articulus 2. Utrum intellectus noster cognoscat habitus animae per essentiam eorum
Articulus 3. Utrum intellectus cognoscat proprium actum
Articulus 4. Utrum intellectus intelligat actum voluntatis

Quaestio 88

Quomodo anima humana cognoscat ea quae supra se sunt

Articulus 1. Utrum anima humana, secundum statum vitae praesentis, possit intelligere substantias immateriales per seipsas
Articulus 2. Utrum intellectus noster per cognitionem rerum materialium possit pervenire ad intelligendum substantias immateriales
Articulus 3. Utrum Deus sit primum quod a mente humana cognoscitur

Quaestio 89

De cognitione animae separatae

Articulus 1. Utrum anima separata nihil omnino intelligere possit
Articulus 2. Utrum anima separata intelligat substantias separatas
Articulus 3. Utrum anima separata omnia naturalia cognoscat
Articulus 4. Utrum anima separata cognoscat singularia
Articulus 5. Utrum habitus scientiae hic acquisitae remaneat in anima separata
Articulus 6. Utrum actus scientiae hic acquisitae maneat in anima separata
Articulus 7. Utrum distantia localis impediat cognitionem animae separatae
Articulus 8. Utrum animae separatae cognoscant ea quae hic aguntur

Quaestio 90

De prima hominis productione quantum ad animam

Articulus 1. Utrum anima sit facta, sed sit de substantia Dei
Articulus 2. Utrum anima sit producta in esse per creationem
Articulus 3. Utrum anima rationalis sit producta a Deo immediate, sed mediantibus angelis
Articulus 4. Utrum anima humana fuerit producta ante corpus

Quaestio 91

De productione corporis primi hominis

Articulus 1. Utrum corpus primi hominis sit factum de limo terrae
Articulus 2. Utrum corpus humanum sit immediate a Deo productum
Articulus 3. Utrum corpus hominis habuerit convenientem dispositionem
Articulus 4. Utrum inconvenienter corporis humani productio in scriptura describatur

Quaestio 92

De productione mulieris

Articulus 1. Utrum mulier debuit produci in prima rerum productione
Articulus 2. Utrum mulier debuit fieri ex viro
Articulus 3. Utrum mulier debuerit formari de costa viri
Articulus 4. Utrum mulier fuerit immediate formata a Deo

Quaestio 93

De fine sive termino productionis hominis, prout dicitur factus ad imaginem et similitudinem Dei

Articulus 1. Utrum imago Dei sit in homine
Articulus 2. Utrum imago Dei inveniatur in irrationalibus creaturis
Articulus 3. Utrum angelus sit magis ad imaginem Dei quam homo
Articulus 4. Utrum imago Dei inveniatur in quolibet homine
Articulus 5. Utrum in homine sit imago Dei quantum ad trinitatem divinarum personarum
Articulus 6. Utrum imago Dei sit in homine solum secundum mentem
Articulus 7. Utrum imago Dei inveniatur in anima secundum actus
Articulus 8. Utrum imago divinae trinitatis sit in anima solum per comparationem ad obiectum quod est Deus
Articulus 9. Utrum similitudo ab imagine convenienter distinguatur

Quaestio 94

De statu vel conditione primi hominis

Articulus 1. Utrum primus homo per essentiam Deum viderit
Articulus 2. Utrum adam in statu innocentiae angelos per essentiam viderit
Articulus 3. Utrum primus homo habuerit scientiam omnium
Articulus 4. Utrum homo in primo statu decipi potuisset

Quaestio 95

De his quae pertinent ad voluntatem primi hominis

Articulus 1. Utrum primus homo fuerit creatus in gratia
Articulus 2. Utrum in primo homine fuerint animae passiones
Articulus 3. Utrum adam habuerit omnes virtutes
Articulus 4. Utrum opera primi hominis fuerint minus efficacia ad merendum quam opera nostra

Quaestio 96

De dominio quod competebat homini in statu innocentiae

Articulus 1. Utrum adam in statu innocentiae animalibus dominabatur
Articulus 2. Utrum homo habuisset dominium super omnes alias creaturas
Articulus 3. Utrum homines in statu innocentiae omnes fuissent aequales
Articulus 4. Utrum homo in statu innocentiae homini dominabatur

