Augustini: Heptateuch. 6030


LIBER SEPTIMUS


QUAESTIONES IN IUDICES

A quo tempore incipiat liber Iudicum.

7001
In fine libri Iesu Nave breviter narrator porrexit historiam, quo usque filii Israel ad colendos deos alienos declinaverunt 1: in hoc autem libro ad ordinem reditur, quomodo consequentia gesta fuerint post mortem Iesu Nave. Non ergo ab illo tempore incipit liber, quo populus ad colenda simulacra defluxit; sed a prioribus interpositis temporibus, quibus ea gesta sunt, post quae ad illa pervenit.

De eo quod quaeritur quis sit dux ad bellandum..

7002
(
Jg 1,1-3) Et factum est postquam defunctus est Iesus, interrogabant filii Israel in Domino dicentes: Quis ascendet nobiscum ad Chananaeum dux ad bellandum in eo? Et dixit Dominus: Iudas ascendet; ecce dedi terram in manu ipsius. Hic quaeritur utrum aliquis homo Iudas vocabatur, an ipsam tribum, ita ut solet, sic appellavit. Sed illi qui interrogaverant Dominum, post mortem Iesu Nave ducem requirebant; unde putatur unius expressum hominis nomen. Verum, quia non solet duces nominare Scriptura cum constituuntur, nisi commemorata etiam origine parentum, et constat post Iesum duces habuisse populum Israel, quorum primus est Gothoniel filius Cenez; rectius intellegitur nomine Iudae, tribum Iuda fuisse significatam. Ab ipsa enim tribu voluit Dominus incipere conteri Chananaeos. Et cum populus de duce interrogasset, ad hoc valuit responsio Domini, ut scirent Deum noluisse ab universo populo bellari adversus Chananaeos. Dixit ergo: Iudas ascendet. Et sequitur Scriptura narrans: Et dixit Iudas ad Simeon fratrem suum: utique tribus ad tribum. Non enim adhuc vivebant illi filii Iacob qui dicti sunt Iudas et Simeon, inter caeteros fratres suos propriis nominibus appellati; sed dixit tribus Iuda ad tribum Simeon: Ascende mecum in sortem meam, et bellemus in Chananaeo, et ibo etiam ego tecum in sortem tuam. Manifestum est auxilium sibi tribum Iuda alterius tribus postulasse, quod redderet, cum et illi in sua sorte habere inciperent necessarium.

Quo tempore quod narratur de Caleb promittente filiam factum sit.

7003
(
Jg 1,9-12) Et dixit Caleb: Quicumque percusserit Civitatem litterarum, et ceperit eam, dabo ei filiam meam Axam uxorem. Iam hoc et in libro Iesu Nave commemoratum est 2: sed utrum Iesu vivente factum sit, et nunc per recapitulationem repetitum; an post eius mortem posteaquam dictum est: Iudas ascendet, et coepit Iudas debellare Chananaeos, in quo bello ista omnia gesta narrantur, merito quaeritur. Sed credibilius est post mortem Iesu factum, tunc autem per prolepsim, id est per praeoccupationem commemoratum, quemadmodum et alia. Nunc enim cum res gestae adversus Chananaeos tribus Iuda exponerentur, ita se narrationis ordo continet, inter caetera Iudae facta bellica, de quo post mortem Iesu dixerat Dominus: Iudas ascendet. Et postea descenderunt filii Iuda pugnare ad Chananaeum, qui habitabat in montana et austrum et campestrem. Et abiit Iudas ad Chananaeum inhabitantem in Chebron, et exiit Chebron ex adverso. Nomen autem erat Chebron Cariatharbocsepher, et percussit Sesi et Achiman et Cholmi filios Enach: et ascenderunt inde ad inhabitantes Dabir. Nomen autem Dabir quod erat ante Civitas litterarum. Et dixit Caleb: Quicumque percusserit Civitatem litterarum, et acceperit eam, dabo ei filiam meam in uxorem. Constat ergo ex hoc ordine gestarum rerum tam perspicuo, post mortem Iesu hoc esse factum. Tunc vero cum civitates datae ipsi Caleb commemorarentur, progressus ex occasione narrator, quod postea factum est praeoccupavit. Nec tamen frustra arbitror hoc de filia Caleb data in victoris praemium, bis numero Scripturam commemorare voluisse.

Quaestio de filia Caleb.

