Augustini: Heptateuch. 7050

7050
(
Jg 13,4) Quaeri potest quomodo dixerit angelus ad matrem Samson, cum annuntiaret ei filium futurum, quia sterilis erat: Et nunc observa, et non bibas vinum et siceram, non manduces omne immundum. Quid est enim immundum? nisi forte dissolutio disciplinae, quae esse coeperat in Israel, etiam ad ea manducanda eos labefecerat, quae prohibuerat Deus in generibus animalium 152. Cur enim non credatur etiam hoc eos multo proclivius facere potuisse, qui etiam ad cultum idolorum transgrediebantur?

Quomodo mater Samsonis plura dicat sibi dicta ab angelo.

7051
(
Jg 13,6) Quod mater Samson viro suo indicans quemadmodum illi angelus annuntiaverit filium futurum, dixit: Et interrogabam eum unde esset, et nomen suum non annuntiavit mihi, quaeri potest utrum verum dixerit; quoniam hoc non legitur, cum ei angelus loqueretur. Sed intellegendum est hoc ibi Scripturam tacuisse, hic autem commemorasse quod ibi tacuerat. Illud etiam quod non ait: Interrogavi eum quid vocaretur, et nomen suum non annuntiavit mihi, sed ait: Interrogavi unde esset; videtur inconsequens quod addidit, et nomen suum non annuntiavit mihi. Non enim nomen eius interrogaverat, cum quaereret unde esset, sed locum vel civitatem, cum hominem putaret. Nam et hominem Dei eum appellavit, specie tamen vel habitu angelo similem, hoc est, quia tam praeclarum vidit, sicut ipsa narravit. Sed si ita distinguatur: Et interrogabam eum unde esset, et nomen suum, ut subaudiatur, interrogabam eum, et postea inferatur: non annuntiavit mihi, non habet quaestionem: ad utrumque enim referri potest, quod ait: non annuntiavit mihi, id est, nec unde esset, nec nomen suum.

Quomodo et plura et pauciora recitat quam audivit.

7052
(
Jg 13,7 Jg 5) Item quod ait eadem mulier, dictum sibi esse ab angelo, quoniam Nazaraeus Dei erit puer a ventre usque ad diem mortis suae, non legitur ab angelo dictum. Et quod legitur dictum: Ipse incipiet salvum facere Israel de manu Philistiim, non est a muliere commemoratum. Itaque et aliquid non dixit, quod audivit; et tamen nihil credenda est dixisse quod non audivit: sed Scripturam potius non omnia verba angeli posuisse, cum ipsum mulieri loquentem insereret narrationi. Ideo autem dictum est: a ventre usque ad diem mortis suae, quia Nazaraei dicebantur in Lege, ad tempus qui votum habebant, secundum ea quae Scriptura per Moysen praeceperat 153. Unde est hoc, quod huic iussum est ut ferrum non ascenderet in caput eius, et vinum et siceram non biberet. Hoc enim tota vita sua observavit Samson, quod illi qui vocati sunt Nazaraei certis diebus observabant, voventes votumque reddentes.

Quomodo Manue ignoravit quia angelus Dei est.

7053
(
Jg 13,15-16) Quod dicit Scriptura: Quoniam ignoravit Manue quia angelus Dei est, manifestum est etiam eius uxorem hominem credidisse. Quod ergo ei dixit: Vim faciamus tibi nunc, et faciamus in conspectu tuo haedum caprarum, tamquam hominem invitavit, sed ita ut hoc cum illo epularetur, quod sacrificium fecisset. Nam facere haedum caprarum non solet dici, nisi cum fit sacrificium. Denique et ille ita respondit: Si vim feceris mihi, non manducabo de panibus tuis; ubi ostendit se fuisse ad epulas invitatum. Deinde addidit: Et si feceris holocaustum, Domino offeres illud. Utique ideo dixit: Si feceris holocaustum, quia ille dixerat: Faciamus in conspectu tuo haedum caprarum. Non autem omne sacrificium holocaustum erat; nam de holocausto non manducabatur, quia totum incendebatur, et ideo vocabatur holocaustum. Sed angelus etiam non manducaturus, holocaustum potius fieri admonuit, non tamen sibi, sed Domino: propter hoc maxime, quia gens Israel illo tempore consueverat, quibuslibet diis falsis sacrificare; unde et tunc offenderat Deum, ut traderetur inimicis per quadraginta annos 154.

Quomodo viso angelo dicuntur se Deum vidisse.