Quaestio 97

De his quae pertinent ad statum primi hominis secundum corpus

Articulus 1. Utrum homo in statu innocentiae erat immortalis
Articulus 2. Utrum homo in statu innocentiae fuisset passibilis
Articulus 3. Utrum homo in statu innocentiae indigebat cibis
Articulus 4. Utrum lignum vitae poterat esse causa immortalitatis

Quaestio 98

De his quae pertinent ad conservationem speciei

Articulus 1. Utrum in statu innocentiae fuisset generatio
Articulus 2. Utrum in statu innocentiae fuisset generatio per coitum

Quaestio 99

De conditione prolis generandae

Articulus 1. Utrum pueri in statu innocentiae, mox nati, virtutem perfectam habuissent ad motum membrorum
Articulus 2. Utrum in primo statu feminae natae fuissent

Quaestio 100

De conditione prolis generandae quantum ad iustitiam

Articulus 1. Utrum homines fuissent cum iustitia nati
Articulus 2. Utrum pueri in statu innocentiae nati fuissent in iustitia confirmati

Quaestio 101

De conditione prolis generandae quantum ad scientiam

Articulus 1. Utrum in statu innocentiae pueri nati fuissent in scientia perfecti
Articulus 2. Utrum pueri in statu innocentiae mox nati habuissent perfectum usum rationis

Quaestio 102

De loco hominis, qui est paradisus

Articulus 1. Utrum paradisus sit locus corporeus
Articulus 2. Utrum paradisus fuerit locus conveniens habitationi humanae
Articulus 3. Utrum homo sit positus in paradiso ut operaretur et custodiret illum
Articulus 4. Utrum homo factus fuerit in paradiso

Quaestio 103

De creatione rerum et distinctione earum, restat nunc tertio considerandum de rerum gubernatione

Articulus 1. Utrum mundus gubernetur ab aliquo
Articulus 2. Utrum finis gubernationis mundi sit aliquid extra mundum existens
Articulus 3. Utrum mundus gubernetur ab uno
Articulus 4. Utrum effectus gubernationis mundi sit unus tantum, et plures
Articulus 5. Utrum omnia divinae gubernationi subdantur
Articulus 6. Utrum omnia immediate gubernentur a Deo
Articulus 7. Utrum aliquid praeter ordinem divinae gubernationis contingere possit
Articulus 8. Utrum aliquid possit reniti contra ordinem gubernationis divinae

Quaestio 104

De effectibus divinae gubernationis in speciali

Articulus 1. Utrum creaturae indigeant ut a Deo conserventur in esse
Articulus 2. Utrum Deus immediate omnem creaturam conservet
Articulus 3. Utrum Deus possit aliquid in nihilum redigere
Articulus 4. Utrum aliquid in nihilum redigatur

Quaestio 105

De mutatione creaturarum a Deo

Articulus 1. Utrum Deus possit immediate movere materiam ad formam
Articulus 2. Utrum Deus possit immediate movere aliquod corpus
Articulus 3. Utrum Deus moveat immediate intellectum creatum
Articulus 4. Utrum Deus possit movere voluntatem creatam
Articulus 5. Utrum Deus operetur in omni operante
Articulus 6. Utrum Deus possit facere aliquid praeter ordinem rebus inditum
Articulus 7. Utrum omnia quae Deus facit praeter ordinem naturalem rerum, sint miracula
Articulus 8. Utrum unum miraculum sit maius alio

Quaestio 106

Quomodo una creatura moveat aliam

Articulus 1. Utrum unus angelus illuminet alium
Articulus 2. Utrum unus angelus possit movere voluntatem alterius
Articulus 3. Utrum angelus inferior superiorem illuminare possit
Articulus 4. Utrum angelus superior illuminet inferiorem de omnibus quae ipse novit

Quaestio 107

De locutionibus angelorum

Articulus 1. Utrum unus angelus alteri loquatur
Articulus 2. Utrum inferior angelus superiori loquatur
Articulus 3. Utrum angelus Deo loquatur
Articulus 4. Utrum localis distantia operetur aliquid in locutione angelica
Articulus 5. Utrum locutionem unius angeli ad alterum omnes cognoscant

Quaestio 108

De ordinatione angelorum secundum hierarchias et ordines

Articulus 1. Utrum omnes angeli sint unius hierarchiae
Articulus 2. Utrum in una hierarchia sint plures ordines
Articulus 3. Utrum in uno ordine sint plures angeli
Articulus 4. Utrum distinctio hierarchiarum et ordinum sit a natura in angelis
Articulus 5. Utrum ordines angelorum convenienter nominentur
Articulus 6. Utrum inconvenienter gradus ordinum assignentur
Articulus 7. Utrum ordines remanebunt post diem iudicii
Articulus 8. Utrum homines assumantur ad ordines angelorum