7004
(
Jg 1,14-15) Alia nascitur quaestio de filia Caleb, quod in libro Iesu Nave sic de illa dicitur: Et factum est, cum ingrederetur ipsa, et consilium habuit cum eo dicens: Petam patrem meum agrum. Et exclamavit de asino, et caetera: ubi agrum petiit a patre, atque concessus est 3. Hic autem: Et factum est, inquit, cum ingrederetur ipse, monuit eam Gothoniel, ut peteret a patre suo agrum. Sed in eo quod dictum ibi est, cum ingrederetur ipsa; et hic dictum est: cum ingrederetur ipse, nihil contrarium est: simul enim ingrediebantur viam. Quod vero ibi dictum est: consilium habuit cum eo, id est cum viro suo, dicens: Petam patrem meum agrum; et exclamavit de asino, et petiit; in eo quod habuit consilium, ibi monita est ut peteret: quorum alterum ibi dictum est, alterum hic. Utrumque autem ita diceretur: " Et consilium habuit cum eo dicens: Petam patrem meum agrum: ille autem monuit eam; et exclamavit de asino ". Porro autem quod ibi agrum refertur petiisse, nec nomen ipsius agri tacitum est; hic vero cum agrum petere monita fuerit a viro suo, non agrum petiisse dicitur, clamans de subiugali, quod ibi dictum est de asino, sed redemptionem aquae, eo quod in terram austri fuisset tradita; subiecitque Scriptura: Et dedit ei Caleb secundum cor eius redemptionem excelsorum et redemptionem humilium; quid sibi velit obscurum est: nisi forte ager ipse ideo petebatur, ut haberet de fructibus eius unde aquam redimeret, cuius inopia in illis regionibus erat, quo nupta ducebatur. Sed, dedit ei Caleb redemptionem excelsorum, et redemptionem humilium, non video quid subaudiamus, nisi fluentorum, excelsorum videlicet in montanis, humilium in campestribus sive in vallibus.

Cum omnis terra dicatur filiis Israel data, quomodo multae dicantur non datae.

7005
(
Jg 1,18-19) Et non haereditavit Iudas Gazam et finem eius, et Ascalonem et finem eius, et Accaron et finem eius, et Azotum et adiacentia eius. Et erat Dominus cum Iuda, et haereditavit montem, quoniam non potuit haereditare inhabitantes in valle, quoniam Rechab obstitit eis, et currus erant ei ferrei. Quod in libro Iesu Nave, cum illum locum tractarem, ubi scriptum est: Et dedit Dominus Israeli omnem terram 4, cum multas eius partes nondum possiderent, dixi ita posse intellegi omnem terram datam, quia ea quae data non est in possessionem, data est in quamdam exercitationis utilitatem 5: hoc multo evidentius hic apparet, quandoquidem commemorantur civitates quas non haereditavit Iudas, et dicitur: Et erat Dominus cum Iuda, et haereditavit montem, quoniam non potuerunt haereditare inhabitantes in valle. Quis enim non intellegat etiam hoc ipsum ad id pertinuisse, quod erat Dominus cum Iuda, ne totum repente obtinendo extolleretur? Quod enim adiungit, quoniam Rechab obstitit eis, et currus erant ei ferrei; quos currus timuerit, dictum est, non Dominus qui erat in Iuda, sed ipse Iudas: cur autem timuerit, cum quo Dominus erat, si quaeritur, hoc est quod prudenter intellegendum est, refringere Deum propitium etiam in cordibus suorum nimiae prosperitatis excessus, ut in usum eorum convertat inimicos, non solum quando vincuntur inimici, sed etiam quando metuuntur; illud ad commendandam largitatem suam, illud ad eorum reprimendam elationem. Nam utique inimicus sanctorum est angelus satanae; quem tamen sibi datum colaphizantem dicit Apostolus, ne magnitudine revelationum extolleretur 6.

Quomodo gesta tempore Iosue narrentur.

7006
(
Jg 1,20) Et dederunt Caleb Chebron, sicut locutus est Moyses; et haereditavit inde tres civitates filiorum Enach, et abstulit inde tres filios Enach. Iam hoc dictum est in libro Iesu Nave 7, quoniam illo vivo factum est; sed hic recapitulando commemoratum est, cum de tribu Iuda, unde fuit Caleb, Scriptura loqueretur.

Quomodo Hierusalem dicatur non devicta nec Iebusaeus cum prius contrarium dictum sit.