7054
(
Jg 13,16-23) Quid sibi vult, quod posteaquam manifestatus est Manue et uxori eius angelus, qui cum eis loquebatur, dixit idem Manue uxori suae: Morte moriemur, quoniam Deum vidimus; ex illa scilicet Legis sententia, ubi scriptum est: Nemo potest faciem meam videre et vivere 155? Opinabantur ergo ut homines, Deum se vidisse, tanto utique miraculo facto, quod in igni sacrificii stetit, qui cum illis prius quasi homo loquebatur. Sed Deum in angelo, an Deum ipsum angelum appellabant? Sic enim scriptum est: Et sumpsit Manue haedum caprarum, et sacrificium; et obtulit super petram Domino mirabilia facienti; et Manue et uxor eius exspectabant. Et factum est dum ascenderet flamma desuper altare ad coelum, et ascendit angelus Domini in flamma. Et Manue uxorque illius exspectabant; et ceciderunt super faciem suam super terram. Et non apposuit ultra angelus Domini apparere ad Manue et ad uxorem eius. Tunc cognovit Manue quoniam angelus Domini est; et dixit Manue ad uxorem suam: Morte moriemur, quoniam Deum vidimus. In his ergo verbis quia non dixit: Morte moriemur, quoniam angelum Domini vidimus, sed: Deum vidimus, oritur quaestio, utrum in angelo intellegebant Deum, an eumdem angelum Deum vocabant. Illud enim tertium, quod Deum putaverant qui erat angelus, dici non potest, apertissime dicente Scriptura: Tunc cognovit Manue quoniam angelus Domini est. Sed unde metuebant mortem? Non enim Scriptura in Exodo dixerat: Nemo videt faciem angeli, et vivet, sed: faciem meam dixit, cum Deus loqueretur. An et in hoc ipso quod in angeli praesentia Deum cognoverat Manue, ita perturbatus est, ut mortem timeret? Quod autem illi uxor sua respondit: Si vellet Dominus mortificare nos, non accepisset de manu nostra holocaustoma et sacrificium, nec illuminasset nos omnia haec; sed nec audita fecisset nobis haec: utrum ipsum angelum crediderunt accepisse sacrificium, quia viderunt eum in altaris flamma stetisse? an per hoc intellexerunt accepisse Dominum, quia hoc fecit angelus, ut se ostenderet angelum? Quodlibet autem horum sit, iam tamen angelus dixerat: Si autem facis holocaustum, Domino offeres illud; hoc est, non mihi, sed Domino. Quod ergo stetit angelus in altaris flamma, magis significasse intellegendus est illum magni consilii Angelum 156 in forma servi 157, hoc est, in homine quem suscepturus erat, non accepturum sacrificium; sed ipsum sacrificium futurum.

Quomodo dicatur Samson percussisse alienigenas tibiam super femur.

7055
(
Jg 15,8 Jg 15) Quid est quod dictum est, quod percussit alienigenas Samson tibiam super femur? Quis enim habet tibiam super femur, cum tibia deorsum versus non sit, nisi a genu usque ad talum? Deinde si locum corporis significaret, ubi eos vulneravit, numquidnam omnes quos percussit, in uno corporis loco fuerant vulnerati? Quod si esset credibile, possemus forsitan suspicari eum pugnasse tibia alicuius animalis tamquam fuste, et ea illos super femur percussisse: sicut de illo scriptum est, quod maxilla asini mille occiderit. Sed neque illud, ut dixi, credibile est, quod pugnans unum tantum locum observaverit ubi eos percuteret: et non ait Scriptura: Percussit eos tibia super femur, sed tibiam super femur. Nimirum ergo inusitata locutio facit obscuritatem. Ita enim dictum est, ac si diceretur: Percussit eos valde mirabiliter, id est, ut admirando stupentes tibiam super femur ponerent; tibiam scilicet unius pedis super femur alterius, sicut solent sedere, qui mirando stupent. Tamquam si diceretur: Percussit eos manum ad maxillam; id est, tanta caede, ut manum ad maxillam tristi admiratione ponerent. Hunc sensum ita se habere etiam interpretatio quae est ex hebraeo, satis edocet: nam ita legitur: Percussit eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori imponerent. Tale est enim, ac si diceret, tibiam femori imponerent; quoniam sura utique retrorsus cum tibia est.

Quod ait Samson viris Iuda: Iurate mihi ne interficiatis me vos...

7056
(
Jg 15,12) Quid est quod ait Samson viris Iuda: Iurate mihi ne interficiatis me vos, et tradite me eis, ne forte occurratis in me vos? Quam locutionem ita nonnulli interpretati sunt, ne forte veniatis adversum me vos. Sed hoc eum ne ab his interficeretur dixisse, illud indicat, quod in Regnorum libro scriptum est, iubente Salomone ut homo occideretur, et dicente: Vade, occurre illi 158. Quod ideo non intellegitur, quia non est consuetudinis apud nos ita dici. Sic enim quod militares potestates dicunt: Vade, alleva illum, et significat: Occide illum, quis intellegat, nisi qui illius locutionis consuetudinem novit? Solet et vulgo apud nos dici: Compendiavit illi; quod est, occidit illum: et hoc nemo intellegit, nisi qui audire consuevit. Haec est enim vis generalis omnium locutionum, ut quemadmodum ipsae linguae non intellegantur, nisi audiendo vel legendo discantur.








Augustini: Heptateuch. 7050