Quaestio 109

De ordinatione malorum angelorum

Articulus 1. Utrum ordines sint in daemonibus
Articulus 2. Utrum in daemonibus sit praelatio
Articulus 3. Utrum in daemonibus sit illuminatio
Articulus 4. Utrum boni angeli habeant praelationem super malos

Quaestio 110

De praesidentia angelorum super creaturam corporalem

Articulus 1. Utrum creatura corporalis administretur per angelos
Articulus 2. Utrum materia corporalis obediat angelis ad nutum
Articulus 3. Utrum corpora obediant angelis ad motum localem
Articulus 4. Utrum angeli possunt facere miracula

Quaestio 111

De actione angelorum in homines

Articulus 1. Utrum angelus possit illuminare hominem
Articulus 2. Utrum angeli possint immutare voluntatem hominis
Articulus 3. Utrum angelus possit immutare imaginationem hominis
Articulus 4. Utrum angelus possit immutare sensum humanum

Quaestio 112

De missione angelorum

Articulus 1. Utrum angeli in ministerium mittantur
Articulus 2. Utrum omnes angeli in ministerium mittantur
Articulus 3. Utrum etiam angeli qui mittuntur, assistant
Articulus 4. Utrum angeli secundae hierarchiae omnes mittantur

Quaestio 113

De custodia bonorum angelorum, et de impugnatione malorum

Articulus 1. Utrum homines custodiantur ab angelis
Articulus 2. Utrum singuli homines a singulis angelis custodiantur
Articulus 3. Utrum custodire homines pertineat solum ad infimum ordinem angelorum
Articulus 4. Utrum omnibus hominibus angeli ad custodiam deputentur
Articulus 5. Utrum angelus deputetur homini ad custodiam a sua nativitate
Articulus 6. Utrum angelus custos quandoque deserat hominem cuius custodiae deputatur
Articulus 7. Utrum angeli doleant de malis eorum quos custodiunt
Articulus 8. Utrum inter angelos possit esse pugna seu discordia

Quaestio 114

De impugnatione daemonum

Articulus 1. Utrum homines impugnentur a daemonibus
Articulus 2. Utrum tentare sit proprium diaboli
Articulus 3. Utrum omnia peccata procedant ex tentatione diaboli
Articulus 4. Utrum daemones possint homines seducere per aliqua miracula vera
Articulus 5. Utrum daemon qui superatur ab aliquo, propter hoc ab impugnatione arceatur

Quaestio 115

De actione corporalis creaturae

Articulus 1. Utrum aliquod corpus sit activum
Articulus 2. Utrum in materia corporali sint aliquae rationes seminales
Articulus 3. Utrum corpora caelestia sint causa eorum quae hic in inferioribus corporibus fiunt
Articulus 4. Utrum corpora caelestia sint causa humanorum actuum
Articulus 5. Utrum corpora caelestia possint imprimere in ipsos daemones
Articulus 6. Utrum corpora caelestia imponant necessitatem iis quae eorum actioni subduntur

Quaestio 116

De fato

Articulus 1. Utrum fatum nihil sit
Articulus 2. Utrum fatum sit in rebus creatis
Articulus 3. Utrum fatum sit immobile
Articulus 4. Utrum omnia fato subdantur

Quaestio 117

De his quae pertinent ad actionem hominis, qui est compositus ex spirituali et corporali creatura

Articulus 1. Utrum homo possit alium docere
Articulus 2. Utrum homines possint docere angelos
Articulus 3. Utrum homo per virtutem animae possit corporalem materiam immutare
Articulus 4. Utrum anima hominis separata possit corpora saltem localiter movere

Quaestio 118

De traductione hominis ex homine

Articulus 1. Utrum anima sensitiva traducatur cum semine, sed sit per creationem a Deo
Articulus 2. Utrum anima intellectiva causetur ex semine
Articulus 3. Utrum animae humanae fuerint creatae simul a principio mundi

Quaestio 119

De propagatione hominis quantum ad corpus

Articulus 1. Utrum nihil de alimento transeat in veritatem humanae naturae
Articulus 2. Utrum semen sit de superfluo alimenti, sed de substantia generantis

Version
Franšais