7007
(
Jg 1,21 Jg 8) Quaeritur quomodo dictum sit: Et Iebusaeum habitantem in Ierusalem non haereditaverunt filii Beniamin, et habitavit Iebusaeus cum filiis Beniamin in Ierusalem usque in hodiernum diem, cum superius legatur eadem civitas a Iuda capta et incensa, interfectis in ea Iebusaeis? Sed cognoscendum est istam civitatem communem habuisse duas tribus, Iudam et Beniamin, sicut ostendit ipsa divisio terrarum, quae facta est a Iesu Nave 8. Ipsa est enim Iebus quae Ierusalem 9: ideo duae istae tribus remanserunt ad templum Domini, quando caeterae, excepta Levi quae sacerdotalis fuit et terras in divisionem non accepit, separaverunt se a regno Iuda cum Ieroboam 10. Intellegendum est ergo a Iuda quidem civitatem captam et incensam, interfectis eis qui illic reperti fuerant: sed non omnes Iebusaeos esse extinctos; sive quia erant extra illam civitatem, sive quia fugere potuerunt: quos reliquos Iebusaeos admissos esse a filiis Beniamin, quibus cum Iuda erat civitas illa communis, in ea simul habitare. Quod ergo dictum est: Non haereditaverunt Iebusaeum filii Beniamin, intellegendum est quod nec tributarios eos facere potuerunt, sive voluerunt. Aut certe non haereditavit Iebusaeum, dictum est, quia non sine illo tenuit terram quae ab illo possidebatur.

Quomodo Bethsan dicatur Scytharum civitas.

7008
(
Jg 1,27) Et non haereditavit Manasses Bethsan, quae est Scytharum civitas. Ipsa hodie perhibetur Scythopolis dici. Potest autem movere, quomodo in illis partibus multum ab Scythia diversis potuerit esse Scytharum civitas. Sed similiter potest movere, quomodo tam longe a Macedonia Macedo Alexander condiderit Alexandriam civitatem; quod utique fecit longe lateque bellando: ita etiam, cum Scythae aliquando bellando in longinqua progrederentur, istam condere potuerunt. Nam legitur in historia gentium, universam pene Asiam Scythas aliquando tenuisse, cum regi Aegyptiorum illi qui eis ultro bellum indixerat, irent obviam, quorum adventu territus, in suum se regnum recepit.

De filiabus Bethsan.

7009
(
Jg 1,27) Et non haereditavit Manasses Bethsan, quae est Scytharum civitas, neque filias eius. Filias eius dicit civitates quas ipsa quasi metropolis instituerat.

Quomodo repetatur quod in libro Iosue dictum est.

7010
(
Jg 1,28) Et factum est, quando praevaluit Israel, et posuit Chananaeum in tributarium et auferens non abstulit eum. Iam tale aliquid dictum est in libro Iesu Nave, pene ipsis verbis 11. Proinde aut hic per anacephalaeosim dicitur, aut illic per prolepsim dictum est; id est, aut hic recapitulando, aut illic praeoccupando.

Quomodo quod sequitur similiter repetitum sit.

7011
(
Jg 1,34) Et contribulavit Amorrhaeus filios Dan in monte, quoniam non permisit eos descendere in vallem. Et hoc similiter, aut in libro Iesu Nave praeoccupando commemoratum est 12, aut hic recapitulando.

Quomodo dicitur de monte plorationis et quae sequuntur an praeoccupando dicantur.

7012
(
Jg 2,1) Et ascendit angelus Domini super Clauthmontem. Scriptor libri hoc nomine appellavit locum, quia postea scripsit: nam quando angelus Domini super eum ascendit, nondum sic appellabatur. A ploratione quippe nomen accepit, eo quod graece ploratio dicitur. Ibi enim populus flevit, cum audisset ab hoc angelo verba Domini vindicantis in eos, quod inobedientes fuissent, quia non exterminaverunt populos secundum praeceptum eius, quibus praevaluerunt, eligentes eos facere tributarios 13, quam interimere et perdere, quemadmodum iusserat Dominus 14. Quod sive contempto Dei mandato, sive timore fecerint, ne hostes adversum se acrius pugnare pro salute obtinenda, quam pro tributo non dando cogerent, sine dubio peccaverunt, vel spernendo quod divinitus imperatum est, vel non praesumendo quod eos posset, qui imperaverat, adiuvare. Quod ideo per Iesum noluit eis dicere (si tamen adhuc eo vivente iam coeperat fieri, et non potius praeoccupando commemoratum fuerat quod illo mortuo fieri coepit), quia hoc omnibus voluit exprobrare per angelum: nondum autem omnes id fecerant vivente Iesu, etsi aliqui forte iam coeperant. Credibilius est tamen nihil tale fieri coeptum vivente Iesu Nave, tantumque terrarum sub illo tenuisse filios Israel, quantum eis ad considendum sufficeret, quamvis in sortibus suis haberent unde crescendo et convalescendo adhuc adversarios exterminarent. Proinde post mortem Iesu, posteaquam praevaluerunt ut hoc possent facere, maluerunt eos habere tributarios secundum voluntatem suam, quam interimere et perdere secundum voluntatem Dei: propter hoc ad eos corripiendos angelus missus est. Quod vero commemoratum est in libro Iesu Nave 15, magis existimo praeoccupando commemoratum, quod post eius mortem vel futurum esse iam ipse noverat prophetico spiritu, si ab illo liber conscriptus est, qui appellatur Iesu Nave; vel si ab alio scriptus est, iam factum esse sciebat post mortem Iesu, quod in illo libro praeoccupando commemoravit.

An dici possit etiam de ira Dei quaedam pervenire peccata ex verbis angeli comminantis.

7013
(
Jg 2,3) Quid est quod angelus Domini inter caetera divinae comminationis dicit: Non adiiciam transmigrare populum quem dixi eiicere; non auferam eos a facie vestra: et erunt vobis in angustias, et dii eorum erunt vobis in scandalum 16; nisi ut intellegamus nonnulla etiam de ira Dei venire peccata? Ut enim dii gentium, inter quas non a se exterminatas Israelitae habitare voluerunt, essent eis in scandalum, id est, facerent eos scandalizari in Domino Deo suo, eoque offenso vivere, indignans hoc comminatus est Deus; quod certe manifestum est magnum esse peccatum.

Quomodo per recapitulationem populus dicatur ire quisque in domum suam.

7014
(
Jg 2,6 Jg 8) Et dimisit Iesus populum, et abierunt filii Israel unusquisque in domum suam, et unusquisque in haereditatem suam, haereditare terram. Hoc per recapitulationem iterari nulla dubitatio est 17. Nam et mors ipsius Iesu Nave etiam in hoc libro commemoratur, ut tamquam ab exordio cuncta breviter insinuarentur, ex quo eis Dominus dedit terram, et quemadmodum sub ipsis iudicibus vixerint, quaeve perpessi sint; atque iterum reditur ad ipsorum iudicum ordinem, ab eo qui primus est constitutus.

Quomodo exponatur: non scierunt Dominum.

7015
(
Jg 2,10) Et surrexit generatio altera post eos, qui non scierunt Dominum, et opera eius quae fecit Israel. Exposuit quomodo dixerit: non scierunt Dominum; in illis videlicet praeclaris et mirabilibus operibus, per quae factum est ante illis ut Israel sciret Dominum.

Quomodo nomina idolorum accipi debeant.

7016
(
Jg 2,13) Et servierunt Baal et Astartibus. Solet dici Baal nomen esse apud gentes illarum partium Iovis, Astarte autem Iunonis, quod et lingua punica putatur ostendere. Nam Baal Punici videntur dicere Dominum; unde Baalsamen, quasi Dominum coeli intelleguntur dicere: Samen quippe apud eos coeli appellantur. Iuno autem sine dubitatione ab illis Astarte vocatur. Et quoniam istae linguae non multum inter se differunt, merito creditur hic de filiis Israel hoc dicere Scriptura, quod Baal servierunt et Astartibus, quia Iovi et Iunonibus. Nec movere debet quod non dixit Astarti, id est Iunoni; sed tamquam multae sint Iunones, pluraliter hoc nomen posuit. Ad simulacrorum enim multitudinem referri voluit intellectum, quoniam unumquodque Iunonis simulacrum Iuno vocabatur; ac per hoc tot Iunones, quot simulacra intellegi voluit. Varietatis autem causa existimo Iovem singulariter, Iunones pluraliter commemorare voluisse. Nam eadem causa plurium simulacrorum etiam Ioves pluraliter dici possent. Hoc autem, id est, nomine plurali Iunones, in graecis secundum Septuaginta reperimus, in latinis autem singulariter erat. Quorum in illo qui non habebat Septuaginta interpretationem, sed ex hebraeo erat, Astaroth legimus; nec Baal, sed Baalim. Quod si forte aliud in hebraea vel syra lingua nomina ista significant, deos tamen alios fuisse constat et falsos, quibus Israel servire non debuit.

Quomodo dicatur: Et vendidit...

7017
(
Jg 2,14 Jg 2,20-23 Jg 3,1-4) Et vendidit eos in manu inimicorum suorum in circuitu. Quaeri solet quare dixerit, vendidit, tamquam aliquod pretium intellegatur datum. Sed et in Psalmo legitur: Vendidisti populum tuum sine pretio 18; et apud prophetam: Gratis venditi estis, et non cum argento redimemini 19. Quare ergo venditi, si gratis et sine pretio, et non potius donati? An forte Scripturarum locutio est, ut venditus etiam qui donatur dici possit? Hic autem sensus est optimus in eo quod dictum est: Gratis venditi estis; et: Vendidisti populum tuum sine pretio: quia illi quibus tradidisti populum, impii fuerunt, non Deum colendo tradi sibi illum populum meruerunt, ut ipse cultus tamquam pretium videretur. Quod vero dictum est: Neque cum argento redimemini; non ait: Neque cum pretio, sed: Neque cum argento; ut pretium redemptionis intellegamus, quale dicit apostolus Petrus: Non enim argento et auro redempti estis, sed pretioso sanguine Agni immaculati 20. In argento enim propheta omnem pecuniam significavit, ubi ait: Non cum argento redimemini; quoniam pretio quidem sanguinis Christi, non tamen pretio pecuniario fuerant redimendi.

17. 2. In eo quod Dominus dicit: Et ego non apponam auferre virum a facie ipsorum de gentibus quas reliquit Iesus filius Nave, et dimisit ad tentandum in eis Israel, si observabunt viam Domini abire in ea, quemadmodum custodierunt patres eorum, an non: et dimisit Dominus gentes has, ut non auferret illas tunc; et non tradidit illas in manu Iesu, satis ostenditur causa, quare non Iesus omnes illas gentes bellando deleverit; quia hoc si fieret, non essent in quibus isti probarentur. Poterant autem esse ad utilitatem ipsorum, si tentati in eis, non reprobi invenirentur; eisque talibus inventis, quales eos esse debere praeceperat Dominus, iam gentes illae auferrentur a facie eorum, si ita viverent, nec bellis eos exerceri oporteret. Verba enim Domini huc usque accipienda sunt: Propter quod tanta dereliquit gens haec testamentum meum, quod mandavi patribus eorum, et non obedierunt voci meae: et ego non apponam auferre virum a facie ipsorum, id est adversarium. Caetera vero verba scriptoris sunt, exponentis unde dixerat Dominus non se ablaturum virum de gentibus quas reliquit Iesus filius Nave. Deinde subiungens qua causa dereliquerit: Et dimisit, inquit, ad tentandum Israel, si observent viam Domini abire in ea, quemadmodum custodierunt patres eorum, an non; eos volens intellegi patres custodisse viam Domini, qui fuerunt cum Iesu, id est eo tempore quo ille vivebat. Generationem quippe alteram superius 21 retulit surrexisse post illos, qui vixerunt cum Iesu, et ab ipsis coepisse transgressiones quae offenderunt Dominum; pro quibus tentandis, id est probandis, relictae fuerant gentes, nec exterminatae per Iesum.

17. 3. Deinde ne putaretur hoc Iesus consilio suo tamquam humano egisse, ut gentes illae relinquerentur, subiungit Scriptura: Et dimisit Dominus gentes has, ut non auferret illas celeriter; et non tradidit eas in manu Iesu. Deinde sequitur: Et hae gentes quas reliquit Iesus, ut tentaret in eis Israel, omnes qui nescierunt omnia bella Chanaan: verum, propter generationes filiorum Israel, docere illos bellum. Erat ergo ista causa in eorum tentatione, ut bellare discerent; id est, ut tanta pietate et obedientia legis Dei bellarent, quanta patres eorum qui Domino Deo etiam bellando placuerunt: non quia optabile aliquid est bellum, sed quia pietas laudabilis est in bello. Quod autem sequitur: Verum qui ante illos nescierunt illas; quid, nisi gentes vult intellegi, quas nescierunt bellando qui fuerunt ante istos; quorum tentationi, hoc est probationi relictae sunt? Deinde commemorans quae sint: Quinque, inquit, satrapias alienigenarum; quas in libris Regnorum manifestius exprimit 22. Satrapiae autem dicuntur quasi parva regna, quibus satrapae praeerant: quod nomen in illis partibus cuiusdam honoris est, sive fuit. Et omnem, inquit: Chananaeum, et Sidonium, et Evaeum inhabitantem Libanum, ante montem Hermon usque ad Laboemath: et factum est, ut tentaretur in ipsis Israel; tamquam diceret: Hoc autem factum est, ut tentaretur in ipsis Israel: scire si audient mandata Domini; non ut sciret Deus omnium cognitor, etiam futurorum 23, sed ut scirent ipsi, et sua conscientia vel gloriarentur, vel convincerentur utrum audirent mandata Domini, quae mandavit patribus eorum in manu Moysi. Quoniam ergo manifestati sibi sunt non se obedisse Deo, in iis gentibus quae ad eorum tentationem, id est exercitationem atque probationem, fuerant derelictae; propterea dixit Deus vel illa in quibus aperte missus angelus et locutus expressius est, vel paulo ante, ubi ait: Propter quod tanta dereliquit gens haec testamentum meum, quod mandavi patribus eorum, et non obedierunt voci meae: et ego non apponam auferre virum a facie ipsorum.

17. 4. Dictum est autem in Deuteronomio ex persona Dei loquentis de istis gentibus adversariis: Non eiiciam illos in anno uno, ne fiat terra deserta, et multiplicentur in te bestiae ferae: paulatim eiiciam illos, donec multiplicemini, et crescatis et haereditetis terram 24. Poterat hanc promissionem suam servare Dominus erga obedientes, ut exterminatio gentium illarum, crescentibus Israelitis partibus fieret, cum eorum multitudo terras unde adversarii exterminarentur desertas esse non sineret. Quod autem ait: ne multiplicentur in te bestiae ferae, mirum si non bestiales quodammodo cupiditates et libidines intellegi voluit, quae solent de repentino successu terrenae felicitatis existere. Neque enim Deus homines exterminare poterat, et bestias non poterat, vel perdere, vel nasci potius non permittere.

De verbis: Et excitavit Dominus salvatorem Israel...

7018
(
Jg 3,9) Et excitavit Dominus salvatorem Israel, et salvavit eos. Deinde velut quaereretur quem salvatorem: Gothoniel, inquit, filium Cenez. Accusativum enim casum hic debemus accipere, tamquam diceretur Gothonielem. Advertendum est autem quod salvatorem dicat etiam hominem, per quem Deus salvos faciat. Nam clamaverunt filii Israel ad Dominum: et excitavit Dominus salvatorem Israel, et salvavit eos, Gothoniel filium Cenez, fratrem Caleb iuniorem ipsius: et exaudivit eos. Inter illa autem quae appellantur , hoc genus rarum est, quoniam habet et illud quod Graeci vocant . Quod enim ait postea: et exaudivit eos, si prius ponatur, fit sermo lucidior. Nam ordo est: Et clamaverunt filii Israel ad Dominum, et exaudivit eos, et excitavit Dominus salvatorem Israel. Deinde quod hic interpositum est: et salvavit eos, et postea dictum est: Gothoniel, aut Gothonielem filium Cenez, si ita diceretur, planius fieret: Et excitavit Dominus salvatorem Israel Gothoniel filium Cenez, et salvavit eos.

Quomodo XL annis terra quievisse dicatur.

7019
(
Jg 3,11) Quadraginta annos quievisse terram promissionis a bellis sub Gothoniele iudice Scriptura testatur: quantum temporis primordia Romani imperii sub Numa Pompilio tantummodo rege pacata habere potuerunt.

An Aod mentitus sit quando occidit Eglom.

7020
(
Jg 3,19-20) Quaeri potest utrum mentitus fuerit Aod iudex, quando occidit Eglom regem Moab. Cum enim solus soli insidiaretur ut eum percuteret, hoc illi ait: Verbum occultum mihi est ad te, rex; ut ille a se omnes qui cum illo fuerant removeret. Quod cum factum esset, iterum dixit Aod: Verbum Dei mihi ad te, rex. Sed potest non esse mendacium, quandoquidem verbi nomine solet etiam factum appellare Scriptura; et revera ita erat. Quod autem dixit: Verbum Dei, intellegendum est hoc illi Deum ut faceret praecepisse, qui eum populo suo excitaverat salvatorem, sicut illis temporibus talia fieri divinitus oportebat.

Quomodo rex Eglon dicatur esse exilis valde.

7021
(
Jg 3,17 Jg 22) Merito quaeritur quomodo fuerit exilis valde rex Eglom, et concluserunt adipes vulnus, quando percussus est. Sed intellegendum est ea locutione dictum, quae solet a contrario intellegi, sicut dicitur lucus, quod minime luceat; et abundare respondetur, quod non est; et benedixit regi, pro maledixit, sicut scriptum est in Regnorum libro de Nabuthe 25. Nam in ea interpretatione quae non secundum Septuaginta, sed ex hebraeo est, ita invenimus: Erat autem Eglom crassus nimis.

Quomodo sequentia recapitulando dicantur.

7022
(
Jg 3,23) Et exiit Aod foras et transiit observantes, et clausit ianuas domus superioris super eum, et coarctavit. Hoc recapitulando dictum est, quod fuerat praetermissum. Nam prius hoc fecisse intellegendum est, et sic de superioribus descendisse, et transiisse observantes.

Quomodo pueri regis Eglom clavi aperuerint quod Aod clavi non clauserat.

7023
(
Jg 3,25) Quomodo pueri regis Eglom clavi aperuerint quod Aod clavi non clauserat, potest movere: aut si ille clavi clauserat, quomodo secum eam non auferret, ut isti nec clavi aperire possent. Proinde aut alia clavis allata est, aut tale clusurae genus fuit quod sine clavi posset claudi, nec sine clave aperiri. Nam sunt quaedam talia, sicut ea quae veruclata dicuntur.

Sub Aod LXXX annos pacem habuit Israel.

7024
(
Jg 3,30) Sub iudice Aod octoginta annos pacem habuit Israel in terra promissionis, duplicato scilicet tempore quam fuit memorabile sub Romanorum rege Numa Pompilio.

De iudice Samegar.

7025
(
Jg 3,31) Et post eum surrexit Samegar filius Anath, et percussit alienigenas in sexcentos viros praeter vitulos boum; et salvavit Israel. Quomodo post Aod iste pro Israel pugnaverit, et dictus sit salvasse Israel, potest esse quaestio. Non enim rursus fuerant captivati, vel iugo servitutis innexi. Sed intellegendum ita dictum: salvavit, non quia nocuerit aliquid hostis, sed ne permitteretur nocere; quem credendum est bello coepisse tentare, et huius victoria fuisse depulsum. Sed quid sibi velit quod addidit: praeter vitulos boum, obscurum est. An forte et boum stragem pugnando fecit, et ita dictum est eum occidisse sexcentos viros, praeter illud quod fecit de bobus occisis? Sed quare vitulos? An graecae locutionis consuetudo est, etiam vitulos eos appellare, qui grandes sunt? Nam ita loqui vulgo in Aegypto perhibentur; sicut apud nos pulli appellantur gallinae cuiuslibet aetatis. Non autem habet interpretatio ex hebraeo, praeter vitulos boum, sicut ista quae secundum Septuaginta est: sicut habet illa ex hebraeo, vomere occisos sexcentos viros, quod ista non habet.

Quid est quod respondit Barac Debborae.

7026
(
Jg 4,8) Quid est quod respondens Barac Debborae ait: Si ibis, ibo; et si non ieris mecum, non ibo: quoniam nescio diem in qua prosperat angelum Dominus mecum; quasi a prophetissa diem audire non potuerit? nec illa diem respondit, sed perrexit cum illo. Et quid est: prosperat angelum Dominus mecum? An hic demonstratum est, quia et Angelorum actus prosperantur, id est adiuvantur a Domino, ut feliciter cedant? an locutionis est: prosperat angelum mecum, id est, facit mecum prospera per angelum?

Quomodo pavefecit Dominus Sisaram.

7027
(
Jg 4,15) Et pavefecit Dominus Sisaram et omnes currus eius. Ecce quemadmodum commendat Scriptura agere Deum in cordibus, ut det exitum rebus, quem constituit. Utique enim pavefecit vel obstupefecit Sisaram, ut traderet eum.

De Barac quomodo intravit ad Iahel.

7028
(
Jg 4,22) Ubi Iahel mulier quae occidit Sisaram, cum locuta esset ad Barac qui eum quaerebat, scriptum est de ipso Barac, quia intravit ad eam: animadvertendum est non esse consequens ut cum Scriptura dicit de viro quod intravit ad aliquam feminam, iam etiam concubuisse credatur. Assidue quippe sic loquitur Scriptura: intravit ad eam, ut nolit intellegi nisi quod ei mixtus sit. Hic ergo proprie dictum est: intravit ad eam, id est in domum eius intravit, non ut per haec verba intellegatur concubitus.

Ordo verborum in cantico Debborae obscuritatem facit et movet quaestionem.

7029
(
Jg 5,7-8) In cantico Debborae dicitur: Defecerunt habitantes in Israel, defecerunt donec surrexit Debbora, donec surrexit mater in Israel, elegerunt ut panem hordeaceum deos novos: tunc expugnaverunt civitates principum. Hic intermixtus ordo verborum obscuritatem facit, et quaestionem movet. Quomodo enim intellegatur: Elegerunt ut panem hordeaceum deos novos, tunc expugnaverunt civitates principum; quasi tunc eis faverit Deus ad expugnandas civitates principum, quando elegerunt ut panem hordeaceum deos novos? Sed in aliis iam Scripturarum locis saepe didicimus quemadmodum fiant hyperbata; quorum directione cum verba ad ordinem redeunt, sensus explanatur. Iste ergo est ordo: Defecerunt habitantes in Israel; defecerunt, elegerunt ut panem hordeaceum deos novos, donec surrexit Debbora, donec surrexit mater in Israel: tunc expugnaverunt civitates principum.

De verbis: Elegerunt ut panem hordeaceum deos novos.

7030
(
Jg 5,8) Quaeri potest quomodo dictum sit: Elegerunt ut panem hordeaceum deos novos; cum panis hordeaceus quamvis sit in comparatione triticei panis abiiciendus, tamen etiam ipse pascat, et vitale alimentum sit: dii autem novi, quos dicuntur elegisse, qui defecerunt a Deo vivo, non possunt in alimentis animae deputari, sed potius in venenis. An hactenus accipienda est similitudo, quatenus valet, ut propter hoc solum dictum intellegatur, quia sicut plerumque fastidio fit, ut eligenda reiiciantur, et aspernanda delectent; ita vitio pravae voluntatis tamquam languore fastidii, cum esset Deus eorum verus, in falsis elegerunt nihil aliud quam novitatem spreta veritate; atque ita cibum mortiferum tamquam panem hordeaceum elegerunt, non se arbitrantes inde perituros, sed etiam inde vitam velut esca innoxia licet viliore sumpturos? Secundum opinionem ergo eorum similitudo posita est, animique languorem, non secundum veritatem. Nam dii illi novi nullis sunt cibis vitalibus comparandi.

Cur non exprimatur nomen prophetae qui dicitur missus a Deo ad populum.

7031
(
Jg 6,7-8 Jg 11) Et factum est, quando clamaverunt filii Israel ad Dominum propter Madian, et misit Dominus virum prophetam ad filios Israel, et dixit eis. Cur non dicatur nomen huius prophetae, quod valde Scripturis inusitatum est, latens causa est; non tamen nullam esse arbitror. Sed quia post verba quibus exprobravit inobedientiam populo, sequitur Scriptura dicens: Et venit angelus Domini, et sedit sub quercum, quae erat in Ephra 26: non absurde intellegitur iste angelus significatus nomine viri, ut posteaquam haec verba dixit, venerit ad quercum memoratam, et ibi sederit. Nomine enim virorum solere appellari Angelos notum est 27: quamvis eum qui esset angelus, appellatum esse prophetam, non facile nec evidenter occurrat: eum sane qui propheta esset, dictum angelum legimus 28: sed si Angelorum dicta prophetica nota sunt, id est quibus futura praenuntiaverunt; cur non possit angelus prophetae nomine nuncupari? Verumtamen, ut dixi, expressum et manifestum de hac re testimonium non occurrit.

Verba angeli ad Gedeon.

7032
(
Jg 6,12) Quod angelus dicit ad Gedeon: Dominus tecum potens in fortitudine, nominativus casus est, non vocativus. Hoc est: Dominus potens tecum est; non, tu potens.

Ex auctoritate Dei angelus loquitur.

7033
(
Jg 6,14) Advertendum est dixisse angelum tamquam ex Domini auctoritate: Nonne ecce misi te? cum loqueretur ad Gedeon. Quis enim eum misit, nisi qui ad eum angelum misit? Debbora vero non ait ad Barac: Nonne mandavi tibi? Sed ait: Nonne mandavit Dominus Deus Israel tibi? 29 Hic autem non dictum est: Nonne ecce misit te Dominus? sed: Nonne ecce misi te?

De eo quod respondet Gedeon ad angelum.

7034
(
Jg 6,15) Ubi respondet Gedeon ad angelum: In me, Domine; hoc est: In me intende: In quo salvabo Israel? ecce mille mei humiliores in Manasse: intellegitur praepositus fuisse mille hominum, quos graece appellat Scriptura? an quid aliud?

De eo quod Gedeon non ait angelo.

7035
(
Jg 6,18-22) Animadvertendum est quod Gedeon non ait angelo: Offeram tibi sacrificium; sed ait: Offeram sacrificium meum, et ponam in conspectu tuo. Unde intellegendum est non eum angelo, sed per angelum sacrificium offerre voluisse. Quod et ipse angelus evidenter ostendit, qui non ab eo sacrificium tamquam sibi sumpsit; sed ait illi: Accipe carnes et azymos, et pone ad petram illam, et ius effunde. Et cum hoc fecisset Gedeon, extendit angelus Domini summum virgae quae erat in manu eius, et tetigit carnes et azymos; et accensus est ignis de petra, et comedit carnes et azymos. Ita etiam ipse Angelus in sacrificio quod obtulit Gedeon, officium ministrantis implevit: ignem quippe homo minister ut homo sine miraculo subiecisset, quem mirabiliter ut angelus iste subiecit. Denique tunc cognovit Gedeon quod Angelus Domini esset: nam hoc Scriptura continuo subdidit: Et vidit Gedeon quoniam angelus Domini est 30. Prius ergo tamquam cum homine loquebatur, quem tamen hominem Dei credidit, ut coram ipso sacrificium vellet offerre, velut adiuvandus eius praesentia sanctitatis.

Quare Gedeon ausus fuerit offerre sacrificium Deo praeter locum ubi iusserat Deus.


Augustini: Heptateuch. 6030